장음표시 사용
81쪽
si quaeras quo navium numero Classis Ravennas constaret, frustra auctores antiquiores solicitaveris . Unus Jornandes sexti seculi scriptor, testimonium Dionis, quod nusquam hodie occurrit, nobis servavit. Ejus sunt verba de rebus Getic. cap. a 9. ex recognitione Uulcanii: Classem CCL
naυium Sione referente tutissima dudum credebatur recipere satione. Post Actiacum praelium cum experimento tanti cem taminis patuisset, Liburnorum naves , quibus praecipue victus fuit Antonius ceteris aptiores , similitudine & nomine usurpato ad earum instar Classem Romani Principes texuerunt. Ita Vegetius lib. . cap. 33. qui & Classem Misenatem, & Ravennatem eodem genere navium fuisse instructam in superiori cap. 32. dixerat. At epigrammata antiqua apud Cl. Fabretium eas non Liburnas, sed Trieres, seu Triremes vocant. Tria Ravennensia exscribo ex cap. I. pag. 36s. Inscription. domesticar. alia Misenatem Classem spectantia praetermitto.
T. FLAVIO. CANDIDIO MILITI. CLAS. PR. RABEN. um HERCULIS NATIONE. SI RUSSEeunda inseriptio exhibet militem CL. PR. RAV. III.
AVG. tertia denique alium militem C. P. R. ii l. PACE.Quippe notam illam id. ierem significare eruditus Auctor hic indicat, di in Syntagm. de Colum.Trajana cap.q. pag. III. latius probat. Quo videtur Vegetius deceptus , cum Classem ex Liburnis constructam memoriae tradidit. At diligen
82쪽
ligentissimus hie scriptor mihi est defendendus .
Quodcumque genus navis militaris sequioribus temporibus, cum forte nostrae inscriptiones incisae sunt, Trieris, seu Triremis nomine appellabatur. Livius lib. 33. cap. I 6. Romanos ait cum Philippo convenisse, ut naves omnes tectas scilicet militares traderet. Has Zonaras, rem eandem narrans Fm tis, Tieres, seu Triremes vocat, unde Hesychio Triremis militare navigium quodcumque dicitur. Scalptores igitur lapidum Rauennalium vulgato ejus temporis vocabulo usi , et ierem usurparunt pro omni genere navis militaris . Non tamen adeo obsoletum Liburnarum nomen, ut prorsus memoriae hominum exciderit . Exstat inscriptio Ravennatensis apud eumdem Fabretum in Syntagmate Columnae Trajan. pag. II S., quo
memoratur SUAVIS. DE. LIBURNA. DIANA. Alias profert inscription. domestica r. lib. s. pag. 366. quas inter
eam quae numer. Iaa. signatur ex Reinesio Caprulis ex Ita-re , a proxima Aquileja illuc translatam fuisse oportet, nam ibidem olim positam in meis schedis reperio. De Liburnicis Classis Rauennatis mentio est apud Tacitum hist. 3. cap. Iq. a. & alibi. In Terracinae expugnatione, quam idem Auctor describit cap. 77. Vitellianis Classem invadentibus sex Liburnicae, inquit, inter primum tumultum evasere, in quis Praefectus Classis Apollinaris, reliquae in litore captae. Tota ergo haec Classis, quae Misenatis pars erat, Liburnis constabat. Hinc apparet Trieris , & Liburna nomen promiscue fuisse acceptum. Sane utrumque rem eamdem designare tradit Suidas : Fmρsς , triremes , bellica navigia , quae liburnae vocantur. At Vegetius licet scriptor posterioris aevi, cum tamen tempora Augusti respiceret, maluit eam appellationem, quam tunc usurpatam noverat, retinere, navesque Classiarias & militares , Liburnas vocavit. Et quidem Plutarchus quoque in Antonio, naves, quibus usus est Augustus bello Actiaco, Liburnas appellavit. At Vegetium ita vindicatum dimittamus. Porro iij. Hercu Iis
83쪽
61 DE INsCRIPTIONElis, Augusti, Pacis, Providentiae, & cetera vocabula , nomen navis , seu insigne indicant, de quibus eo loco Frabrettus , Schefferus de militia naua l. lib. 3. cap. I. dc Seldenus de DIS Syris, Syntagna. a. cap. Io. Militum Cla iliariorum mentio ingesta quaestioner excitat, num ii legionarii essent, vel deterioris in militia gradus Vegetius loco jam recitato disertis verbis ait,apud Misenum . V avennam singulas legiones eum Clasbur stetisse. Hunc acerbius sugillat Lipsius de magnitud. Rom.
lib. I. cap. s. & classibus non legiones , quae Civibus constabant, sed Cohortes exterorum militum impositas contendit. Tacitus enim non semel refert, Classiarios militiam legionariam , ut honestiorem, petiisse , & aliquando impetrasse. Et de Classe Ravennate loquens, ambiguos, ait, militum animos, quod magna pars Dalmata, Pannoniique erant.
Locus est lib. 3. hist. cap. I a. In Lipsit suffragium convolant Fabrettianae inscriptiones , quibus milites duo natione Cialices, unus Syrus, alter AEgyptius , tres Pannones, alter Bessus, & postremus Delmata Classibus Misenensi, & Ravennati adscripti memorantur. At variatum , ut pleraque in militia Romana, in delectu quoque Classiariorum militum, mihi certum videtur, vel ob rerum discultatem Scopportunitatem, vel pro libitu Principum. Nec ea propter notandus Vegetius , qui ex more sui aevi, vel potius Augustaei, ad quod ejus verba reserri debent , loquutus fuit. Nam hac ipsa aetate Augusti certo testimonio discimus Legionem XVII. Classi adscriptam . Inter nummos M. Antonii, quibus legionum nomina scalpta sunt, unum conspicimus cu hac inscriptione : LEG. XVII. CLASSICAE. apud Ursinum Patinianae editionis pag. 3I. Quae eadem fortasse septima decima legio est, quam , tradente Tacito histor. I. cap. 8 o. e Colonia Ostens in Urbem acciri Otho jusserat, ibi detenta ut Classi instruendae praesto esset. Nam Ostiae Clasese in habitam hoc aevo,satis est notum. Praeterea Legio CD
Aa est apud eundem liba. hist. cap. 3 i. ct prima classico
84쪽
M. A Qui iLi I. CAP. iv. 63rum Legis lib. a.cap. 6 a. memoratur. Ut vero saxa Fabretti, quae milites externos signant, alio lapide collideremus, opportune ante paucos dies in Portu Romano Trajani essessum est praeclarum epigramma sepulcrale, quod manu CL. D. Bernardi Montiauconii, cujus alibi erit mentio,descriptum hic profero.
C. DOMITIVS. POLLIO PATER. VETER. AUGUSTI. EX CLASSE PRAETORIA. MISENATFECIT. SIBI. ET DOMITIAE. C. F. PIAE. ET DOMITIAE SPEI. LIB. ET. CONIUGLIBERTIS. LIBERTA BUS. POSTERIS
EORUM HUIUS MONUMENTI. INTROEUNTIB
PARS. SIN STERIOR. AD. FAMILIA M. LSS PERTININ. FR. PED. XVI. IN. AGRO. PED.XXXVIIII. Domitius Pollio quod cognomen genti Domitiae usurpatum fortasse alibi non reperies ) Pater vocatur, quia ejusdem nominis filius tunc vivebat. Ergo hic miles erat voteranus ex Classe Praetoria Misenate, Legionarius utique, eum notas omnes Civis Romani praeseserat. De statu moveri nequit quaestio, indicio conjugis que etiam ejus libertadicitur. Frequentis limum enim erat, ut herilis affectus in maritalem societatem coalesceret, ideoque passim iidem patroni ct conjuges in marmoribus inscribuntur. Octo ejusmodi exempla producit idem Fabretius cap. . p. 289. In antiqua quoque militia legionarii milites ad maritimas expeditiones cogebantur. Refert Polybius lib. r. Claudium bello Punico primo, remiges Θ vesdulo navibus imposuisse, lectis epibatis,qui ex universis Legionibus sese osserebant. Et Livius lib.36. cap.3. ait Senatum decrevisse, Colonis maritia mis
85쪽
Dx INsCRIPTIONEmis qui cives Romani censebantur cum cogerentur in
Classem, rei navalis vacationem non esse.
Ante quam pedem e Classe efferam , idem Livius ab injuria est vindicandus. Haec ille scripserat lib. . cap. 33. Clessibus quoque ad Fidenas pugnatum cum Uejentibus , quidam in Gnnales retulere: rem aeque docilem ae incredibialem: ne nunc lato fatis ad hoc amne, O tum aliquando, ut a veteribus accepimus, arctiore. Tanaquillus Faber lib. i.epist. crit. 7. oscitantiae aut inscitiae insimulat nobilissimum historiae Romanae conditorem . Si enim, inquit, scivisset, veteres Classem numero singulari vocasse, non modo exerci-citum navalem, sed terrestrem etiam; in plurium vero numero Classes usurpasse pro Equitibus, seu Equestibus copiis, testantibus Virgilio, Festo, Agellio , Isidoro, & aliis, mirari tantopere desiisset, Classibus ad Fidenas pugnatum. Eiusmodi lapsum hine fluxisse ait Carolus Datus in praefat. libri inscripti Prose Florentine, quod Livius , peregrinus homo cu ellat, vim & sensum Romane locutionis persecth callere non poterat. Eoque tam grandi exemplo suos docere putat, nil hodie quoque, nisi ex Arno cum lacte haustum , illime & purum fluere. At docti viri non animadverterunt ad integram narrationem prςlit,in quo clim fuisset certatum tam pedestribus quam equestribus copiis , scriptores illi qui retulerant, pugnatum quoque classibus , non poterant eo vocabulo denuo equites significare, sed re vera de navali pr lio intellexerunt. Quod cum vidisset Livius, rem di edem credidit, nisi forte id gestum diceretur ,ut subdit, in
trajectu suminis,prohibendo aliquarum navium concursum. Tanta porro rei navalis Ravennae cura & nautarula Ofrequentia fuit, ut Armamentarium extruendis navibus
amplissimum in ea esset, teste Appiano lib. s. bell. civit. pag. 7I8. quod tempore Theoderici adhuc manebat. Jubet enim Rex epist. I 8. lib. s. Cassiodori, convenire
Prbem Ravennatum navigandi arti es, ut adventus eorum
confrucIioni navium opportune videatur osserri. Pr terea di
86쪽
M. A Q u ILII CAP. Iv. 6sΤemplum Neptuno dicatum , & Neptunalia festa instituta suere. Exstat Ravennae , testante Rubeo lib. I. hist. insigne antiquitatis exemplum,quo sigilificatur, L. Publicium Italicum largitiones populo fieri jussisse lN AEDE NEPTU. QVAM IPSE EXTRUXIT. Di E. NEPTUNA LlΟ-RUM . Illud recitat etiam Gruterus pag. 46o. num. 3. Neptunum maris Deum praesidem omnes norunt. Neptunalia in ejus honorem Romae celebrabantur x. Kal. Augusti, ut notatur in veteri Κ alendario . Festa haec navigiis agebantur , teste Ausonio in Ecloga de feriis, & eo die ferias institutas docet Varro de ling. Lat. libs. Immo ludis Neptun libus varia spectacula edita intelligo ex Lactantio lib. 6. divin. instit. cap. 2 o. quo loci Circenses Neptuno dicatos memorat. Eo ergo die , quo Romae, etiam Ravennae Neptunalia, de quibus in inscriptione L. Publicii , celebrata suspicari possumus, & simili, si non pari, spectaculorum genere & pompa. At haec inania nautis praesidia , & vana falsi numinis religio. Portum Ravennatem brevia & syrtes ad triginta
stadia, ut refert Procopius jam adductus, re r.Gothic. lib. I. cap. I, obsidebant. Quare Turris aedificata ad esus ostium , quae Pharus, ut celebris illa Alexandrina, vocabatur , teste Plin. lib. 36. cap. , ut perpetuo lumine inter caecos viarum anfractus nocturnos navium cursus indicio opportuno dirigeret.
Cur vero Classis Ravennas PRAETORIAE illustri
vocabulo in nostra inscriptione ornata Nomen illud in Gruterianis quoque sese offert. Videas pag. 3 9. I. pag. 383.7- pag., 62. . &pag. Io 3I. 8. & Misenensis Classis Praetoria identidem dicta pag. a I. . pag. 67.q.& ICIO. 3. Lipsius de magnitud. Rom.lib. I .c. . ita vocatas putat Clas.ses Ravennatem, & Misenensem, dignitatis caussa, & quia
inter minores alias, ut praetoria aliqua navis , eminerent. Vel exemplo Praetorianarum cohortium sic appellatas, quia
ad Italiae , & Principis tutelam excubabant: quod ex locis
87쪽
66 DE INsCRIPTIONEΤaciti, & Suetonii superius adductis colligitur. Schesserus
de militia navat. lib. 3.cap. 7. addit, Graecis postea Imperatorias appellatas, ex Leone Imp. & Constantino novell. I. Quorum conjecturis oppido acquiesco . Observat Fabretius cap. s. inter domestic. pag. 36s. Castra Misenatium Classiariorum, & fortasse etiam Ravennatium, Romae Castris Praetorianorum militum admota conspici ; nam legitur in inscriptione, Turri angulari eorumdem Castrorum inhaerente C MISENATIUM. ET . . . . Huic co
jecturae nostra accedat, quod scilicet Praetorianis Castris ideo Castra Misenatium & Ravennatium adposita fuerint, quia pari nominis dignitate fulgebant: sicuti enim illi milites e Castris Praetorianis, ita hi milites e Classe Praetoria. At dum haec sub manu Typograhi sunt, ipse clariginius Fabrettus , hac die vii. idus Februar. MDCC. fato non sibi
jam octuagenario, sed literis immaturo , mortalitatem explevit . Post praeclara volumina satis orbi erudito nota, spem praecidit alterius operis, cui adornando vegetam& validam ad extremum usque senectutem impendebat. Descriptionem Agri Romani antiqui moliebatur, cujus non locus, non situs , de pene dixerim saxum nullum est, quod ingenti plurium annorum labore non perlustraverit, & erudita meditatione ad vetustatis exempla non comparaverit. Non pauca jam ordine suo digesserat, mappam Chorographicam,& nonnullas Iconographicas tabulas adumbra verat I at pleraque adhuc informia & indigesta in adversariis jacent, praeter ea, quae autopsia quaesita animo & mente complectebatur. Mihi vero inter publica damna luctuosior amicissimi viri jactura est, qui me nunquam a congressu suo nisi cum foenore dimittebat, addebatque animos in vetustatis amorem, & mea in hanc lucubrationem proniori
Ad dignitatem seu ossicium Prs secturae, quod in Classe Ravennate noster AQUILIUS agebat, gradum faciamus . Florente Republica, vel unus ex Consulibus, vel
88쪽
M. A Q v I LII. C Α Ρ. IV. 67 Duumviri , vel Praetor , rei navalis imperium tenuisse satis
ex Livio , & Polybio constat. Prima Praefecti Classi appellatio , ni fallor, apud eumdem Livium occurrit lib. 26. cap. o. Sub Augusto primum hoc imperium peculiare ac perpetuum coepisse, cum scilicet duas Misenatium , & Ravennatium Classes ordinasset, putat idem Schelferus lib. .
cap. I. additque nihilominus eum titulum Pompejo antea donatum , cum ipsius potestati a S. P. Q. R. cuncta maria committerentur, idque dignosci ex nummo, in cujus uno
latere insculptum est MAG. PIUS. IMP. ITER. in altero PRAEF. CLAS. ET. ORAE. MARIT. At nummus hic, & alter apud Fulvium Ursinum in secunda tab. familia
Pompejar, non pertinent ad An. Pompejum Magnum , cujus tamen imaginem referunt, sed Sex. Pompejum ejus filium, qui Magni cognomine porro usus est, ut idem Urmnus & Spanhemius disser. 6. p. 3 38. Ostendunt. Haeret aqua eidem Ursino in explicandis duobus aliis nummis, quinto
nempe & quarto ejusdem tabulae, quorum Epigraphe talis est: SEX. MAGN. PIUS. IMP. SAL. & alterius MAGNUS. SAL. IMP. ait enim in illis pia ter Pietatis signum nihil quod notatu dignum videatur, impresum esse; nec enim de Salute dea quae fortasse nota tua SAL. ylvi catur, qui quam fe legisse quod ad Sextum aliquo modo pertineat, addit Patinus, n si quod profugos excepit O fervavit. At ego aliquid notatu maxime dignum in illis reperio, quodque
Sexto mirum quantum conveniat. Ita enim eos interpretore Sextus Magnus.Pius Imperator SALactus. Narrat
Appianus lib. .de heli. civit. pag. 729. Sex. Pompejum eo
dementis venim,ut se Neptuni ct Sala classia appellari sustinuerit. Salaciam antiqui Neptuni uxore a Salo dicebant, teste Varrone lib. . de lin. Lat.& Festus in verbo Salacia,ita vocatam, ait deam Aqua, quam putabant Salum ciere oe es mare movere. Cum vero Sex. Pompejus in nummo Q Nasidii apud eumdem Ursinum pag. I 87. & in familia Pomp. num. a. se Neptunum appellari passus sit , quocirca & ab I a FIO
89쪽
63 DE IMsCRIPTIONE Horatio Epodon Od. q. per derisum Neptunius dictus, quid mirum, quod, cum de Salacia filium sese jactaverit, ipsum se
quoque Salacium in nummis vocari voluerit Θ Primi nummi ectypum exhibui in ta b. numismatum num. Io. pag. 6.
Sextus ergo Pompejus ex Senatus Consulto Praefecti Classis titulo ornatus fuit. Sub idem temporis, adversus eumdem Pompejum, Praefectum Classis Calvisium constituerat Octavius, testante Appiano lib. I. pag. 7I8. At non multo post eamdem appellationem usurpavit M. Antonius, quamvis in supremo Imperii fastigio positus . Unum & alterum numinum exhibet Ursinus in duobus postremis tabulis familiae Antoniae pag. 3 a. quibus signatur caput ipsius Antonii de Cleo purae, in aversa vero facie navis cum inseriptione : PRAEF. CLASS. Licet obvia sit interpretatio, Praefectus Classis, ad M. Antonium referenda , attamen Patinus aliam obtrudit, di Praefecta Classis, legendum censet, ut ad Cleopatram is titulus pertineat. Novum sane vocabulum quod non nisi mulier impotens comminisci, &amor vesanus pati possit: de audax conjectura, ut ipsemet fatetur, sed ita ut eam adoptare videatur, in Plutarcho rationem appellationis sibi fingens . Potius alia ejusdem explicatio arridet, ut M. Antonius se Praesectum Classis dici voluerit, quasi a Regina Clas suae praefectum. Cui que coniecta adi fas estomo bis titulum,& dignitatem Praefecti Classis ante Augustum , ut proposueramus, in more positamia satis fuit ostendisse. Ceterum ad ejusdem Imperatoris Ordinationem, quod Schessero placuit, & nostrum argumentum attinet, videntur referenda verba Vegetii lib. .cap. 3 a.
ubi ait: Liburnis qua in Campania sabant Praefectus Class.ufenatium praerat, ea vero, quae V Ionio in mari locatae fuserant , ad Praefectum Classis Raυennatium pertinebant. Et mansit nomen dignitatis in utraque Classe, Tacito non semel attestante locis inferius recitandis, & inscriptionibus quae sunt incerti temporis. Has, ne paginam in re certa lapidibus obruam, petere poteris ex Scaligeriano indice apud
90쪽
M. Α Q v I LII. C A P. 1v. 6st apud Gruterum, & nonnullas dabit Fabretius . Porro Praefectus Classis proprie in milites Classiarios imperium exercebat, ne quis eum cum Praefecto remigum, cujus meminit Tacitus An. II.cap. go. confundat. Hunc tamen, ut & alios
variis in Classe muneribus admotos, illius dicto & supremo nutui parvisse, non aegre credendum est.
Tandem, ut propius ad nostrum AQUILIUM oratio
accedat, quaeramus cujus ordinis &digni ratis Praefecti Classium haberentur. Tacitus nobis toties laudatus lib. a. hist.cap. roo. Lucilium Bassum, Ravennati simul, & Misenati Classibus a Vitellio praepositum , ideo moliri defectionem Ravennatis aggressiim fuisse narrat, quod non sarima Vitellio praefecturam Praetorii adeptusforet. Praefecti Praetorio ab ordine Equestri sumebantur ex Mςcenatis consilio, quod Augusto dedit, teste Dione lib. a. pag. 8o. nec nisi sub Severo Alexandro id mutatum , qui Prefectis Praetorio fuis senatoriam addidi dignitatem , uti refert Lampridius
in vita cap. 2I. de ut rem praeter morem narrat noster Cornelius lib. q. hist. cap. 68. Mucianum , qui ante adventum Vespasiani vim & potestatem principatus Romae complectebatur , Aretinum Clementem Praetorianis praeposuisse , quamquam senatorii ordinis. At disertis verbis Suetonius de Tito ait cap. 6. Praefecturam quoque Praetoriinse-pit, nunquam ad id tempus nisi ab Equite Romano adminia stratam. Quod videtur contrarium testimonio Taciti nunc relato de Aretino, qui ante Titum Praefectus fuit. Cum itaque Bassus ex Praesecto Classis Ravennatis ad Praefecturam Praetorii evehi ambiret, tunc equestris Ordinis fuisse oportet. Ad id etiam ostendendum praelucet ipsemet Tacitus hist. I. cap. I 2. quo loci Cornelium Fuscum Clasti Ravennatensi Praefectiam destinatum refert. Is uero Fuscus teste eodem historico lib. a. cap. 86. claris natalibus priss juvenia, quietis cupidine, senatorium ordinem exuerat. Ergo inter Equites mansit, & Eques ad Praesecturam Clasis evectus est. Rem vero milii nullam facestit exemplum Ani ceu
