장음표시 사용
141쪽
Ho D E INsCRIΡTIONE obscuro loco incidi , haud vetitum, prout neque operibus
privatis vulgarisque notae & aestimationis. Ideo non tantum lateres opilacis signaculo insculptos reperimus , sed tegulas quoque, aquςductuu tubos, figlina, lucernas, aliaq; id genus, quorum quaedam Gruterus a pag. I 8 a. non pauca Fabretius cap. 7. pag. 3 a. plura S melius in antiquitat. NeOmag. pag. 161. suppeditant. Locum hic poscit tubus plumbeus Antii, me praesente, in extremitate veteris portus defossus , qui hos characteres non leviter injuria aevi
consumptos praeferebat L. T. FLAUIUS FORTUNATUS FECIT. Notabis duobus prinominibus Lucii & Titi
inscriptum hunc Fortunatum, quod non insolens Romanis fuit, uti notavit Spanhemius dissertat 6. pag. III. Integrum nomen occurrit apud Gruterum pag. 7ς6. 3. in epi taphio Iuliae Tripbose coniugi posito . Exinde alia , quoque sunt inibi effossa fistularum fragmenta. Unum haec habet i STATIO. URBANA. AUG. N. Statio ossicinam qua tubi constabantur, designat. Apud Gruterum II. I.
Stationis marmorum mentio est. Ea tamen in Urbe erat,
unde tubi Antium delati, ideo Urbana vocatur. Augustus noster forth Vespasianus, qui in altero obsignatur. Alterius haec est inscriptio i M. A. CAIUS. PERITUS. FEC. Primae literae indicant M. urelium , ex alio simili. Cajus nomen Servi, post libertatem in cognomen transiit. Haud vulgare porro est, hujusmodi artifices Periti nomine insigniri. Etiam in alio visitur i S X. Egnatius Peritus Feci Po stremum PROSIAE. CRISPINAE, cujus erat ossicina, nomen prodit. Cum proph vetus Antii portum omnes hi
tubi fuerint reperti, eo aquam derivasse non dubito. Memorat Capitolinus Antoninum Pium Antiatum aquae mctus restituisse,in vita cap. 8. Haec quoque laus est S S. D. N.
INNOCENTII XII. qui nobilissima magnificentiae argumenta inter ipsas Antii ruinas molitur. Dum enim hae scribimus, acto sub terram ingentis altitudinis ob soli inaequalitatem cuniculo, plurimam aquae copiam ex lon
142쪽
M. A Di I L I l . CAP. vIII. I 2Iginquo sonte ad portum Antiatem a se nuper extructum,in
nautarum confluentium commodum , magnis impendiis perduxit. Utrique operi Eminentiss. Card. Pamphilius ab optimo Principe praefectus, consilio, solicitudine, & industria munus prolixe complevit; jam morum innocentia, multiplici literarum & doctrinae cultu, maximisque virtutibus dignitatem ipsam supergressus. I lim tubos aquaeductuum tractamus, duo non sunt praetermittendi, paucos ab hinc dies Puteolis prope mare reperti, quorum primus ita inscriptus est e CLAVDIPE AUG. L. ACTES: secundus vero literis inversis DAU. SAUD. I G ΛVἹD. IT. Eorum typum vidi, cui
additae erant anonymi, antiquitatum, ut videtur , studiosi, breves notae. Vir eruditus suspicatur eos tubos per montis declive,quo plura veterum monumenta spectantur, impetu decidentium aquarum ad mare delatos. Pertinere
autem ad aliquem aquaeductum operis publici no ambigit, di obseruatione dignum subdit, quod operibus publicis
nomen Actes Libertae fuerit impositum. Nil tamen mirum hanc Libertam, Neronis gratia florentem , ut testantur Tacitus, Suetonius, & Dio, ausam fuisse publicum aquaeductum olim a Claudio extructum, ut inscriptio alterius tubi indicat, a se restauratum, titulo nominis inscribere. Coniecturis manus addo. Attamen opus, illud publicum fuisse nil nos cogit fateri. Cum Puteolis,& in proximo Bajano litore nobilissima aedificia, & villae amoenissimae R manis essent, quisque privato sumptu & opere aquarum copiam ad usum & delicias derivabat. Nec cuiquam vetitum operi a se extructo, non tam priuato sed & publico, titulum insculpere, ut vidimus . Potiori iure id usurpatum in his tubis , vilioris notae operibus & in occulto latenti bus. Potuit vero nomen Claudii, alteri fistulae obsignatum; denotare, eo imperante aquaeductum conditum fuisse , ut
moris erat notas Consulum, & Principum ejusmodi operi-
143쪽
Da DE INsCRIPTIO Nubus, quod superius observatum, conscribere. Hi ne inde coniectando ludimus. At serio auguror, virum illum egregiε falli, cum certo se deprehendisse autumat, ex quo Acte claudiae nomen praeferat, eam Claudii Imperatoris, non Neronis libertam tuisse. In id enim non cogimur ex Claudia nomine, clim hoc & Nero, in eam samiliam a Claudio per adoptionem insertus, gesserit, ut passim nummi & veterum saxa testantur. Neronem vero libertate donasse Actem plane suadet profusus in eam amor, quam de paullo abfuit quin justo matrimonio sibi conjungeret, auctore Suetonio in vita cap. 28. utque improbas nuptias Regiae originis titulo honestaret non tantum amoris violentia abductus, quae Xiphilino Dionis epitomatori caussa traditur eam in familia Attali, quippe ex Asia emptam, retulit. At rem extra controuersiam sistunt duae Inseriptiones apud Fabretium cap. 3.num. 29.& 38. Prima hos characteres praefert.
DIIS. MANIBUS HELIO ACTES. AUG. LLIBERTO A CUBICULO
ACTES. AUG. L. LALUMNO. A MANV VIXIT. ANN. XXHelius, & Thebcus erant Liberii Actes Augusti Liberiae.
Alios Libertos Actes eeteri lapides, ibidem Fabretio rei ii memorant. Libertos non potuit habuisse Acte, nisi eum opibus & potentia floreret. Florebat autem sub Nerone,non
sub alio Imperatore. Porro Augusti nomen nonnisi Impe
144쪽
M. A n v I L I I. C A I . IX. D 3ratori viventi tributum fuit, ut versantes vel leviter priscam eruditionem norunt. Cum ergo Actes Liberta Augu- si vocetur, non is alius quam Nero tunc vivens, a quo in perditi amoris argumentum , divitiis & turba servitiorum auctam par eit credere . Hinc horti & villae apud Puteolos, in quibus aquaeductuum tubi ejus nomine obsignati jacetiant , vel a Nerone donatae, vel ab ipsa emptae & comparatae sunt. Actes nomine dicatum fuit templum Pisis,
ubi adhue hoc Iapidis fragmentum visitur : RERI. SAC. AUG. LIB. ACTE: Cereri serum εAugusti liberta Acte. Card. Norisius in Cenot. Pis. diss. I. cap. I. dubitat, num Neronis liberta hic designetur, quod eo nomine diversorum Caesarum libertae nuncupatae fuerint. De nostra haud ambigendum puto.
145쪽
Euid Vexillarii in militia ae omana Salmasius adversus Liasium acerbior emollitus, ct inconsantiae notatus . Turnebi sententia de Vexillationibus perfricta . Num hae peditum, vel equitum Z ex milite legionario , uri externo Deductae de loco ad locum : cuinam generi Vexillationum
A VILIVS praepositus. PRAE P. VEXILLAT Praeposito Vexillationibus. Τ ab Urbe ad Castra nos revocat AQUILI US,& inter pacis opera versatos, denuo ad belli militieque munera tractanda deducit.Has compendio literas incisas prodit noster lapis: PRAEP. VEXILLAT. Quem alius apud Gruterum pag. o7. I. eXpressis pene omnibus elementis ita
explicati PRAEPOSITUS UEXILLATIO N. Alig quoque inscriptiones, quas in hujus capitis decursu afferam, Vexillationum meminere . Ergb his Praepositus noster A PILIUS. Quid vero Vexillationes, quodve genus militiae fuerit non satis veteribus traditum, nec recentioribus explicatum. In id contendam, ubi aliqua de Vexillariis tradidero. Nam res utraque mutuam sibi invicem deposcit opem atque lucem . Vexillariorum plurima apud Τacitum est mentio. Lib. a. hist.cap. Ioo. Vexillarii Legionum Equites sequuntur ad occupandam Cremonam , statimque prima Italica cum Vexillariis trium Britannicarum Legionum incedit. Hos esse putat Lipsius ad hunc locum eosdem milites , qui Annal. I . cap. I7. queruntur, ne dimi s quidem em esse miliariae, sed apud Vexillum retentor, alio vocabulo eosdem labo
146쪽
M. A QIa I LII. C A P. IX. 12 3 res perferre; traditque duplicis generis fuisse, prius e veteranis, qui stipendiis peractis, id est vigesimo militiae anno absoluto, sub vexillis habebantur, donec premium& emerita acciperent; alterum ex electione in necessitate aliqua, cum certa manu ex legionibus decerpta sub vexillo in provinciis mittebantur. Has nugas esse audacter inclamat Saumasius ad Vopiscum in vita Probi c. 6. & vexillarios legionum pro certo habet eos fuisse, quos triarios vocabant veteres, eosque fere ex veteranis, qui sub vexillo retinebantur, aliorum omnium munerum immunes praeterquam pr
pulsandi hostis: nullam vero fuisse legionem , quae noria
haberet hoc veteranorum vexillum. Livius enim lib. 8. pra-mum, ait, vexillum triarios ducebat, veteranum militem pectatae virtutis, qui idem paullo post vexilla vocat istos triarios.Eadem retexit Salmasius in Firmo c.. .At deinceps nil sibi constans, in opere postumo de re militari Rom. cap. t 9. longe diversam sententiam sequutus est. Eos enim apud Tacitum vexillarios legionum esse ait, qui in antiquiore militia velites, postea sub Caesare antesignam appellati sunt. Ergo vexillarii ab ipso Salmasio de gradu dejecti, & ex veteranis, quo robur militiae constabat, in levis armaturae militiam detrusi. Et sane haec mihi opinio verior videtur. Nam ipse Tacitus vexillarios leviorem & debili
rem legionis partem aperth esse indicat hist.2.cap. 65. Praecipua, inquit, quartadecimanorum ferocia, qui se victos abnuebant, quippe Bedriacensi acie , vexillariis tantum pulsess, vires legionis non affuisse. Velites verb eo vocabulo appellati,quia cum olim sine vexillis & ordinibus vagantes passim ac discurrentes, postea sub signa reducti operam eamdem velitarem & procursatoriam praestiterunt. Quae ulterius confirmo ex eodem Cornelio An. a. cap.78. ubi de Pisone loquens ait, concurrentes desertores per manipulos componit , armat lixas traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Syriam euntium intercipit. Ergo tirones,
qui inter velites computabantur , sub propriis vexillis
147쪽
ras DE IN s C Ri ΡΤ Io NE erant. Inde quis dubitet vexillarios dictos Cum hic videas tirones , seli vexillarios in provincias deductos , Salmasio non permittas in Lipsium debacchari , quod vexillarios
certam manum in legionibus in provincias missam dixerit. Caesarem adhuc appello in Lipsi caussam, cujus sunt verba lib. 6. de bell. Gall. Erant inquit, in easris ex legionibus aegri relicti, ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant , circiter trecenti sub vexillo una mittuntur. En milites sub vexillo mi flos, atque inde vexillarios . Porro locus Livii superius a Salmasio laudatus , ad ostendendum veteranos vocatos vexillarios,quod sub vexillo cssent,
nil probat. Nam ibi historicus aliis etiam infimae sortis militibus vexilla tradit; statim enim sequitur,secundum rorarios, minus roboris aetatefactisque , tertium accenses minima Mucia manum. Hi omnes sub suis vexillis : ergo non tantum triarii seu veterani. Ceterum hi vexillarii legionum.
Sunt enim eodem nomine apud Tacitum etiam milites auxiliarii . tantonio, inquit hist. 3. cap. 6. vexillarios e cohortiabus, cr- partem equitum ad invadendam Italiam rapienti,comessuit Arrius Varus. Auxilia in cohortes divisa erant,cohortes in vexilla. At vero qui Vexillarii, & Vexilla Tacito, Vexiliationes adiis,de praesertim sequiori aevo, dictae sunt. Suetonius in
Galba cap. ao. narrat omnes milites opem serre eidem Imperatori recusasse, excepta Germanicorum vexillatione.
Turnebus adversar. lib s. cap. a. in fin. hanc vexillationem cohortem militum putat, qui confectis & emeritis stipendiis sub vexillis etiamnum habebantur, usque dunx commoda & agros acciperent. In hoc falli videtur: quia tantum legionarii milites in commoda, & agrorum distri butionem admittebantur, nisi de aliis praemiis intelligat. At Germani inter Auxilia Romanorum fuere, & in Vexilla distribuebantur; nec opus est, tunc solum, vi commoda expectarent, eos sub vexillis locare . Haec ipsa Germanica
Vexilla, quae Tranquillus Uexillationes vocat, in eadem sed,
148쪽
M. A DI I LII. C A I . I X. I 27 seditione Galbiana , diu nutasse ait Tacitus hist. I. cap. 3 I . inualidis adhue eorporibus, placatis animis,quod eos a Nerone Alexandriam praemissos, atque inde rursus longa navigatione aegros, impensiore cura Galba refovebat. Idcirco tandem opem tulerunt: n6 vero sub vexillis detenti praemia praestolabantur. Eodem lib. cap. 7o. Germanorum vexilla praemittit Caecina, quae alia a superioribus erant, nam ab ipsa Germania in Italiam traducta. Porro eam Germanicorum vexillationem pedestris militiae fuisse, ex ipsa Tranquilli & Cornelii narratione coniicio . Sed posteriori aevo Vexillationes constanter de equitibus sunt acceptae. Vegetius lib. a.cap. I. Equitum alae dicuntur ab eo quod ob similitudinem alarum ab utraque parte
protegant acies, quae nunc vexillationes vocantur ἀ velo,quia
velis,hoe es famulis utuntur. In Notitia Imperii plures vexillationes enumerantur. Palatinae quinque, Comi latentes septem , aliaeque. omnes militia equestri constabant , non legionana sed externa . Hoc sensu vexillationum meminit Marcellinus initio lib. as. N Diocletianus, & Maximianus in l. a. Cod.de his, qui non implet. stip. leg. 9. quando pro voc. est necess& Constantius i. a.de herediti decurion. Jam
vexillationes prius promiscuE equites peditesque , dein da
solos Equites significare habes, pro varia temporum con suetudine. Sane Vegetius loco proximξ recitato,alas Equitum vexillationes vocari, novitium fere institutum aperte indicat. Eodem modo variatum in militum condition .
Nam olim, sicuti de vexillariis diximus, etiam vexillationes tam ex legionariis militibus, quam externis seu auxiliis constabant, donec tempore Notitiae sola auxilia continebant . Quod spectat superius aevum, in lapide pag. a So. 8.VEXILLATIO. LEGION. XX. Imperatori Hadriano
monumentum nuncupat. At in s. pag. a . C. Iulius inter
alia militiae munera etiam PRAEF. VEXILL. DA COR. PARTHIC. dicitur. Hic vides externum militem, illic legionarium .
149쪽
118 D t IN sc RIPTIONE In hac tam varia vexillationum acceptione , quid demum de nostro AQVILIO statuamus Eo sane aevo praeis
positum vexillationibus crediderim, quo nomen illud promiscue pedestrem & equestrem militiam designabat. Quare utri earum ejus praefecturam assigas, nil morabor. Quod vero frequentius vexillationes auxiliaribus copiis constarent, his praepolitum fuisse libenter annuerem. Profecto hoc munere functum putat Pertinacem Salmasius, de quo narrat Capitolinus cap. a. per Claudium Pompejanum ve- . xillis regendis ascitum , additque eo munere approbatum,
inde in Senatum lectum fuisse. Uideas quo loco id ossicii habitum, & dignitatem AQUILII hine conjicias. Subdit Salmasius , vexillationibus praepositum in saxis Ducem auxiliorum vocatum. Addo, & fortasse Praefectum Auxiliorum , ut in tribus inscriptionibus Uario Clementi dicatis pag. 8a. PRAEF. AUXILlORUM. IN. MAURET. TINGIT. ET. HISPANIA. MISSORUM. Nam auxilia , & legiones ipsae ab una ad aliam prouinciam , prout
bellorum necessitas exigeret, traducebantur. Et quidem si legio integra & solida esset, suo Legato regebatur: cum Uero aliqua ejus pars decerpta alio mitteretur, quod sub propriis vexillis incederet, ideo vexillatio nuncupabatur. Itaque , ut opinor, in frequentiori significatione vexillationes dictae, cum vel auxilia,vel legionis pars de loco ad aliu Io- cum transferretur; tuncque ad eas deducendas peculiaris Praepositus, seu Praefectus destinabatur. In eam sententiam ut abeam , suadent frequentia lapidum testimonia , quibus Praepositum vexillationibus, id muneris in earum deductione explevisse memoratur. Romanus pag. o 7. I. inscriptus est CILoni Imper. Aurelii Antonini Aug. PRAEPOSITO
VEXILLATIONIBUS PERINTHI PERGENTIBUS.
Saepina tensis pag. I. q. L. Neratio Proculo. - . ., Misso ab Imp. Antonino critii Pio AD DEDUCENDAS VEXILLATIONES in Syriam ob bellum Parthicum . In alio Romano Attius Senecio emisus a Niυo Hadriano in expeditio-
150쪽
ditione 'udaica AD VEXILLATIONES ut supplet Rei-nesius Class. VIII. nu. 9. DEDUCENDAS . Subditque ad
cohortes vexillares , seu auxiliarias deducendas Attium fuisse mi ssum , & Prapositum vexillationum idem esse ac Auxiliariorum in equitibus , horum enim tantum vexilla . Demum Abelinus 6. pag. Io 96. scalptus est Cn. Martio Plaetorio PR=EPOS. NUMERORVM tendentium in Pontum ab Saro. Numeri vocabulo hic intelligendi sunt vexillationes ex legionariis militibus. Numeri enim sunt legiones; qua de re consulas Salmasium ad Vopiscum in vita Probi cap. i . Quamvis alii aliter sentiant. At numeros idem denotasse, ac vexillationes, Joannes Uoetius de jure milit. pluribus ostendit ex l. 8. C. de erogat. milit. an non. Porro adhuc incertus agor, an A ILIUM dedueendis vexillationibus delectum liceat conjectare,cum id in nostro lapide expressum haud legam. Sive hoc velis plurimo exemplo instructus, seu stato imperio in exercitu eas rexisese dicas, nulla religione in utram partem teneri te scias.
