장음표시 사용
161쪽
1 o DE INsCRIPTIONEguso Caesare , quando Armeniam cum signis M. Crasso ademptis recuperavit. In quam sententiam abripi se passus est etiam Christianus Lupus in notis ad cap. I 83. Synodici
supra laudati tom. a.variar.epistol. pag. 3 . At ea nomenclatura recentior est,quam ut Augusto adscribi possit. Suetonius cap. 8. Vespasianus, ait, Thraciam, Ciliciam, O Commagenem ditionis Regiae usque ad id tempus in provinciarum formam redegit. Verba eadem pene descripsit Aurelius Victor, quae jam retulimus, nisi quod de suo addidit, quam hodie Augus pbratensem nominamus. Ergo post Tranquillum enatum hoc nomen , & non longe a Vilioris arvo, qui
sub Juliano Apostata scripsit. Quo eodem tempore similiphrasi usus Marcellinus,comagena nune Euphratensis, indicavit, recentem fuisse hanc quoque Euphratensis appellationem . Qub recidit etiam Procopij loquendi forma . Sane nusquam apud veteres scriptores Strabonem, Plinium,
Tacitum, Ptolemaeum, qui Commagenes meminerunt, Eu-pbratensem vocatam invenies.
Rursus quod in Palaestina Legionem X. Fretensem collocet Notitia, non ideo Larius in caussa su a proficit. Nam cum eadem Notitia inter provincias sub dispositione Comitis orientis recenseat Euphratensem, dici nequit, legionem Fretensem ab hac eadem provincia nomen derivasse . Et praeterea Lagius perperam confundit Fretensem , quae in Palaestina stativa habuit, cum Ferratensi, seu Ferrata Judaica , quia haec sexta apud Dionem loco non semel rela eo, & in marmore Capitolino, in quo singulae legiones prostant pag. 3I3. 2. illa decima erat. At cur vim nomini inferamus , cum ipsum se statim Prodat, originemque suam praeseserat ρ Fretensis legio, ait ipsemet Lipsius Analect. de militia Rom.lib. a. Diat. S.quia era agita: vel a Freto aliquo unde extracta est, uti suspicantur Pancirolus in Notit.Orient.de Duce Palaestinae pag. 2IT. & Turnebus adversarior. lib. I 8.cap. Io. Cum Lipsio,
Opiuor. nam plerumque legiones a loco stationis appellate, uti
162쪽
M. A Q u i Lai. C A P. X. IAI uti Macedonica, Moesiaca, ne alias reseram . Et quod proximum ad rem nostra exemplum est, Ripuarienses legiones passim in Notitia,& l. Iq. Cod. de re milit. quod in ripis fluminu essent locatat,vocantur. Quodnam vero illud Fretum, a quo legio decima nomen mutuavit λ Fretanam legionem in Apulia apud Plinium loco non indicato, videre sibi visus est Panciroius mox allegatus, eoque a vicino freto Siculo sorte appellatam dixit. Verum Plinius nusquam id habet, ut evolventi magnum indicem Harduini, in quo non restantum sed vocabula pene omnia & voces digessit, apparebit. Puto, doctissimum viruin vel corrupto Codice usum, vel memoria lapsum, Regionem Frentaniam in Apulia, cujus quidem meminit ipse Plinius lib. 3. cap. I I. in Legionem Fretanam commutasse. Mihi ad Gaditanum fretum eam nominis originationem referre omnino arridet. Nam certum est , sub Augusto Legionem X. in Hispania constitutam,diu in ea provincia excubasse:& illinc tandem a Ducibus Vespasiani accitam , ut refert Tacitus hist. . cap. 68. dum in Italiam iter pararet, in Germaniam divertisse, ubi Cerealis exercitum supplevit, eodem historico testante l. s. cap. I9. Cum ergo in Hispania manserit, quid vetat opinari, stativa ad ipsum Frtium Gaditanum traxisse, atque inde Fretensis nomen fuisse adeptam λ Certe cum tres legiones, tertia, sexta, & decima Hispaniam tenuerint, solam hanc decimam, Lucejo Albino Mauretaniae Praeposito hostilibus signis , Hispaniae augusto freto diremptae , imminente propinquare litori, ut fretum ipsum transmissurus Cluvius Rufus, uti narrat Tacitus hist. a. cap. 18. Quod eam haud Ionge ab ipso Freto locatam arguit. Cur enim hanc potius , non alias propinquare jussisset Rufus Ceterum non abnuerim, legionem decimam Hispanicam Geminam utcumque appellatam , id enim non uno lapidum scriptorumque testimonio docemur. At Fretensem nihilominus etiam dictam, asserere non dubito. Extant exempla vetu
statis in Germania, quibus insculpta est LEGIO X. FRE-
163쪽
r a DE INsCRIPTIONE TENSIS; scilicet pagina 3Iq. F. pag.ψ7S. I. pag. IO68, 1. quae quisque consulere poterit. Ea ergo legio decima, quae ex Hilpania in Germaniam traducta fuit, ut vidimus, Fretensis appellabatur. At quae in Palaestina excubabat Fretensis decima, aut ex ipsa Hispanica olim divulsa, nomen simul in Judaeam transvexit, vel ipsa Germanica inclinante Imperio eo deducta, & veteri decimae addita fuit. Decumanos fortenses memorat Marcellinus sub finem lib. I 8. eosque ex legioneFretensi, quod nomen in Fortensem degeneravit, esse alii putant. Id negare non ausim, cum non vacet rejiseere . At video in Notitia, & Fretensem legionem, & Fo tensem memoratam, quod argumento est, discrimen inter ipsas intercessi me. Ergo ne longξ conquisitis elymi argumentis pretium quoque rei pereat, Fretensis vocabulum a Freto simpliciori derivatione formaveris. Nec a nomine purioris seculi auctoritas abest. Illud enim ipse Tullius usurpavit lib. Io. Epist. 7. ad Atticum ubi ait, Adriatico mari Dolabella, Fr
tensi Curio. Quam lectionem quibusdam suspectam firmat
Turnebus loco superius indicato, amplectitur Bosius, nec Lambinus damnat in notis ad hanc uterque epistola . Quare ut decima legioni ab Augusti aevo , ex Hispanica ad fretum statione, id nominis quaesitum; ita sequiori Imperio nostrae undecima, quantum conjectura assequi possumus, similis appellatio ob eamdem caussam indita fuit.Nam non semel, prout hic illic, bellorum necessitate poscente, variis stationibus haec mansit,ita nomen quoque commutavit, sicuti de aliis Iegionibus legimus . Stante Republica adversus Annibalem in Africa fuit , teste Livio lib. 3 o. inde dicta Africana: Postea Macedonicae nomen adepta est, quod in hanc Provinciam eam C sar deduxerit, ut ipse narrat lib. 3. bell. Civit. Post Pharsalicam pugnam in Delmatiam proximam Macedoniae regionem transmissam veros mile est; nam sub Claudio Imperatore, cum Scribonianum nova molientem deseruit, inibi degisse jam vidimus, appel-
164쪽
M. A DI I LII. C A P. X. IAI appellationemque Claudiae fiascepisse . Inde in Italiam traducta fuit jussu Othonis adversus Vitellianos, teste Tacito
hist.2.cap. I I .ubi cum e Delmatia, ct Pannonia motas legiones ait ,septimam Galbianam , undecimam, O tertiamdeciamam, haec undecima ad Delmatiam est reserenda, quod distinguere neglexit historicus. Unde Lipsio error , qui nunc eam Delmaticam facit,postea Marsicam, perpera intellectis hoc ipso & aliis proxime afferendis Τaciti locis, de Repub. Rom. lib. . cap. I 8. Denub autem suis hibernis reddita fuit, ex eodem Cornelio lib. 2. c. 67. quam tamen pro fectionem non explesse puto, clim paullo post ceteris Vespasiani copiis adjunctam scribat lib. 3. cap. So. Tunc cum ex Delmatia in Italiam profecta est, aliquandiu Aqui-lejar moratam fuisse non dubito; sicuti non de Miaesicis tantum, sed de hac etiam quae adventantem exercitum conflabat, innuere videtur Tacit. lib. a. cap. 46. unde militibus inibi tunc fato functis lapides emortuales, quos adduXimus, positos fuisse, suspicor. At tempore Dionis , scilicet sub Severo Alexandro,stativa in Moesia agebat,ideoque &Moesica eidem appellatur. Nolo hic miscere quaestionem, an legionum stativa Dioni recensita referenda sint ad tempora Augusti, vel ad ea, quibus ipse scripsit. Hoc mihi
verius est: nam praeter argumenta Casau boni exercitat. q. cap. Io. & Reine sit ep. 3 r. ad Ruper tum pag. 163. cur Dio, si aevum Augusti respexisset, nostram undecimam Claudiam appellasset, quod nomen nondum enatum erat
Ad Hispanica stativa , quod in rem nostram est, tandem traductam , omnino evincit Notitia Imperii occidentalis, penes quam Undecumani sub spectabili Comite Hispaniarum recensentur. Additque Panci rotus cap. 23. hos esse ex legione undecima Claudia in Moesia olim collocata. Quod si in Hispania . cur non etiam ad fretum Gaditanum eXcu-hasse, indeque nomen Fretensis traxisse divinare nobis non
liceat Sane ea a Gallieni aevo maritimae alicui orae imposita
165쪽
mediterranea est, recesserat. Nam Uaillantius tom. a. numismat. Imp. pag. I 68. profert nummum ejusdem Imperatoris , cui in aversa parte scalptus est Neptunus dextra Tridentem , sinistra Delphinum gestans, cum hac epigraphe: LEG. XI. CL. VI. P. VI. F. scilicet Legio und rima Claudia sextum pia extum Felix. Has ultimas notas numerales ita ab Harduino expositas pag. 298. de Nummis populor. nolo ad eruditorum tribunal vocare. Cinia decem & octo alias legiones iisdem signatas apud Uailla
tium videam, nescire me fateor , cur omnes in eumdem numerum conspiraverint. At hoc extra aleam nostramia.
Illustre illud symbolum usurparunt Laodicenses in nummo Alexandri Theopatoris, apud eumdem Valliantium, sed alio opere, historiae scilicet Regum Syriae pag. 26 a. in Icriptis hisce verbis ex Graeco e Laodicensium qui sunt ad mare. Alia numismata Urbium maritimarum cum ijsdem insignibus, vel cum Delphino, passim videre est apud rei monetariae scriptores. Potuit ergo quod orae maris, seu freto accubaret legio undecima, Neptunum delphino, & tridenti insignem gerere. Certe inter numismata unius & ubginti legionum, quae inibi exhibet Uaillantius, sola haec eo symbolo utitur: quod indicio est, illud singulare & proprium undecim s fuisse, & nonnisi a maritima statione acceptum . Utique & mare ipsum, latiori vocabuli significatione , passim a Poetis, & non semel ab alijs scriptoribus,
fretum vocatum scimus. Quare quacumque statione ad maris litora nostram legionem locemus, ab eo Fretensem dictam suspicari fas erit. Ut vero obiter lucem aliquam ipsis numismatibus afferam , tunc ea a Gallieno percusi crediderim , clam demens Imperator, interfectis apud Byzantium rebellantibus militibus, quasi magnum aliquid gessisset, vesana pompa, & novo genere ludorum & voluptatum decennia celebravit . Que sollemnia Trebellius Pollio in ejus vita cap. 8. fusius enarrans vexilla centena
166쪽
M. A ccu I LII. CAP. v I A subdit, O praeter ea qua collegiorum erant,dracones, signa Templorum omniumque LEGIONUM ibant. . Haecigna legionum certe non alia quam quae iisdem nummis, tunc sane cusis , expressa conspicimus; Capricornus videlicet primae Adiutrici attributus , . Mars galeatus primae Augustae, Ne unuscumdelphino & tridente nostrae undecima , ceteraque videnda apud eumdem celeberrimum Antiquarium . Adhuc per immensa pclagi spatia nos legio undecima traducit, ut aliud cognominis indicium persequamur. Rei nesius Class8. num. 17. hanc inscriptionem Vicentiae , seu rectius Vicetiar in Venetis , extautem, sibique a Cl. Basetholino traditam prostri. M. BILLIENVS. M. Fr ROM. ACTIACVS LEGIONE. XI. PRAE, LIO. NAVALI. FACTO
DUCTUS. AB. ORDINE. DECVRION. ALLEC
i. . . . . O . . . ERVC. . . .
COSSJacobus MarZarius lib. r.hist.Viceting p. 37.legit in secundo
versu: Romac.Le .XI.ctc. omittitque ea vestigia Consulum.
Sed alius potuit acutiori oculo uti. Reinesio sunt hi Co sules t Susius Falco & Erucius Clarus,qui Consulatum ini runt A. V. 96. Christi I93; quo scilicet Pertinax & Didius Iulianus occisi sunt, & Septimius Severus ad Imperium evectus. Praelium navale, cujus in hoc lapide fiementio, illud esse subdit vir doctus, quo Bygantini obsessia Severianis, de fame coacti, se navibus, ut effugerent, crediderant , quibus confractis &,submersis ad unum omnes interfecti sunt , eamque cladem mox sequuta est deditio Urbis. Si elausis oculis Reinesio manus d rem , compendio rem meam agerem. Statim enim Le-
167쪽
gio XI. ideo Fretensis esset , qudd praelium hoc ad fretum
Byzantinum feliciter gesserit. At magis est, ut veritatis obsequio alucinationem Reinesii detegam. Septimius Severus inclinante anno eodem I93. rerum potitus, bellum adversus Pescenium Nigrum movit, & subinde Byzantinamia
Urbem, quae ab ejus partibus stabat, obsidione cingi jussit;
quae tandem nonnisi post triennium capta est, dum ipse in Mesopotamia degebat,ut narrat Dio l. 74. p. 8 7.Hqe quid egesta esse jam elaps Consulatu Falconis & Erucii, nemo est qui dubitet . Quamobrem Billienus, qui post praelium navale redux in patriam, & honore quopiam a decurionibus suae coloniae honestatus, lapidem sculpsit iisdem Consulibus, huic postremae ad ByZantium pugnae interfui non potuit, immo neque initia obsidionis vidisse . Praeterea idem historicus pag. 8q6. diserte ait, Byzantinos ea clade vi tempestatis obtritos fuisse , nullo facto praelio navali . Ad horum Consulum tempora, vel paullo ante, aliam pugnam navalem commissam non reperi. Erucium alterum, forte hujus patrem, signant Fasti Consulem cum Claudio Severo sub Antonino Pio an . I 6. cui aetas lapidis alligari posset, si expeditio aliqua maritima simul occurreret . At vero, quocumque velis loco aut tempore,
certo discimus ex hac inscriptione, Legionem XI. praelio navali aliquando decertasse, & sane victoriam fuisse adeptam; neque enim, si secus , rei male gestae memoriam Billienus saxo inscripsisset. ob eam igitur caussam Fretensis dici potuit, nomine a maritima expeditione traducto; &simul maritima symbola, quae scalpta nummo Gallieni memoravimus , usurpasse. id quippe in more positum alia ejusmodi numismata ostendunt. Apud Oiselium tab. 36. Io. nummus est M. Agrippe,quo Neptunus dextra Tridentem, sinistra Delphinum praefert. Ejusdem schematis alter visitur Augusti, nisi quod Neptunus dextera, pro Delphino, acro stolium navis detinet. Uterque victorias navales his lignis deuotare voluit.
168쪽
M. A Q v I LII. CAP. X. 147 Scrupulus adhuc remanet dissolvendus . Quid nempe sibi velit interpunctio illa, seu signum D quod ubi
fractus est nolier lapis, ante notam FR. incisum conspicitur Θ illud esse ex iis, quae pro marmorarii libito frequenter in inscriptionibus offendimus, nihilque omnino significant, arbitror. Plura ejusmodi exempla apud Gruterum , & Fabretium reperies. Hic cum in angulo, oscitantia fabrili, spatium vacuum fuisset relictum, signum illud loco implendo exsculptum divino.
Mos eooptandi Patronas a Romulo . Formula rogati, ct δε- scepti patrocinii. De Municipio Civiulliano in AfrisI. Valliantius ct Harduinus erroris, quemsibi invicem regerunt , ambo notati. Tabula patrocinii in domo fusipientis asserυata. auodnam Patronorum munus. Hi aliquando in tutelam mox in fraudem tributorum. Etiam femina in Patronas Urbium electa. Statua plerumque Patrono posita , qua eAquilium ab Antiatibus donatum voris mile es.
PATRON. COL. OBMER. EIUS. ANTIAT. PVBLPatrono Coloniae ob merita ejus Antiates publice.
RIMA tantum hujus postremi nostrae inscriptionis versiculi pars nobis nunc versanda est, cum aliam, quae Coloniam Antiatem spectat, olim in ipso limine dissertationis abunde fuerimus prosequuti. Cum Antiates pridem in Patronum Coloniae M. AQUILIVM adoptassent,isque eos beneficiis, & collatis tutelae praesidiis jugiter demeruisset, lapidem hunc, tot inscriptis dignitatum titulis illustrem, decreto publico posuerunt, quod ultima ejus particula indicat.
169쪽
i 8 DE INsCRIPTIONE Eum quoque pro aedibus publicis locatum fuisse pronum c st credere. Quo argumento publicum aliquod aedificium stetisse eo loci, quo repertus fuit,non malὰ conjicio. In nobiliori Urbis parte, qua in subjectum portum aspectus patet, visitur porticus subterranea lunato fornice in orbem a circulari deflectentem, ad modum amphitheatri, producta, in cujus medio satis ampla ejusdem figurae area superne expanditur. Substructionem hanc putaverim ad sustinendum aedificium , quod eamdem arcam circumplectens, columnis per ambitum dispositis porticus publicas, ubi Aquilii monumentum fuerat positum , efformabat. Etenim stylobatae, capitella ordinis Corinthiaci eleganter elaborata, epystillia, aliaque columnarum fragmenta inibi jacent, pristina in magnificentiam loquentia . Has fuisse publicas portiacus, opinor, quas Neronis Libertus, cum daret Antii munus gladiatorium, investivit pictura , gladiatorum, minifrorumque omnium veris imaginibus redditis, ut memoriar prodidit
Plinius lib. 3 s. cap.7. Antii porro non tam gladiatorii, sed alia quoque ludorum genera per triduum agebantur. Cicero ad Atticum,se Antium prosecturum scribit, ludi enim, inquit, Antii futurifunt β IV. ad pridie Non. ait, lib. a.
ep. 8. Quamquam eos spectare noluit, ut vitaret omnium de
liciarum suspicionem, sequenti ep. Io. Domum quippe Antii secessus caussa possidebat Tullius , cujus saepe meminit in epistolis ad eundem Atticum : ibique librorum festuam
copiam paraverat, eodem libro ep. 6. Quam postea domum Lepido vendidit, ex ep. 7. lib. II. Haec quoque auctarii loco accedere velim ad ea quae capite primo de Romanorum apud Antium secessibus notaveram . Eiusmodi aliarum Urbium grati animi, quem erga Aquilium Antiates produxerunt, in Patronos suos monuismenta, sub hac eadem verborum formula, plurima reperire e n magno Gruteri Inscriptionum thesauro, quae passim occurrentia consulas . Sollemne enim Coloniis, & Municipiis fuit, se in praepotentium, Civium Romanorum clientea T lam
170쪽
M. A Q v I LII. CAP. X i. Iq9lam adscribere. Quam consuetudinem Romulus ipse in Rempublicam invexit, teste Halicarnasseo lib. a. pag. 8 S. editionis Franco surdie n. an. i 386. Nec tantum , inquit, ini a Urbe plebs sub patriciorum erat patrocinio , fed 9 Colo-
. marum, O sociarum, atque amicarum Civitatum , ct bello subactarum ,suos quaeque habebat talores, ct patronos quoscumque vellet e Romanis; c, ope numero Senatus controversias Civitatum , ac gentium ad earum patronos remissi, eo
rumqueIudicia rata habuit. Eminentissimus Norisius in Cenotapli. Pisan. dissert. a. cap. 7. infin. plures Urbium, ac Provinciarum Patronos, Cives Romanos, produxit, quo aliorum diligentiam studiumque occupavit. Formularia etiam, qua Civitates suos sibi Patronos cooptabant, integram zκ Grutero pag. 362. recitat, asiaque id genus decreta apud eumdem indicat, ex quibus demonstrat, Patronos nobilissimorum Civium , immo ipsorum magistratuum legatione destinata, Civitatum tutelam suscepisse, in quorum etiam Palatiis Cives, si quando Romam venirent, hospitarentur, is enim honor erat tesserar hospitalis. Purpurae pannum assuam, si post summum dignitate& doctrina virum, aliqua in hoc argumentum addidero. Et primum ne, dum de Patronorum cooptatione agimus, lectoris curiositatem alio ab legemus , unam ex formulis hic cxscribam, eamque ipsam Gruterianam jam indicatam,tlim quia inter alias forte illustrior , cum etiam quod ejus authographum in fragmeto laminar aeneae apud Cl. Fabret- tum viderim , unde ipse correctiorem in opere suo in striaptionum cap. S. pag. 364. traduxit, suppleta ex Grutero ea parte, quae in eodem authographo confracto desideratur,
