Artificiosa methodus comparandorum hortensium fructuum, olerum, radicum, vuarum, vinorum, carnium & iusculorum, quae corpus clementer purgent, & variis morbis, absque vlla noxa & nausea, blandè succurrant. Autore Ant. Mizaldo ..

발행: 1575년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Ex variis artificiis quibus vinum istud concinnatur , hic aliquot Dioscoridi ac recentioribus

probata conscribemus. Succus exprimitur ab acinis Punicorum, quibus lignosus abest nucleus apyrena vocant) & ad tertias decoquitur, ac ita reponitur. Efficax est contra fluxiones inter-VMj mdi nas, de febrim cum sui profluuio exortam. Vri- compo euri nam mouet, aluum astringit, & stomacho ad Um P modum est utile. Alij repurgatos Punicorum acinos, statim praelo subiiciunt, & expressum succum vitreis amphoris recondunt, ibique per se tandiu effervescere siniit, quousque deferbuerit & subsidat faex. Deinde in alias transfundunt amphoras, quod a faecibus repurgatum exim ut,& oleum super affundunt, ne mor longa Va-pescat, vel corrumpatur & acescat. Sunt qui r purgatos acinos cum pari mensura uuae nigrae, saporis austeriusculi, remisceant, calcent, & per se effervescere sinant, quoad vinum clarum eu dat. Deinde percolatum, in doliolis adseruant: sic enim gustui plurimita arridet. Modum alium expeditu reperies in nostro Alexikepo, seu auxialiari & medico Horto,campi V II. area X I. Vbi de facultatibus Punicorum agimus, quas etiam agnoscit vinum ex illis concinnatum,quando faetitia vina miscellaneorum suorum vires sibi adsciscunt: ut ex Dioscoride proposuimus in vinoe Betonica. A quo plura, & longe diuersa vino rum medicatorum generar Osces.

82쪽

MEDICA ARTIFICIA. 27

VINORVM MEDICATORUM ET

MEDICANTIUM PARTICULAR Es

aliquot formulae & auxilia, ex Arnaldo Villanouano, & aliis. Vinum mirabile pro melancholicis. Qui laborant melacholia ex bile adusta colia lecta in vasis hepatis ac venarum, ut scribit Arnaldus, aut natura sunt biliosi, componat sibi vinum secundum aliquam ex praecedentibus formulis,quod capiat buglossi, melissae, scolope- ,

driae, epithymi, bellen albi & nigri, polypodii

querni, lioru senae,rosarum rubraru exunguiu, florum borraginis & buglossi, singulorum mundatorum,quam voluerint partem, iuxta proportionem vini cocinnandi. Huius usus salubris erit, per veris & hyemis tepora, & maxime autumni, in quo praecipue viget melacholia. Si diu seruari deber, tuendae tantum sanitatis gratia, & no profligando praesenti morbo, excludetur sena, S loco eius substituetur bellen albi & rubri, ana ut loquuntur) hoc est sngulorum,uncia una. Vinuid melancholicis tristitiam aufert, aerumnosas cogitationes abigit, laetitiam inducit, rationem componit, cor exhilarat, & humorum incinerationes emendat. Valet etiam aduersus quarthnas ex adustione factas, & sanguinem a limo ac faecibus repurgat, corpo isque habitum reparat.

Potest id inu alteri misceri,& solito more sumi, si paulo potentius ac medicamento sius esset.

83쪽

ANTONII MI E A L D IVinum Cardiacum seu cordiale.

Fit ex borragine, melissa, bufossio, &ctan

Vivum ἶ- momo. Prodest aduersus cordis palpitationem, gi aim. & cardiacum affectum. Sanguinem corruptum cinaculat, scabiem abolet, lepram curat, spiritus recreat,& animum exhilarat. Melancholicos humores & adustos pcrurinas educit, ac cerebrum a crassis, turbulentis & aerumnosis melancholia:

fumis expedit. Quibus addo, ait Villanouanus, quod dementes & fhriosos, vinculis retinendos, plurimum recreat, & ad rationis discretionisque Distoria usum perbelle reducit. Testis est mihi conscic t -h tia, inquit, nisi viderim matronam quandam hinc liberatam : quae frequenter ex quavis iracundia, velut demens & impos animi efficiebatur, dicenda tacenda loquebatur, & adeo suriosa & intractabilis fiebat, ut ligari cogeretur, donec deferbuisset furor, & illa ad se rediis let. Fuit ei praestantissimo auxilio,& praesentissimo remedio,vini istius usus, indicatus a peregrino homine quodam, eleemosyna pro foribus dictit matronae implorate, ut ille idem Villanouanus striabit. Qui etiam testatur succum borraginis, aut

buglossi defaecatum, seu ut loquuntur) clarificatum, ad superiores affectus valde prodesse, si ῆρ' vino misceatur, & quotidie hauriatur: nec indi 'S ' μ get ulla dulco ratione, quod ex se multum sit dulcis ac suauis succus ille. vinum Passulatum, a et diuarum, Damascenarum.

Passulae & Damascenae uuae, succosae & a suis

vinaceis vel nucleolis repurgatae, ac parum con tu sae,

84쪽

riise, mittuntur in vas idoneum, cui superfunditur mustum, & quibus dictum est modis perficitur. Vtile est senibus, valetudinariis, pituitosis, Vivum tre melancholicis, & mulieribus delicatulis. Pectus lenit, iecur& ventriculum roborat, sanguinem emendat, putrefactioni resistit, nauseas tollit, corpus impinguat, ac belle nutrit. Asthmati tussi auxiliatur, coctricem facultatem cum aliis naturalibus, summe iuuat, & lienteriam, aluiq; fluxiones compescit. Syncopem tollit, humi ditates consumit, ac hydropi aquosae succur rit. Paucis, qui hoc vino utitur a pituitosis infim mitatibus defenditur.

vinum indonites, seu Cotoneorum.

Vinum melites, seu cydonites sic fit. Mala cotonea, seminibus suis castrata, frustulatim scin diitur, rapi modo,ut scribit Dioscorides, & duo decim librarii pondo, in musti metretam, diebus

xxx. macerantur: postea defaecatum vinum re inponitur. Id astringit, roborat, & recreat. Vnde , a. cardiacis, stomachicis, hepaticis, dysentericis, ne phriticis, & urinae dissicultatibus, summe prodest. Qui post macerationem exempta cotonea coquere volet, ac per saccum excernere, & sac- charo condire, ligbebit cydoniatum satis lauda bile & familiae aegrotanti salutare. Est & Hydro- Com iis metum multis celebratum , ac Diso Hydromel a H diois plerisque nuncupatum, cum nihil mellis admittat, & nomen habeat ab aqua, & cydoniis, quae Graeci ληλα nuncupant. Huius compositio hunc habet modum. Novis imbribus nimirum vernis, coelestis aqua mundo vase excipitur, diu

e iiij

85쪽

in umbra quiescit, percolatur defaecata, & in ea tandiu macerantur cydonia, suis interaneis eurgata, & i ustulatim diuisa,donec succus transiisse videatur in colorem vini gilui, aut pallidi. Demuaqua illa per dies caniculares longo tempore i solatur,vel lento igni, ex carbonibus absq; fumo excitato, coquitur, ac despumatur: postea in vas refunditur, quod diligenter opertum, loco idoneo seruabitur. Post septimum mensem pro vino uti licebit, ad omnia corporis vitia, quae robore virium & astrictione indigent : cuiusmodi sunt resoluta,dis luta, imbecilla, sudoribus difflue tia, & similia. Viscera omnia laxa recolligit, na stam & vomitum compestit, lapsam appetetiam

erigit,uentriculum firmat,lubricas aluos retinet, hepar calidum emendat, harmoptoicis & sanguinem spuentibus succurrit, coctionem adiuuat, ac reptantes in cerebrum vapores deprimit. Ante cibum retentricem facultatem stabilit,int stinis robur addit, & deprauatum illorum motum componit. Vsus eius omni aetati, sexui ac regioni, ut scribit Avicenna, valde congruit, laetitiam inducit, sitim restinguit, colorem faciei reparat, debiles renes confirmat, inrietati ac crapulae occurrit,& conualescentibus omnibus val

de prodest. Sed de multis id illi est admirabile,

quod contra auram pestilentem, Venena; ac V nenata , diuinitus opponitur , & praebibitur, quemadmodum saepius exploratum vidimus. Caeterum, si quis volet ex tempore vinum cydonites sibi comparare, sed superiore multo infirmius, astata cotonea, depellata,& adhuc calenti in vi-

86쪽

MEDIcA ARTIFICIA. 20

in vinum generosum mittat, & horis aliquot inibi maceret, deinde vinum illud percolet. Vel purgata cydonia & exenterata, in vino albo perstrenuo ac subtili, diem unum vel alterum insu cari, & inebriari sinat, postea igni lento, & vase Vmundo,ad id accommodo, excoquenda componat,vinumque illud transeolet, ac in usum custodiat. Si reliquias cotoneorum, ut pauid ante ostendimus, condire volet, habebit cydoniatum non ignobile. Cui, post secretionem & sacchari misturam, si una etia Rhabarbari optimi, & subtiliter puluerati, idoneam portionem adiecerit, aut clementer purgans sinplex medicamentum aliud addiderit, & miscellanea illa confuderit, tribulauerit, & recoxerit, habebit praestantis .cy- 0.-ia,

doniatum, & valde accommodum aluo mouen- fit e do dete, & corpori vacuando, idque multo certius & ntiatum la-

salubrius, quam ex eo quod scammoniatum & ut μμ diagridiatum Lugduno adfertur: queadmoduinin Horto nostro medico haud ita pridem multorum remediorum & secretorum accessione aucto& illustrato, scripsimus. Ad quem, ut reliqua cotoneorum secreta agnoscas, te libenter mitto& inuito. Inuenies illic quod didicisse iuuet.

Vinum Rosmarinatum. Vinum ex Roremarino concinnatum,nouum

non est, nec in nostra Europa inuentum: de quo hunc in modum scribit Arnaldus Villanouanus, . . autocis cuiuidam anonymi Verba reterens. Cum A. R. , essem,inquit,in Babylonia, multis precibus & in- riuacti. stanti essiagitatione accepi a quoda vetulo & docto medico Sarracenorum,uirtutes Rorismarini,

87쪽

ANTONII MIT ALDr

quas Rabi quidam pro summis habebat arcanis

nomini publicandis. Inter alias vinum propon bat , cuius coinpositio non degenerat a formulis aliorum vinorum medicatorum. Eius facultates plane sunt admirandae in omnibus frigidis aegri tudinibus, praesertim capitis de nemorum. La guentem & deiectam appetentia cxcitat, cor suo odore dilatat, spiritus omnes recreat, dissipatos recolligit,cercbrum roborat,membra laxa & suida stabilit,ac tremulas corporis partes confirmat, tam potu, quam fotu: dum facies eo eluitur, et galem ac summu pulchram reddit,cxpolit & er rami ' gat. Si arteriae brachiorum S temporum eo in- tingatur,& foueantur,illico viros cerctro & co '' '' di communicant, & proinde aurae contagiosae ac pestilenti morbo valde occurrui,partes illas primcipes aduersus huiuscemodi lue armado ac rob rando. Vsum insuper habet summum, ac faculi

tes eximias, ut corpus reddat immune ab anthr

cibus,furunculis, scabie,& malignis pustulis omnibus,excremetitias superfluitates ac superflua &muccosa excrementa dissipando, & internas co ruptiones emendando. Pituitam incidit, mela

choliam diluit, sanguinem emaculat, obstructa reserat, crassa tenuat, lenta dissecat, & ab omni corruptela corpus vindicat. Quandocunque os, vino isto colluitur, suavem & odoriferum conciliat halitum, dentes cmundat, gingiuas robOrat, &si quod vitium illis inest, ad unguem cu-. rat. Hulcera manantia & humida reliccat, putridisque febribus summe auxiliatur. Si quis a longa infirmitate reualescens, pane tosto, &huic

88쪽

is ita

MED IcA ARTIFICIA. 3o huic vino intincto, necnon saccharato, ieiunus Vtatur,collapsam appetetiam suscitabit, ac ventriculo summe commodabit. Phthisicos, hecticos, paralyticos, lethargicos, epilepticos,cardi cos,quartanarios, coeliacos, pulmonarios, podagricos , nauseabundos, & fluxionibus obnoxios quosvis,tam potu, quam fotu,mirum in modum adiuuat. Quod etia praestare fertur vinum mace rationis &decoctionis florum eiusdem. Sed ex omnibus facultatibus, quas praestatissimas habet vinu istud,ea est,quὁd theriaces vicarium ubique

habetur,cotra venenatos cibos & potiones, ne non Venenata omnia, aut veneni naturam habe-tia.Quod postremum erit,mirandum in modum auxiliatur mulieribus, quae mensium suppressione & uteri affectibus laborant: facitque plurimuad conceptus, etiam si longo tempore desperati sint. Haec partim ex Villanouano,partim ex multorum experimentis & libris, bona fide hic tibi

communicare & impertire voluimus. Vinum obfhructiones aperiens, π melancholicos emendans.

Fit ex soliis & radicibus cichorii, scolopen-drae, endiuue , & aliquot summitatibus absinthij. Quae post longam macerationem in vino,& susscientem decoctionem percolantur, & Vinum aliud superfunditur, recoquitur, ac postr mo per colatorium exceptum, priori miscetur,& in vase idoneo reseruatur. Si insignem amarorem , aut gustum aliquem ingratum prae se tulerit cmendabitur, quo dictum est modo in fructibus medicatis. Valet tale vinum ad tollenda

Reualesce res ex longa infirmitate. vinum Ros,ianuatum theriaces et searium vivum ad omnes ob structiones.

89쪽

ANTONII MI TAEDI

obstructiones hepatis, lienis, & viscerum, amomliendosque affectus hinc natos: quales sunt i rus, nubilium pallidi colores, & similes. Si uncia una,vel drachmae decem epithymi & polypo- dij quercini, modice contusorum, macerentur in selibra generosi vini albi, & leniter ferueant, deinde percolentur dc hauriantur, melancholicis opem miram adferent, si potio per aliquot dierum interualla repetatur. Compositio copiosa fieri poterit, & ad usum reservari.

Vinum Euphragratum ad oculos.

Mittitur Euphragia in mustum, & quibus diactum fuit modis conficitur vinum, cuius usu culi senum iuueniles fiunt. Nam impedimenta quibus visio deprauatur, aut imbecillior euadit, ab omni homine cuiuscunque fuerit aetatis, habitus & temperamenti aufert. Novi quedam,inquit Arnaldus, multo tempore nihil videntem,& hinc vitam misere trahentem,qui intra annum praesidio huius vini,visionem sibi reparauit.Nam eo priuilegio dotata est planta unde conficitur,ut vitiatis oculis praesentissimo sit remedio : adeo quod si puluis eius cum vitello oui exhauriatur, rem miram in restauranda visione praestabit. Idefiet si cum vino albo propinetur, cui praemacerata vel praebullita sint aliquot taniculi grana. Cuius rei testes sunt multi adhuc superstites sinquit Arnaldus &fide digni, qui facto experimento, literas etiam minusculas & subtiles legerunt umantea, absque perspicillis & ocularibus, ne maiusculas quidem videre possent. Si id vini aqua Mniculi temperaueris,eius vires summe augebis. Vinum

90쪽

MEDICA ARTIFICIA. vinum Enulatum.

Vinum in quo per triduu macerata fuerit Enula pana, seu Helentu, mirabili effectu visum ill strabit,& pesti pugnabit,menses ac urinas mou bit inflationibus,torminiae, serpentiu moritibus, suis.&tulli ac pectoris vitiis etianum auxiliabitur.

Vinum Salutatum.

Quocunque fiat modo vinum e Saluia, siue per decoctionem plantae in vino, siue per suspenuonem eiusdem in sacculo, mirabilis est usus & f cultatis aduersus gingiuarum vitia & relaxationes,dentium vacillantium dolores, neruorum &neruosarum partium affectus, paralysim,contractionem, conuulsionem, tremorem, & similes. saluia ANam neruos valde roborat, recreat, ac sustinet, noruον;

tam potu, quam calente fotu, post longam &blandam frictionem. Nec quidquam est, ut tra- i μ' dit Arnaldus, eo praesidio certius ac melius. Prodest etiam aduersus epilepsiam, quae vitio stomachi, vel uteri, per partium sympathiam & consensum excitatur. Reliqua tibi conserenda erunt,

cum his quae de facultatibus Saluiae scripsimus in

nostro Horto medico : nam medicata Vina, eoru Vires referunt, quibus remiscentur,ut ex Dioscoride antea adnotauimus.

vinum I Opites. Hoc vinum cum glycyrrhiza dulcoratum, vel saccharo, proprie & peculiariter vinu senum dici solet. Nam vim habet digerendi, incidendi,tenuandi, tergendi, aperiendi, attrahendi, & urinas in

mouendi. Magno est auxilio in humida tussi, &epilepsia, maxime puerili. tumiditates ventricu

SEARCH

MENU NAVIGATION