Artificiosa methodus comparandorum hortensium fructuum, olerum, radicum, vuarum, vinorum, carnium & iusculorum, quae corpus clementer purgent, & variis morbis, absque vlla noxa & nausea, blandè succurrant. Autore Ant. Mizaldo ..

발행: 1575년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

A me eorundem inorum artifici e compose

trones, magis tritae ac vulga res.

SVN T aliae medicandorum vinorum methodi, quas paucis tibi expediam. Medicae materiae Prim- -- receles, aut, si id minus licet, semisiccae, de negligenter contusae, lineo, aut cannabino sacculo admodum raro imponuntur, & ad praescriptas formulas in optimo musto praemadent atque innatant,additis lapillis, si leuiores erunt,ut in vino

hyssopite docet Dioscorides. Vbi satis emaduerint & maceratae suerint quod ex sapore & odore musti illis imbuti percipitur tum demum bl

de,& quantum licet, expedite coquuntur,de sp mantur, & excluso sacculo, factaque illius sorti expressione, vinum ita medicatum, alteri sed minoris quantitatis) miscetur, & nonnihil mouendo, agitatur. Id ubi exactὸ in suo doliolo deferbuit , diligenter repletum & operculatum, diligentius custoditur.

Alij in generosum vinum nihil refert nouum

fuerit, necne, adhaec album an rubrum) selectas, pro arbitrio, medicas materias, lotas ac repurg tas immittunt: & horis aliquot, ut dictum est, ibidem macerant, coquunt, despumant, perco Iant : & absque ulla expressione, vinum in vas mundum deponunt, replent, optime claudunt,& usui reseruant. Haec via trita est ac vulgaris, quam etiam nouit media de plebe popellus. Probarem sane materias sacculo aut linteo ubique

includi, ut commode, & absque vini iactura, e cludi

72쪽

MIDICA ARTIFICIA. 22

cludi ac retrahi possint. quod Dioscorides ubisque facit. Qui solertiores sunt, & ingenio perspicaciore Tertio

secreta rerum explorant, medicas easdem mate- --μrias, quo dictum est modo, apparatas, cum duodecupla quantitate racemorum alborum, aut nigrorum, miscent, confundunt, & vindemiae more, calcant, Unaque tandiu in doliolo ad id congruo, aliorum vinorum more effervescere permittunt, donec clarum & defaecatum vinum,

ex his miscellaneis secerni possit. Id ubi animad- uertunt transvasant, & ubi iterum deserbuit re plent, & custodivi. Sed ea de re in compositione vini Guaiaci fusius scripturi sumus. Quod ad

reliquias materiarum attinet, vinum illis desuper iniiciunt, reseruescere sinunt, exhauriunt, ut vina alia curant, & in usum aegrotantis familiae se- ponunt. Nam tantum distat inter hoc posset mum, & praecedens, quantum distant quod dicunt) aera lupinis. Hic modus mirum in modum mihi arridet, ob legitimam rerum fermentatio nem, permistionem, sequestrationem, insinuationem, & alia, quae sciens omitto, & voles prae tereo,ne longa narratio taedium pariat. Non desunt qui vina ista inualescente aestu, dum insana Canicula messes concoquit, &a denteis contristat Sirius agros vitreis phialis, ad Sblis vivificum ignem, conficiant: artificio non damnando, & conatu nequaquam inutili, ob causas nobis alibi expressas.

73쪽

ANTONII MIZAL DIQJaedam obseruanda, cum in praecedentibus, tum sequentibus. C A P. I I I.

Hic supersunt quaedam, ex Diostoride,&

aliis, nunc demum aperienda, quae in octo capita paucis digeram. Primum, vinorum s ctitiorum vasa debere impleri: quia non plenis facile in acorem transeunt vina, & promptissime se ἀ- 'corrumpuntur: quod populare est. Secundum, Medicata vina, perinde atque medicam eta, recte valentibus insalubria esse, nisi ad morbi alicuius praecautionem sumantur, ex consilio docti &prudentis medici. Tertium, febrieliantibus sui mo delectu & iudicio exhibenda esse, imo veris , si Dioscoridi credimus, abdicanda : praesertim quae cum frigorificis rebus nihil habent commune. Nam vinum ad febrem, est ut ignis ad ignem. Quartum, factitia vina misturarum vires tibi asciscere. Quare non difficile suerit iis qui rerum naturas norunt, medicatorum vinorum viares coniectura quadam assequi: ut in vino e B tonica tradit Dioscorides, quod nos paulo post Quἰutum. describemus. Quintum, vina ista dum in usum traducuntur,& e suis doliolis identidem haurit tur,periclitari vapescere,acescere, aut aliter viti ri:nisi mature illis prospiciatur. Quod fiet si optimum oleum salis expers superfundatur. Nam veluti tectorio quodam, ab huiusmodi labe illa

defendet. Sextum,medicamelosis vini uti etiam aliis, summe commodare, vel incommodare vasa, in quibus reponuntur, & ligna ex quibus illa compinguiur. Sic factum & expertum videmus,

. Vt vinum

74쪽

MEDICA ARTIFICIA.23 ut vinum in cadis, vel doliolis Tamaricinis conditum & seruatum, lieni ac splenicis magnopere conferat: & in Fraxineis pesti ac venenis constater repugnet, & ita de multis, ne sim narrando molestus. Septimum, vina medicata quae cum musto fiunt, non esse usui ante x L. dies,vel menses duos ab eorum deferuefactione. secus autem de aliis. Octauum, absque arduo labore & sum- ΟΙ--ptu, vinum medicatum fieri sine igne & ebulliatione, si quae visum erit in fasciculum deligaueris, & vino immerseris, adiecto lapide pendulo, ut materiae, hoc veluti pondusculo degrauatae,in vinum descendant. Idem fiet, si linteolo raro,vel sacculo mundo materias incluseris, S , ut dictum est, in vinum demiseris. Quod diebus nonnullis hinc exactis gustandum erit, & paulo post regustandum : & tandiu repetendum, donec vinum, rerum in sarii saporem ac odorem in se transt lisse, & exacte ebibisse videbitur. Quod ubi deprehendes, tum demu materias excludes,& vinunabebis pro illaru facultatibus medicam et osum, tibi seduld custodiedum, & ne difflatum admittat, accurate obturandum. Superioribus addere non erit, quod quς insignem habent qualitatem, & vino remisceri debent, parua mole, maximam illius quantitatem exigent, ob saporis, vel odoris excellentem vim, citam penetratione,& extemporaneam insinuatione, quae & gustui& olfactui sese statim imprii stit. Hςc si nimia erit, Sob id ingrata, dulcibus, odoratis ac suauibus emendati, vel saltem tegi & dissimulari poterit: sicuti in medicatis fruAibus docuimus. Sed de

75쪽

r. . ... artificiis Vinorum medicatorum haec fatis erunt. ad tuorum Nunc demum restat, ut particulares aliquot in a Dum eorundem formulas tibi proponamus, cum pros ptiis singulorum anxiliis,usu,& remediis: grada, tim ab antiquorum placitis & formulis, ad rece-tioru scripta,modos & experimeta eundo. Quod. vi dictum, ita etiam factum agnoscas, sic verba ad rem confero & deduco.

v INORUM MEDICATORUM ET

NE DICANTIUM PARTICULARES A-

liquot formulae, & praesidia, ex Graecis Flore tini Georgicis. Vinum factitium ex Rosis, Anetho σ Anyo.τνἰum mἰ- πN Vinum mustum,vel aliud,coniicito rosarum morom D ,exunguium & montanarum, necnon anisi ac

iis . M i' mellis partem, cum modico croco: simul ligato π omnia. c5modum erit stomachicis & pleuriticis. Colligato praeterea Anethi semen in linteo,& in vinum demittito: somnificum erit, urinam mouebit,ac cibos cocoquet.Rursus Anisi semen, vino, ut dictu est,inlicito, dissicultate loth emendabit, ac visceribus summe proderit.

Vinum ex Asars, Pulegio, σ Forniculo.

Primum urinam elicit, hydropicos dc ictericos iuuat, hepaticos corroborat, ischiadicos&temtianarios recreat, ac febrium rigores soluit.Seci , dum, aduersus serpentium & reptilium venena utile est. Tertium, lapsam appetentiam erigit, . stomachum

76쪽

MEDICA ARTIFICIA.

stomachum firmat, & urinas mouet. Vinum ex baccis Lauri, Petroselino, σ Coo a. Vinum ex baccis Lauri, tussi, pectori, torminiabus, & dissicultatibus urinae auxiliatur, senibus pro delf,aurium doloribus succurrit, serpentibus ac reptilibus aduersatur, dc mulieres, quibus uterus strangulationem minatur apprime iuuat. Ex Petroselino , ventriculum roborat, eius flatus discutit nauseabundos , appetentiam excitat, urinam ducit, & somnum conciliat. Ex Conyza, stomacho est valde accommodum: paralyticis, stupentibus, tremulis, torminosis &nephriticis opitulatur, pestilentibusque morbis

summe conducit. Vinum ex Ruta, Forn graeco, HIssopo, cr Apio. Primum aduersus venena,venenata medicamenta, flatus, & reptilia, auxiliare est. Secundum hepati plurimum prodest, praesertim si foenum VP

cum fuerit contusum. Tertium, pectus purgat, coctionem iuuat, & aluo est utile. Quartum confert lotio reddendo,appetentiς ac neruorum praecordiorumque doloribus . Sed apb semen debet mitti contusum in vinum. Vinum ex Absinthio Thymo. . Absinthij, maxime Pontici, drachmas Octo contunde, & raro linteolo illiga: demum in amphoram cum castia iniice, & mustum optimum si perfunde, relicto spiraculo, ut feruescat: deinde reple, & serua. Vsus erit ad praecordiorum ac hepatis dolores, necnon ventriculi cruditates , dc affectus alios eiusdem. Eiicit etiam animalia quae intestinis connutriuntur. Vinum ex Thymo

Amphora Abra go

77쪽

s c concinnatur. Thymum dum floret collectum& siccatum, terito: deinde in dolium choenices quatuor indito, de vini albi metreta affusa dolium ad dies x L. oblinito. Potens est mulieri lac attrahere, & aegritudines Remineas emendare. Hactenus Florentinus inter Graecos geoponicos& medicos eximiuS.

CANTIUM VINORUM PARTICULA-

res aliquot formulς & pr sidia, ex M. Catone. Vinum fictilium ad aluum mouendam. IN vinum mustum veratri atri manipulum in amphoram coniicito : ubi satis efferbuerit, de, vino manipulum elicito : id vinum seruato ad aluum mouendam. De eo cyathum sumito, inrusceto aqua, dc bibito ante c cenam, sine periculo aluum mouebit: vel cyathum in caeteram potionem indito, aluum mouebit,&postridie perpu tabit sine periculo. Vιnum concinnare, si lotium difficilius transibit. Iuniperum in pila contundito, libram indito in duobus congiis vim Vetcris, in vase mundo do feruefacito. Vbi refrixerit, in lagoenam mittitor mane ieiunus cyathum sumito, proderit. Vinum ad Ischiadicos. De iunipero materiam semipedem crassam mi nutim concidito, feruefacito cum vini veteris congio. Vbi refrixerit in lagoenam confundito,

78쪽

& postea utitor id vini cyathum: ieiunis mane proderit. Vinum ad tormina, si tineae, crlumbrici molesti erunt. Sumito triginta mala punica acerba,contundito, indito in urceii, & vini nigri austeri congios treis

superponito : vas oblinito: post x x x. dies ape- - .rito,& utitor: Ieiunus heminam bibito. A

Vinum ad dasse iam re stranguriam. Malum punicu ubi florebit colligito: tres heminas in amphoram infundito: vini veteris quadrantal addito, & sceniculi radicem puram contusam ad heminam unam: Oblinito amphoram, amrbis a & post dies xxx. aperito,& utitor. Vbi voles cibum cocoquere & lotiu facere, hinc bibito quatum voles sine periculo. I dem vinu tineas etiam perpurgat & lumbricos,si sic concinnes. In coenatum iube esse: postridie thuris drachmam conterito,& mellis cocti drachmam unam,& vini prς- dicti sextarium: dato ieiuno, & puero pro aetate triobolum,& vini heminam. Hactenus M.Cato, Trisἶolin, qui in mensuris paulo est liberior, si haec tempo- drachmassera& corpora spectes. - .

MEDICATORUM ET MEDICAU

aliquot formulta, & praesidia, ex Dioscoride. vinum Rhodites, seu e Rosis. Nina ct ii

OS ARVM contusarum minam linteolo tW deligatam, in multi sextarios V m. deme

79쪽

Cadas qui

gito, & post Oi. menses defaecatum vinum transfundens recondito. Vtile est his qui febre carent, & ad ventriculi coctiones, eiusque dolores, a cibo potum. Valet etiam contra humidas aluos dc dysenterias. vinum A bsinthites. Variae sunt apud Dioscoridem vini huius co cinnandi formulae, ex quibus hanc paratu faciliorem tibi selegimus. Absinthij Pontici mina tusa,& raro linteo deligata, in cado musti maceraturbinis mensibus Vtile est vinum id stomacho,vrinam mouet, coctionem tardam accelerat. Hep ticis, regio morbo,& renum vitiis auxiliatur: f

stidia discutit, & iis prodest, quibus ventriculus

negotium exhibet.Valet contra longam praecordiorum distensionem, & inflationes, teretesque Ventris tIneas, & remoratos menses. Vinum mssopites.

Libra foliorum hyssopi tusorum, & linteolo raro cum quibusdam lapillis inuolutoru vide- grauatus podusculo fasciculus sidat) in musti amphoram coniicitur. Vinum post x L. dies des c tum elutriatur. Prodest contra pectoris, laterum& pulmonis vitia, vetere tussim & siuspiria. Vrianam cit, torminibus & horroribus febrium circuitu repetentibus auxiliatur, ac menses mouet.' Vinum e Betonica.

Herbam semine pregnantem cum suis ramulis, librae unius pondere, congiis duobus vini macerant, & post Vo. mensem tras fundunt. Ad multa interaneorum vitia, ut frutex ipse, pollet. Et, ut in uniuersum dicatur, factitia vina, misturam vires

80쪽

MEDICA ARTIFICIA. . 26

vires sibi asiciscunt. Quare non dissicile fuerit iis pha, fisis

qui illarum naturas norunt, Vinorum VireS coie- - uersalectura quadam assequi. Veruntamen vino ru usus in notan- febricitantibus abdicandus est. Fit etiam e Bet nica acetum ad eadem vitia v tile. vinum Thmites stu ὸ T mo. Valet contra aegras coctiones, fistidia, dν senteriam, neruorum & praecordiorum dolores, hy-bernos algores, & venenata animalia, quorum morsum frigus insequitur, aut putrescit locus. Ad eadem pollet vinum origanites.

Prius urinam cier, ac hydropicis, regio morbo laborantibus, hepaticis, ischiadicisque conuenit. Posterius facit ad dolores thoracis, praecordiorum & vulvae. Menses pellit, ructus euocat, δίvrinam cunctantem ducit. Prodest etiam tuis, ruptis & vulsis. Vinum Salutatum m Marrubiatum. Quod prius est, valet contra renum, vesicae δίlaterum dolores, sanguiliis reiectiones, tussim, rupta,vulsa,& suppressos menses. Posterius conuenit vitiis pectoris, & omnibus morbis quibus

marrubium confert. Vinum ex Apio, Anetho oeniculo π Petrosilino.

Omnium eadem est conficiendi ratio, de vires eaedem. Sumuntur seminis aph recentis maturi& cribrati unciae nouem, linteo raro colligantur,& in musti amphoram demittuntur. Appetentia

excitat,stomac nicis auxiliatur & dissicili urin q,ac faciles spiritus facit.

SEARCH

MENU NAVIGATION