Danielis Heinsii de contemptu mortis libri IV Ad nobilissimum amplissimumque virum Ianvm Rvtgersivm

발행: 1621년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

131쪽

SVMMA DOCTRINAE qua singulo Libro De contemptu

morti continetur.

T domus liber primus

e m continet Platonicam sine

qua hoc argumentum solide tractari non potest. Quippe, cum mors tantum sit corporis, dandam esse constat in hac vita operam, ut quae pars est immortalis, ea in colenda mente tota occupetur objecta ejus, quantum potest fieri sequatur, atque assidue intueatur : ipsa denique , quandoquidem id sumus quod est mens nostra, teste Socrate, rebus omnibus omissis, ad se atque in sereuocetur. Agit ergo liber hic de separatione mentis a corpore sensibus. Quam Plato, mortis in hac vita principium dicebat. Quaes t recte instituatur, Habendam diligentem rationem, ut ab

ineunte

132쪽

praeficiantur.

Quos vel ideo ab omni vitiorum contagione alienos esse oportere, ne puritatem animi, alumni sibi credui, a teneris inficiant, diuinitati ejus contemplando perpetuo vacare assuescant. Utque omnibus sepositis, de sublimitate animi, deque autore eius, qui est Deus immortalis ac aeternus, cogitent. Ac inprimis, Illum ex traduce non esse, neque a corpo-:ibus de cum illis generari, sed a Deo inspirari. Non esse corporeum, neque ex elementis mixtum, neque ullum denique eorum o Porum, quae vulgo elementa dicimus. Idque vel ex eo constare, quod futura videat, praesentia intelligat, tot praeclaras artes atque disciplinas excogitauerit Eum enim esse, qui humanam vitam ab initio formauerit, instruxerit, in ordinem redegerit. Quorum

133쪽

rum vis neque in quinque illis conspicii in corporibus, neque in j quae ex illis compo

nuntur.

Atque idcirco neque Solem aut Lunain magna illa corpora de lucidissima, neque stellas cuiuscunque ordinis aut loci, multo minus, mare aut terram, cum praestantia illius conferendam esse. Diffundi autem ita late, ut nec ab aere, neque ab ipso aethere, circumscribatur, sed haec omnia cum meditatur transcendat ac in priniis cum ad Deum a quo ortus est ascendi . Hoc praestare non posse, nisi in se abeat, nisi curas reliquas ableget, nisi auaritiae, ambitioni, reliquisque vitiis renuntiet, nisi sui juris sit, nisi aperium in eam partem, qua vocat Ur Ac , , sibi vindicet, nisi se ab omni perturbatione vindicatum includat sibi, nisi mente penitus fruatur quae est sos quasi imi, in suprema parte, tanquam arce quadam collocata cum praesertim anima

134쪽

DE MONTEMPTU MORTIS. Is

per totum corpus diffundatur mens autem quo longius a corpore recessit, eo longius ab immortalitates corruptione absit. Ideo dandam esse operam, ut crebro rebus magnis intendatur hin primis sibi vi

sensus subiiciat, Scab illis quam longissime

se segreget me cum operatur e praeclaris cogitationibus intenta est, deorsum retrahatur, aut mortales curae, quibus isto modo quam longissime abit, rationem operantem

interturbent.

Quia, quoties hoc modo sibi vacat atque in se reflectitur, longissime cinctum Ortis, paupertatis, atque ipsius fortunae violentia ac potestate abesti Idcirco Platonem, talem vitam, mortis principium dixisse, siquidem a corpore paulatim ea ratione abducitur, humanas res excedit, usu denique omni corporis se abdicat. Adeo, ut qui in hoc statu moriuntur, sine sensu mortis e vita abeant, de quietem hanc suavissimam, cum morte continuent quod de Archimede, de alijs nonni illis, fertur. Hanc

135쪽

Hanc est illam quam in terra Socrates professus est qui hoc unum toto vitae tempore egit, ut domaret sensus, excitaret animum. Qua occasione, longa de laudibus atque itini tuto eius ume vetas inseritur, ac prae

cipue de ejus pulchro quod est proprium animi a sensibus separati obiectum,. legi

tima ad mortem praeparatio. Ejus igitur exemplo, curandum esse, ut a rebus omnibus mortalibus, inprimis vero sensibus, mens abducatur ut in ordinem auditus, tactus, gustus, olfactus, S ante omnes, visus, cogatur. Qui praecipuus satelles atque ianitor, ad mentem omnia trans mittit, plerumque falsas illi inserit opiniones cum non rar, caeteri, de ipse, omni uim certissimus, decipiantur ac decipiant. Quorum vitio aut errore, primos homines, maximeq; antiquos sapientes, qui poetae fuerunt, multa persuasisse hominibus quae falsa sunt. Vt cum Iridem, non tantum admirati

sunt, sed meam finxerunt esse, sine cujus ministerio, nihil inter Deos geritur. Quam

tamen

136쪽

tamen constat, ni nil aliud est erutiam ita a diversorum colorum, ex radiorum solis reflexione in oculos incurrenS. Id si euenire potest visui, multo magis reliquis quoque euenire posse sensibus, qui longe imbecilliores atque incertiores sunt. Hinc amorem spem similes j perturbationes, qu madmodum, falsas de religione opiniones, quae terrarum orbem peruagatae sunt, sed inprimis, de quo agimus, terrorem mortis esse natum. Quae nisi expugnentura teneris, nisi mens a sensuum contagione ac persuasione abducatur, fieri non posse, ut ullus veritati sit locus eam enim solam esse quae videt, solam quae audit, solam quae non it. Solam, quae, ut Plato loquitur prae

Ea autem quantum possit, cum a sensibus, ac praecipue a visu se sejunxit, nun- a quant

137쪽

quam apparere magis citiam nocte. Nunquam enim firmius in se recedere, atque ibidem haerere, quam cum nocte intempestana editatur. Quia eo tempore omnia extermna sensuum oblecta ac praesertim visus sunt sublata. Non enim coelum formas suas oculis insinuare, non terram SolemqUO-que, qui illustrat omnia, absentem quasi agere neque quicquam auribus tum ob ijci, quemadmodum de die. Quae ut infinita sunt, ita infinitis modis mentem perturbare. Ejus autem in se penitus defixae ac conve sae, voluptatem esse tantam , ut excogitarrinilla in hac vita possit, quae ad partem aliquana accedat. Eandem, ubi sola sibi vacat,i versatur secum, excitari magis sui desiderio ac inflammari sensias autem contra vitae desiderium, corporis amorem inducere, cum in consilium de partem cogitationum adhibentur. Certum autem esse, sicut inter sensus, visus est certissimus, sic quae non videntur,

138쪽

esse certissima ac praestantissima. Ex quo sane apparet, quanto ea quae sentiri non pos sunt dio nitate ac praestantia, sensuum objecta excedant. Qualis est virtus, sapientia, ac ipse Deus immortalis. Hoc euincere ipsam mentem, quae test pulcherrima ac praestantissima, ita. natura sua ad pulcherrima, se de Deum nempe immortalem ferri. Qta Od autem contra agere

videtur, non ab ipsa, sed a corpore esse ac sensibus. Quibus teste Socrate, non aliter quam clauis pertinaciter Axam haerere unde ingens ille mortis horror Qu's visu munere fungatur, reuellendos esse. Nam vi elementa singula, alia sursum, alia cor sum tendunt, ita animum, adrnstar ignis,sursum semper ferri. Qui in alieno loco det non suo, frustra nunc constringitur. Vt si terra

in aere, ignis in terra, contra naturam, cohibeatur. Extra quem vere vivet, quia per se vivet neque horrore mortis commouebitur,

quia horror ille proficiscitur a sensibus tum de mori discet, quia mors, est corporis atque

139쪽

tis D E CONTEMPTU MORCIAE animae, quaerit iter se cohaerent, separatio Qsiae hac ratione discitur atque exercetur. Atque haec quidem prior pars, inquasi via, qua ad solidum contemptum mortis perue

nitur.

Altera est, ut ipsa mens nostra, postquam sic a sensibus es separata cum obiecto suo coniungatur. Quod est Deus. Atque eana quidem eo per se quidem ferri. Hic vero iterum obstare corpus ctellurem coelo inimicam. Quae cum internos manimae obiectum, interjecta si quasi, maximamque hanc lucem intercipiat, non minus animam ab ejus sordibus purgat dam, quam a lolio purgatur tellus. Quare, idem faciendum quod fit ab aericolis reuellenda atque extirpanda esse omnia corporis vitia,ut mens ad objectum suum libera

assurgat.

Huic rei inprimis conducere vitam sobriam, simplicem, atque ab omni luxu rcino illimum victum qualis ibi praescribitur.

Nihil

140쪽

Nihil quippe magis animiam a mortis contemptu de obiecto suo separare, quam ciborum luxum de brietatem. lippe si animus, cum plane sua spontis est sibique totus intenditur, quan ut in re leui occupatus,(qualia sunt minora quaedam studia, de quibus supra dictum esset reliquorum obliuiscitur, nec vivere se meminit;

quanto magis cum aeternas formas, inob

jectum immutabile amplectitur , de qui quid extat in hoc orbe, praetervehitur Extra quem, solus Deus esst, idem qui bique est; surplex, non compositus. Qui occurrit ei, iublatam secum extra omne illud quod mutatur aut interit, hoc est, extra mortis regnum. interitus, in quo versamur dum hic sumus, reponit. Hanc esse primam voluptatem hujus vitae: pignus autem certum, quasi tyrocinium ac rudimentum futurae. Vt nimirum mens purgata, Deum cogitet, de quantum potest fieri intelligat. Hunc

SEARCH

MENU NAVIGATION