Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

1 8 DE MITHRA. CAP. II. sius. Potuit enim Romanus ille, qui lapidem ex seu Ipsit, ob nominis disserentiam , alium populari opinione Mithram a

Sole putare. Cum vero sciret etiam utrique eandem inesse potestatem & consortium religionis, idcirco socios eos appellavit. Qua profecto ratione Iulianus Imp.in orat. . mox indicata, Apollinem vocat Solis assessorem H σνον pag. 269. de pag.281. regni confortem & SOCIUM συμ-ιλευων uti has voces vertit ejus interpres Petavius. Quia Apolloidem est cum Sole physiologice, ratione potestatis & significationis, diversus fabulose, & ut deus animalis , qua de re nos fusius in dissertatione de Beleno. At quid si literas illas singularias alio modo explicando, litem omnem de scrupulum , quamvis cum Mithrae injuria,succidamus Mihi sane arridet haec ledtio: Deae I di Matri se Soli focis serum . Isis celebre di aeque insanum numen apud AEgyptios fuit, in Romanam Urbem, omnium gentium superstitioni servientem, invectum, uti omnes norunt. Passim cum Serapide juncta religione colebatur, ait Macrobius in fine cap. ao .lib. I. Saturn. idemque produnt gemmae utriusque effigie scalptae, apud Chimetium num. I II. II 3. & Ir . & nummus Juliani Imp. apud Oiselium tab. 7. nu. 7. Pausanias in Corinthiacis pag. l II. memorat erectum Serapidi de Ilidi fanum; ut & Romae quoque aderat. Porro Serapis idem omnino est ac Sol, ut saepius docet Macrobius eodem capite, di versus oraculi apud Julianum, quem paullo ante exscripsi. Recte igitur Sol, qui Serapis est, Socius Isidis in lapide , quem exponimus, appellatur. De nomine Mairis Isidi attributo non est cur ambigamus . Siquidem expressis verbis apud eundem Reinesium Class. I. inscript. a II. legitur: ISIDI. MATRI. Quod nomen ideo tributum , quod Isis Terra AE ct natura rerum, ex eodem Macrobii capite & sequenti, Julio Firmico in libello saepius citato, & Isidoro ex Servio

lib. 8. cap. I I. Terra autem passim rerum Omnium Mate

vocitatur, ut in lapide 3 S.Class i. apud Reiaesium, de Ter

202쪽

ra uni rerum natura partium .... nomen indidimus matemna venerationis, ait Plinius lib. 2.cap. 63. Quamobrem fortasse in Gruteriano epigrammate pag. 8a. num. a. I s dicitur Θυ quae es omnia . Igitur ex ea inscriptione nihil proficit Muratorius , ut Mitritam a Sole sejungat. Allata ab eo Herodoti & Nicetae testimonia jam exposui. In veterum monumentis frequentissimh de penE individua appellatione Mithra vocatur IN UICTUS. Binas inscriptiones jam dedimus ex Grutero, qui alias profert

pag. 33. apud Reinesium quatuor extant Class. I. anum. s.

Plerumque Soli jungitur hoc modo i SOLI INVICΤΟ

MITHRAE. Quod nomen utrique alligatum invenies. Nam Sol idem ac Mithra. Huic solitari h tributum docuit Commodianus , & Julianus Imperator, pluresque inscriptiones. Soli autem monstrat inscriptio 236. Class. I. apud Reinesium t SOLI. INUICTO. PACIFERO. In nummis Gallieni, Quieti, Aureliani, Probi, aliorumque Imperatorum, Sol gradiens specie juvenis, vel in quadrigis, aut capite radiato, nudus, dextera elata, sinistra globum gestans, cum stella , & epigraphe , SOL l INUICTO, repraesentatur. Non semel solus titulus cusus , ut in numismate Victorini, in quo juvenis eodem typo ac in alijs, nisi quod sinistra flagrum quatit, cum inscriptione INVICTUS. Immo & Imperatores ipsi Invicti nomen usurparunt, quorum eruditum indie ulum texit Cl. Bonarota in suo numisma tum praeclaro opere pag. IS9. Tradit Reinesius ad inseriaptionem postremo loco laudatam , nomen hoc Soli tribu- tu fiuxisse ab illo Homeri & Hesiodi ηλιμ, ρ κααας,ακαμαν , quod continenter laborans laborem non sentiat : vel quod nunquam in suo cursu victus vel interceptus fuerita Vnde Tristanus tom. 3. pag. q. ait, Imperatores cusis his

nummis, sibi auguratos esse, Solis praesidio, eandem felicitatem adversus hostes. Id illustrat exemplum Aureliani,qui templum Solis Heliogabali Emessae situm maximis donis ornavit, quia illic ea ormam numinis reperit quam in beia

Z a Io

203쪽

18o D E M I T R II A. CAP. m. Io sibi faventem vidit, inquit Vopiscus in vita cap. 2S. Aliam caussam appellationis alibi attingam. At de his

hactenus.

Progressus ad Bmbolorum interpretationem, quae fluuia ad rerum generationem O coservatonem referri ostenditur. Mithra Tauri eornua contorquens, ct cur sub Antro Solsu Mithra siderum moderator. Locus PorphTrii productus 9 illuseratus . βuid Mithra fur boum Θ Taurus Lunam ingurat, Sole vires socias habet ;explicatur vetusum simulacrum, ct locus Iulii Firmici. Taurus Anum Veneris, quae eadem ac Luua O IM: eo etiam Terra designatur. Mithra Taurum feriens, O animalia sanguinem lambentia ξUM Mithram esse Solem iam eonstet, ad tabulae explicationem progredior, quae ipsius Solis lumine perfusa & illustrata symbola in obscuro arcanae significationis latentia in conspectum νeducit & prodit. Nain statim GENERATIONEM rerum iis figurari contendo,Mithrae Solis vi & potestate cunis cta ad productionem agente , & vivifica virtute fouento conseruationem . Primum itaque MIT RHA & TAVRus sub antro occurrunt, cujus ille, specie juvenis, cornua per vim torquet. Rem hanc, non secus atque sculptor in lapide , nobilissimus Poeta Statius versibus expressit in fine libri primi Thebaidos, ubi Adrastus Solem inuocat variis nominibus appellatum. Adsis o memor bospitii, 'unoniaque arva

Dexter ames: seu te roseum Titana vocari 'Gentis Acbemeniae ritu : seu praesar Osirim Frugiferum: seu Persi sub rupibus antri Indignata sequi torquentem cornua MITHRAM. A Hunc

204쪽

DE M I T χ Π A. C A P. III. I 8 IHunc locum Lactantius, aliis Luctatius vetus Stati j interpres , ineunte hoc seculo ex Bibliotheca Francisci Pithoei editus, ita explicat, ut prorsus ad nostram tabulam illustrandam scripsis te videatur . Persae, inquit, in Delais coli Solem primi invenisse dicuntur. Et hic Sol proprio nomi

ne vocatur Mithra. quique eclypsim patitur,ideoque intra antrum colitur. Est enim in spelaeo Perseo habitu , Leonis vultu cum tiara utriusque manibus bovis cornua comprimens, qua interpretatio ad Lunam dicitur. Nam indignata sequi fratrem occurrit illi , ct lumen subtexit. Sol enim Lunam minorem potentia fua ct humiliorem docens taurum insidens cornibus torquet, quibus dictis Statius Lunam bicornem intelligi voluit. Profecto in spelaeo jacentem Mithram & nostiae tabulae repraesentant. Perperam Pierius Ualerianus Hieroglyph.lib. I. qui alios etiam seduxit , putavit bovem cornibus arreptum eductum fuisse ex antro in sacrificium, atque in id detorquet versus Statii proxime recitatos. Addit Marianus Victorius in Notis ad S. Hieronymi epistolam 7.& contra Jovinianum lib. a. taurum excantatum carminibus a Sacerdote ex antro prodiisse ad victimam. Nemo veterum id docuit. Alia si quidem & magis arcana ejus rei fuit ratio, quam modo indicabam , & nunc uberius explicare pergo , Porphyrius in libello de antro Nympharum isag. 2 6. Zoroaser, ait, primus omnium montibus Persidi vicinis antrum nativum soridum fontibusque irriguum in

honorem creatoris patrisque omnium ciuithra consecravit. Ita ut antrum conditi d Mithra mundi Auram ei praeberet: ea vero quae intra antrum erant certis invicem intervallis disposita , elementorum climatumque mundanorum Ambata seu figuras gererent. Insana haec mendacia & commenta , apud Gentiles Mithrae rerum creationem tributam

ostendunt. Postrema verba illustraveris ex Origene, qui lib. 6. contra Celsum , Mithra facris, inquit , apud Persas duplexsellarum circumactio praetenditur , as arum ct erronum , O per bas animarum transitus. Ide cala erigitur iu

205쪽

181 DE M iT A. CAR Iil. in septima porta aditu. Pergit portas enumerare , a que alia ad symbola Porphyrio indicata fortassis pertinentia . Porro & in antris sacra Mithrae agebantur , plane nonnisi ex Zoroastris instituto, & in argumentum rerum generationis & creationis Mithrae attributae. At de his alibi. Ceterum ut Lactantii interpretationem illustremus , Sol seu Mithra Lunam, cujus exaltatio est Taurus, notante Porphyrio pag. 2 6a .indignantem sequi, trahit veluti cornibus apprehensam, & motu suo moderatur, non secus ac

alia sidera. Unde Claudianus lib. I. de laudibus Stiliconis ait: Et vaga testatur voluentem sidera Mithram .

Et egregie Martianus Capella de nupt. Philolog. lib. a. Pag. I 3. de Sole loquens rNam medium tu curris iter, danr flus amicam uerriem superis , compellens atque coercens Sidera farea deum, cum legem cur bus addis.

Hinc Sol Ciceroni in somn. Scipionis dux, princeps, ct moderator luminum reliquorum vocatur. Quem locum explicans Macrobius cap. a o. haec scribit: Moderator reliquorum

dicitur , quia ipse cursus eorum recursusque certa patii de nitione moderatur. Nam certa spatii de nitio es , ad quam

cum unaquaeque erratica sella recedens β Sole pervenerit, tanquam ultra prohibeatur accedere, agi retro videatur , rursus cum certam partem recedendo contigerit, ad directi cursus consueta revocatur. En aberrantis Lunae aliorumque

luminum conatus a Solis vi & potestate subactos & perdomitos . Ideo INUICTI nomine passim , ut diximus, donatur Mithra & Sol: & apud Persas Leonino vultu eiungitur, quod hic deus, ait Lactantius, ceteros fui numinis O potentia impetu excellat, ut inter ceteras feras Leo. Mithram, Leonis vultu apud Persas, dum Romani in suam religionem invexissent, satius duxerunt in humanam erigiem mollire,ut videmus in nostris tabulis r neque tamen Leonina symbola

206쪽

DE MITRHA. CAP. ul. I 83 Ex hae Solis & eorporum coelestium pugna, omnia iasublunaribus generantur, essiciente caloris vi & potentia. Nam & Mithra aliquando ignis appellatur apud Q. Cur rium , qui de Dario loquens ait lib. . cap. o. Solem Mithrem sacrumque invocans ignem , quasi haec omnia unu I sit numen de res eadem . Et Firmicus facra ejus, inquit , ad ignis transferunt potesatem . Ideo de prara natum dixerat Commodianus , quo nihil aliud significari nisi ignem Esilice excussu, ex Aleandro supra monuimus. Et sane omnia, que Mithrs tribuuntur symbola, ad rerum GENERATIONEM referri,docet Porphyrius p.ros, ubi describens animarum generationem, earumq; ascensum & descensum per portas coeli variE apud Romanos & AEgyptios acceptas, subdit haec verba, quae mire tabulas Mithriacas illustrant: uocirca Milbra peculiarem sedem juxta aequinoctia at-ιribuerunt: Ideo orietis, Martii signi, gladium gestat, vebiturque Tauro signo Veneris; nam Mithra aeque ut Taurus

A, CTOR PRODUCTOR que rerum es, O GENERATIONIS domin s. Concinunt quae de Sole, quem Mithram etiam appellat, differit Julianus Orat. I. pag. 322. ex ver sione Petavit: in primis quod . terri; Sol trahat omnia, quod ea velut fomento quodam ct admirabili calore fuscitet ac vegetet . idque moliri Solem subdit per arcanam corporisque promus experIem ac divinam sinceramque radiis illius ins dentem naturam serique in mundo notro tum soleat, O dieres e longior nocte, quando Arietem permeare rex Sol incipit. Latentem & occultam hanc Solis generandi virtutem ut exprimerent mythologi , Mithram boum furem finxerunt, quod scilicet clanculum GENERATIONEM promoveat, inquit Porphyrius pag. 26 a. Nam quemadmodum quod agunt lares, clam agunt, ita vivificus & genitalis calor sensim permeans, rerum generationem furtim & latenter promovet. Porro bos quoque ad generationem pertinet, nam ex eo procreantur apes,quae sunt animarum Lymbola, ut per

sit disserere idem Philosophus. Si vero velimus ad Taurum in

207쪽

18 DE M i Τ R. H A. CAP. III. in nostris tabulis expressium iterum respicere , eo nomino Lunam vocatam ait, GENERATIONIS prae dem . Nam Luna cum sit bicornis, ut dixit Luctatius , Tauro significatur. Unde Orpheus in hymno Dianae , Bovis cornua Lunae fui sse gratissima scripsit, & in nummo Caracallae apud Patinum de numism. Imp. pag. 296. Luna vehitur biga, quam gemini Boves trahunt; idcirco Boum agitatrix dicta Nonno in Dionysiac. lib. 8. Immo Hecate, quae Luna est, Tauri nomine fuit appellata, inquit Porphyrius de abstin. lib. 3. cap. II. Hinc duo haec Mithrae, & Bovis symbola in nostris saxis, Solis, & Lunae efficientiam declarant, qua cuncta generantur & conservantur & utriusque beneficio, ait Macrobius in somn. Scip. lib. I. cap. I9. haec nobis consat vita, qua

fruimur. Quem inter haec coelestia lumina nexum & societatem, ad rerum perpetuitatem significandam , produxit antiquitas in illustri simulacro, quod delineatum exhibet Spanhemius in notis Gallice scriptis ad Caesares Juliani pag. 46o. Mulier veste longiori stans, dextera puerum radiatum sustinet facem manu praeferentem, sinistra puellam Lunula bicorni capiti insidente pariter cum face, peplo seu velo a dextera ad sinistram supra caput ipsius mulieris

circumvoluto, ita ut circulum quendam constituat. Subiecta est inscriptio, quam nusquam antea editam clarissimus Auctor profert pag. 8s, eamque hic libenter exscribo, quod novum sit Mithrae monumentum . M. POPILIVS. M. F. OV F. LUPERCUS. SACERDD. SOL. INVICT. MITHR. ΕΤ LUNAE AETERNAE. VOT. SUSCEP. L. MEa mulieris figura ZEternitatem designari ait vir doctissimus. Sane reperio in nummo Hadriani apud Oiselium

tab. Io . num. 8. eadem plane forma mulierem stantem, altera manu Solem, altera Lunam praeferentem, cum inscriptione: AETER . AVG. & tab. Io 6. num. . mulier simili prorsus specie velum ad caput in orbem circumvoluit,

208쪽

DE. MITRUA CAP. III. I 8s

adiecta epigraphel AETERNITAS. Hinc apud Gruteis

rum pag. 3 a. 9. extat saxum, AETERNITATI. SACR. SOLI ET LUNAE. Nam veteres AEυum designantes, Solem T L vam piriunt , quod aeterna Ant elementa, ait Horugripollo in Hieroglyph.in princip. Circulum vero AEterni

talem monstrare , satis est notum . Ita Mithra & Lunaia, quorum Sacerdos erat Popilius, socia virtute cunista σen rando & confervando , rebus omnibus, ut erat falsa quorundam antiquorum opinio, ri ternitatem inducunt. Recte haec quidem: at liceat aliam interpretationem afferre. Mu-Iter Iuno est, aerem figurans; nam Iuno ipsa est aer Poetis, qui ut eleganter ait Firmicus, ememinarunt hoc elementum. In aere collocata sunt duo lumina , Sol & Luna, ideo Iunonis manibus imposita . Supra aerem coelum, in gyrum

protensium,etis seu peplo J unoni circumducto, nam &Juno peplum gestat apud Martianum lib. I. pag. I 8. designatur. Ideo & coelum dictum Templum , ait Varro lib. s. ob concavam conveXitatem, templorum concamerationi similem. Servius ad illud AEn. lib. I. vers. so7. media resudine templi, tesudine inquit, camera incurva, vel fornicata, quae ideos cst, uismulacro caeli imaginem reddat. Et ad formam hanc in gyrum ductam respexit Regius Uates, cum inquit, I s. v. a. qui extendis coelum cui pellem; ad mois dum scilicet tentorii militaris incurvi, quod pellibus tegebatur. Hinc idem Varro lib. 6. de ling. Lat. caelum conina Amuinis ammi lat. In plerisque nummis antiquis haec cortina exhibetur modo forma sphaerae dimidiata, modo veluti sphaera integra. Demum hanc interpretationem digito monstrat Porphyrius in saepius laudato libello pag. 2 9.antiqui, ait, sesum coelum PEPLUM vocarunt. Itaque velum seu peplum simulacro aeris seu Junonis circumdatum caeum ipsum est. Quod ideo sub figura veli expressiim, ut denotaretur a coelo corporum generationem de conservatio

nem, Sole & Luna agente, derivari: unde Homerus dixit, ymphas la Antro texere purpureas telas; ut intepretatur

209쪽

186 DE M i Τ R H A. CAP. VII. eodem loco Porphyrius, qui subdit, ea de causa ab Orpbeo

Proserpina , omnium ex femente nascentium praeses , telam texens inducitur. Quare Popilius eo simulacro Mithram& Lunam, omnium in mundo tam coelesti quam terreno generationum auctores, potuit designasse. Eandem Mithrae & Lunae sociam virtutem contexere

veteres sub iis geminis utriusque sexus potestatibus , in quas Jovem divisisse diximus ex Firmico. Virum aperte Mithram cognovimus. Mulier vero triformi vultu quid aliud est quam Luna , triformis passini appes lata P Subdit Firmicus, monstrosis eam serpentibus illigata. In tabula Mithriaca apud Martianum lib. 7. Topograph. Urbis visitur figura mulieris alata, quam serpens a pedibus ad humeros circumambit: eademque extat in schemate Mithrae Burghesiano , quod delinea tum profert Begerus in Spici legio antiquo pag. 97. Quis statim non sibi persuadeat, hane ipsam esse mulierem Firmici monstrosis serpentibus illigatam, quae cum sociam habeat potestatem cum Mithra,ideo in ejus tabulis repraesentetur Huc referas, quod Hierapolitani juncta Solis simulacro statuunt signaseminarum, quae cingit sexuos volumine draco, ait Macrobius lib. I. Sat. cap. II. In gemma abraxea S 7. apud Chissetium extat monstrum triformi facie manibus serpentes gestans . Quidquid hoc portentosum simulacrum fuerit, certE in speciem nostri essictum apparet. At in tabula Bembina serpens Isidis capiti est impositus. Ejus tabulae eruditus explanator Pignorius pag. 26. docet ex AEliano lib. Io. cap. 32. A gyptios Isidis simulacra serpentibus coronasse. Unde Flaccus lib. . Argon .de Iside canit:

Et procul Io

Spectat ab arce Poli jam Divis addita, jamque pide rincta comas, ct ovanti persona Afro. Et nummus apud Oiselium tab 7. num. 6. duas Isides alatas aspidem in capite cum cauda sinuosa versus tergum habentes, repraesentat. Alas gestat etiam mulier in tabula Mi-

210쪽

Dx M 1 TR II A. CAP. III. I 87 Mithrae. Porro Isis apud is Egyptios Luna est, uti mox ducemus . Quod si velis Lunam ipsam, seu Dianam serpentibus implexam spectare, adeas Pausaniam in Arcadic. Duas ergo illas potestates Firmici, Mithram seu Solem & Lunam esse constat. Quae cum ad ignis subsantiam deputentur, eodem auctore, patet iis inesse GENERATIONIS significationem, quae vi caloris perficitur. At rursus Porphyrius dixerat verbis supra recitatis, Mithram Tauro signo Veneris vehi. Quo fortasse respexit ad commercium, quod Venus habet cum Mithra; in quem

sensum explicavimus Herodotum , & D. Ambrosium. Ex hoc vero consortio & nexu omnium genitrix & parens Uenus est, sicut de ea scribens philosophatur Julianus orat. pag. 28 I. Caelo temperiem optimam inducit: terraefecunditatem asserte non minus ct animalium propagationi perpetuitatem tribuens. Cujus ita penes regem Solem caussa es prim

ria, ut in ejus quoque COMMUNIONEM Venus adscisa tumi est enim ut pag. 287. subdit, Solis adminifra ct cognata . Quippe cum signum illud Veneris Taurum Sol scandit, depulsa hieme &nivibus, germinatio & fecunditas

terrae promovetur, & omnia, quae ipsa eontinet, aperirese iugermen incipiunt, ait Macrobius lib. I. Saturn. cap. I a. ubi addit, apud Athenienses Aprilem vocari, eo quod hoc tempore cuncta foresant. Hinc, puto, Venus pθ- Isca dieitur in inscriptione apud Reinesium Class. I. nu. I 8. quod praeesset rerum naturalium generationi. Nec quis

piam , quod nunc Venerem sub Tauri symbolo, superiug

Lunam latentem dixerimus, dissona & pugnantia obtrudere nos arguat. Nam Phylocorus apud Macrobium lib. 8.Sat.cap. 8. Venerem eandem esse Lunam affirmat; & utraque non femina tantum,sed mas quoque putabatur. De prima testantur Calvus & Laevinus eodem Macrobii loco, unde& apud Cyprum ejus simulacrum barbatum colebatur . Lunam appellatam Lunum, maremque deum mysticE dici, auctor est Spartianus in Caracalla c. 7. ubi videas adnotata

SEARCH

MENU NAVIGATION