Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

188 DE M i Τ R. H A. CAP. NI. a Salinasio, & Tabulam Palmyrenam Sponii Atiquit. erudit. cap. I. Luni effigiem dabit nummus Antiochensium apud Patinum denum iis . Imp. in Antonino pag. 2I8. Imo, quae est fabularum inconstantia , vel apud varias gentes diversa rerum physicarum interpretatio , & deorum dispar accepi o , sub Bovis vel Tauri symbolo figuratur Us, quae eadem est ac Luna & Terra Plutarcho , Macrobio,& ceteris veterum Mythologis. I s vero natura ea pars cst, inquit idem Plutarchus de Iside & Osirid. pag. 37 a. editionis Parin

Graecolata quae qua eminea omnes in se recipit ortus , tanquam nutrix quaedam ct omnium commune receptaculum. Et Macrobio lib. I. Sat. cap. ao. dicitur natura rerum subjacens Soli. Hinc Taurus substratus est Mithrae in tabulis. Quocunque igitur pergamus , sive Taurus Mithriacar Tabulae Luna sit , sive Venus , sive IAE , vel Terra , nam &Τerram sub bovis figura significasse Aegyptios prodit Macrobius eodem lib.& cap. res eadem censeri debet, & nihil aliud tandem quam virtus Soli sociata ad promovendam GENERATIONEM, vel natura rerum Soli subjacens, aut

demum subjectum ipsum GENERATIONIS , quod Sol

calore suo pervadens & radiis veluti penetrans, omnia in

natura rerum procreantur & generantur.

Hinc , ut opinor, Mithra gladium apud Porphyrium gestat, quo in nostris tabulis Taurum transfodit; ad signi candum scilicet Solem vi & potentia radiorum subjectum GENERATIONIS, quod per Taurum figurari diximus, penetrare, & veluti inflicto vulnere pervadere. Quo speisciant verba Martiani Capellae lib. I. pag. 6. ubi de Sol loquens hinc quoque, ait, fagittarius, binc quoque vulniseus, quod post radiorum jaculis icta penetrare . Quamobrem &Poetis dictus fuit εὐβο-- &- seu eminus ja- eulans , quasi radiis velut jaculis feriat. Qua vi radiorum solarium seu caloris pervadente, ut mox notatum , subjectum GENERATIONIS, sanguis quasi ex vulnere elicitur , semen nimirum genitale ad rerum omnium procreationem

212쪽

DE M 1 T R H A. CAP. lv. 189tionem & alimentum. Unde cavis & ferpens, in tabula secunda hic depicta, guttas sanguinis ex Tauri vulnere manantes lambere conspiciuntur, quo denotatur, animantiata singula inde vim geneticam & nutritionem haurire & educere . Hinc ad canem ipsum, & serpentem, ceteraque symmbola progredior.

Animalia in tabula exsulpta ad Solem referuntur tamquam generationis auctorem . Scorpius testes Tauri complectens,

O baculi Solis apud Alantios, explicantur. Vas in tabulae Uilbriaca, cauda Tauri in spicas desinens, pueri facem gesantes, ct Solem Lunamque praecurrentes, quid signi cent. Nam a Sebesio,ct inde locus Isaiae exposui. Triplicis Mithrae nomen varie tentatum. Apud ANTIUM M thra cultus, pelaeum dicatum.

uATu OR animalia CANIS , CANCER, SERPENS, & CORVUS ex singulis scilicet gen ribus, quadrupedum, piscium, serpentium , &avium, ideo, ni fallor, in tabula Mithriaca exculpta sunt, ut ea omnia animantium genera ortum & conservationem Mithrae seu Soli acceptam praeferant. Haec vero selecta prae ceteris, ob peculiarem aliquam rationem &proprietatem ad Solem seu Mithram referendam. Canis &Cancri sidera, hoc principium anni, illud generationis apud Aegyptios fuit, testante PorphIrio toties laudato pag. 26 S. Apud quos etiam qua insania cultus fuerit Canis notum est. Cancra obliquo gressu, ait Macrobius lib. I. Sat. cap. 2I, quid aliud nisi iter Solis ofendit, qui viam nunquam rectam, sed per illam legerim Obliquam femper meare fortia sus es Cancrum in dextera cuiusdam monstri Abraxei vidit Macarius, quo res a Sole productas significari ait p. II.

Duaa statueritat Solis portas physici , unam in signo Caacri,

213쪽

r o DE MITHRA. CAP. IV.cri, Capricorni alteram. Per illam fieri somniarunt descensum animarum in terras, ideo hominum dictam: quae idem

Macrobius in somnium Scipionis lib. I. cap. I a. refert, &summus Poetarum in 6. Aeneid.jam indicaverat. Ergo Can-ιer Solis signum , & per Cancrum transitus animarum ad hominum vitam informandam. Serpentem ad Solis naturam referri idem Saturnalium auctor pluribus demonstrat lib. I. cap. 2 o. eundemque in Mercurii caduceo Solis esse symbolum dixerat capite antecedenti i cui & sacrum facit Artemidorus in Oneirocrit. lib. a.c. II. Nil frequentius in nummis & ceteris veterum monumentis notatur,quam Serpentem Apollinem comitari . Quod vero ad generationem spectat, Arnobius lib. s. &Firmicus de error. profan. rel. cap. I I. tradunt consecratis

Sebagio Jovi anguem in sinum demitti solitum, & rursus eximi ab inserioribus partibus t quo denotabatur Ierum omnium GENERATIO & producti:o,quas Solis opus esse, jam satis superque ostendimus. Corvus denique Mithrae peculiari religione dicatus fuit. Ideo enim Coracas seu Co υos subministrantes ejusfacris vocatos testatur Porphyrius de abstinentia lib. q. cap. I 6. In lapide Romano pag. 27. . Ulpius Egnatius dicitur PATER ET HIEROCORAX D.S. I. M. hoc est Dei Solis Inυicti Mithrae. Et hinc Aegyptios coluisse volucres,

quia Coracina sacra habebant, colligit vetus Commentator in epist. i. ad Roman. vers. 23. qui fals d putatur D. Ambrosius, ideoque a P P. Benedictinis doctissimis ejus editoribus ad appendicem tom. a. rejectus . Quae verba interpolata retulit Reinelius ClassI.inscript. 8. Ea sacra HIERO-

COR ACICA appellat lapis alius Romanus pag.3o3. 2. In Gemma a I. apud Chi filatium Corvus appositus est Adem addito Lauri ramo . Sidus forte Sol, & Laurus Apollini sacer. sane ipsi Apollini ubique haec avis comes , ut inisnummo Faustinae; & in gemma apud Gortaeum num. 3.

Apollo nudus tripodi sinistro cubito incumbens, dextera

214쪽

DE MITHRA. CAP. IV. I9 Imanu ramum protendit ad Corvum adstantem , & in gemma anulari num. 9. Corvus ad tripodem sistitur. Optime ad rem nostram animadvertit Cuperus in Har cr. pag. 7 I.

in gemma altera est inter gemmas anulares ejusdemia Gorlaei num .7r. binos Corvos insistere Cornucopiis, & inter illos cerni papaverum capita & binas spicas; quia Sol, subdit eruditus Auctor, omnis fecunditatis parens habebatur. Hunc consule, si Corvum Apollini sacrum plenis veterum suffragiis testatum cupias. In lapide Burattiano, quem delinea tum damus, non Cancer, sed Scorpius sub ventre Tauri jacet. Hunc naturam Solis repraesentare prodidit saepe laudatus Macrobius lib. I. cap. a I .prope fin. At cur in hac ipsa tabula, & in Burghesianis haud obscure,Scorpius testes Tauri,chelis apprehensos, circumplectitur ξ Latere arcanam significationem & ad nostrum argumentum mirE appositam divino. Diximus Sole in Tauri signo versante rerum Omnium vegetationem

promoveri. Quo signum oppositum Scorpionis scandente, vegetationem ipsam, ob decrescentem ipsius calorem, minui & deperire necesse est. Itaque appletus est Scorpius Tauri genitalia constringens, ut significaretur, tunc in subjecto GENERATIONIS vim seminalem repressam esse& debilitatam. Hinc Aegyptii post Aequinoctium autumnale, Sole nimirum ad scorpii signum appropinquante, femstum quendam diem celebrabant, tunc Solis baculos natos

esse dicentes , quo innuebant, inquit Plutarchus de Iside &Osirid. pag. 37 a. Solem veluti fulcro ct baculo indigere, O caloris ac luminis aliquam pasum esse dinutionem. & quidem in Scorpione Solis natura torpescit, inquit Macrobius lib. I. Sat.cap. 2 I. prope sin. In eam significationem fabulae referunt genitalia Attidis recisa & diiseeta, ad rerum nem-Pe Vim generatricem & conditricem cohibitam ac debilitatam ostendendam, ut inter alios pluribus ratiocinator Julianus Imperator orat. . in Matrem Deorum , & innuit

ballustius philosophus de Diis & Mundo cap.4. At

215쪽

1 1 DE MITHRA CAP . IV. At quoniam, ut Thales Milesius ajebat , & nune

Chymiathrae jactant, aqua omnia constant, & in aquar resolvuntur, & ex sententia Orphei apud Athenagoram Apol. pro Christian. aqua rerum omnium principium cst,Vas positum ad pedes dexteri pueri jacet in tabula Antiate. Et sane Crater juxta Mithram poni consueverat pro fonte, eo quia aqua concurrit ad GENERATIONEM , inquit Porphyrius pag. a 6 I. Quod dubio procul exprimere voluit sculptor nostri lapidis. Praeter genera animalium jam recensita , aliae figurae extant in aliis tabulis Mithriacis incisae. In Neapolitano, &Sanesiano cauda Tauri desinit in Spicas. Burghesianus praesert Arbores . Quo designari, generationem & vegetationem frugum ac plantarum Mithrae seu Soli tribuendam nullus dubito. Spicas ad fertilitatis symbolum in nummis aliisque monumentis , vel solas vel cornucopiae insertas, passim in

tuemur .

Pueros utrimque facem demissam & erectam gestantes , diem & noctem designare, luce ipsa clarius est. Nam& hinc Solis imago , & inde Lunae superimposita conspici tur. At variant in hoc schemate lapides. Plerunque qua parte Sol radiatus refulget, puer facem erigit, E regione Lunae deprimit: hoc noctis, illud diei symbolum. Contra , in nostro fax dejecta jacet, ubi Sol eminet, sub Luna elata praelucet. Fortasse ita explicandum, ut cum dies est, & Sol cuncta lumine suo illustrat, face amplius opus non sit,ideoque eam puer demissam extinguit: Alter sublimem gestat, quasi noctis tenebras discussurus. At in Burghesiana Septentrionali, cujus ectypuin exhibui, uterque faculam extollit. Luserunt marmorarii, vel utcumque lumen solare prefigurarent nil pensi habuere situm faciscomponere. Aut eum hanc tabula recentiori manu interpolatam non uno loco appareat, fortasse in altera face peccavit imperitus artifex.Cui tamen si fide manere velis,faces duae erectae lumen

Solis & Lunae indicabunt. Nam utrumque sidus, licet dio '

spari

orale

216쪽

Dg M 1 T R. H A. CAP. IV. I9 3spari modo & virtute, lucem emittit. Ita in simulacro Spa-nhemii, quod descripsi superiori Capite, Sol aeque ac Luna facem praesert. Huic rursus tabulae Burghesianae singulare est, juvenem quadriga velit,mulierem biga: ne locus d bitandi esset, hac Lunam, illo Solem figurari, ut canit P ta Astronomus lib. I. αuadriiugis it Phoebus equis, o Delia bigis. Licet Pausanias in Eliac. prior. pag. 3o7. unicum equum Lunae tributum referat; imo & mulis vectam quosdam trodidisse . Pueruli qui utrumque antecedunt, Phosphorum seu Luciferum ,& Hesperum signant; quorum primus diem denotat, alter noctem . Ideo ille facem erectam , hic depressam gestat. Cicero lib. a. de Nat. Deorum; Stella Ueneris, inquit Phosphoros Graecis, Latine Lucifer, dicitur, cum antegraditur Solem, cum subsequitur autem Hesperus. Scio Poetas duo haec sidera, licet vere unum sit, modo curru vecta modo equo finxisse. At nihilominus potuit opifex nostri marmoris pueros sculpere, tanquam stellas Sole & Luna minores , qui juvenili facie etiam absque curru depingebantur . Nam & Lucifer Sol alter dicitur Plinio, & Uesper vicem Luna reddens , lib. a. eap. 8. Si Lucifer ille est Posphorus, de quo in inscriptione Grut. pag. 88. Iῖ. LONO. DEO. PUERO. POSPHORO. jam expressam in nostro schemate pueri imaginem assequuti sumus. Et non semel PH permutatum in P plura exempla docent. Ita in

saxis Spatriserium pro Spliceristerium, Pilippus pro Phili pus , & similes. Utique haec ad arbitrium fictat sic in

gemma apud Pignorium in notis ad Cartarium pag. 297. Luciferi currus, non equis, sed duobus gallis trahitur. Adhuc Mithrime tabulae non omnia sunt exhausta mysteria. Sculptum in collo Tauri Burghesiani &apud Gruterum notatum,aenigma discite & inexplicatum rem net, duabus hisce voculis latens: NAM A. SEBESIO. Persica esse vocabula ait Gruterus in margine . Bule erus lib. i. de Magia cap.ε. falso legit Nannae Sebesso Deo MiaB b thrae

217쪽

1ρ D E MITHRA. CAP. IV.ibram non enim est Nannae, nec duo postrema nomina primis adjacent, sed procul in ventre Tauri scalpta sunt, ut videre est in ipso schemate , quod delinea tum dedi pag.

16o.inde Nannam esse Misbram autumat. Muratorius loco quem olim retulimus, magis apte tria numina efformat,nisi quod, cum inscriptionem apud Butengerum viderit, Nannam retinet, ' ea vocabula juncta. Attamen libenter ex Nanna in lapide irrepsisse Nama crediderim,& numen hoc Nanneam Dianam intelligendum , ipso praeeunte ex testimoniis a Buten gero mutuatis . Nam Diana, ut omnes sciunt, eadem cum Luna est . At si ulterius ariolari liceat, utriusque nominis schema propiori assinitate me invenisse gratulor. S. Epiphanius lib. I. haeresi i 6, quae est Pharisaeorum num. 2. hos memorat Graeca serE omnia astrorum vocabula totidem Hebraicis reddidisse, subditque t exemplicaus. i Sol HAMMA SEMES iis appellatur . Ita vertit Petavius. Quj in primo vocabulo non Griccam vocerrui Epiphanii sequutus videtur , sed ipsam Hebraicam Chammab , quo modo apud Nicolaum Serrarium redditur in Minervali cap. 3. Hamma itaque quam proximum sit Nama nemo non videt. Semes literula permutata abir potuit in Sebes, & inde more inflexionis Latinae dici Sebs s. Unde Nama Sebe o collo Tauri insculptum nil aliud est, quam SOLI, eademque ipsa epigraphe in ventre, Soli Deo Inυicto Milbrae, barbaris & mysticis characteribus expressa . Nam ex Hebraica lingua plures voces in sua portentosa mysteria, quorum pars Mithra fuit, Basilidianos traduxisse palam esta Porro Sebesius aliunde quoque Sol audit. Nam ipse est Sebasus, Sebadius, vel Sabazius . Quae nomina Bacchum sane, sed & Solem praeseserunt. Auctorem habeo Macrobium , qui lib. I. Sat. cap. 18. haec scripsit: In Thracia eundem haberi SOLEM atque Liberum a cipimus; quem illi SEBADIUM nuncupantes, magni a religione celebrant. Bacchum Solem esse , post Macrobium, pruribus docet Aleander in tabula Heliaca pag. 23. Sabaetium

218쪽

Dr M,i T R II A. CAI . 1V. I9 Ietium vero non tam Jovem sed Bacchum quoque appellatum nemo est qui a in bigat. Ita ut valde mirer, cur doctus vir Muratorius, dum pro Iove stat, se nescire fassus sit, qua auctoritate Heinsius in Aristarcho facta Sabazium etiam Bacchum dixerit. Hic sane cap. I. pag. 7o . auctorem nullum laudat: at aliunde id discimus. Loca tantum indico apud Hesychium, Diodorum Siculum lib. I. ex quo Eusebius de prae p. Evang. lib. a. cap. a. Scholiasten in Aristophanis Uespas sub initium,quibus addas quos citat V ossius de idololatri lib. a. cap. I . Rursus si adhuc literis velimus ludere, Nam ore Romano prolatum Menin esse poterit . Menin Luna est, accepto nomine a mense, quo cursum suum conficit. Vel barbarus ille deus est, de quo meminit Isajas cap. 63. vers. Io. ubi in textu Hebraeo legitum Et me requisierunt MENI implentes, alia lectio habet: aut obuiis MENI. Consule Poligiolt. Angl.tOm. 3. pag. ITO. Varie explicant interpretes,& inter eos aliqui, quos videre poteris in Synopsi Critic. Tom. I, Stellas, seu Planetas intelligunt. Nama itaque seu Meni Luna est. Ita his duobus nominibus , Nama Sebesio, notavit opifex lapidis Solem & Lunam, quos curru per aera vectos jam expresserat. Sic omnia in hac tabula Mithriaca inter se connexa & ad mutuam significationem composita dignoscas .

Hic extra tabulam manum pono,non extra argumen tum , quippe arcanam Mithrae appellationem, doctis varie vexatam, explicaturus,ut ad rerum generationem traducam.

S. Dionysius Areopagita Epistola septima ad Polycarpum

nolo enim litem versare de vero auctore narrans retrocessionem umbrae in horologio EZechiae, Solisque motum tunc,ex ejus sententia, per decem horas contractum, in miraculi testimonium subdit haec verba ex versione Corderii tom. a. operum pag. 9 I. Attamen id vel maxime facris Perfarum monumentis celebratur, atque etiamnum Magi TRIPLICIS Tων Ηον Mithri, sive Solis memoriam recolunt.

219쪽

1ρ6 DE MITHRA CAI Iv. Pachymeres in paraphrasi distinctius S. Patris sensum exponit; cui addas S. Maximum in scholiis, & eundem Cor- pderium qui in notis haec subjicit: Et quia dies tempore , zEzechiaefere in mors seu ditratione triplicata fuit , ideo ait LDion ius, Perfas triplicis, seu triplicati Solis memoriam cele- abrare. Uossus de idololatr. lib. a. cap. 9. SS. Patrum testimoniis late ostendit , hanc sententiam de triplicato illius a diei spatio esse suspectam, & propterea nomen triplicis Mi- Ethrae inde peti non posse . At dum veram ipse caussam ap- apellationis quaerit, fatetur facilius esse quid si assum vide- rre, quam verum perspicere. Tres vero conjecturas subinde uprofert, quae nullo sunt veterum fundamento innixae. Joan- unes Seldenus de DIs Syris in prolegona. cap. 3. rejicit Grae- acorum hanc interpretationem , nihil ultra Mithrain triplicem solicitans . Mihi in re obscurissima conjectanti, primum a occurrit Arnobius, qui lib.3. adloquens & irridens Genti- cles, cum Liberum , inquit, Apollinem, Solem unum se con- α tenditis numen, vocabulis amplisicatum TRIBUS , nonne ii fententiis vestris deorum imminuitur census Sol ergo tria plex , trium numinum vocabulis compactus; ut Diana Tria

via seu Triformis, quia etiam Luna & Proserpina seu Ce- ξires. Quod cum vulgo satis sit notum, placet nihilominus ex iceodem obfirmare: Dianam, Cererem aunam caput esse unius , dei TRIUIALI germanitate pronunciant, neque ut iunt TRINAE dissimilitudines nominum,personarum disserentias , tres esse. In Sole quoque latet triplicitas, quod praeterita inoverit, O praefentia cernat, Ofutura visurus sit, ait Fulgentius Mythol. lib. I. p. I 6. ideoque TRIPVS. Apollini iadjiciunt. Concinit Suidas in verb. Triptis. Apollinis TRIPVS fatidicus dictus, vaticinans TRIBUS temporibus, praefenti, praeterito, Ofuturo . Si Persas ipsos consulamus, quibus Sol triplex fuit dictus , Darius apud QSurtium, ver bis ante recitatis , contestatur Solem, Mithram sacrumque Ignem , numen unum, ut ostensum est, triplici vocabulo ap

220쪽

Dg MITHRA. CAP. Iv. I97pellans. Haec profecto nominis caussa potior mihi est. Pergam tamen, cum in Juliano, qui plura de Sole ex Persarum & Aegyptiorum philosophia ineptivit, nomen hoc ipsum &significationem hucusque traditam, deprehenderim . Nam Solis, quem Mithram quoque vocat, triplicem e cientiam commemorat, in orat. q. pag. 294. quae appet latio ad ea refertur, quae ante pag. 278. paullo obscurius disseruerat. Sol enim ait quadrifariam signiferum circulum secat, unde TRIPLEX ad nos gratiarum largitio proficiscitur, ex iis videlicet circulis, quos deus ille quadrifariam tribuens, quadripartitam annuarum tempestatum gratiam immittit. Haec ex Mathematicis sunt desumpta, qui inquatuor partes Lodiacum secantes, cuique tria signa, quatuor anni tempestates discriminantia, deputant, quas partes ideo TRIGONOS appellant. Hinc igitur triplex Solisessicientia , ob quam parens tempestatum Sol est, & Zodiacum quadrifaria triplicitate distinctum percurrens, singulis anni temporibus fecunditatem dispensat,

Eoque, ut ait Aratus, circa hunc eunte Circulum, adolescunt omnes frugiferae tempestates. Et hinc denique triplicis nomen apud Persarum magos adeptus est Mithra. Plutarchus quoque rerum genesim triplici ratione constare docet in libello de Iside & Osirid. pag. 373. ubi AEgyptios, ait, uniυersi naturam comparasse triangulo, cujus linea rectum angulum alteri insolente marem , basi feminam , subtendente prolem utriusque repraesentari.Ergo ex triplici hac terminorum communione tota rerum omnium GENERATIO consurgit. Cujus equidem generationis citin toties Solem seu Mithram auctorem &patrem ostenderimus, jam nil mirum videtur triplicem eum fuisse appellatum. Macrobius quoque Tricipitem Solem facit lib. I .cap. a . At vero ut tandem nostram Tabulam Antiatem ceterasque dimittamus, hoc unum reliquum est observatione eb

SEARCH

MENU NAVIGATION