Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

so DE INsCRIPTIONE equestrem ordinem adlecti erant , opponebanturque Senatoribus , equo publico meruisse: illos vero qui in exercitu peditibus respondebant, equo privato. Salvisius loco indicato , tantum ab hac sententia abest, ut existimet, nulluri DEquitem fui ste, nisi cui equus esset publicus assignatus : exco vero numero lectos,qui legionibus adscriberentur, legionarios milites. Nullus ideo erat, qui non equo publico mereret, etiam ex equitibus legionariis . Quid in hoc opinionum dissidio sit statuendum , non vacat ad examen vocare. Sane passim in veteribus inscriptionibus equi publici mentio, idque inter ceteros honores accensebatur. Quod argumento esse videtur privato equo alios meruisse. Pueris etiam id honoris aliquando tributum t ut de Marco Antonino adhuc sexenni narrat Capitolinus in vita cap.q. quem locut ita emendarunt Casau bonus,& Salmasius. Censores itaque Equites legebant, qui militiae nomendarent. Hinc Volusium Censoria potestate legendis Equitum decuriis functum ait Tacitus , loco semel iterumque laudato. Decuria Equitum tertia pars turmae erat, quarum decem cohortem seu alam in unaquaque legione conflabant. Lapis Reatinus Io 28. a. exsculptus est L. Petronio equo publico ex quinta decum.1,Norimbergensis I. . Veteranum praestit ex decuria ala Tami; alter 3 8. ro. ex decuria ala primae.

Et decuriati Equites apud Livium lib. a a. quod in decurias essent distributi. Hinc decuriones, qui decuriam regebant Tacito An. I 3.cap. o.&hist. a. cap. 29. & aliis passim. Quod itaque ipse Tacitus Volusium decurias Equitum legisse dicat, idem est ac deletatim Equitum habuisse, ut in decurias legionum adscriberentur. Ita epigramma apud Pan vinium de Civitate Rom. pag. 63. nuncupatur cuipiam, cujus nomen detritum, PRAEF. IVVEN. EQUO. PVBLICO. ADLECTO

JN. U. DECUR. obiter noto titulum Praefecti iuventutis, nam Princeps iuventutis ubique vocatur, qui equestris Ordinis primus. Novus hic titulus fugit diligentissimum Spa-nhemium, qui plura de hoc Principe juventutis refert in

72쪽

M. A Q v I LII. C A P. III. II differt. 6. de usu Num. pag. 66 . Non moror Lipsium, qui in hunc Taciti locum dubitat, an potius Volusius decimas Pudicum legerit, quod censorium olim munus erat. Quamvis enim judices ex ordine equestri sumerentur, in quo etiam. variatum, nusquam tamen Equitum nomine sunt appellati. Id ex Plinio lib. 33.cap. 3. mihi aperte constat. Divo Augusio , inquit, decurias ordinante, major pars Ddicum inferrea

anulo fuit: iique non Equites, sed judices vocabantur.Tacitus qui rem proximam ad Augusti tempora narrat, & Minio fuit aequalis, Volusium dixisset perfunctum potestate legendi Iudicum decurias, non Equitum. Ita intelligo, invitis licet Interpretibus,locum Suetonii in Tiberio cap. I. ubi ait, eum regressiim insulam Capream adeo Reipublicae curam abjeci me, ut postea non decurias Equitum unquam suppleris, sequitur enim, non Tribunos militum, Praefectosque: quo patet utrobique de re militari, non forensi , sermonem esse. Nec censorium hoc munus erat: testante Tullio in C Iuventiana, Judices a Praetore Urbano selectos fuisse, in qua quidem selectione tantum abest , ut Censores quidquam juris haberent, ut nunquam sibi Praetores Censoriam ignominiam impedimento esse duxerunt, quin ipsos Iudices seligere possent. Idem Cicero in 3. de legibus singulatim recitat munera Censorum,quae inter hoc legendi judices nusquam reperies . De his largius loqui oportuit, quod Taciti locus de Volusio assertus & explicatus lectioni nostrae de AQUILII

munere lucem mutuam & fulcimentum praebeat.

Alterum Censoris munus,quo Aquilium functum fuisse putamus, auctoritate de dignitate praecipuum, Transuectio,& Probatio Equitum erat.Jdibus Quintilis ab Ede Honoris Equites equis insidentes,praetextati & olea coronati, in Cainpitolium transibant; quam pompam describit Dionysius lib. 6. Id institutum Rabii, teste Livio lib.9. Valerio Max. lib. i I. cap. I I. Adsidebant in foro Censores,& Equites per

Nomenclatorem citatos, equo adducto de stipendiis cons elis interrogabant, addebantque examen morum , de vitae.

73쪽

sa DE IN s C R I p T I o N ESi quem non probatum invenissent, equo dempto, censoria nota mactabant. Insignis locus est ejusdem Valerii lib. .cap.

I. num. Io. ubi Scipio Africanus Censor, centurias Equitum recognoscens, cum nemo, qui accusaret C.Licinium, inveniretur, & ipse sciret, illum verbis conceptis peierasse,ne J dicis & accusatoris partes ageret, traduc, inquit, equum, lucrifac censoriam notam . Vides quam vitae , morumqui innocentiam Censores quaesierint. Equam porro traducebat Eques & transibat, cum nullius flagitii compertus, & intactis moribus esset, inde probatus dicebatur . Ovidius veniam exilii ab Augusto deprecaturus, nullo se notatum probro ab eo in transvectione gloriatur, lib. I I. de Tris .el. I.

. At memini vitamque meam , moresque probabas,. Illo quem dederas praetereuntis equo. Et mox Carminaque edideram, cum te delicta notantem Praeterii toties irrequietus EqueF. Sane Augustus Equitum turmasfrequenter recognovit V lo gam intercapedinem reducto moretra ectionis, inquit Suetonius cap. 32. At Caligula, qui criminibus ipse & scelerum infamia vitam maculaverat, id in Equitibus Romanis non

sustinuit, nam eos severe curioseque , nec sineὶmoderatione recognovit,palam adempto equo quibus aut probri aliquid, aut

ignominiae inesset, apud eumdem Tranquillum cap. I 6. Narrat hic ipse diligentissimus Auctor Caetarem nudatos opere censerio restituisse, in vita cap. I. Quod de equo adempto ob Equitum crimina commode potest intelligi. Nam & Cicero

lib. I. ad Attic. nudos equites probri plenos vocat. Et quisquis retaliqua caret, nudus , & nudatus dicitur: Sicut

idem Tullius ad Quirites post reditu se nudum a proprinquis

queritur, & Rempublicam interitu Consulum nudatam, lib. Io. fami l. ep. I7. quae est Planci . Nisi notatos reponere velimus , quod proprium est in re censoria vocabulum, complectiturque tam Equites quam ceteros Cives in quos nota

censoria fuisset inusta. Eum vero etiam Equitem, qui habe-

74쪽

M. A Q u ILLI. CAI . III. FIret equum gracilentum , aut parum nitidum , impolitiae seu incuriae notasse Censores,memorat Agellius lib. II. noct. A

tic. cap. I a.

Porro tranvectionis, & recognitionis Equitum illustre monumentum nobis exhibet nummus Claudii apud Oi2lium loco jam indicato. Cernitur Imperator pro tribunali Sellae Curuli insidens, & ante eum Eques equum adducens cum subscripta epigraphe CENSOR. ad designandum morem illum, quo Equites in publica recensione ad Censorum Sellas venire solebant, equumque vel traducere, si innoxii, vel notam subire, si culpae rei inventi suissent. Hanc vero Equitum recognitionem, & recensionem privatis etiam demandatam supra ostendimus. Quare eam egisse & nostrum AQUILIUM , qui a censibus Equitum Romanorum suit, ipsis scilicet censoriis praefectus, non omnino a verisimili alienum

puto.

75쪽

Nummi ad Urbem Ravennatem pertinentes explicantur .Ejus Portus antiquis celebris. Sυetonius defensus adversus Cluverium. Classes toto imperio disperse sub Augusto ad Ravennam , ct Misenum collocatae . An Liburna, vel et Heres in Classe Ravennate. Vegetius assertus. Num milites Legionarii Classibus impositi. Limius defensus . Iterum Vegetius a Lilsio reprehensus vindicatur.Ravenna rei Navalis sudium , Neptuni Templum , Neptunalia festa , ct Pharus in ejus Portu. Cur classis Raυ. Praetoria dicta . De Praefecto classis. Nummi Sexti Pompeii nov.i explicatione illusrati. An Cleopatra Praefecta Clasis appellata . P secti Classis ex ordine equestri, cui AβUILIUS denuῖ ac

censetur.

PRAER CL. PR. RAVENNAT. Praefecto Classis Praetoriae Ravennatis.

ONGO itinere, quo Accensos in foro, in acie, in Palatio, equites in Urbe,& in Castris prosequuti sumus, fatigati, Portum Ravennatem tenemus, quo mare superum in sinii nobilissimae Urbis influit, & classis Praetoria Romanorum , tutissima statione collocatur. Huic Praefectum cum summa potestate nostrum AQUILIUM convenimus , qui nos ideo, ut ejus dignitatem , Portum ipsum, classemque studiosa antiquitatis investigatione contemplemur, aliquandiu moratos cupit. Urbis sane ipsius vetustatem, splendorem, & decora praetermittam, cum ea prolixe Scriptoribus celebrata, aliorum curam & solicitudinem liberent. Philippus Cluus rius in Italia antiqua lib. I. pag. 3o I. de Hieronymus Rubeus hist. Ravenn. lib. r. quidquid in hoc argumentum dici possit, pene exhauserunt. Attamen nummos aliquot, quos recensiu δ

76쪽

M. A Q u ILI r. C A P. I v. in lueem prolatos ipsi videre non poterant, colligere, & levi explicatione illustrare non pigebit. Eos delincatos exhibet doctissimus Cangius de famil. Byzantinis in Mauritio , Heraesto, & Constantino. Insignior inter ceteros scalptum praefert caput mulieris turritum, vel ut ipse ait,cum corons murali

addita epigraphe: FELIX. RAVENNA. In parte postica

Aquilam habet alis expansis cum Stella. Ejus typum pri incisum exhibeo in ta b. num. s. ut praeclarum hoc nobilissimae Urbis monumentum nostris quoque scriptis prς fulgeat. Alii produnt in latere averso Urbis monogramma : ceteri in parte inferiori hos characteres RAU. Percustos merito suspicatur Cangius ab Exarchis dum Ravennae Graecorum imperatorum nomine res Italas moderabantur. Ex quo dignoscimus in ea Urbe tunc monetariam fuisse institutam ostie inam; id enim ejus nomen ubique insertum indicat. Caput mulieris turritum , Genium Urbis designat apud omnes rei monetariae peritos . Felicis epitheton clarae Urbes sibi usurparunt. Felix Roma, Kartago, Berytus, & aliae passim oecurrunt. Id in adulationem aliquando excogitatum: cum enim Civitates se ab Imperatore beneficio aliquo affectas testari vellent, percusso aere publico, Felices se ab eo redditas fatebantur. Is mos restauratarum potissi rum fuit; ut curria Carthaginienses vocat Tertullianus de Pallio, vetusare nobiles, novitate Felices, & nuper subjectarum Provinciarum,ut Felix Dacia, hoc est secundum antiquam Trajani inscriptionem apud Grui. 249. q. Cujus virtute Pacia imperio addita

FELIX es 1, Felices etiam Urbes didis magnitudine, & opibus floretes.Quae ex Span hemio de numism. differt 8. p. 7s7.

sunt deprompta. Ravenna itaque se, uti opinor, FELICEM praedicavit, quod ceteris Italiae Urbibus direptis , & barbarorum iugo oppressis tunc enim Longobardi totam pene eam provinciam subegerant sola Imperatorum praesidio servata fuisset. quila imperium Romanum , sub quo ea felicitate fruebatur, effingit,& quidem adiecta Stella, quae Phosphorus, seu Lucifer, Orientis indicium, esse videtur, ipsum

77쪽

s6 DE lNsCRIPTIONE Orientale Imperium figurat, quod solum tunc Imperatores obtinebant. Ita numisma Leonis I in p. in quo Stella scalpta , e si, interpretatur Jacobus Chisissetius in Anastasi Chil derici

cap. I 7. P. Harduinus in nummis antiq. populor. & urb. pag. 6IT. monetam Ravennatem ejusdem stemmatis describit,nisi

quod Aquilae adllant duae Stella , non unica. Si eumdeta Chiffletium sequamur, ea percussa est sub aliquo Imperatore, cui utrumque imperium suberat, de geminae Stelia Phosphorum, & Hesperum, Orientem scilicet, & Occidentem designant. Ut vero rem nostram ingrediamur, situm Urbis Pomtumque Ravennatem prae ceteris graphic E describit Procopius rer.Gothic. lib. I. cap. I. cujus verba profero ex postrema versione Mali reti. Es Ravenna plano in Campo posita ad extremum sinum Fomum: ἀ quo sariis duobus di sat . Neque enim maritima es, nec videtur adiri Classibus facile posse , imo nec pedesribus copiis. βuippe naves ad littus illud appelli nequeunt,prohibita brevibus,quae in mare ad xxx.Dltem procurrunt sadia, ac circuitu suo longissime eos ipsos ἀlittor ubmoυent qui illud habent in conspectu proxime navigantes . Pedestrem vero excludunt aquae, quibus Padus amnis, quem ct Eridanum vocant e montibus Gallicis eo decurrens,

aliique suvii naυigabiles, O lacus, Urbem illam undique

ambiunt. Inde narrat aestus marini reciprocationem , quaia naves ad Urbem vehebantur, & revehebantur. At Lectori prolixam forte descriptionem pertaeso, amoeniorem elegan tissimi Poetae Claudiani de 6. Consul. Honorii subjicio. Dixit, ct antiquae muros egresis 'Maven Signa movet: tamque ora Padi, portusque relinquit Flumineos, certis tibi legibus advena Nereus Esuat , O pronas puppis nunc amne fecundo, Nunc redeunte vehit, nudataque littora suctu Deserit, Oceani Lunaribus aemula damnis .

Lusit facete, Urbem portumque ipsum describens, Sidonius lib. I. epist. 8. ad Candidianum . . Horum tamen scriptorum

78쪽

M. A Di I L I I. CAP N. 37 aevo plurimum ab antiqua amplitudine defecisse Ravennatem portum haud dubito. Nam illuvie fluminum , & maris

arenam protundentis impetu , sensim ea loca opplebantur. Quo circa Jornandes de rebus Gel. cap. 29. aetate sua , quae Procopio par fuit, testatur, Ravennam, quo aliquando Pomtus fuerat, spatiosi mos Hortos ostendisse . Utinam hodie adhuc Hortos , non potius stagna & paludes infecundas ostenderet. Manet tamen nominis umbra, dum locus, ubi Portum novum servandae Classi struxerat Augustus , eadem Classii appellatione adhuc vocatur, nobilissimo Monasterio insignis. Quo eodem classis nomine Procopio lib. a.de Beli. Goth.& Paul. Diacono lib. 6.cap.q. indigitatur. Ergo situs opportunitatem , & commodam navibus stationem nactus, Populus Romanus, ait Vegetius lib. .dere milit.cap. I.alias lib. .cap.3I. classen semper habuit pr. paratam , nam apud fenum, ct Ravennam singulae Isgiones cum cia bus sabant, ne longius ἀ tutela 2 His abscederent , ct cum ratio posulasset, Me mora , sine cim

cultu ad omnes mundi partes navigio pervenirent. Tacitus lib. . Annal. cap. . recensens , quas Tiberius copias in armis retineret, Italiam praesedisse narrat utroque mari duas

classes, Misenum apud O RAVENNAM . At Cluverius

pag. 3o . carpit Suetonium, quasi dixisset, hoc fuisse inventum Augusti, cum ante ipsum, teste Cicerone in orat. pro lege Manil. Pompejus Italiae duo maria maximis Clamus,frmisque praesidiis adornasset: & Vegetius jam recitatus non equidem Augustum, sed populum Romanum id fecisse tradat, Tacitusque nullam ipsius Augusti faciat mentionem . Poterat laudare & Appianum, qui lib. . de Beli. Civili pag. 737. editionis Graecolat. Henrici Stephani IS9 a. refert Augustum ante Actiacum praelium Naues Ravenna longas quamplures adduci eurasse. ut eas adversus Sex. Pcm- pejum Magni filium sisteret,& pag. 38. Cornuficium d Rauenna Tarentum easdem traducere jussisse. Vertim Cluverius vel Tranquilli sensum non est assequutus, vel consultu II ei di-

79쪽

18 DE INsCRIPTIONE ei dicam impingit, ut conficti erroris triumphum canat. Ejus haec sunt verba in Augusto C. 49. Ex militaribus copiis legiones ct auxilia praυinciatim distribuit Augustus classem Miseni ct alteram RAVENNAE ad tutelam superi , ct inferi maris collocaυit. Ante Augustum & Actiacum praelium vage erant Romanorum classes, eo occurrere jussae, quo bellorum vices exposcerent: & toto Imperio distribuit, ut nationes nondum pace firmatas compescerent. Ita Polybius lib. 2. circa Dyrrachium habitam elassem memorat: alias in Sicilia, & Sardinia Iocat Livius lib. et easque Provinciarum prae des vocat. Et omnes Provincias , non tau tum Siciliam, classes alere consuevisse, tradit Cicero in Verrina quinta. At Augustus tost Actiacam victoria toto orbe pacato, Classes sic antea dispersas & vagas in duas maximas veluti coegit, & apud Ravennam & Misenum ad Imperii securitatem & praesidium disposuit, ut interse connexa, uti ait Tacitus, utrumque mare clauderent, & inde ob stationis opportunitatem sine mora ad omnes mundi paries pervenirent; Nam Classis Misenarium, prosequitur Vegetius de hae Augusti distributione dubio procul loquens, Galliam , Lysanias, Mauritaniam , Africam , AEnptum, Samdiniam , atque Siciliam habebat in proximo. Classis autem Ravennatium Enrum , Macedoniam Achaiam, Proponti dem , Pontum , Orientem , Cretam , ct Cyprum petere directa navigatione consueverat. Ex quibus verbis etiam liquet, nullas ad eas Provincias,ut antea,Classes relictas fuisse. Itaque Augustus primus quide Classes, ex toto Romano orbe collectas, Miseni & Ravennae consistere iussit, fixasque &stabiles ordina Uit idque voluit Suetonius, nec aliter intelligendus est Tacitus, quem planum est, Augusti ordinationem respexisse; sub Tiberio enim nil immutatum, ut dOcent ejus vel ba sequentia . Porro Uegetius non nominat Augustum, sed populum Romanum , quia etiam eo cuncta ad se munia trahente, adhuc tamen majestas & nomen populi Romani praetendebatur. Et Cicero in oratione pro lege

80쪽

M. A Di i L i i C A P. N. Dge Manil. Pompeium duo maria maximis Classibus adorna L

se ait, nulla stationum, quibus essent infixae,mentione habita . Imo eas ex variis Imperii locis collectas, opportune ita ordinaverat Pompejus contra piratas maria omnia direptionibus infestantes, ipsique Italiae imminentes. Undenum. 3I. ait oratore tria frumentaria subsidia rei publieae,

videlicet Siciliam , Africam, atque Sardiniam, Frmi mispraesidi=s,classibusque munivit, & paullo post num. sequenti:

Ilui sis item in oram Illyrici maris , in Achaiam, omnemque Graeciam navibus, Italia duo maria maximis classibus , missimisque praesidiis adornavit. Ita Pompejus tumultuario& subito ad piraticum bellum apparatu, non certis & ma suris sedibus, Classes circa Italiam statuerat. Porro ea ratione, qua maritimas Classes opportune locavit Augustus , ex militaribus etiam eviis legiones, O auxilia provinciatim dis buit. Cum enim prius quo bellorum pericula vocarent, eo exercitus traducerentur, composita pace, legiones suis quaeque provinciis designatq sunt, ad limites tuendos, & reipublicae robur & tutelam . Quod sane consilium inter principatus arcana retulit Tacitus Annal. I.cap. 9. Dum mari Oceano , aut amnibus longinquisse-ptum Imperium : legiones, provincia, Classes, cuncta inter se connexa essent . Imperatores post Augustum, optimum eius consilium sequuti, Classem Ravennae habuere. Meminit Tacitus bello Vitelliano histori lib. 2. cap. Io. lib. 3.cap. 6. & o.Spartia nus sub Didio Juliano cap. 6. & Notitia imperii, quam sub Honorio conscriptam eruditi censent. Conventum Navium ad Urbem Ravennatem fieri, nautasque traduci jus- Theodericus ex Cassiodori epist. I 6. & tribus sequentibus lib. s. Nec lapidum testimoniis destituimur, quorum unicum ex Grutero pag. 3sq. 3. adscribam instar exempli: ceteros in ejus indice uno conspectu reperies.

SEARCH

MENU NAVIGATION