Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

o DE INsCRIPTIONE eeti Liberti, qui Classis apud Misenum Praefectus fuit, eodem Tacito auctore lib. I . An n. cap. I. Nam Neronem qui Rem publicam pessundare, & cuncta susque deque versare inter Imperii jura recensebat, hoc etiam praeter morem induxisse non est mirum . Non ita Augustus, qui bello civili Pompejano non sustinuit Menodorum Libertum, non Praefectum modo Classis, sed Praefecti Legatum constituere, nisi prius ingenuum declarasset, teste Appiano lib. s. bcli. civit pag. 7I8. Stetit ergo Praefectura Classium Ravennatis , &Misenatis apud Equites Romanos, & quidem illustriores, de summis in Republica dignitatibus proximos . Hinc nemo dubitet, clarum natalibus, de inter Equites Romanos

splendidissimum AQUILIUM affirmare, quem PRAEFE

CTUM CLASSIS PRAETORIAE RAVENNATIS in

scriptio nostra pronunciat.

92쪽

Procuratorum Caesaris varia genera . Patrimonium priva

tum, publicum, quibus disinctus Procurator impositus, O quando id coeptum . Spartianus male d Salma o habitus explicatur 9 illustratur. Aquilius patrimonium pu-hlicum adminis υ t. Qui I: bona in formam patrimonii redigere, & publicare . Aquilius Procurator patrimonii in Urbe . Hus o clam , ct auctoritas. Guo tempore

PRO C. PATRI M. BIS. Procuratori Patrimonii bis. ROCURATORES per provincias ab Imperatoribus constituti sunt, vel ut eas regerent cum

potestate gladij, quod dictum intelligas do

provinciis minoribus, ut duae Mauritaniae, Rhaetia, Noricum, & aliae, quae procuratoribus cohibentur, inquit

Tacitus lib. I. hist.cap. II. qui etiam Praesides dicti, unde in inscriptionibus Procurator, Praeses Alpium, Proc. O P - es Sardiniae) vel ut tributa exigerent, quos idem Tacitus invita Agricolae cap. I 3. perstrinxisse ait Britannos, qui querebantur , gulos olim bi Reges fuisse, nunc binos imponi, Θ quibus Legatus in fanguinem , Procurator in bona i aeviret. quam apud Provinciales invidiam ut declinaret Antoninus Pius, procuratores suos modesti fuscipere tributa iussit, te ste Capitolino in vita cap. 6. Caveas Sponium, ut hic obiter cum P. Harduino moneam, qui libro Gallich inscripto Recberches de ι'Antiquitὰ pag. I I. in hunc locum Capit lini intrusit, addiditque ducentesima, quasi auctor de tributi Mucentesimis mentionem faciat, clim ne vestigium quidem ejus vocis sit, nec eam diligentissimi Casau bonus, &Sal-

93쪽

Cabantur, de quibus sermo nobis est δεν

saris nomen duplici subinde signifieatione ee.hium D

iud enim erat patrimonium,quod propriam substantiam & bona patrimonialia Principis complectebatur, aliud hri'

cisterentia , ut primi generis ea essent, quae Princens u Privatus, nullo dignitatis respectu postidebat, I in eius eredes transibat, etiam si non successissent in Imperio Iulusinodi erant agri, quos raros per Italiam tenuisse

iii ἡ ψη j. S 'ς ς b000yum patrimonialium censeban tur ri alia , quae quidem Patrimonium Principis erant secl cum dignitate, vel accedebant. Res enim Fiscales quψpropriae & drivatae Principis sunt, ut definit Ulpianus iii l. i. est. q' in

94쪽

M. A Q u ILII CAP. v. 73 in locis pubi. His adnumerabantur, praeter vectigalia & tributa, bona damnatorum, vacantia, comissa, thesauri, quorum explicationem non vacat hoc loco aggredi. Recte quidem diXimus, distinctum fuisse patrimonium principis , de cale, de rursus utraque in Principis potestate & arbitrio. Nam& Dio lib. 33. pag. s i I. in fin. licet agnoscat distinctam fuisse pecuniam Principis & publicam, fatetur tamen Diisse non videre inter hujus Principis,ct publicum aerarium quid interfuerit. In hunc sensum intelligendus est Seneca ubi ait: Caesar omnia habet, risecus ejus privata tantum ae fuat O universa in imperio ejusfunt, in patrimonio propria,

lib. 7. de benes cap. 6. Utrumque patrimonium Procurator Caesaris administrabat. Quod pertinet ad bona privata, extae tit. I9. lib. I. digest. inscriptus de incis Procuratoris Caesaris,vel Rationatis , sub quo in l. a. & 3. fit mentio bonorum Principi obvenientium ex hereditate, in qua proprio & privato nomine institutum fuisse nemo dubitaverit. Eumdem Caesaris Procuratorem bona fisci curasse patet ex L s.dig.de jure fisci; nec aliis exemplis immoror. Porro patrimonium Principis

tam privatum quam fiscale, sed illud magis propriE , sicut

diximus,priuata res, & privata ratio appellabatur; de hinc Proarator privatae rei palsim Occurrit, qui posteriori Imperatorum aevo titulum Comitis privatarum, & Comitis patriamonii induit. Nos primam appellationem, quae tempora nostrae inscriptionis respicit, prosequamur. Procuratoris patrimonii meminit Ulpianus in I. cum servus S.Io. D. deleg. r. & Lampridius in Commodo cap. ao. Privatae vero rei Procuratorem ante adeptum Imperium fuisse Macrinum , testatur Capitolinus in vit. cap. 7. & Procuratores rei privatae sufes ijs ab inere jubet Constantinus Imp.in leg. a. Cod. de murileg. Quod est, uti explicat Cujacius in hane

legem par. a.lom. 2.Oper. pag. I 6 S. Procuratores pretio, vel patrocinio non esse creandos. Ceterum ejusdein notionis

95쪽

fundis rei priv.tit. 66.& toto tit. 68.Cod. de agric. & mancip. AEuo sequiori, quo, ut supra monuimus , Procurator patrimonii vocabatur comes, praeter curam rei & substantiae privatae, solicitudinem quoque parandi mensam Principis gerebat. Utruinque liquet ex Cals odoro lib. 6. ep. 9.ubi formulam Comitis patrimonii recitat. Moremque notatu dignum addit, hunc scilicet, finitis epulis, privato Principis colloquio fuisse donatum Tempora nosrae Otitiae,

loquitur Rex, secretaria tua funi, cum pecIus redditur curis alienum : O tunc tribuitur funerendi locus, quando cuncIis adimitur . Merito, ut qui es Yudex tanti apparatus ct epularum, desinitus cibis tibi animus concedatur. Haec procuratio privatarum rerum primum sub Severo tonstituta es, ut narrat Spartianus in ejus vita cap. I 2. invito Salmasio, qui in notis ad eum locum censoriam vi

gam in gravissimum historicum perstringit. Ait enim, jam ab Augusti temporibus , & rem & nomen ipsum fuisse cognitum cum a Strabone lib. I 7. munus hoc appelletur hoc est ad verbum privata ratio, vel rationis privata procurator, qui bona caduca, ct vacantia, ut co Caesaris adnecterentur, eurabat. Quod idem olscium fuit ejus, qui procurator rei privatae dictus est, etiam posterio ruri Imperatorum aevo: & plura in hanc sententiam congerit. At Panci rotus in Commenta r. ad Notitiam Imperii Orient. cap. 87. putat, ita intelligendum locum Spartiani, ut climantea Caesares distinctos procuratores ad vicesimam hereditatum , & ad bona caduca haberent, tunc demum Severus unicum procuratorem,qui non tantum haec administraret, sed etiam bona damnatorum,de quibus est sermo apud

Spartianum, invenerit.

Mihi aliter evolvendus hic nodus videtur, & historici

famae consulendum ex ipso eontextu narrationis, qui talis est: Interfectis innumeris Albini paritum viris , inter quos multi prineipes Civitatis , multaequesemina illusres fuerunt, omnium bona publicata sunt, aerariumque auxerunt. In

fiscum

96쪽

M. A ma I L I i. CAP. v. 7s fiscum ergo relata haec bona, vel tamquam damnatorum, vel tamquam vacantia, & per Procuratorem Caesaris , seu Fisci, qui pridem constitutus erat, administrata . Sequitur mox Spartianus : Filijs etiam fuis ex hac proscriptione tantum reliquit, quantum nullus Imperatorum, quum magnam

partem auri per Gallias , per Hispanias, per Italiam Imporator jam fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio consituta es. Jam intelligis , Severum bona alia resque proscriptorum publicata, & fisco addidici, alia vero additis iis,quae jam fecerat, in patrimonium suum privatum, & propriam substantiam retulin. quod patet ex quo ea filiis reliquit, ut supra notavimus . Nova ergo procuratio respicit haec propriae substantiae bona adjecta , & relicta

filiis. Statim enim subjicit, tuncque primum privatarum rerum procuratio consituta es; atque ita cum antea tam patrimonium fiscale, quam proprium, uno eodemque procuratore regeretur, ea ossicia & munia distinxit Severus , &antiquum procuratorem administrando fiscali patrimonio, novum vero a se institutum privato suo patrimonio, jam in immensum aucto, non tam ex bonis proscriptorum , ut voluit Panci rotus, sed ex auro per Gallias, per Hispanias, &per Italiam ante conflato, constituit. Nec reprehendendus Sparti avus, quod privatarum rerum nomine privatum patrimonium, & proprium principis tantummodo designavit. Nam revera, & propria vocabuli significatione , res privata & privatum patrimonium dictrea patrimonio fiscali,quod improprie, & quase privata principis res dicitur Ulpiano in recitata lege secunda . Hinc Corippus de laudibus Justini minoris, eadem vocis notione

usus, ait: - --Nos qua tua funt privata vocamus.

quae distinctio suffragio imperatorio munitur. Theodosius enim, & Valentinianus patrimonium fisco adjectum Dorum appellant in Lult.Cod.de vectigal. cum iidem Imperatores

privati patrimonii nomine designent agros, qui ad pro-Κ a prium,

97쪽

76 DE INsCRIPTIONE priam, I privatam substantiam pertinent in l. ultim. Cod. de agricol. Je mancip. Ad quem cundem sensum nostra quoque inscriptionem revocamus: quae cum AQUILIUM Procuratorem patrimonii praeferat, & deinde Procuratorem hereditatium patrimonii priυati , inter utrumque patrimonium discretam significationem ostendit. Jam vero ex hac patrimoniorum distinctione ad ipsam nostrae ejusdem inscriptionis explicationem dilabimur. Et primum,quod ea Patrimonium solitarie prolatum , & Patrimonium priυatum rem diversam & distinctu in munus &ossicium designet, eo tempore incisam jure & merito suspicor, quo Procurator unus patrimonium seli sacrum , si v fiscale, vel denique publicum appelles, alius vero patrimonium privatum, & substantiam propriam Principis administrabat. Praeterea id constare arbitror, eo aevo patrimonii nomen simpliciter dictum, non hoc privatum Principis, sed publicum, & sacrum significasse; atque inde cum noster AQVlLIUS patrimonii Procurator dicatur , hoc ipsum publicum regisse& administrasse. Testimonium nostrorum in Jure consultorum , quo non majus ac illustrius , appello. Ulpianus in l. cum servus in fine d. de legat. I. liaec ait: Sed ea praedia Caesaris, qua in formam patrimonii redacta sub Procuratore patrimoni uni cte. Praedia & bona, quae in formam patrimonii rediguntur, publica fiunt, & regali patrimonio,non privato,accrescunt. Hujusmodi sunt bona damnatorum, vacantia, caduca, & similia, quae fisco accedere

docent tituli in jure, de jure ci, ubi ea ae Fisales, de Ad-

voeato A i, & similes . Et tunc Bona incorporari dicebantur ex l. i. Cod. Theodos de incorporat. Eaque fisco addici jubet Imp. Honorius in I. 23. ejusdem Cod.de bonis proscrip t. seu υindieari, & advecti, ut in l. . R I 2. ejusdem tituli. Hi ne Hadrianus damnatorum bona in cum privatum' intelligo patrimonium pii vatum redigi vetuit, omni fumm; in aerario publico recept.i, apud Spartianum in vita cap. 7. Scio scriptores, praesertim mediar aetatis , abuti his

98쪽

M. A Q v I LII. CAP. V. 77 vocibus si ut, & erarium, & privatum aerarium aliquando privatum hiscum appellare. Sed magis proprie fiscus

de principis arario dicitur, ut notavit Salmasius ad hunc Spartiani locum, & nonnulla habet Fabretius inscript. cap. 3. pag. I96. Porro, quod bona redacta in patrimonium,pubi ici Iuris fierent,pullicata dicebantur . Tacitus Imperator patrimonium suum publicavit, quod habuit in redditibus HS. bis millies octingenties, ut narrat Vopiscus cap. X. Hoc est bona propria imperii dominio consecrare , & quod privatum erat, publicum & sactum patrimonium facere , uti explicat Gutherius de ossic. domus Aug. lib. 3. cap. 27. id vero Plinius, ut opinor, ex patrimonio referre In Imperium vocat, in Panegyr. cap. SO.

Igitur ex relato Ulpiani testimonio duo elicimus;priamum , quod bona in patrimonium redacta, publica sunt &fiscalia; alterum quod Procurator patrimonii is esse intelligitur, qui eadem bona curat & administrat. Constantius Imp. in l. 3. Cod. Theod. de bonis proscrip t. jubet, ut super occupandis rebus ob crimina damnati,ossicium Procuratoris patrimonij conveniatur. San E etiam posteriori aevo constare videtuet , Curatorem alium constitutum privator & propriae

principis substantiae, alium vero publicae & fiscali. Exstat constitutio Justiniani l. 3. C. de quadrien . praescript. in qua

Imperator aperte meminit Curatorum , per quos , inquit, flemus subsantiam nosram gubernare & mox nosros Curatores per quos res divinarum domuum aguntur. Comitem

privatae substantiae clarius explicant verba lib. 6. Basilic. id est eum qui curat res , in privatos principis Uus assignatas. Idem ille est apud Zosimum lib. 3. Praepositus eorum, quae ad Principem propriΘ, ct privatim pertinent, & apud Procopium in Anecdot. Procurator privatae Principis Dbsantiae. Ab hoc ergo alius est Procurator, vel Comes publieae, seu riscalis substantiae. Quae sententia summo viro Jacobo Cujacio arrisit, qui in Paratiti. Codicis Justin.lib. I. tit. 33, pag 37. tom. a. ex bonorum diuersitate duos factos esse

99쪽

8 DE INsCRIPTIONE Comites ait, una qui praeesset fiscali substantiae, alteru, qui propriae ; hunc Comitem rerum privatarum frequentius dictum , illum comitem sacrarum largitionum . Ea quidemia notione sumitur ossicium primi apud Theodoretum hist. Eceles. lib. 3. cap. I a. Elpidius, inquit, Praepositus privatis Principis pecuniis O possessionibus, Comitem privatarum voeant . At, quod pertinet ad secundum,ejus munus aliquanto diversimode explicat Gutherius lib. 3.cap. 16. Nec ea distinctio perpetua & constans, sed utrumque patrimonium Procuratori privatae rei, vel Comiti privatorum, ut loquuta est in serior aetas, aliquando suberat. Id ultro fatemur, ut tamen nemo inficias eat, alternis hoc usurpatum: adeoque recte explicari nostra inscriptio possit, &ad ea tempora referri, quibus distincta patrimonia, & diversa Procuratorum munia erant.

An vero noster AQUILIUS Proeurator patrimonii Caesaris in Vibe, vel in provinciis fuerit, merito quis dubitaverit. Tam enim si tempora priorum Imperatorum spectamus, Procuratores in provinciis costituti sunt, quos Capitolinus in Maximinis cap. Iq. Procuratoresin Raetionales vocat, passimque eorum mentio in libris juris habetur; tum etiam in aevum posterius Procurator Gildoniaci patrimonii, alij que lib. xi. cod. Justinianaei, & in Theodosiano memorantur. At in Urbe Procuratorem fuisse AQUILIUM,res ipsa mihi videtur ostendere. Cum enim quis in provincijs hoc munere fungebatur, nomen ejus provinciae adnecti sollemne erat. Exempla ex ipsis inscriptionibus petamus. Apud Gruterum non reseram Procuratores provinciarum primi generis pag.77q. q. positus est lapis Theopraepon. Proc. ad praedia Gallicana, pag. 77 . s. Fortunato Proc. ci Matici pag. II. I. Flavio Proc. xx. heredit. Umbria Tusciae , Piceni, & similis ρῖ. I. Unde in Notitia Imperii occid. apud Panci rol. pag. 73. Comes Gildoniaci patrimonii , & Procuratores rei privatae per IIaliam , per Apuliam, per Dalmatiam , & ceteras provincias, occurrunt. Porro

100쪽

M. A Q v I LII. CAP. V. 79 Procuratoris, qui in Urbe rationes Patrimonii agebat, major auctoritas, & dignitas illustrior erat. Si enim idem ejus ossicium ac posteriori aevo Comitis privatarum , quod eruditis omnibus placet, Procuratores omnes & Rationales per prouincias sub se habebat, appellationes ad ipsum deferebantur , caduca , vacantiaque bona rei principis , seu fisco incorporabat, causas incaestuum, sepulcrorum cognoscebat , quae & alia plura eius munia videas apud Panci rol. in Notit. Imperii orient. cap. 87. & Guther. de ossic. Do m. August. lib. 3. cap. a . nos enim ad aliud Procuratorum genus properamus . Attamen ne adhuc hinc abeamus , una nos vocula

Parumper detinet. Quod AQUILIUS dicatur fuisse Procurator patrimonii BIS, quaeret aliquis , quo tempore hoc ossicium finiretur Annale fuisse puto, saltem post Severum Alexandrum , qui rationales cito mutavit, ita ut nemoni annum compleret, teste Lampridio in vita cap. 46. addebatque arcanum Principatus pessimi exempli, nam eos, si boni essent, oderat, malum necessarium vocans . Rationalis idem est ac Procurator eidem scriptori paullo ante c. I. Sane & inferiori Imperatorum arvo, cum nomen& munus Procuratoris patrimonii in Comitem rerum privatarum abierat, non ultra annum productum eius ossicium haud modica perquisitione assequutus sum . Nam Eulogius Comes rerum privatarum fuit anno 39 F. ut apparet in leg. Io. Cod. Theod. de infirm. sequenti vero anno 396. idem munus exercuit Apollodorus , ex eiusdem Codicis l. 3a.quorum appellation. Rursus ad ann. 397. Ca serio, & Attico Coss. 'perechius Comes R. P. signatur in leg. iq. Cod. Justin. de Iur. fisc. & Ieg. I a. de tiron. at iisdem Cossi lex r . eod. inscribrtur Minervio Com. R. P. In hujus locum succedit Firminus ann. 398. ut desumitur ex leg. ult. de domib. ad rem pri v. & leg. ult. de conlat. fund. patrim. & perseverabat anno 399. exleg. 2S. de susceptor. quem demum excepit sequenti anno qDo.

SEARCH

MENU NAVIGATION