장음표시 사용
101쪽
86 DE INsCRIPTIONE Salυinus cui inscribitur lex 27.de Annon. & Tribui. eiusdem Cod. Theod. Quibus testimoniis satis claret , Combtivam rerum privatarum annum non excessisse: quod ad hanc procurationem patrimonii, & ad aliam hereditatum , de quo nunc dicerei. aSSredior, facile traduci poterit.
102쪽
ui Procuratores hereditatium. Male cum Procuratoribus Vicesimae hereditatium confunduntur. Quid haec Vicesima, O quando sublata . Hereditates, de quibus in lapide Antiati , Imperatoribus ex privatorum testamentis obusniebant . Boni ct mali Principes, diverso tamen sudicio O causa, olim ad hereditates vocati, ex quo magna iis divitiarum accessio . In patrimonio privato computate , et peculiaris Procurator impositus. Disserentia inter heroditates privati, ct publici patrimonii ex nosra infriptione. Cui uam conditionis Procuratores iis dati . Vulgaris error de CornelioTacito . deIectus . Reissus minus recte Procuratores semper libertos fusse arbitratur ; nam variatum arbiIrio Principis . Tacitus in referendis Concionibus nimium sebi indulsit . Humphridus Prideaux
PRO C. HERED. PATRI M. PRIUAT. Procuratori Hereditatium Patrimonii prietati.
OSTQUAM femel & iterum Patrimonium Cae saris administravit AQUILIUS, procurationi
hereditatium patrimonii privati admotus est. Hie aliquid novi mihi deprehendere videor , nec aliis hactenus explicatum . Procuratores hereditatium lapius sane offendimus in antiquis inscriptionibus, at nusquam inveni hoc additamentum patrimonii privati. Quaerendum ergo est , quaenam fuerint hereditates patrimonii privati. Primum repetenda sunt, quae diximus superiori capite de principis patrimonio privato, atque hinc hereditates , quae Procuratoribus regebantur,in examen vocandae. , Procuratores hereditatum,seu hereditatium utroque enim L L mO-
103쪽
8a DA IN sCRIPTIONE modo eam vocem usurpatam invenies in Pandectis , & inveterum lapidibus, uti Volsus quoque adnotavit de Analog. lib. a. cap. I . apud Gruterum reperire est hoc modo
designatos: pag. 39o. I 2. Lemno Procuratori Patrimonii, heredit. eadem pag. num. 7. T. Flavio Aug. lib. adiutori tabulariorum rationis hereis Caf. N . pag. 3 6. r. 'anuario Proc. hereditat. pag. 26. n. s. c. Iunio Proci hereditat . Hos procuratores hereditatum eosdem cum procuratoribus xx. hereditatum , remque unam eandemque esse, putant Cujaeius ad tit. 33. lib. 6. COd. pag. 826. tom. 9.Panci rol. in notit. Imp. Orient. cap.7q. pag. Iaa. Reinesius Classui. num. 37. I Fabretius inscriptionum cap. I. pag. 37.
Praesignatorem hereditatium lapidis Clampiniani ad vicesimam pertinere arbitratur. At mihi a doctissimis viris liceat, etsi cum verecundia recedere, & ostendere hereditates Caesaris , si ita simpliciter proferantur, toto coelo distare a vicesima hereditatum.
Haec quidem vectigal erat ab Augusto institutum ad alendas legiones, quo quisque heres, qui defuncto valdhpropinquus non fuisset, vel hereditas nimis tenuis non esset, vicesimam solvere cogebatur,ut tradit Dio lib. I. pag. 6s. Fallitur Gutherius de ossi c. Do m. Aug. lib. 3. cap. 3 . altius repetens ejus institutionem, ad P. Manlium scilie et, ex Livio lib. . nam vicesima a Manlio inventa , non hereditatum , sed libertatum fuit, ut optimξ animadvertit Cl. Fabretius pag. 3s. Vicesimam , de qua loquimur, Nerva , dc Trajanus in quibusdam arctarunt, quod Plinius in Paneg.
cap. 37. Sc seq.pluribus commendat,& alias de ea leges tulit M. Antoninus ex Capitolino cap. I I. tandemque Gratia nus penitus sustulit, laudatore ejus Ausonio testante. Huic vectigali Procuratorem constitutum tum in Urbe, tum in Provinciis,docent lapides apud Gruterum pag. II. I. pag. 389.6. apud Re inelium Class. 6. I i 6, quem integrum exhibet Fabretius pag. 37. num. I 8o, ubi alios videas. Haec
porro vicesima bereditatum abfhereditatibus Ionge alia, dc
104쪽
M. A Q v I LII. CAP. vi. 83 Procurator utrisque diversus impositus. In lapide Romano a 6. I. C. yumus dicitur Procurator hereditat. & subinde etiam Pro magi er xx. hereditatium. ergo res, & ossiciuata distinctum. Pro magiser hoc loco vicem magistri , seu Procuratoris gerens intelligendus est. Ita messe cilicet procurator , rei privatae Africa appellatur Dracontius in l. .
Ergo hereditates , quas noster lapis Antiatinus de similes proferunt, eae sunt, mea quidem sententia, quae Imperatoribus ex privatorum Testamentis obveniebant, qui bus administrandis Procurator peculiaris dabatur, ideo Proeurator hereditatium patrimonii privati dictus. Ex Civibus enim plerique, qui amicitia principum florebant, grati animi significationem extremis tabulis testati, vel ex asse, vel ex parte heredes eos nuncupabant. Uellius Pollio
inter Equites divitiarum nomine celeberrimus , magnam.
hereditatis partem , O Pau lipum villam inter Neapolim a , ct Puteolos jacentem Augusto legavit, uti refert Dio lib. q. pag. 3 37. & Horatius Poeta decessit, ex Suetonio in ejus vita, herede eodem Auguso palam nuncupato. Qui Imperator hanc ab amicis mutuam benevolentiam exigere solitus fuit,& eorum suprema iudicia morosi μὰ pen lavit, neque dolore dissimulato , si parcius aut citra bonorem verborum, neque
gaudio, fl grati pisque quis se prosequutus fuisset. Verba
sunt eiusdem Tranquilli in Aug. cap. 66. Quod honoris testimonium etiam mali Principes expetivere.Idcirco Domitianum , quod eum Agricola coheredem uxori & filiae scripsisset, refert Tacitus cap. 3. inta. laetatum velut honore, iudicioque . At pessimum Imperatorem non ideo', ut amicitiam profiteretur , in partem hereditatis vocavit Agricola, sed quia eum metuerat, filiis ac propinquis hac specie honoris consulturus; unde acutissimus historicus subdit: tam
caeca ct corrupta mens assiduis adulationibus erra, ut nescireta bono patre non scribi heredem n si malum Principem. Eo consilio Annaeus Mella frater Senecae, mortem iussu Nero-L a nis
105쪽
8 Dig INsCRIPTIONE nis sibi consciscens, grandem pecuniam in Tigellinum, generumque eius Cossutianum Capitonem Codicibus scriptis erogavit , quo cetera manerent, inquit idem Cornelius Annal. Io. cap. II. delinitum quippe hoc honoris testimonio Tigellinum, penes quem vis principatus tunc manebat, ceteris suis facultatibusidiripiendis abstenturum sperabat Mella.
Frequens vero adeo erat principem testamento nuncupand consuetudo, ut mali id in tyrannidem detorquentes etiam alienissimas hereditates con carent, vel existente uno qui diceret, audisse se ex defuncto, cum viveret,heredem
sibi Caesarem esse, ut de Domitiano prodidit Suetonius cap. I a. Cui praeluserat exemplo Caligula, qui eodem teste cap. 38. Testamenta primipilarium, qui ab initio principatus Tiberii neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit. Item ceterorum, ut irrisa ct vana, quosumque quis diceret herede Caesare mori desinasse. Quod paullo secus narrans Dio lib. 3 9. p. 6s i . id etiam Senatus Consulto edictum fui sese scribit. Quo metu iniecto, prosequitur Tranquillus , cum iam ct ab ignotis inter familiares , in ἀ parentibus inter
liberos palam heres nuncuparetur, derisores vocabat, quod pos nuncupationem vivere perseverarent, ct multis venena ras macteas misi. At boni Principes se nunquam ab ignotis heredes vocari passi sunt, benevolentia & affectu honorem pensantes, neque si quis instituto Principe filios praeterisset, ut de Augusto Suetonius indicato cap. 66. de Hadriano Spartianus in vita cap. I 8. & de Antonino Pio Capitolinus cap. 8.tradiderunt. Ipseque Tiberius quamvis auidi Ds me omnium hereditates , qui eum heredem dixissent, arriaperet, ut ait Dici lib. 38. pag. 63 I. attamen ea moderatione semper usus est, ut nunquam easdem adiret , nisi cum amicitia meruisset , ignotos ct aliis infenses, eoque principem nuncupantes,procul arcebat, teste Tacito An n. q.cap. 8.Qyri tamen modestia Dioni ignorata, qui omnium indisserenter
hereditates , qui eum heredem dixissent adiisse scripsit, loco
106쪽
M. A Q v I L l I. C A P. VI. 8 nunc relato; Nuncupatus autem, ut statim subdit,suis heres
a plurimis etiam iis fere, qui se lases interfecissent, eo forte consilio ita ab his vocatus, ne in filios & propinquos saeviret. Verba Taciti superius recitata eum pravissimum morem indicant, quo aliqui suis , & proximis legitimisque heredibus infesti & irati , principem testamento appellabant , ne ad eos, quaesito ad litem validiori adversario, hereditas perveniret. Quae testamenta improbarunt jura nostra in Lyr .dig. de hered. instituen. & l. a a. de jure fisci, &cuncta haec, quae perditi superiorum temporum mores induxerant, summa moderatione complexus Pertinax Imperator, professus est, nullius se aditurum hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset, aut lite perplexa , aut legia
timi heredes ct necessarii privarentur, ut scriptum reliquit
Itaque hereditates, seu a malis per flagitium quaesitae, seu a bonis principibus amicitia & Civium amore promeritae , eorum patrimonio ingentem divitiarum & bonorum accessionem conflabant. Augustus, uti narrat Suetonius cap. Io I. Viginti proximis ante obitum annis quatuordecies millies ex testamentis percepit, quod pene omne cum duobus paternis patrimoniis , ceterisque hereditatibus in Rempublicam absumpsit. Ingens ea summa triginta quinque , ut cum vulgo loquar, milliones peraequans. Aliorum Principum nemo dubitaverit auctum & locupletatum fuisse patrimonium: quamvis enim,quod noverim, quid quisque ex testamentis privatorum ceperit, nullo Scriptore memoriae proditum fuerit; attamen palam est nunquam defuisse, qui eis hereditates deferrent, quod usque ad justinianum in valuisse superius vidimus. Deterioris conditionis Deos ipsos secere, quos Senatus Consulto, ct consitutionibus Principum institui heredes vetitum fuit, ait Ulpianus tit. 22. qui hered. instit. possunt, praeter Iovem Tarpejum , Apollinem Didymaeum , Martem in Gallia , UM inervam Iliensem, Herculem Gadia tanum , Dianam ubesinam, Matrem Deorum Dialem, glia
107쪽
86 DE INsCRIPTIONES rna colitur , ct Caelesem Salinensem Carthaginis.Herediatates ergo ex defunctorum supremo iudicio Imperatori acquisitae patrimonio eius priuato & proprio accedebant. quod vel exemplo Augusti,paullo ante relato, patet, qui eas
una cum paterno, certe proprio , patrimonio pro suo arbitrio liberaliter absumpsit. Iis vero curandis peculiaris administrator constitutus, ideo Procurator hereditatium dictus in nostra inscriptione ceterisque, quae procuratoris hereditatium, nulla alia adjecta nota, meminerunt. & fortasse lex r. Cod. de Usur. inscripta Procuratoribus hereditatum ,
de his intelligenda est, non de hereditatibus Fibi, ut communiter interpretes multa enim in corpore legis Fisi mentio est . Eo ipso munere functum fui sie Antherii Tiberii Libertum super hereditates, Marcello Empyrico memoratum arbitror. Huc etiam spectant inscriptiones pag. 389. a. & ῖ. EXACTORI HEREDilatium LEGatorum,de PECULIΟ- Rum . Jmperator enim legata , & hereditates , & peculia
ex testamentis privatorum capiebat, quibus exigendis Servus praepositus , qui Procuratori hereditatum , ut conjicio , suberat. Alii etiam administri huic ossicio, ut ceteris, dati. Tabularios, & Adiutores reperies in lapide pag. 39o- IO.T.
FLAVIO. AUG. Ll B. CHRYSOGONO ADIUTORI TABULAMO Rum RATIO Ntim HEREDITA Titim
CAESaris N. nostri in septima vero p. 8st, quae signari debuerat 19o, habes RATIONALEM. HEREDITATIUM.
Hoc loco Tabularii rationum sunt , qui rationes scribunt, alias Calculatores dicti , de quibus Ulpianus in l. ult. in sin.
Non pigeat scrupulosius investigare cur hereditates patrimonii privati appellatae in nostra inscriptione , tamquam si aliae essent hereditates publici patrimonii λ Ita sane: Hereditates enim Caduca fisco, seu aerario publico lege
108쪽
M. A QIa I LII. C A P. VI. 87 Papia deserebatur,nec non vacantes, lege Iulia. Hereditates seu Bona Caduca ea sunt, quae jure relicta capaci, aliqua
ex caussa post mortem testatoris cadunt in Fiscum; quae olim Augusto inventa, a Justiniano sublata sunt l. I. Cod. de caduc. toll. Vacantia dicuntur intestatorum res, qui sine legitimo herede decesserunt, de quibus agitur in l. I. Cod. de bon. vacant. Aliquando tamen haec bona fisco privato principis accessere, quod intelligendum ante incorporationem. Procurator peculiaris his caducis datus: quod discimus testimonio lapidum apud Fabretium cap. 3. inscripta
6Tr. q73. & 7s. Prima inscribitur ARRIO. PRO C. AUGG. M N IN BETI C. HEREDIT.CADVC. secunda L. FLAUIO PRO C. PATRIMONI DOMITIANI AUG. PRO C. CADUC. BIS. in tertia denique distincte Laberius dicitur PROCUR. CADUCORVM. si ad
hos lapides funiculum adhibeas , primum mirari desines , Procuratorem peculiarem hereditatibus patrimonii privati, quas amplissimas ostendimus, datum, cum etiam caducis fuerit impositus: deinde in secundo notabis, Patrimonium Domitiani dici, ut scilicet hoc esse privatum & proprium eius Imperatoris appareret, ad differentiam Patrimonii fiscalis de publici: & tandem Arrium in primo signari Procuratorem hereditarum in Betica , ut constet, quod supra dicebamus, in more positum, Procuratores in pro viliciis ipsius provinciae nomine distinguere , secus ac Procuratores in Urbe qui solitarie efferebatur. Alia forte caussa, cur ea nota patrimonii prisati fuit adiecta . Heres aliquando etiam Respublica nuncupabatur, & tunc hereditas publico aerario addicebatur. Illustre exemplum exhibet Capitolinus in Gordiano III. cap. 28. Misitheus socer huius Imperatoris doctissimus , Praefectus Praetorio, & Parens Principum dictus, heredem Romanam Rempublicam ea conditione instituit, ut quidquid eiusfuerat, vectigalibus Urbis acced
ret . De hoc Misitheo insigne extat testimonium in lapide Gruteriano pag. 39. 3. quo verba Capitolini illustrantur.
109쪽
88 Dς IrasCRIPTiONE MISI THEO. PARENTI. PRINCIPUM. P. R. TVTORI. REI P. S. P.QR. Igitur hereditates patrimonii Reipublicae aliae ab hereditatibus patrimonii privati Principis. Sane & fiscum proprium habuisse Populum Urbis Romae putat Jacobus Gothostedus in Commentar. Cod. Theod.
Jam vero cum nostrum AQUILIUM Procuratorem patrimonii fiscalis seu publici, capite antecedenti, hic aute Procuratorem hereditatum ostenderim, remanet inquirendii, cujusnam conditionis homines hisce ossiciis praeponerentur, ut AQVILIO suu genus & fortunae gradu inscribamus. Procuratorum Caesaris conditionem disertis verbis tradit Tacitus in vita Agricolae cap. . Pullus , inquit, Agricola
veteri Illusri Foroiuliensium Colonia ea est Galliae
ortus utrumque avum Procucatorem Caesarum habuit, quae
Equestris nobilitas est. Ipsum quoque Tacitum, qui sane ex eodem Equestri ordine fuit, plerique omnes Procuratorem rationum in Gallia Belgica faciunt, ex Plinio loco statim recitando . Et Reinesius prae ceteris inscript. 3. Class. I, in
qua profertur CORNELIUS. VERUS. TACITUS. RATIONATORIS. HONORE. VSVRVS. SECUN DUM , sibi impotentius plaudit, quod bisoricorum Latianorum nobilissimi memoriam, ct verum eius nomen , quod per tot faecula nos latuit, inregrum nune ediderit. At demus, Tacitum , de quo Plinius, eum esse, qui hic Ratiocia nator in Gallia , nunquam tamen idem ipse est nobilissimus historicus . Uerba sunt Plinii lib.7. cap. I 6. I nos pridem vidimus eadem fere omnia, puerum nempe in tria cubita triennio adolevisse) praeter pubertatem,in filio Cornelii Taciti Equitis Romani, Telgicae Galliae rationes procurantis. Tacitus historicus in consulatu Agricolae, dum sere septimum decimum aetatis annum ageret, ut ex supputatione Lipsit in ejus vita colligo, illius filiam in matrimonium accepit, quod ipse testatur in Agricol. cap. o. Consul egregiae tunc
Dei siliam juveni mihi despondet satis Britanniae prπο-- Aius
110쪽
stus es. Consulatus Agricolar, qui fuit ex suffectis , incidit in annum Ch. 77. ex Pan vinio in fastis ad A. V. 83o. &Britannica praefectura in sequentem 78. Atqui Plinius decessi in deflagratione Vesuvii , quae peritioribus Chrono- Iogis consignatur ad annum primum Titi, scilicet Christi 79. Ergo non potuit pridem vidisse filium triennem
Taciti historici,qui tantum ante biennium, hoc est anno 77. uxorem duxerat , & sane primam, ut ejus artas jam indicata suadet. Si dicas, historici patrem illum Cornelium Uerum Tacitum fui sse, non repugnabo. At vero , ad rem ut redeam, hi Procuratores ex primo, vel secundo jam recensito genere, & proinde a nostris alii, fuere. Quaeramus itaque Procuratores privatae rei , ct patrimonio, seu publico , seu principum proprio, quod nostri argumenti est , praepositos . Reinesius Clas. 9. num 4 I. procurationes rei privata tam in Urbe quam in provinciis semper commissas liberis autumat. In hoc sane fallitur,
quod semper id usurpatum putet, ut mox ostendam, & ipse haud sibi constans fateri videtur Classe eadem num. I 8. Profecto Antheros, quem supra hereditates fuisse meminiamus , Libertus Tiberii fuit. Apud Cl.Fabretius cap. 3. inscrip t. 8a. occurit P. AELIVS PROCURATOR. ALEXANDRIAE. AD RATionem PATRIMONII num. 8 i. LEMNUS. PRO Curator PATIMONI ET HEREDI tatum , & VLPIUS PROCURATOR PROVINCIARUM PANNONiae, & AFRlCAE, omnes Liberti.
Alios fuisse ingenuos ceterae inscriptiones, qnas eodem loco adducie, produnt; & pag. 37. Stelenius PRO C. XX. aliis illustrioribus officiis, quae ingenuos decent, ornatus reperitur . At Procuratorum dignitatem evehit opilius Macrinus, qui privatae rei praepositus , mox Praefecturata Praetorii, & demum Imperium adeptus est. In Gruterianis pag. II. Flavius Germanus Proc. XX. HER. ET. PRO C.
PATRIMON. filios equo publico ornatos habuisse dicis tur, quo lit ut ipse quoque Equestris Ordinis sit censendus. M Pag.
