장음표시 사용
61쪽
o DE INsCRI ΡΤ lo NEPrincipem , apud Cassiodorum in formula hujus dignitatis
lib. 6. forna. 6. ibique etiam appellatui' gloriosus donator aulici Consi ori, quasi quidam Lucifer. & Corippus de laudibus Justini lib. 3. alte Ut latus Princeps filium conscendit in altum , Membraque purpurea pr cessus vese locavit, Legatos Avarum iussos intrare Magister oeci Hinc perperam, ut opinor, etiam viri docti , quem hodie Masro di Camera dicimus, eum nempe, qui volentes adire Principem, intromittit, Praefectum cubiculo vocant. Nam vere Maratrum a amissionum appellandu ex tam dictis constat . Et Praefecti, seu Praepositi sacri cubiculi alia erat dignitas & diversum ossicium. Curam enim & custodiam ipsius cubiculi seu thalami qua voce utuntur Graeci scriptores imperatorii gerebat, de quo videas Pancirolum in notitia Imperii orient. cap. 6 o. Buten gerum de Imperio Roman. lib. 3.cap. 29.& Gutherium de ossi c.domus August. lib. 3.cap. 19. ubi eum Gallis esse Grand Chambellan notatu Ianc Magistri admissionum dignitatem tot titulis claram, tot insignibus opulentam, ut verbis Cassiodori loco mox laudato
utar, apud Sanctiis inum D. N. INNOCENTIUM XII. implet di ornat illustrissimus D. Franciscus Aquaviva Aragonius ex Atriae Ducibus , in quo videas splendidissimum genus & praeclaras virtutes veluti de principatu contendere. Praeter admissionales ante cubiculum Imperatoris vidimus a Lampridio memoratos mini ros ad fores. hos puto observasse vela, eaque diduxisse,ut pateret aditus introeuntibus , quod hodie dicitur, aletar la portiera: ideo qui appellatos fuisse velarios in inscription. Gruterian. Pag., 99. 7. THALlUS. PRAEPOSITUS. VELARIORUM. DOMUS. AUGUSTAE. & num. 8. L. FLAVIUS. SVPRA. VELARIOS . DE DOM V. AUG. Quamvis mini rosa fribus,4 Velariis distinguat Salmasius ad Lampridii locum recitatum , nullo certe testimonio. Velarios itaque ut
ad rem nostram tandem accedamus, Pelatos etiam dictos liben-
62쪽
M. AQuILII. CAP. 1 ir. 6 Ilibenter coniicerem, eosque esse quos quaerimus, Accensos velatos. Nomen Accensi non alienum videtur. Nam Accensi in militia ideo appellati, quod ad necessarias res saepius a ciantur , veluti accersiti, quos nunc dicimus, deputatir Uerba sunt Nonii Marcelli de proprietate sermon .verb. Accens ex Varrone lib. ao. Rhetoric . Quidni ergo & nostri, quod saepius accierentur, seta vocarentur ad obducenda vela , vel
qu6d ad ipsa essent deputati, Accensi dicti sunt Imo etiam fortasse,quod ad vela adstarent,uti mox videbimus . Velati porro appellatio licet potius passionem , quod scilicet quis
velo sit indutus, quam actionem externam observandi vela, denotare videatur; non insolens tamen ea est notionis permutatio, cujus vel ipse Accensus exemplum suggerit, quem Varro Ioco jam adducto,dictum ait, quia acciebat populum: Et tamen Accenses passionem designat, ut scilicet potius ipse
accieretur, ut supra ex eodem Varrone deduximus.
Verum sub aliis forte velamentis Accensi latent. ea itaque abducamus. Sicut Principis Consistorium, ita Secretarium & Tribunal Judicis vela claudebant. Caussas de submersis navibus velo levato cognosci dccernunt imperatores
Honorius,& Theodosius in leg. ultima Cod.Theod.de naufragiis: & leg. prima de ossicio Rectoris Provinc. ejusdem Codicis, ne/t venale judicis velum, jubet Constantinus . inquam rem plura erudite congerit Jacobus Gothostedus in annot.ad hanc postremam legem pag.4 I. & ψz. to m. I. Hinc judex veli subscribit decreto Alexit Comneni in ejus Rationario, quod vulgarunt Monachi Benedectini S. Mauri in Analect.Graecis pag. 38o. Velamina haec per publicum statorem diducebantur , cum sententia esset proserenda. D. Jo: Chrysollamus in Matth. cap. I7. homil. 36. quemadmodum enim, inquit , cum publies fententiam judices prolaturi funt, velamina satores contrabunt , ut ab omnibus videantur fle cte. Hi statores intextu Graeco Chrysostomi dicuntur quae vox derivatur a et ism, hoc
63쪽
Τhesauro linguae Graec.col. I 777. tona. I.& -ταται est ρυμ esse, apparere , apparitoris munere fungi, ex Budaeo in Comment.linguae Graec. pag. 2I7.edition. Paridiens. an. I Sq8. unde' myςωτες, qui vela judicum obducebant apud Chrysostomum, ipsi erant apparitores ; quo nomine etiam Accensi notabantur. Profecto Reinesius classe r. inscripta I9. Sta rem Civitatis Viennensis, de quo apud Gruterum pag 63 r. g. esse Accensum, scribere non dubitavit. Ergo qui ad vela Judicum adstabat, vere Accensus, atque inde velatus, ea ra tione quam paullo ante reputabamus . Lapis est apud Gru rerum p. I Io 9. F. in quo L. Largitis dicitur VELATUS. IN. PR AET. Praetorium locus erat in provincia, in quo Praetor, sive Proconsul jus dicebat. Num igitur Largius ex his Accensis velatis unus fuit, qui ad Praetoris Tribunal adstabant At nos tandem ab hisce Velorum impedimentis extricemus. Puras . in putas conjecturas dedimus, dum vela tractavimus : at dum Accensos tam in foro , quam in militia lustravimus , ab eorum nuin ero AQUILIUM nostrum. vindicasse certis argumentis arbitramur. Secundam itaque vocabuli A CENSUS, quo noster lapis inscribitur, interpretationem aggrediamur. Ea commutationem casus,& literae accessionem retinet, sed Accensum nomen adjectivum seli participans facit, eo sensu ut dicatur, AQVlLIUM accensum, hoc est accensitum, seu adscriptum suis Ie equitibus Romanis, profertque verba in hunc modum: ACCENSO. EQUITIBUS. ROMANIS. Lectionem hanc mihi indicavit vir summus, dignitate juxta ac doctrina sacra & profana eminentissimus , quam si paucis illustravero, id mihi in honoris
San E ipsa nominis originatio calculum conjecturae maximum addit. Adrens milites dicebantur , ait Festus ver b. Adstriptiuisiquod ad legionum censum essem adscripthdc verb. Adcensi, ita appellatos subdit, quia ad resum adliciebantur.
Ergo translat, vocabuli significatione a militari ad equestrem ordinem, apposite dicimus , AQUILIUM Adcensum,
64쪽
M. A Qv I LII. CAP. 1 Ir. 63 seu adscriptum, & adjectum fisisse ad censum Equitum Romanorum. Egregie Varro & prope ad rem, quosdam adcensos equitibus fuisse, ait,lib. .& simili phrasi Lactantius lib. s. cap. a. loquitur de Demosthene, qui religioni, cuisuerat accensus era. prout emendavit Janus Guglielmus in Plauti Menaechmos caP. 3. nam vulgo legitur assensus. Fortasse etiam dici posset,extra numerii Equitibus Romanis adcensum fuisse Aquilium, quq vis & significatio ejus vocabuli aliquando
est,ut apud Vegetium lib. a.c. I9. depuIabantur milites, qui
vocabatur Accen Oe es posea additi quasvisset legio completa,quos nunc supernumerarios vocant. Verum hos super.
numerarios qui non militabant, sed in locum deficientium subrogabantur incensitos,de adcrescentes vocatos fuisse putat Jac. Gothostedus in leg. unic. Cod. Theod. de Classiariisto. g. pag. 33 I. Ita ergo & AQUILIUS supernumerarius fuit inter Equites Romanos . Videtur enim ex Halicarna Dseo praefinitus eorum numerus, licet Salmasius repugnet. Libenter equidem in hanc interpretationem,& maximi auctoris reverentia,& quod egregie in rem concinat, me deduci paterer, nisi alia expeditior , eaque nulla literarum inversione ad casuum discrepantiam conciliandam adhibita,occurreret . Nam parcius, quam fieri possit, ea libido saxeas literas pro libitu recudendi,exerceri debet; & nonnisi desperatis rebus, ita ut sensus & interpretatio lapidis aliter constare nequeat, quo melius fidei & diligentiae antiquoruconsulatur . Certe nostra inscriptio tam affabre Se ad politiorem delineandi regulam est incisa, ut vix eredibile sit Quadratarium in pinguem adeo errorem impegisse,& semel iterumque in una eademque vocula peccasse. Et quamvis sculptores rude hominum genus fuerint, & sepe voces corruptissim ξ in lapidibus efformaverint, attamen a nostro ea suspicio amovenda,eum publico decreto in Colonia Urbi proxima,& sub oculis Curatorum ipsi operia magistratu delectorum , fuerit conseriptus 9 uti ad rem animadvertit ossius de arte Grammat. lib. I. cap.vit.pag. I 63. Nec sane
65쪽
DE INsCRIPTIONE deceptus sum in epigrammate legendo vel exscribendo, cum characteres sint nitidiis mi , & nulla, post tot secula, labe corrupti aut protriti; illudque modo etiam sub oculis habeam,exceptum in charta papyracea ad modum , q uem docet accuratissimus Fabretius in praefatione epistolari postremi Operis jam laudati . At nos etiam in hanc legem peccavimus, qui vocemia
ACENSUS in A CENSIBUS migrare iussimus. Verum
equidem fateor i sed cum perpetuis veterum inscriptiones abbreviaturis parcant Grammatici scateant, nostra non vocabuli interversio , nec mendi grammaticalis correctio est, sed simplex contractionis extensio I suppletnentum,illudque ex re ipsa promanans . Ostendam enim, praeter alia notarum contractarum exempla, quod ubi in saxis vocabulum Acensus a casu praescripto discrepans, & per unicum Cexaratum invenitur, semper in . O sibus sit permutandum. Quod vero hoc officii genus , & qua in usurpatum Caesareo aevo fuerit, deinceps aperiam , quo magis magisque nostra
lectio , & AQVlLII dignitas illustrabitur. Quὁd igitur primum spectat, statim profero inscriptionem Gniterianam pag. 63O. I,
L. POMPEIO. AUG. LIBAE FORTUNATONVMEN CLATORIA CENSUS. LICTORI
AUG. III. DECVRIAR POMPEIA. PIAVXOR. VIRO RARISSIMO FECIT. Marmor ipsum eum sua inscriptione ex hortis Julii III.
Pont. Max. delineatum,&aeri diligentissime incisum exhibet Boissardus tom.4. inscription . seu monumentorum pag. 8a .sne quis fidem scriptionis Gruterianae in dubium revocare
66쪽
M. A Da i L Ii. CAP. I. possit . Vides itaque nomen ACENSUS eo proisus modo exsculptum ac in nostra inscriptione, unico C & casu nominatiuo, licet Pompejus di Nomenclator, quibus connecti debet, dativo efferantur. Quid ergo Mendum & lapsum Marmorarii statim exclamabis e Non ita certe: sed hiectiam nomen est coim actum, in A CENSIBVS resoluendum . Fidem alterius lapidis appello, a quo& hic ipse, &noster Antias lucem & explicationem mutuantur . Exstat apud Gruterum pag. 99. q.
THALETIS. VINICIANI NOMEN CLATORIS ACEN SlBUS THALLUS. ET. i ANUAlci ALIB. DE. SUO. POSUERUNT.
Addo alium pag. ea dein num. F.
ZOSIMl ANUS. AUG. LIBNOMEN CLATOR A. CENSIBVS
Quid ultra quartamus λ Nonne Nomenclator acenses idem est ac d censibus Porro siquaeras quid rei sit huiusmodi N menclator β censebus, docet aliud epigramma pag. 63o.
num. 3. L. VOLUSIO. URBANO. NOMEN CLATOR l. CENSORIO. Et pag. i r 3. idem fortasse L.VRBAN VS. NOMEN CLATOR. CENSORIVS. Cum enim apud
Censores nomina sua uxorum, liberorum,servorumque, Cives profiterentur,Nomenclator eorum nomina ipsis Censo ribus in memoriam revocabat, atque inde dictus Censorius. Translata vero in Caesares Censoria potestate, Nomenclator a censibus appellatus fuit, ut notat eruditissimus Pignorius in tractatu de servis pag. r o. editionis Patavinae ι636.
Adhuc lusisse marmora in hac voce comperio. Magiliense
67쪽
CENSUS. PROUIN. LUGDUNENS. Cernimus hie
etiam turbatam casuum concordiam: neque enim adcenses
Dudistio convenit. Non alio in Provineta Lugdunensi munere fungi hie potuit, quam Tib. Antistius , cui in tribus Galliae Provinciis primo unquam EQ. R. A. CENSIBUS
accipiendis Lapis 333. 6. inscribitur. Literas singularias explico, primo unquam Equitum Romanorum. Ergo adcen scommutatur in a censibus,vel si malueris ad census accipiendos, quod idem est ac CENSITOR Provinciae Lugdunensis, in inscriptionibus pag.427. .& Ioas. a. Censitor provinciae census & tributa recipiebat. Palam igitur est, ex primis potissimum exemplis, in nostro lapide nomen acensus esse vertendum in a cens bus,de AQUILIUM fuisse A CENSIBUS EQUITUM ROMANORUM. Quae vero ea dignitas &munus fuerit, nunc explico.
Nomen Censoris, dignitatem, quae florente Republica summae auctoritatis erat ac honoris, Augustus Caesar,arrepto imperio, abolevit extinxitque: potestatem vero &vim Censoriam in se traxit, ut cetera munia Senatus, magias tuum, ct legum, uti ait Tacitus lib. I. Annal. cap. a. Ita
ex privatis post P. AE milium Lepidum , & L. Munatium Plancum sub ipso Augusto , nemo est amplius Censor designatus . At neque Imperatores praeter Domitianum, qui se Censerem perpetuum dici voluit, eo nomine usi, cum tamen rem ipsam detinuerint. Haec ex Dione lib. I. pag. 3o9. &lib. q. pag. 3 2I. editionis Hanno vianae gr. Latin. anni I 6o6. quod semel sit prςmonitum ad hunc Auctorem st pius citandum. Pridem vero Pompejus,dimissa Censoris appellatione , corrigendis moribus delectus fuerat, ex Tacito lib. 3. An. cap. 28. & Caesar aemulatione Pompeji, an ad nominis invidiam a molliendamPrHecti morum titulo usus est, teste Suetonio cap. 76. unde per contemptum seu jocum Pro ctus moribus vocatur Ciceroni lib. 9. epist. iam. I s. ad Papirium . Sub Augusto ea Censoris potestas morum legumque regia
68쪽
M. A QIa I LII. C A P. DI. Iregimen dicebatur , ex nobili lapide apud Gutherium doolhc. domus Aug. lib. I.c. o. Fallitur vero Dio, qui solum Domitianum inter Imperatores, qui post Augustum censoris nomen usurparunt , neque illud exinde privatis permissium, autumat. Nam Claudium Censuram gessisse, Censoremque appellatum testantur Suetonius cap. I 6. & nummus apud Oiselium rab. iv. num. I. cum inscriptione in aversa parte CENSOR, binaeque inscriptiones apud Gruterum p. I II I.& pag. 196. . quo liquet ipsum in publicis quoque monumentis Censoris nomen usurpasse. Ex privatis una cum ipso Claudio Censor fuit L. Vitellius apud Tacitum lib. I a. An. cap. q.& hist. l. cap. 9. in cujus rei memoriam Vitellius filiussam Imperator nummum cusit cum epigraphe: L. VITELLIVS CENSOR apud eumdem Oiselium num. 2. Praeterea Vespasianus, & Titus Censores inscripti occurrunt in lapidibus Gruterianis pag. 89. Io. & a 76. I. in nummis apud
eundem tab. I. num. Ia. I tab. q. num. I. & passim apud Co:
Medio barbum a pag. io 8. testaturque Suetonius in utriu': vita cap. 8.& 6. At post tempora Dionis subolet etiam in Diocletiano vestigium aliquod gestae Censurae, qui cum omnibus gentibus advocatis daret ludos, parcissime Uus es ea liberalitate, dicens eastores oportere ebse ludos spectante Ceπ- fore, uti narrat Vopiscus in Carino cap. 2 o. Et Delmatium Hanniballianum Constantini M. Fratrem censorem discimus ex S-Athanasio Apologet. a. quod perperam Delmatio filio tribuit Socrates hist. Eccles lib. I. cap. 27. ut probat Valesius in hunc locum,& ad Ammianum Marcellinum lib. I q. cap. I.
Ita ut immerito post eum dubitasse videatur Godefridus Hermantius in notis ad vitam S. Athanasii, Gallice scripta nil ib. I - cap. I . Pridem vero sub Deciis Censeris nomen auditum,& Valeriano adhuc privato traditum, ut refert Trebellius Pollio in vita cap. a. Symmachus integro seculo posterior lib. .ep.43. loquitur de repudiata censura, quam totius Senai s fugaυit auctoritam in quam rem sese orationem te acuisse meminit lib. I. ep. 9.
69쪽
8 DE INsCRIPTIONE Attamen rara haec exempla & infrequentia: quo sactum est, ut paulatim exolescente Censoris nomine &usu, demum etiam & memoriae hominum pene exciderit. Nam, uti adnotavit Salmasius ad Capitolinum in vita Antonini Philosophi c. 22. scriptoribus ejus aevi Censura,pro gravitate vultus cum dignitate conjunimi, accipiebatur, unde oris censura, quae veteribus oris dignitas erat. Postea etiam pro ipsa forma, & pulchritudine oris r unde & Censerium bomianem vulgo, qui pulcher esset, vocabant. Non omittam apud Gruterum pag. 3 I. num.q. Statuam auro superfusam locatam fuisse Anicio Paulino jun. Consuli ordinario ob meriarum nobilitatis, eloquii , iusitiae, atque CENSURAE. Hane vocem pro severitate morum & exactiore disciplina hic
usurpatam arbitror, ex usu recentioris latinitatis, quem n
lavit Casau bonus ad proximum Capitolini locum . Anicius Paulinus junior Consulatum gessit anno 33 q. Ceteri Imperatores, abjecto nomine, non semper sibi integram & perpetuam censeris auctoritatem, & jus detinuere; sed munera Censoria potestatis exercenda privatis etiam aliquando detulerunt. Augustus ipse, qui dignitatem Censoriam sustulit, iumviratum con lituit recognoscendi turmas Equitum, quotiescunque opus esset quod munus erat Censorum aliaque inde potestatis Censoriae ossicia inter plures divisi, testante Suetonio cap. 37. L. Volusius, sub Tiberio censoria potesate legendis Equitum decurijs functus est, apud Tacitum Annal. 3. cap. 3 o. quo nil propius ad nostrum argumentum illustrandum,ut mox patebit. Exemplum aliud profero ex Dione in fragmentis lib. 78. pag. 88 a. ubi sub Caracalla memorat, Ulpio Juliano commissas fuisses, Censiones: quem locum perperam a Xilandro redditum, ita restituit Leunclavius ad marginem , doctis omnibus probatus. Porro Censiones facere pars erat Censoriae dignitatis.
Ut vero haec omnia in rem nostram vertamus , videtur
certo asseri posse, non aliter intelligendam inscriptionem , quam quod Imperator aliquis, cujus nomen nobis divinare
70쪽
non licuit, AQUILIO potestatem censendi Equites Romanos
detulerit, eo prorsus modo , quo apud Tacitum Volusius eadem Censoria potesate legendis Equitum decuriis furustus fuit. Quam AQUILII dignitatem & munus Antiates ea forma expresierunt, A Censius Equitum Romanorum, pro more Caesariani aevi, ut jam ex Pignorio notavimus. Ergo esse . censebus Equitum Romanorum , idem est ac potestate censendi Equites Romanos fungi. Censebantur vero Equites , vel cum adlecti in eum ordinem spectata census quantitate, vel cum ad militiam delecti, vel tandem cum iatransvectione in ordinem redacti seu notati. Ut de his singulis aliqua attingamus, res ipsa, & AQUILIUS postulanti
Censores sicuti ceterorum Civium censum aestimabant, ut in quem ordinem referri deberent, judicarent, ita etia tria Equites ex censu in tabulas describi jubebant, unde ordo equestris conssatus est. Ex hoc vero tantum priscis teporibus
Equites, qui equo publico mererent, & legionibus assignarentur, delecti . Postea ex plebe etiam ipsa Censor eligebar, qui censum haberent equestrem, ut Equites fierent, & equi publici iis assignati,ut in legionibus militarent. Ita Salmasius
de re militari Rom. cap. a I. putat interpretandum locum Polybii satis vexatum, ubi ait: olim quidem equites folent i gere, pos pedites, nunc vero priores capiunt iuxta opes, δε- cretione eorum a Censore facta. Census equestris, etiam Imperatorio aevo, erat quadringentorum millium sestertium . Martialis lib. s. epigr. I 6.
uadringenta tibi non funi, Callis te, furge.
alia Scriptorum loca praetere .
Legebantur ex singulis curiis, ex instituto Romuli, de aliqui equo publico donabantur , alii equo privato mer hant . At gravis est quaestio inter doctos antiquitatum, num omnibus Equitibus publicus equus fuerit assignatus, an vero aliqui privato equo militarent. Sigonius de jure antiquo
