Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

vamus Vettii Probiani dcdieatione publicata fuit. Ex hoe marmore sorte restituendum cognomen Probiani Vectio Praesecto Urbi , de quo Pan vinius in fastis ad annum V. Io 87. Ergo Arrius Curator, nescio quod aliud opus publicum dedicauit. Quod intelligendum de dedi eatione in sen-

έu profano, uti domum Neronis dedicatam legimus apud Suet. Neron. cap. 3I. Patinam Vitelli apud eumdem tria eius vita cap. II. & Pontem Puteolanum in Calig. cap. 32.

Non enim sum nescius, Templa & AEdes sacras dedicandi ius apud Pontifices , & Imperatores stetisse; cuius exempla , praeter ea quae habet Emundus Figrelius de statuis cap. 29. videre poteris apud Tacitum Annal. a. cap. 9. subfin.& Ciceronem in orat. pro domo sua, di ad Atti c. lib. . ep. I. Privatis nonnisi decreto Senatus, cui aliquando iussus

populi accessit, dedicare fas fuit. Consule Gutherium de

Praeterea si cui Templum vel AEdem sacram excitare in animo erat, non id licebat, quin Curator operum publicorum locum ad construendum circumscriberet. Romanus

lapis pag. a 6. 3. LOCUS ADSIGNATUS. AEDI. OPII. ET. SATURNI. L. MVNATIO. VERO. ET. C. TERENTIO. FELICE. CURAT. OPER. PVBL.

Magistratum hunc duobus viris contatum ex hac, & alia proxime referenda inscriptione apparet. In alio Romano lapide pag. I 28. a. Negotiatores Frumentarii Templum extruxerunt ex auctoritate IN. Caesaris Titi Vespasiani Aug. in LOCO qui erat DESIGN Ao S. per Flavium Sabinum operum publicorum Curatorem . Sub Tito Templum extructum: at locus pridem designatus erat , opere fortassis per bella civilia intermisso. Quo licet conjicere, hunc Sabinum ipsum fratrem Vespasiani fuisse,bello Vitelliano obtrunca tu. Et quidem Templorum curam eos egisse,improbum Vitellii facinus demonstrat, quem operum publicorum Curatorem, ut superius indicatum est, dona , atque ornamenta

Templorum surripuisse O commutasse, quadat e/que au

132쪽

M. A QDa I LII. CAP. VIIi. III ro ct argentosannum, O aurichalcum suppofuisse, fercnte fama narrat Suetonius in vita cap. s. Quamvis cura collocandi statuas, iussu publico praeclaris viris decretas , Curatoribus statuarum incumberet, locus tamen, quo ipsae ponendae essent, per Curatorem ope rum publicorum designabatur. Utrumque discimus ex illustri inscriptione Celonii Rufii, quae cum apud Gruterum pag. 387. 3. & Pan vinium in Fastis ad A. V. Io 87. foede corrupta legatur, integram & emendatam proferimus extOm. . pag. 92. Analectorum Clarissimi Mabillonii, qui eam ex antiquo Einsidiensi membranaceo Codice descripsit. Et ne de Germanico exemplari quis dubitare possit, eandem prorsus similem ex autographo Joannis Marcano Vae, qui primus omnium veteres inscriptiones colligere aggressus est, Venetiis exscriptam, mecum communicavit ornatissimus vir, & in literarum studio optime versatus.

Apostolus Zenus. Ea vero sic se habet: Celonium Rusium Albinum V.C.Gn K Filosophum Rusi Volusiani bis ordinarii Cons. Aliu Senatus ex Consulto suo quod eius liberis pos Caefariana tempora , ides pos annos CCCLXXX. O T. auctoritatem decreuerit M. Magnus Ianuarius V.C. Curisamarum. Locus a gnatus ab Nigro ct Cosiano Cur operum publicorum . Haec postrema verba, quae ad nostrum argumentum attinent, licet apud Mabillonium ab alia inscriptione intercepta legantur, tamen sic coniungenda sunt ex Grutero, qui vitium sane in scriptione , in correcto exemplari usus, admiserit, in hoc forte deceptus non est, cum & res ipsa suadeat, ea verba ita solitarie stare non posse. Hoc RO-mae: at in Coloniis & Municipiis locus ponendae Statua designabatur vel a Decurioribus, quod notant hae literae singulariae L. D. D. D.hoc est . Locus datus Decurionum decreto, in inscriptionibus frequentes, ut pag. O . I. & alibi; vel ab ipsis Duumviris ex pag. 3 S. I. Cum praeclaram illam Epochae Caesarianae Chronologicam Λbtam, qua recitatum saxum Albini Consulis

133쪽

I ra DE INSCRIPTIONE signatur, perperam versaverint insignes temporum Magistri, parcat Lector si rursum diverticula persequor. Scaliger in notis Eusebianis num. I969. explicaturus hanc ipsam inscriptionem, quam mutilam & incorrectam

producit, Epocham Monarchiae Julii Caesaris alligat AErae Antiochenae, scilicet anno V. C. 7o6. Per. Julianar 666. quam cum praecessisse XLVIII. annis Epocham Christi dixisset , his deductis ab annis CCCLXXX. colligit annum Christi CCCXXXu. quo iste honor Cejonio Rufio Albino habitus est. Labitur vir doctus pro chronismo trium annorum. Certum enim est lapidem incisum, di eum honorem delatum fuisse Albino, seu ejus liberis, eo anno, quo ipse Consulatum agebat: legitur quippe in nostro emendato statim ab initio : Cejonium Rufum Albianum V.C. CONSulem. Qui Consulatus, Collega Constantio, incidit in annum Christi 33s. Urbis io 88. Undo ergo illi peccandi caussa ξ Fortasse Pan vinium sequutus est, qui computauit tantummodo annos 38o, abiecta unitate . At profecto Scaliger non excusandus, dum in ipso exemplari, quod profert, ea unitas charactere grandiori

exaratur. Qua ratione saltem colligere debuerat annui Ch. 333. a cuius Autumno inchoabatur annus 38 I. aerae

Caesarianae. Ita enim computus ab eo initus per detractionem est intelligendus. Nondum vero assequimur COnsulatum Albini, qui decurrebat anno Ch. 33s. De hoc redibit sermo cum Pagium excutiam. Interim eumdem Scaligerum male coniunxisse aeram Caesarianam cum Antiochena est demonstrandum .

Primus errorem invexit Auctor Chronici vulgo Alexandrini , quod Paschale vocat Cangius in ejus edition paucis ab hinc annis adornata . Chronologi verba sunt ex translatione Raderi ad annum Olympiadis CLXXXIII.

Incipit Antiochiae annus primus . . . . d primo anno C. Iulii

faris, & quatuor interiectis paginis: A primo anno C D-lii Coaris, Lepido ct Planco Cos e XII. Maii eAntiocheni a picantur suam Eram. Pessime primum annum Cae

134쪽

M. A mi I L I t. C A P. VIII. I Irsaris iis Consulibus signat, ut jam viri docti observarunt.

At non melius 2Eram Antiochenam cum eodem primo anno componit . Quod statim ostendo . Hujus EErae initium. maximis Chronologis vario fato exagitatum, Langio, Scaligero, Usserto, Heruuarto, aliisque, demum post Petavium Card. Norisius in elaboratissimo opere de Epochis Syromacedonum dissert. 3. cap.4. innumeris & invictis tum veterum scriptorum, tum Numismatum apud Antiochiam percussiorum testimoniis, statuit in Autumno A. U. Romae os, Periodi Julianae 466s, ante Epocham Christianam vulgarem q9. At certum est, Caesarem labente aestate A. H oci Pompejum Pharsalica pugna profligasse, unde illi singularis dominatus fundamenta sunt jacta,& Monarchiae constituendae magnus dies indictus. Nequit ergo in annum antecedentem , quo nondum Pompejum devicerat Caesar, initium ejus Imperii conferri, & cum Antiochenorum

Epocha comparari.

Non aeram falsam Antiochenam Scaligeri sequitur.

sed ad idem tempus exorditur Epocham Caesaris Antonius Pagi in Crit. Baroniana ad ann. 3I4. explicans eosdem hos nostri Lapidis chronologicos characteres. Nimitu eam deducit ab anno Urbis Io 6. quo pugna Psarsalica fuit habita, atque hinc additis annis 38 I, provehitur ad annum Christi 33s, & annum Urbis Io 87, qui in eo, ait, anno Chrisi incboatur. Nec pensi habet particulam POST in inscriptione notatam, pos annos CCCLXXX. I. cum modus hie loquendi apud antiquos plerumque aliud non designet quam annum inchoatum. RectE quidem notam eam numeralem ad annum 33 s. Consulatus Albini consignauit vir optime de temporum doctrina meritus ι at manifesta lapsus est in putanda annorum ratione. Nam si Epocha Ct-sariana init a pugna Pharsalica,quae labente aestate,seu initio Autumni A. V. 7o6. decertata est, additis annis 38 I,

non provehimur ad annum Christi 33 s, sed 33 . completum in Autumao. Et mirum est prosecto , Pagium dixisse

135쪽

ri DE INsCRIΡTIONE annum Urbis io 87. inchoari anno Christi 33s, cum in tabulis Chronologicis, puta Petavit & Brietii, quas nunc ad

manus habeo , pateat, eum concurrere cum anno 33ψ, aerae

vulgaris Dionysianae, qua & ipse utitur. Sed dum sugillato nuphrium, qui male unitatem ab Inscriptione detraxerat, ut annos Caesarianos aptaret anno V.C. io 87. Christi 337, ab eo hos eosdem annorum characteres transcripsit; non advertens ideo Onuphrium eos annos Urbis & Christi coniungere, quia aeram Christianam auspicatur ab anno V.C. 733, uno scilicet anno ante vulgarem . Sanh ex sui iam et hypothesibus poterat Pagius lapsum anteverter . Nam cum in Apparatu num. 9. connectat annum V.C. 7o6. cum anno Periodi Graeco Romanae s4 6. si addamus annos 38 I. emergit annus Per. Graec. Rom. 817. qui apud

ipsum in Critica pagrio 8, est annus Christi 33 . Idem obtinebis ex numeris Periodi Julianae. Anno Urbis eodem 7o6. Iabebatur annus Perdul. 666, cui si addas 38 r.hujus postremus desinit in Autumno anni so 7. ejusdem Periodi, qui est Christi 33 . Cum ergo in Autumno hujus anni 33q, jam exactus esset annus 38I Epochae Caesarianae , sequenti annσ 33s, quem aperuerat Albinus Consul, decurrebat annus ejusdem Epochae 38 a. Hinc Pagius perperam in annum 33 3 Consulatus Albini contulit annum Caesaris 38 I. Et hinc rursus falsa videtur nostra Inscriptio , quae eundem annum Caesarianum Albino Consule notavit. Ut nodum solvam,& fidem lapidi asseram, revocanda est particula POST, quam Pagius abjecerat. Verba inscriptionis haec sunt: POST. Caesariana. tempora. ides' pos. annos. CCCLXXX. O I. liberis Albini Consulis Auctoritatem decrevit Senatus . Modus hic loquendi , in sensu naturali & proprio, designat tempus jam decurrens Posannum 38r completum. Quod non negavit Pagius, ctim dixit plerumque annum inchoatum con notare. Sola enim consuetudo induxit , ut in hane signifieationem denotandi annum inchoatum abiret. Sic ante diem & pos diem ex usu diem

136쪽

M. A a I L I I. CAP. VIii. III diem ipsum designat,non sermonis proprietate. Paulus I. C.

in L. anniculus Isa. D-de verbor. signis Anniculus, inquit, ammittitur qui extremo anni die moritur. D CONSUETUDO loquendi id ita est e declarat, ante decimum Kalendarum, pocst diem decimum Kalendarum, utro enim sermone undecima dies signiscatur. Hujus Legis malam lis ram, uti vocat Accursius , cruditis concertationibus agitarunt doctissimi viri Card. Nosssius in Cenotaph. Pis. disIert.

2. cap. II. Baluzius, Toinardus , & alii, qui notas ediderunt in aureum libellum Laetantii de mortibus Persecutorum cap. 2.postremae edit. Ultraject. an. I 693. Igitur vi consuetudinis factum est, docente Paullo, ut ea formuli, Post diem decimum, dies ipse decimus, non undecimus,significaretur. Ceterum ex natura sua eadem particula Pos tempus jam expletum con notat. Non aliud quam alterius Juris-Consulti testimonium vocabo. Pomponius in I. si ita fuerit q I. D. de manu mi testam . multum interesse, ait, inter hos sermones, duodeeimo anno, O pos duodecim annos. Nimirum primo annus duodecimus decurrens, secundo exactus designatur. Quod exemplo sic explicati a testator dixerit, fervus meus triennio POST, quam ego mortuus ero, liber eso . Non potes is fervus, nis triennio praeterito

liber esse. Eadem prorsus loquendi forma usus est Auctor nostrae inscriptionis. Pos Caesariana tempora , ides post a nos 38 r. Annos istos numeratos ab initio Epochae Caesarianae, necesse est fuisse completos, cum honor filiis Albini habitus fuit: sicut triennium a morte Testatoris praeteritum esse debuit, ut servus libertatem consequeretur. Quod ita necessario explicandum est, cum ostenderimus, ipsum annum 38 I. cceptum anno Christi 333, exijsse in Autumno anni 33 , atque idcirco nullo modo referri posse ad Consulatum Albini, qui cum sequenti 33 . concurrit. At nondum acquiesco AErae Caesarianae a Pagio, &Sealigero in Autumnum anni Urbis 6o6. coniectae. Licet

enim a pugna Pharsalica Monarchiae suadamenta, ut ante

137쪽

116 DE IN s C Ri PTIONE indicavi, posuerit Caesar, exinde initum non fuisse eardinem temporum Caesarianorum existimo, sed a proximis Kalendis Januariis, quo civilem annum exordiebantur Romani. quod exemplis , & ratione ostend9 . Cum Octavius Caesar, firmato sibi a Senatu Imperio, die II. Januarii fuisset appellatus Augustus, non tamen ab hac die desumptos annos, sed a proximis Kal. Jan. quibus inchoabatur annus

civilis , refert Censorinus de die natali cap. a I. his verbis. Annus Augusorum CCLXV. perinde ex Kal. Ianuariis, quamvis ex A.D.XVI. Kal. Februarii Imperator Caesar P.

Ffententia L. Munatii Planci a Senatu ceterisque Ciυibus Augustus appellatus es. Quod idem Auctor tradit de Alexandrinis , qui Epocham in honorem ejusdem Caesaris institutam a prima die mensis Thoth , unde iis erat initium anni, auspicati sunt. Justinus Junior medio Novembri Imperium accepit; attamen non nisi a Kal.Januariis proximis, quibus novum Consulatum exorarius est, annos Imperii numerari voluit, ex Corippo lib. q. de ejus laudibus , ubi haec ait loquens de processu ejusdem Consulatus . Hine User primus feliciter excipit annus ,

Votaque plura tuis celebret nova Roma triumphis.

Quod igitur Kal. Januariae A. V. 7o7. propinquiores essent victoriae, quam de Pompejo retulerat Caesar, ab iis initium Caesarianae Monarchiae desumptum verisimile videtur. Sa-nh Kal.Jan. ejusdem anni Dictaturam annuam extra exemplum sibi delatam apud Alexandriam iniit, & Consul solus processit: quo rationem & jus Monarchiae & legitimi Principatus stetisse nemo non videt. Unde tunc vere, ut ait Eusebius in Chronico, vulare arripuit Imperium & tunc canente Ausonio in Caesaribns.

Imperium binis fuerat solemne quod olim Consulibus , solus Iulius arripuit.

Ita etiam cum Octavio , ut mox memoravi, nomen

Augusti a Senatu tributum firmatumque Imperium fui sese, ex ea die, inquit Orosius lib.6.cap. 2 o. summa rerum 9 I pote-

138쪽

M. A Oi i L Ii. CAP. viiI. III potesatum penes unum esse coepit ct mansit, quod Graeci Monarebiam vocant. Cui sententiae de initio Juliani Impetii praeluserat Ioannes Heruvarius cap. 2 I7. novae Chrono log. paucis hisce verbis : Verissimum es anno V.C.7o .desnente debellatum fuisse is Caesare Pompejum Magnum, sed tamen dicendum est annum primum Imperii seu Monarchiae C.7ulii Caesaris coincidere anno V.C. 7o6. proximo . Computat hic Auctor annos Urbis Capitolinos, non Varronianos, qui vulgo usurpari solent, & ideo unum annum antevertit. Itaque ducto primordio temporum Caesarianorum a Kal. Jan. anni V.C. 7o7, annus qui labebatur post tercentesimum

octogesimum primum ab iisdem Kalendis, ipse est annus Consulatus Albini, V.C. Io 88, Christi 33s, quo noster lapis fuit inscriptus. At, dimittis hisce Chronologicis tricis, viam nostram jam expediti abeamus. Ubi in operibus publicis signatum

videas Curatoris nomen, id, ut supra monuimus, ea tantum

ratione factum intelligas,quod, vel ipse de pecunia sua illud excitaverit, vel quod titulum ossicii presignet. Nam cum aliquando ea ambitionis vesania quorundam ingenia invasisset, ut operibus publicis tamquam auctores, nulla Imperatorum quibus impensa steterat, mentione facta , se ipsos inscriberent, sancivit Theodosius , ut si qui judices operi

suum potius nomen quam Imperatoris scripserint, majestatis seneantur obnoxii, in l.3I. Cod.Theod. de oper. pubi. Judices sive Re ctores in provinciis etiam operibus publicis erant praepositi, ut in Urbe Curatores. Hanc vanitatem, quam indomitam subscribendi licentiam vocavit Horatius lib. 3. Od. 24. carpit Marcellinus lib. 27. cap. 3. in Lampadio Praefecto Urbi, qui per omnia Civitatis membra, quae diversorum Principum exornarunt impens, nomen proprium inscribebat, non ut veterum insaurator, sed conditor. Quod in privato aucupari, foeda ambitio, in Principe respuere, summa laus erat. Hinc magnum illud fuisse in Severo Spartianus cap. 23. ait, quod Romae omnes ades publicas, qua

139쪽

sCRIPTIONE qua vino temporum labebantur , in uravit, nusquam . prope suo nominescripto eruatis tamen ubique titulis condiatorum. Immo etiam in conditis a se operibus, pr ter aquaeductus & Urbes quasdam, quas suo nomine appellavit, titulos non amasse Hadrianum , memoriae tradidit idem , Historicus in vit. cap. ao. Potiori sane laudis merito, quam Trajanus, quem ideo herbam parietinam jocando cognomia natum ait Marcellinus loco jam indicato. Ergo ea, quae augusto Principis titulo consecrari oportebat, indignumerat nomine privatorum, veluti maiestatis dispendio , corrumpi. Nisi tamen,ut innuimus,quisquis operi perficiendo praepositus, ossicii nomen & curam impensam inscripserit. qua ratione verba memoratae legis Theodosianae ita recthrefinxit Tribonianus in I. Io. Cod. Justinian. cod. tit.Aqui Judicet perfecto publicis pecuniis ) operi suum nomen , sine nos νι nominis mentione, infri erint, ut observavit doctiss. Gotho Dedus in notis ad eam legem trigesimam primam. Quod sane vetitum, ut vides, in operibus publica pecunia extructis. Nam si muneris solicitudinem liberalitate cumulasset, &in Urbis ornatum & decus Curator, vel alius quispiam impensa sua aedificia publica excitatat,

tunc nomen inscribere & titulum dicare, nec iura antiqua nec posteriora Imperatorum rescripta intercetar . Hinc adeo frequens in inscriptionibus ejus formulae mentio, de pecuniasua, impensatus &c. operibus quoque publicis superpositae. Uaum non adeo vulgatum exemplum proferam,quod Vesontione tunc repertum Cl. Mabillonius in itinere Germanico an. I 683. to m. q. Analectorum praefixo, publicavit. DEO MERCURIO. CISSONIO. DUB-TEATI A. CASTULA. NATIONE. SYRIA. TEMPLUM. CONLABSUM. DENUO. DE. SUO RESTITUIT. Quotidie nobis sub oculis versatur M. Agrippae

nomen,quo Pantheon, sed ut antiquariis placet, eius Portia eum a se extructam inscripsit.

At non idem juris artificibus & architectis, quibus, licet

140쪽

M. A c ILI i. C A P. V ita I I9licet opus aliquod publicum impensa sua excitassent, nomen imponere haud permittebatur. Narrat Plinius lib. 35. cap. s. in fin. Sauron de Batrachum Lacones Architectos templa Octaviae porticibus mel a sua impensa construxisse, inscriptionem spernantes. βua negat.1Joc tamen alio loco modo usurpasse. Nam in columnarum spiris insalpta nomianum eorum argumenta, rana aIque lacerta. Hanc quippe

Graeci σαόρον, illam vocant . Hinc Canonicus Blanchinus in commentario lapidis Antiatis nobis cap. I. laudato, severitatem ejus moris, quo architectis & artificibus nomen scalpere interdicebatur,ea observatione confirmat, quod a tot millibus earum inscriptionum,quas Gruterus, & ab eo proximi descripserunt, vix aliud reperias exemplum , quam Puteolanae pag. 227. a. & alterius Veronensis I 86. . in qua LVitruvius L. Cerdo Architectus Iocum obtinet nominis incidendi. Notatu praeterea dignum est in Romana 33o. 7. non ausos architectos nomen suum proferre, ita enim literis Gricis exarata est: Sapientem inter viros Augurem virum maximum auintum Iulium

Miletum Arti cessatuerunt. Cui literis latinis subscriptio adjacet: Iulius Faensis Alumnus cum Artiscibus posuit. Basis est praegrandis, cui fortE statua Julii Mileti erat su- Perimposita .Quem metum prodit etiam ipse lapis Antias a

Blanchino illustratus in quo nomen Artificis L. Coccei iu- sculptum solo latitans adhaerebat. Suspicatur idem eruditus auctor, hanc nominis occultationem indicium esse morum ac temporis Hadriani Imperatoris, a quo architectorum ausus usque ad necem coerciti, ideoque & dedicationes operum per literarum Compendia obvolutas e permissum vero nomen artificis Iateribus consignari, quorum exempla aliquot promit. Aearchitectos operibus publicis inscribi pridem ante Hadrianum interdi Aum, ut vidimus: ne scilicet publicas aedes, magnificentia & nobilitate conspicuas, titulus vilissimorum hominum affxus foedaret.Contra eorum nomen occuIto de

SEARCH

MENU NAVIGATION