Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

catione. Ergo inscriptio Divionensis ita intelligenda est, ut Chyndonactem sepultum praeierat in agro , qui fuerat

Iulibres viri cujuspiam, non deo sive deae sacro . Qua loquendi se a Suetonius ait, Caligulae cadaver in hortos Lamianos asportatum, & tumultuario rogo semiambusti im, levi cespite obrutum fuisse, in vita cap .ult. & reliquiae Hadriani in hortis Domitiς collocatae sunt apud Capitolinum in Antonino Pio cap. s. Corvusque a populo Romano celebri pompa aeque ac

insana elatus , in eampo Redicula concrematus, est auctore Pli- lib. Io. cap. 43.

242쪽

Natalis Invicti in veteri Kalendario male ἀ Lucherio OLambecio explicatus. Is Mithrae seu Solis es ; cui eo die circenses dicati . Mithra Fesum aliis gentibus follemne. Juid feriae natalitia ori. Annus apud Aegraptios . Cur natalis Mithrae die as. Decembris, qui Chrisi Somini Nativitat acer est, is Paganis celebratus λ In id disertatio inedita Hieron mi Aleandri producitur. Sol pos bibernum fol istum antiquis renasei creditus , unde ct Sol

novus dictus. suae es vera causa natalis Mithrae . Nativitas Dominica non fuit a Chrisianis in diem natalis Mithrae translata, sed semper in Ecclesia Roman.i acta es die a s. 'Decembris , unde refellitur opinio P. Harduini. Locus S.Lucae de vigiliis Pasiorum nocte Natalis Domini expositus. βuae prima pluvia apud Hebreos, ct qugnam pecora deserti. Hinc duo textus Talmudici explicantur. ELIGIO Mithrae adeo Romanorum animos invaserat, ut etiam dies ejus natalis, festo sollemni instituto , fastis publicis fuerit consignatus. In Kalendario sub aruum Constantini condito haec adnotantur: VIII KAL. IAN. N. IN UICTI. CM. XXIV. AEgidius Bucherius de doctrina temp. pag. 288. optiine si glam N. natalis interpretatus est ; at minus recte Invicti nomen ad Constantium detorsit, putans eo die natalem ejusdem Imperatoris fuisse celebratum . Eodem lapsus est Lambecius in notis ad ipsum Κ

lendarium pag. 3oo.to. 4. Bibliothecae Cresareae. Viri erudiisti has notas ita explicant: Octavo KaleΗdas Tantiarias Na-

tot iam argumentis assertns. Circenses ludos eo tempore in ejus honorem actos fuisse, docet Julianus Imp. Orat. . pag. 29 a. Itaque statim exacto ultimo mense, qui Saturno kiω-

243쪽

116 DE M i TR H A. CAP. ULtus es , ante initium anni magni entissimos ludos in honorem Solis committimus, quos INVICTO Soli nuncupamus. Quomodo exacte in hanc diem VIII. Kal. Jan. incidant hi ludi, i egregie explicat Petavius ad hunc locum Juliani. Dixerat ehic ipse Imperator paullo superius pag. 29 o. se recentiora fproferre cum Mithrς cultum & agones in honorem Solis amemoraret. Fortassis respexjt ad tempora Aureliani Imp. et qui teste Eusebio in Chron. ad annum II s. agonem Solis a primus instituit. Porro hi Iudi seu agones agebantur sol- . et lemni ori pompa & celebritate, quod indicat nota apposita fiin Kalendario: MISSUS XXIV. In Circo emittebantur ad Eludos quadrigae equorum , quarum quae prior in septimo aecurriculo metam circumflexisset, palmam adipiscebatur. Hinc editi equorum tot missus dicebantur. Et quidem uno die viginti quatuor exhiberi, sollemne & legitimum erat. Quo numero missuum celebriori constabant Circenses Na- litati Inoicti dicati. Eadem sollemnitate natales quoque Im' at peratorum celebrari consueverant. Cajus Caligula arrepto Imperio varia spectacula edidit. Inter quae, ait Dio lib. I 9. Lipag. 6ψ . & equi certaverunt duabus vicibus , priore vicie , liposeriore vicies quater. Statimque reddit rationem secundi tihujus numeri missilum,natalis enim erat Caji. Passim in eodem Kalendario ad Natales Caesarum id genus Circensium ἰadnotatur. Ceterum proscripta Gentilitatis superstitione, , Circenses quibus natalis Solis seu Mithrae colebatur, in ii adulationem Principum Christianorum sunt traducti. Te- i, his est Corippus Poeta Christianus de laudibus Justi- , ni lib. I. ubi post versus inferius recitandos , quibus εκουo Soli spectacula ab antiquis sancita dixerat , haec esubdit: et

Hunc veterum primi ritum non rite colentes, rEsse Deum Solem recta non mente putante , i

Sed factor Solis posquam sub Sole videri r Se voluit, formamque Deus de Virgine sumas t

244쪽

DE M 1 T R R A. C A P. VI. a 2 IPrincipibus delatus honor, m&ndusque Latinis Ei jocunda noυς Circensia gaudia 2Comς. Apud alias quoque gentes Mithrae sollemnia statis diebus colebantur. Athenaeus lib. Io. cap. Io. ex Ctesia & Duri- de narrat, eo die tantummodo, quo Persae Mithra fac sacerent, licui sie Regi usque ad ebrietatem bibere. Ludisequorum exhibitis haec sacra fuisse acta coniicit Casa ubonus in animadu. ad eundem lib. s.c. s.ctim in altu usum verisimile non sit adhibita fuisse viginti millia equorum, quae mitti solita refert Strabo lib. I r. ad Regem Persarum sub illud tempus quo risum Mithrae celebrabatur. Ita enim eum locum S rabonis ipse interpretatur, secus ac Nilander qui Θ Mithriacinis vertit. Equos sane saeros fuisse Soli apud Persas tradit Justinus lib. I. cap. Io. & Xenophon Cyro paed. cap.8. Unde & ejusmodi mos fortasse, cum ceteris Mithrae ritibus, fluxit ad Romanos, qui, ut diximus, equorum ludis ejus sollemnia peragebant. Nescio an dies illo apud Persas perinde quoque fuerit natalis Mithrae. At utique AEgyptios hunc coluisse , non videtur ambigendum- . Plutarchus de Iside & Osir. pag. 37 a. refert, eos ultima die mensis Epiphi,Sole & Luna in eadem linea coeuntibus ierias egi me natalitias oculorum Ori. Subditque, oculos ori Solem ct Lunam censuisse. AEgyptii post victoriam Augusti, ut id honoris in eum conferrent, initium mensis Thoth , a quo annum exordiebantur, in diem 23. Augusti fixerunt. Inde Epiphi apud ipsos uti apparet in diagrammate apud Eminentiss. Norisium de Epochis Syromaced. dissert. . cap. a. desinebat in diem a s Julii, quo feriae illae natalitiae Solis celebrabantur . Secus esset, si tempora ante hanc Epocham acceptam , quibus annos vagos usurpabant, spectaremus. Nam vel ob intercalationem quinque dierum in anno solari,quod menses omnes triginta dierum facerent, seu quia Thoth annum quidem ducebat, sed in novilunio ab ortu Caniculae, quilibet mensis ledem mutabat, & proinde dies

certus huic sollemnitati constitui non posset. Forta

245쪽

ara DE MITHRA. CAP. VI. Plutarchus, qui post novam Epocham scribebat, de annis fixis intellexit. At nodus alius emergit. Si feriae natalitiae Solis in novilunio agebantur, nimirum Sole & Luna in eadem linea coeuntibus, non video qui fieri possit ut Pluta chus de annis fixis intelligat, & stata die ultima mensis Epiphi ejusmodi feriae inciderent; cum certum sit in anno solari, quo utebantur Aegyptii, Sizygias Lunae singulis annis antevertisse. Nisi dicamus, indictas fuisse ferias in neomenia , quς proxima esset diei ultimo mensis Epiphi. Vel cum serie in plures dies protraherentur satis habuisse S cerdotes, si postremus Epiphi unum aliquem eorum per strinxisset. Hςc scripseram, cum animadverti, Josephur

Scaligerum lib. .de emend. temp. pag. 237. editionis I 629.

lapsum hunc gravissimum Plutarchi jam adnotasse, quod nimirum menses fixos Aegyptiis ab ultima antiquitatC attribuat, & deinde hoc loco , di alio quem refert, lunares

faciat .

Porro NATALIS INVICTI Mithret seu Solis uberiorem nobis disserendi segetem suppeditat. Qusrendum enim est, cur die VIII. Kal Januar. seu XX U. Decembris,in quem Natalis pariter Christi Domini incidit, a Paganis fuerit constitutus . Inter scripta Hieronymi Aleandri, que non semel laudavi, extat brevis dissertatio in hunc diem Kalendarii veteris,ubi explicato nomine Inetucti, hete quoque quislio eleganter agitatur. Integram enim commentationem in illud Kalendarium scripserat, testantibus viris doctis, qui eo dum viveret familiariter utebantur: GaD sendus in vita Petreskii st pius commemorat, Aleandrum in ea adornanda laborare. Pignorius in tab. Isiaca pag. I 6. propediem prodituram spondet. At Leo Allatius tanquam de opere jam perfecto loquitur, illudque inter alia ejus monumenta post obitum relicta enumerat, in libello cui titu- Ius, opes Vrbanae pag. Ia . Neque alteri id perspectius

esse potuit quam Allatio, qui nobilissimae Bibliothecae Balaberinae, in qua Aleandri foetus in editi fuerant reconditi,cu.

246쪽

Dt MITHRA. CAP. VI.ram agebat . in hac quidem plura ejus scripta authographa

adhuc servantur; quae cum Eminentissimus Card. Franciscus , cui inter amplissimas virtutes literarum patrocinium in censu Majorum est, non tam lustrare, sed etiam exscribere permitisset, nusquam Commentarium illud reperire licuit. Tantum in unum volumen conjecta visuntur plurima veterum scriptorum loca de testimonia, veluti in adversariis descripta, ex quibus opus suum concinna me virum eruditum facile intelligas. Quare illud periisse ,

vel alicubi inter tineas jacere dolemus. Ne vero cetera scripta idem fatum maneat, ea undique collecta editioni parat Iustus Fontaninus , Scriptoribus Forojuliensibus, de quibus eruditum opus & multi Iaboris in Patriae communis ornamentum jam molitur , auctoritatem facturus, Aleandro veluti in exemplum famae praemisso. In eo igitur volumine adversariorum memorata elucubratio in hunc

diem Kalendarii integra & absoluta superest . Quam, veluti ex pretiosae supellectilis naufragio servatam purpurae laciniam, si hic attexuero, jure aliquo meo id videbor fecisse; ut quoniam eadem mihi cum Aleandro provincia Forojuliensis patria est,sit etiam quedam inter ingenii scelus com

is VIII.Kal. yan. N. victi. Jovis Invicti templumis Romae fuisse constat. Herculem quoque hoc cognomen-ri to tapissime insignitum reperi; sed & Martem reliquoiam que Deos. Verum natalem hunc diem non alium esse ,, quam Mithrq Persarum Dei autumo, quo die Itomae de- ,, dicatum ei fuerit templum, seu potius spelaeum, etenim B antra Ioco templorum huic Deo statuebantur. Jam du- ,, dum enim ejus sacra recepta Romet fuerant, cum don Commodo Imperatore reserat Lampridius, lacra Mibis thriaca homicidio vero polluisse. Sed & ante Commo- ,, dum privata saltem veneratione Romae cultum fuisse,in-M dicant plura vetera monumenta, quibus signa arasqueari di spelaea fuisset illi dicata demonstratur. Porro simplici

247쪽

se appellatione INVICTI Mithram intelligi, alibi doeui.

is mus , Commodiani carmina quaedam explicantes. Id ,, etiam elicitur ex antiquae inscriptionis fragmento . M.D.M. IDEAE ET A IDI MINOTAURANO NOBILIS. IN. CAVSSIS. FORMA. CELSUSQUE. . HIC. PATER. INUICTI. MISTICA. VICTOR HABET SERMO. DUOS RESERVAT

ET . . VENERANDA. MOVET. CYBELES. TI .... AUGENTUR. MERITIS. SYMBOLA. TAUROBOLI. RVF. CEIONI. CAES. SABINI. F. V. C.

PR. PATER. SACRORVM. INVICTI MITRAE. TAUROBOLINUS.,, nam qui Invictus simpliciter fuerat appellatus, Invictus,, Mithra postmodum dicitur. Augescenti Christiane Re-

,, ligioni multis machinamentis ire obviam conatus esti, diabolus , ac cum omnes ferὰ peregrinas superstitiones,, Romam invexisset, Mithre cultu profano incrementum ,, Christiani cultus remorari tentavit , Deum hunc Persati rum fictilium vafro quodam fuco Christo vero Deo op-M ponens. Itaque quod de Christo dictum esset, vicit Leo,, de tribu Iuda, non tantum Invicti nomen Mithrς fuit in- ,, ditum, ted Leonina quoque facie efformari solitum tra- dit Luctatius Statii interpres ad primum Thebaidos. ,, Mithram quoque eundem cum Sole fuisse creditum, te is stantur Strabo, Hesychius, Suidas, aliique: nimirum

,, quia Christus Sol Justitiet appellaretur, seque ipse lucem

,, mundi dixerit. Ignem se in terras attulisse Christus do-M cebat, ideoque sacra Mithriaca ad ignis transferebant

,, potestatem, ut constat ex Iulio Firmico. Quid quod ejus,, mystet dicebatur milites ξ annon quia Christi martyres,, hoc nomine insigniri consueverant ξ nam martyrii quo-M dammodo mimum agere ut loquitur Tertullianus vi- ,, debantur , dum corona qua in martyriis donabantur e,, capite in humerum rejecta, suam coronam Mithram e sic

248쪽

DE M I T P. II A.' CAP. VI. 22 Iri testabantur, ut idem auctor est lib. de corona mil. La va- tiones etiam in iisdem mysteriis adhibebantur; nimirum is codem Tertulliano conquerente in lib. de Baptism. utri Baptismi adumbraretur Sacramentum. Eucharistiae quo- , , que imaginem ingerere voluerunt, dum panem & pocuis tum in iisdem Mithrae initiis ponerent , ut consideravit ,, Iustinus martyr Apolog. a. pro Christianis. Ex petra ve- ,, ro prodiisse Mithram praedicabant, ut imitarentur, quod is de Christo dictum fuit, petram esse ex monte excisam, is sive lapidem in fundamentis locatum; quemadmodum

,, & idem Justinus in Dialogo cum Tryphone Judaeo , &,, Julius Firmicus de error. prophan. relig. asserunt. Addit, , etiam eodem in libro Justinus, ideo in spelaeo Mithriaca ,, initia peragi solita, ut ad Bethleemiticum antrum allu - ,, deretur, ubi constat natum Christum fuisse. Ut vero fa- ,, bulam hanc omnibus absolutam partibus egregie pravus, , daemon clauderet, palam est ex Kalendario nostro Nata- , , lem Mithrae hac die viti. Kal. institutum, qua die Christi,, Natalem veri Dei, vere Invicti quotannis solemniter ce-

is lebramus.

Ita Aleander docte & ingenios E sententiam suam de

Mithrae natali a Paganis in diem Nativitatis CHRIsTI constituto prosequitur. Profecto tot exempla, Sanctorum Patrum suffragio munita, in hoc quoque redemptionis nostrae Sacramentum nefaria imitatione diabolum invasisse suadere possunt. Qui quia noverat, ut de futura per sanguinem redemptione ajebat S. Augustinus loco superius recitato, Christum Solem, Ignem, Leonemque appellatum iri, Mithram eadem symbola induere, etiam ante ipsius adventum, iussit,& subinde potuit quoque diem ejus natalem occupata . At nihilominus alio pergere fas mihi sit, & alienis conjecturis dimissis, ex re ipsa promere caussam cur Gentiles Solis seu Mithrae natalem die xxv. Decembris sollemnem agerent.Quod nunc expono.Sol integro Zodiaci circu

249쪽

tropici delapsus est, tunc quasi ab imo & profundo loco

emergens, ad superiora revertitur, novumque cursum inchoando quodammodo renasci videtur. Julianus Imp. de hae ipsa die sollemnitatis Mithre differens, non aliam rationem indicavit. Tune enim, inquit orat. . prope finem, rex Sol extremo meridiano limite derelicto , rumus ad nos reυertitur, ct ad Capricornum, tanquam ad metas , cursum resectens ab Austro ad Septentriones progreditur, ut annua commoda nobis impertiat. Nam Solem anni curriculum permeantem veluti per aetatum vices transire fingebant antiqui, & ita cum ad ejus finem pervenisset, tanquam completo vitae spatio, ad senectutem delapsum esse dicebant. Ita eum ad Deorum consistorium accedentem describit Capella lib. I. de nupt. Philolog. pag. 2 o. Facis autem mox ut ingressus est, pueri renidentis , in incessu medio juvenis anheli, in Fne fenis apparebat OCCIDUI. Itaque occiduus Sol in

extrema senectute, dum novum cursum instaurat, quasi in novam vitam prodeat, nil mirum quod denuo nasi crederetur, diesque is ejus natalis appellaretur. Nam vere tunc paruus ct infans videtur, qualem AEgyptii proferunt ex adyto, ait Macrobius lib. I.Sat. cap. I 8. qui luculentius ita rem aD Ostram attingit cap. a I. Cum , inquit, ad minimum diei Sol pervenit natium, quod veteres appellavere brumale uel i-tium, brumam a brevitate dierum cognominanIes. Ex quibus

latebris vel angustis rursus emergens, ad asmum hemisphaerium tanquam ENASCENS in augmenta porrigitur. Cum igitur bruma seu Solstitium contingeret ipso die v lv. Kal. Januarias, seu xxv. Decembris, ex ordinatione Julii Caesaris, licet octo ante diebus praecederet nam antiqui cardines temporum in octavis signorum partibus fieri arbitrabantur , uti observat Petavius loco superius notato , & de doctr. temp. lib. .cap. 27. ideo die illo Solem veluti natum

putantes , NATALEM ejus colebant, ludisque institutis lollemniter celebrabant. Hinc hac ipsa de caussa SOLEM NOVUM eum diem Solstitialem, sev xxv. Dec. esse dice

250쪽

Dt M i T R H A. CAP. VI. 227bant, veluti tunc Sol innovatus & recens natus esset. Auctores laudo, Censorinum de die natali c. a I. in fin. ubi annum

incipere ait a NOVO SOLE , ides a bruma , aliis ab Umo Soluitio cte. & Servium qui lib.7. AEneid. ad vers. 72o. VAcum Sole novo , haec scribit: licet Poeta intelligat de prima aestatis parte, proprie tamen SOL NOVUS-octavo Kal. 'anuarias . At Corippus , quem supra retuli, non tam S lem novum digito ostendit , sed etiam ipsos Circenses in nostro Kalendario in hune diem consignatos . Ita enim

canit:

SOLIS honore NOVI grati nectacula Circi

Antiqui sanxere patres , qui quattuor esse Solis equi ctc. S. Ambrosius initio sermonis ro. de Nativitate Domini,vel quisquis ejus auctor sit , nam Monachi Benedictini falso ei adscribi censent, ideoque ad calcem secundi tomi rejecerunt, ubi est sextus: Bene quodammodo, inquit,sanctum hunc diem natalis Domini SOLEM NOVUM vulgus appellatranta sui auctoritate con mat, ut Iudaei etiam atque Gentiles in bane vocem consentiant. βuod libenter amplectendum nobis es, quia Oriente Salvatore non solum humani generis fatas , sed etiam SOLIS Vsus claritas INNOVATUR. Gentiles scilicet in hanc vocem consentiebant, non ut mysterium Nativitatis CHRIsΤI imitarentur, sed quia , tunc Sol innovari & quodammodo renasci videretur; ideoque superinducta superstitione, natalem ejus sollemni Circensium pompa celebrabant. Hinc etiam Leo Magnus apud Christianos sui aevi ex Gentilium more traductam appellationem perstringit, nomen natalis Solis expresse designans, sermone a.de Nativit. Do m. cap. s. Illudens Ismpliacioribus animis de quorundam persuasione pestifera, quibus haec dies follemnitatis nostrae, non tam de Nativitate Christi, quam de NOVI, ut dicunt, SOLIS ORTU honorabilis via deatur . Et subinde originem insani cultus monstrat: tra

huntur enim adtae sultissimis gentilitatis erroribus . Eodem F f a re

SEARCH

MENU NAVIGATION