Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

aso DE INsCRIPTIONE PRAESIDI. PROVINCIAE. Val. Oetae. DD NN CRISPO. ET. CONSTantino iuniore NOBILISSIMIS. CAE S. S. COSS. IIII. Kal. SepMUNICIPES. MUNICIPII. AELII. Hadriani. Aug. Ciuis

LITANI. Q. ARADIVM. R inum. Valerium. Proculum V.C. LIBEROS. POSTEROSQVe. eius. i. Meris. poste RISQUE. SUIS. PATRONUm. cooptauerunt. teferam QVE. HOSPITALEM. CVM. eo. fecerunt

ARADIVS. RUFINUS. VALERIUS. PROCVliri. liberi POSTERIQUE. EIUS. MUNICIPES. MVNIcipit. Aeli. HaDRIANI. AUG. CIVIVLITANI. LIBEROS. poster cy. eorum IN. FIDEM. CLIENTELAM SUAM .RECD 31It.ii. quivuREM. GRATUITA M. LEGATIONEM. SVPeperunt INSTEIUS. RENATVS. ΕΤ. APOLLONIVS.Gullentius oec. Va illantius de Coloniis to. I. edit. a. p. I 69. & to. a. p. 3 I. inscriptionem hanc municipii Ciυilitani, ut male ex Grutero legit, intelligendam esse ait de Opido Plinio Culla vocato, & Chulli Antonino, quae Urbs est Numidiae litoralis , & huc etiam revocandum nummum Antonini Imp.

cum epigraphe AEL. MUNICI P. COEL. nempe AElium

Municipiu Coelii. Eum ob id acerbe perstringit Harduinus in Anthirretico de Nummis antiquis p. 8 . & vicem reddit abeo reprehensus quod scripsisset in notis Plinianis p. 496. illud Municipium, nostrae inscriptioni memoratum, ad Cibilitanos Lusitaniae Populos spectare,quam porro sententiam mordicus defendit. At dum Adversario, in quem integer ille libellus calamo plus nimium atrociori conscriptus est , oculos configere vult, suos ipse confodit. Videre siquidem poterat in ipsa Inscriptione Gruteriana , quam citat, literis penh uncialibus in fronte haec verba, quae jam retulimus ,

exarata:Valerio Proculo V.C. Praesidi ProvinciaeUal. Detari

Sed laboris forte pertaesus in evolvendo grandi illo Inscriptionu volumine,c6tentus est nil ultra scivisse, quam quod ab aliis didicerat. Ergo ex recitato titulo constat, Municipium Civilitanum seu verius Civiusitanum ex authogra

172쪽

M. A Q ILI i. C A P. XI. III, pho Fabrettiano in Byzacena Provincia fuisse, cujus Praesidem Valerium Proculum in patronum adoptabat. Nam, di dum munus hoc ageret Proculus , aliae quoque Coloniae ejusdem provinciae honorem hunc ei detulerunt, Adrumentina scilicet, L N ercurialis Theanites, & Zama regia, ut ea, dem pagina, & duabus sequentibus apparet. Quorsum igitur Harduinus, similitudine nominis fretus , Municipium Civilitanum ex Africa in Lusitaniam transplantavit λ Vidit Va illantius eam epigraphem, & elogium Praesidi provineta Draceng dedicatum fassus fuit, sed nihil profecit. Nam

Ciυilitanum Municipium ex Byzacena in proximam Numidiam traduxit, & in Coellitanum , seu Coellulanum mi grare jussit. Vellem doctos hos viros , & de antiquitate nummaria plurimum meritos, manu ducere in celeberrimum conventum Carthagine habitum ab Episcopis Catholicis diversarum provinciarum ad fidei rationem Hunerici regis Uandalorum Ariani jussu reddendam . Ibi digito

ostenderem , inter Episcopos ByZacenae provinciae, Fortunatianum Cilitanum,quam Urbem haud negaverint,opinor, candem esse Civistitanam nostrae Iaminae, adeoque ex hacetia in cjus nomen corrigendum. In collatione quoquo Carthaginiensi cap. Ia 8. memoratur Tertiolus Episcopus plebis Cillitanae. Et, si Antoninum in Itinerario sequi nonia pigeret,eis occurreret Citio inter Suffetulam & Meneggerem, quae Byzacenae provinciae sunt opida , nam ct eorum Episcopi Praesidius de Servus in eadem provincia locantur proxime ad Cilitanum. Citio vero corruptu esse ex Civiulio, a quo civiulitani, facile mecum consentient. Catalogus ille Episcoporum conventus Carthaginiensis prostat apud Labbeum tom.4. Conciliorum pag. II qa , Ruinarium in . historia persecutionis Uandalicae pag. Ia 3, & Schelestra-tnm tom a. post uino antiquitatis illustratae pag. 6 6. Revertamur unde divertimus. Decretum, quo Urbes di Coloniae Patronum eligebant, tabula aenea incidi curabant, eamque per Legatos, ut permitteret suis , AEdibus reponi,

173쪽

rs a DL IN sCRIPTIO NE poni , Patronum rogabant. In Romano lapide pag. S6. I. Ferentini Pomponium Bassum in Patronum hac decreti formula adoptant : Placere Conscriptis legatos ex hoc ordine mitti ad T. Pomponium Bassum clarissimum Virum, qui ab eo impetrent in clientelam amplissimae domus sua Municipium

nosrum recipere dignetur , Patronumque se cooptari ta

bul.ἱ hospitali incisa in hoe decreto in domo sua posita permittat. In his postremis verbis Hypallage est pro, δε-

creto hoc tabulae bospitali inci . Hinc ejusmodi tabulae ferε Romae repertae sunt, quo a Legatis deferebantur in domibus Civium clientelas suscipientium. Animadverti omnes jam memoratas Aradii Proculi fuisse eodem loco in Caelio monte inventas , ubi dubio procul domus ejus sita erat. Duas quoque profert aeneas idem Collector pag. 67o. I. a. ila quatuor Toma sinus de Tesseris hospitat. cap. 2. Brixiae effossas in Vico S. Zenonis, quo a totidem Municipiis Africanis fuerant transmisse ad C.Silium A violam ab ipsis in Patronum delectum. Mos idem Collegiis & Corporibus Artificum fuit usurpatus. Docet decretum pag. I IOI. I. quo Collegae Fabrum,& Centonariorum Regiensium Ju. Silium Iulianum sibi Patronum cooptantes tabulam a ream eum inscriptione hujus decreti nostri domo ejus poni ce fuerunt. Scilicet cum Urbes, & Collegia non tam tunc clectum, sed etiam liberos poserosque ejus Patronos adsumerent, clientelae & hospitalitatis sancitae perenne testimonium apud ipsos manere volebant. Susceptas in tutela Civitates & Populos apud Senatum & Magistratus , quocumque res & negotia eorum postularent, Patroni defendebant fovebantque. Halicarnasseus loco proxime recitato , munera, quibus Patroni erga clientes in Urbe adligabantur , & vicissim quid clientes ipsis praestare tenerentur, describit. Quae etiam Patronis, clientibusque Coloniarum & Urbium, communia fuisse indicat. Aliud Patronorum genus inclinante Imperio, mem rat Valesius in notis ad Marcellinum lib. I9. cap. II. Cum enim

174쪽

M. . A Oa I L I I. C A P. XI. I enim in exigendis tributis susceptores avaritia & rapacitate cuncta miscerent everterentqtie, moris erat ut provinciales sese in potentiorum ac militarium maxime ducum , patrocinia conferrent , ut sibi adversum susceptores auxilio forent. Uerum id sensim in fraudem versum, quod praetermisit doctissimus vir adnotare; nam etiam, ut justas tributorum exactiones declinarent , agricolae & rustici in potentiorum tutelam confugiebant. Quare severissimis poenis ejusmodi fraudulenta patrocinia coercita sunt& vetita,primo per Constantium, deinde per alios Imperatores. Ad-cas , si lubet, corum leges congestas in Cod. Theod. lib.

II. tit. 24. de Patrociniis vicor . easque erudite exornatas

a Jacobo Gothostedo in Commentariis. Patrociniis quoque, quae potentiores negotiatoribus in fraudem Fisci, situ lustralis collationis praebere consueverunt, Occurrunt legesI 2. II. & ult. titi de lustrat. conlati ejusdem Cod. Theodosiani.

Porro non tam Civitatibus honor, quod optimates

earum tutelam susciperent, sed ipsis etiam Optimatibus hoc patrocinii munus dignitatis accesso fuit. Curatores enim , quos sub Patronorum censu refero, idcirco Marcus Antoninus Imp. multis Civitatibus ς Senatu dedit, ut notat Capitolinns in ejus vita cap. I I. quo latius Senatorias tenderet dignitates. At mirum, feminas ipsas & nobilissimas matronas in Urbium populorumque Patronas adoptatas, decreto publico, legatione illustri, ceterisque praeclaris ad dignitatem & honestamentum argumentis. Extat insignC exemplum apud Grut. pag. 4 3. 6. in quo Peliuinates in Uestinis Nummium Variam Sacerdotem Veneris, Patronam eri decernunt, eique pro plendore dignitatis fua , patrocinium osserre, petique ab ejus claritate, O eximia beniagnitate , ut honorem oblatum libenti, e prono animo fusia

pere dignetur 'eq; in ejus Clientelam se, remque publicam

eorum nomine tantum, & titulo tenus commendatam profitentur , sed ut in quibuscumque ratio exegerit intercedente

175쪽

pag. 32 a. a. Videas Cantiam Saturninam Patronam Colonia Ariminensis, de num. 8. Albinam Balbinam i unicipii Pitinatium Pisaurensum Patronam , utrasque Sacerdotes

Flaminicas. Quid vero seminae praesidii &tutelae clientibus suis praestare poterant, quibus nec caussas agere, nec Senatui publicisque negotiis immisceri permissum Sane ita potentiam & ambitionem feminarum Severus Caecina

acerbe invehitur apud Tacitum Annal. 3. cap. 33. cum legem a Senatu ferri censuit, irrito tamen conatu, ne que magistratum, cui provincia obvenisset, uxor comitaretur. Inter cetera queritur quod ,mulieres Oppiis quondam aliisq; legibus confrictae, nunc vinclis exolutis, domos ora jam exercitus regerent. At haec ad invidiam sexus exagitata. Inter monstra est, quod Alagabalus matrem in Senatu rogari

jussit, teste Lampridio in vita cap. q. quo interfecto , ne

probrum in posterum exemplo esset, cautum fuit ne unquam mulier Senatum ingrederetur cap. I 8. Matronas, in quorum patrocinium memoratae Coloniae venerant , Sarcerdotes

fui ta observo. Quare non tam natalium splendore dc fa miliae merito , sed etiam, ut ipsum Peliuinatensium decretum indicat, Sacerdotis dignitatis imercedente auctoritate apud Senatum, magistratus, summosque in republica viros ossiciis de commendatione Clientibus suis prodesse poterant. Nemo ignorat quanta Vestalibus auctoritas & gratia apud Romanos inesset. At honores, tum feminis Caesarum sanguine & assinitate conspicuis, cum aliis quoque matronis habitos, fuse prosequitur Spanhemius de praest. n mita. dissert. DCeterum Patronis suis Urbes, de Provinciae plerumque statuas ponere consueverunt. Exempla in scriptionum Grutero debemus pag. 4 6. I. dc a. pag. ψ9 I. I. a. dc 3. dc alibi. Manlium Theodorum aereo signo Patronum testara est Africae provincia, quam proconsulari Imperio rexe

rat.

176쪽

M. A Q u ILI . CAP. XI. I Israt. Claudianus in panegyrico de ejus Consulatu vers. et q. haec ait: Hic te pars Lybiae moderantem iura probavit, auem nunc tota probat, longi sed pignus amoris

Exiguae peperere morae , populumque Clientem Publica mansuris resantur υocibus PER A.

Postremum enim hoc verbum de aereo simulacro Manlii, potius quam cum interprete ad usum Serenissimi Delphini, de tabulis aereis, quibus inscriptae res ejuν, intelligo. Nam& Virgilius AEneid. 6. spirantia mollius aera dixit,& HOratius Epist. r. L ippo duceret aera, & Claudianus ipse eadem significatione illud non semel usurpavit in Eutrop. v. TI, de primo Consul. Stiliconis v. I 77. Appuleium ita adi quuntur magistratus Hypatae Civitatis, Metamorph. lib. I. At tibi Civitas omnis pro sa gratia honores egregios ostieri. Nam ct Patronum uersest, ct ut in AERE set imago tua decrevit. Auctor est Cicero in Uerrem art. . Siculos posuisse statuas Marcellis , ut Patronis. Qui Phili p. 6. indignatur, statuam L.Antonio tamquam populi Romani Patrono positam fuisse : Adspicite, inquit,disnisrs illam equesrem . saluam inauratam , in qua quid inscriptum es uinqueo triginta Tribus Patrono Populi Romani. uisares Patronus L. Antonius ὸ malam quidem illi pestem. In id forte

Catonis in censura vociferationes erant, Mulieribus Romanis

in Provinciis statuas poni, ut narrat Plinius lib. 3q. cap. 6. Nam & ipsas Patronas adscitas jam vidimus. Ea vero veluti lex & perpetuus mos Urbibus populisque fuisse videtur, ut statim ac Patronam sibi aliquem decrevissent,satuam quoque in tutelae susceptae argumentum ipsi publice ponerent. Indicat hoc Plinius, qui de oriagine de honorestatuarum loquens : Prius, inquit, honos Clientium insiluit c colere Patronos lib. 34. cap. q. infin.& ad linem itidem cap. 6.pasmque, ait, Clientes aptius alii legunt gemes in clientelas ita receptae. Scilicet dedic V a tiO-

177쪽

tione fatuarum. Simul se Patronum a Capuanis appellatum, donatumque statua innuit Cicero in Pisonem his verbis: Me inaurata salua donarunt, me Patronum unum a sciverunt, a me se habere vitam , fortunas, liberos arbia

trantur.

Antiates statuam AQVILIO Patrono suo collocasise, haec omnia suadent. N unc marmor tantum odo , quod amplissima dignitatum ejus ornamenta & gesta ossicia complecteretur, inscripserunt. Nempe statuam, delata statim clientela in patronatus testimonium, Inscriptionem postea , cum in suscepto munere plurimis magnisque beneficiis Civium animos provocasset, merita ejus, & decora posteritati tradituri, dedicarunt.

PARS

178쪽

PARS ALTERA

DE MITHRA

EJUSQUE TABULIS SYMBOLICIS

CAPUT L

Figurae simulacri Mithriaci in lapide Antiate exculptae δε- scribuntur. Indicatis locis, tibi smiles tabulae extant, notatur Bmbolorum inter istos diversitas. Ouid bis repraesentaverint veteres; unde falsa quorundam opinio arguitur. IMurACRuM MITHRIE, quod hic spectas aeri eleganter incisum , idem est quod in praefatione ex Antii ruderibus effossum dixeram . Eodem fato & tempore, post diutinas aevi intercurrentis tenebras , cum M. quilio luci traditum, par erat eadem manu & consorti cura illustratum, utinam non potius foedatum , in literatorum conspectum prodire. Scio equidem doctos viros de Mithra ejusque tabulis jam olim dicere occupasse , sed scio iterum, ex his neminem earum symbola & significationes per partes singulas explanare fuisse adgressum; ita ut pene integrum hoc argumentum reliquerint, & plura etiam de Mithra vel non obseruata, vel secus explicata nobis, qui spicas colligimus , dimiserint. Quare aequi bonique consulant eruditi,quorum manibus, si tanti res erit, meam hanc lucubratione versari coligerit, cum vel quaedam prius dicta vel alia minus fortasse ad seculi palatum copolita, offenderint. Nam omnes, qui tu haec studia incumbimus, ex iisdem ve

terum

179쪽

is 8 DE MITHRA CAP. I. terum sontibus nostra haurimus, eademq. omnes refundere cogimur. At sane, praeter novam ferὲ symbolorum explicationem, in id curam proferre conatus sum , ut Mithram toties ab aliis , ut ita dixerim , recusem , ad gratiam novitatis revocarem, vel superfusa obscuris luce, vel evolutis plerisque quaestionibus, aut tandem rebus suo ordine digestis, & in integram & justam de MITHRA commentationem compositis. Nam licet suscepti operis occasio intra explanationem tabulae Antiatis nos cogeret; attamen non tam ad alios similes lapides stylum produxi , sed etiam universam, quantum ingenii exilitas ferre possit , Mithraecaustam & argumentum complexus sum . In quo nescio an liceat mihi praefari, quod Plinius initio naturalis historiae usurpavit: T es ardua vetusis noυitatem dare , novis auctoritatem, ob istis nitorem, obscuris lucem , fastidiiis

gratiam , dubiis Mem, omnibus vero naturam , natura suae omnia . Itaque etiam non assequutis, voluisse, a bunde

perpulchrum atque magni cum cst . Itaque quamvis oculos non fallat appositus nostrae Tabulae typus, ejus nihilominus partes & figuras describam; tum ut fax veluti praelata lucem dicendis ingerat, cum etiam ut aliorum qui alibi extant, lapidum Mithrae discrimina quaedam & varietates facilius internosci & distingui queant. Adstat juvenis, ut vides, fusa in auras

chlamyde, succinctus veste breviori, recurva tiara seu mitra Persica, Tauri jacentis tergum premens sinistro genu , altero pede ad caudam dejecto. Dexteram manum , cujus partem extremam longa aetas detrivit, ad collum admovet , sinistra dexterum cornu apprehendit. Adsiliunt ad caput Tauri Canis erectus & Serpens : sub ventre Caucer ropit. Ab una parte caput Juvenis radiatum, Sol scilicet, sub quo geminae Aves , & inferius Puer tunicatus & mitratus facem demittens , quem propξ ad pedes Vas quoddam informe jacet. Ad sinistram stat Puer alter, eodem habitu, facem erectam tenens, supra quem pars lapidis fractata,

Luna

180쪽

DE MITHRA CAP. I. I stitia effgiem abstulit. Tabula marmorea est, figurae se- mi extantes, seu operis anaglyphi, satis affabre exculptae. In longum ad sex palmos protenditur , latera tres & dimidium complent.

Quinque ejusmodi thoreumata , ut vocat Sponius an satis recte describit Gruterus pag. 3q. Capaccius in

historia Neapol. lib. I. cap. Iq. & Summontius lib. I. Pag. 77. postremae editionis , alterum delineatum exhibent. Laurentius Pignorius in auctario ad Cartarium pag. a 94. aliud producit, rudibus typis exculam , quod idem antea retulerat Martianus lib. 7. Topograph. Urbis p. 3. De quoniam tam Gruterus , quas exponit , quam alii Scriptores plures Misbrae tabulas Romae extare testati sunt , ita iis conquirendis incubuit ut tandem, amicorum monitu vel propria diligentia , octo fuerim nactus , locis tamen diversis omnes quam quae iisdem Auctoribus notantur. In

Palatio Pincianae nobilissimae Principis Burghesii Villae

tres adsunt externis parietibus infixae: prima ad latus septentrionale , in occiduo altera , tertia ad ortum . Rursus

alia in palatio Ducis Matthaei, Ducis Sanesii secunda , di in aedibus Bur attianis ad S. Angeli Custodis harum postrema . Tandem sub pariete internum viridarium ejus denia Pincianae Villae ambiente, duo non operis anaglyphi , ut cetera, sed solida & extantia Mithrae simulacra reperies . Has inter tabulas, binas aeri incidendas curavi: Burattianam quod detrimenta longioris aevi felicius evaserit, & in figuris quaedam a nostra diversa ostentet. Nam Mithra stat

in rupe excavata, seu antro, Tauri humerum para Zonio seriens: Canis ac Serpens ad vulnus adsiliunt, manantemque sanguinem lambunt, &pro Cancro Scorpius adest, qui videtur Tauri testes chelis circumplecti, quod in Burghesianis duabus manifeste deprehenditur. Alterius ad latus occiduum, in ipsa scilicet facie & prospectu Palatii Pinciani, ectypum exhibui, quod singulare aliquid , nusquam in aliis expressum, nec scriptoribus memoratum re

SEARCH

MENU NAVIGATION