장음표시 사용
351쪽
honorum esset tribuendum, querebantur aliqui ex senatoribus, quod Veneti ct Insubres curiam irruperint , quod est,
grandiori Taciti phrasi, eos populos in Senatum fuisse admissos. Itaque Forum Iulii a Julio Caesare jus Civitatis
Romanae una simul cum Gallis obtinuit; & cum Venetis, paullo ante Claudiana tempora, jus quoque honorum adipiscendorum . Quo in jura omnia, quae civibus Rom. patebant adscriptum fuit: at nondum tamen Colonia dici poterat. Plinio Opida Istriae civium Romarum sunt ri gida ct Parentium, sesum modo Pola Colonia , lib. I. cap. 19. Ea proprie opida Coloniae sunt, inquit Aggenus de limit.agror. inter Scriptores de re Agraria collectos a Goesio pag. I 8.
quae ex eo nomine accipiuntur, quod Romani in eisdem civitaribus Colonos m ferunt. Et Siculus Flaccus de condita agror. apud eundem Goesium pag. a . Coloniae, ait, inde dictaesunt, quod populi Romani in ea municipia miserint colonos. At duo coloniarum genera constituit Uellejus lib. I. cap. Iq. unum earum quae Senatus iussu deductae sunt: alterum militarium, cujusmodi fere omnes numerantur post Eporaediam, Mario Vl. & Valerio Cosmissae . Hinc cum veram coloniam Forum Julium, Ptolomaei testimonio, statuerimus, militarem eam fuisse oportet. Deductionis tempus quamvis in obscuro sit; haud levem coniecturam nihilominus proferam, cum inferius de colonia Concordia scr-mo erit. Interim ex Foro factam coloniam , manente nomine, exemplum, ut ita dicam, cognatum docebit.
In Gallia Narbonensi vetusta urbs, Forum Iulii eundem ac nostra auctorem nominis Julium C sarem agnoscit. Neque enim ii audiendi sunt, qui appellationem Augusto tribuunt, quamvis colonias ab eo deductas Iulias quoque vocatas constet. Nam Forum Julii Narbonense in epistolis
Planci inter Ciceronianas lib. Io. ep. fam. I 6. & I7. antequam Caesar Augustus imperio esset potitus, memoratur.
Exinde Colonia effecta est, manente priori appellation C. Tacitus lib. a. hist. cap. I . & in vita Agricolae cap 3. Cotoniam
352쪽
DE COLONiA FOROIu LlINSI. 3a9niam Forojuliensem vocat. Perperam Leander Albertus in descriptione Italiae, Regione. 8., aliique scribunt, nostram hanc esse Forojuliensem Coloniam, hic Tacito memoratam. Amore patriae aliorum lapsus non adoptamus. Rursus Mela lib. a. cap. s. ait: Forum 'utii Octaυ anorum Colonia i& totidem verbis Plinius lib. 3.cap. q. ubi addit, appellatam quoque Pacensem O- Classicam . Consentiunt nummi apud Goligium in Domitiano : COL. Fo R. IUL. & in Augusto: COL. IULIA. OCTAU. Et quidem colonia militaris fuit, militibus legionis octavae ad eam incolendam inductis . Ideo Melae, Plinio, & in nummo laudato , cui alterum Neronis addas apud Harduinum pag. III. Octavanorum colonia dicta . Coloniae enim militares saepius a Ie gionibus, quae in iis collocabantur, sibi nomen pepererunt. Ita eodem Melae loco legitur, Secundanorum Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Blitera . At Ualesius in Notitia Galliarum pag. roo. Octavanorum nomenclationem ablegat, atque apud Plinium, Melam,& in nummis, Octavianorum legendum autumat, quod Octavius Augustus id nominis colonia deducta imposuerit. Contra doctissimum Scriptorem, praeter Sealigerum, Lipsium, & Sir-m Ondum, quos ipse citat, stant ceteri, Bucherius in Chorographia provinciae tom. .pag. a 7. Harduinus loco laudato, & Ua illantius de Coloniis pag. . to m. r. Si quid nobis post clarissimos viros hac in re liceat, haud ineptam conjecturam expono. Idem Ua illantius alio opere de numisin. Imp. tom.a. pag. I 68. nummum Gallieni describit eum hac epigraphe: LEG.VIII. PAC. quam explico , D-gto octava Pacensis. Jam Forum Julii ex Plinio didicimus coloniam Pacensem vocatam. Profecto hoc nomine donata est, quod in eam legio octava Pacensu fuerit inducta; &subinde ab eadem quoque legione octava coloniae Octavanorum appellationem quaesivit.
Ad nostram FOROJULIENSEM pedem refero.
353쪽
33ο DE COLONi A FOROIuLIENSI . petrassent, quoniam jus adipiscebantur ni Tragii in Urbo
ferendi, in tribum aliquam ex xxxv. adscribebantur , in qua suffragium in Comitiis Romanis ferrent . Unam vero eandemque ciues omnes cujusque urbis profitebantur, &perpetuo ferme retinebant. Hinc frequenter in vetustis saxis, praecipue militum, signatam observamus Tribum, quae inter nomen & cognomen reponebatur, ut alibi monuimus. Passim in magno Gruteri thesauro exempla occurrunt . Carnorum populi cum jus Latii a Pompejo Strabone, civitatem Romanam beneficio Caesaris, utpote in Gallia citeriore positi, obtinuissent, suffragii lationem in Urbe
simul indepti sunt . . An uniuersi in unam, eandemque tribum tunc essent conjecti, vel unumquodque Opidum suam agnosceret, incompertum plane habeo. Hoc certum est, tres colonias, quas Carnis Ptolomarus accenset, Forum Julii, Aquilejam & Concordiam, in tres diuersas tribus relatas fuisse. De Forojuliensi primum agam, non dignitatis merito, cum Aquileja longe illustrior de nobilior fuerit, sed quod ea hujus disertationis argumentum faciat, Aqui-Ieja, & Concordia in transitu sint dicendae. Haud paucos lapides literatos, quos prisci decoris reliquias, di Romanae aetatis vestigia dixeris, in urbe Forojuliensi, fato & tempori superstites, servamus. Hos inter tres sunt, qui eius olim cives Tribui SCAPTIAE adscriptos luculento testimonio demonstrant. Nobiliorem hunc primum hisce characteribus insculptum cernimus. Τ.VE
354쪽
ANNOR. XX. M. IIII. D. V T. F. IMirum quantum afflixerint hunc lapidem antiquarii, huc illuc locis alienis transferentes ; cum nusquam nisi in nostra Forojuliensi Civitate habitaverit. Antiquissimum omnium, qui inscriptiones collegerit, testem produco Joannem Marcanovam, qui in sua collectione anno r46 I. adornata, nostram recitat sub hoc titulo: Ad Ciυidarum Forojutiensis Patriae Civitatem in marmore formoso prope portam majorem. Ex Authographo Marca novae Venetiis exscripsit ornatissimus vir Apostolus Zenus . Hodie extat prope portam veterem Civitatis ad S. Petrum in pariete publici armamentarii. Characteres sunt grandiores & nitidi,
di saxum ingens , ut nemo aliunde exportatum suspicari possit. At Gruterus pag. 86. r.ex Smetio& Appiano Patavii Forojulii in porta extare scribit, duplici lapsu, lapidem
Patavium, hanc Urbem in Forojulium traducens . Erroris caussam inferius exponam . Eques Ursatius cum apud Gruterum ea verba legisset, deperditum putavit. Cum Raphael Fabretius, quoties mihi laudandus, toties dessendus, operi suo postremo inservisset non paucas ex nostris Inscriptionibus, quas sibi a me traditas cum honoris foeno re in praefatione epistolari commemorat,hanc tamen , malo fato ex schedis Penianis descriptam , Forolivis tribuit pag. III. haud semel deinde conquestus,se no ante opportunius T i a a me
355쪽
33a DE COLONIA FOROiu MENSI. a me monitum. Literarum inter hanc urbem & nostram assinitas non saxa tantummodo, sed homines quoque nobis surripuit. Nam Forolivienses Cornelium Gallum poetam celeberrimum , qui gratia & honoribus apud Augustum Caesarem eximie floruit, civem suum facere. non dubitant.
Eusebius in Chronico ad Olympiadem CLXXXVI ll. ita
loquitur: Cornelius Gallus Forojuliensis poeta, a quo primum A Dptum rectam supradiximus XLIII. aetatis fua anno propria se manu interfecit. Flavius Blondus amore patriae, uti recte observat Lilius Gregorius Gyraldus in dialogo q. de Poetis Latinis, primus omnium ausus est legere , Foroliviensis. At quotquot impressi Codices Eusebii circumseruntur, ad unum omnes habent, Foroiuliensis. Hos inter binos emendatissimos laudo, primum ab Arnoldo Pontaco editum typis Burdigalensibus anno i6oq. qui, ut testatur in Apparatu, contulit non tantum verba sed etiam syllabas di literas cum decem Se octo codicibus MSS. de octo variis editionibus : alterum Josephi Scaligeri, quem ex antiquissimis MSS. exemplaribus , potissimum Bongarsiano ante mille annos conscripto, se adornasse ait initio animadver- sonum pag. 6. Ne locum hune obruam Codicum MSS. copia , quorum duo eminent aevo Caroli Magni exarati, unus Bibliothecae Regis Christianissimi, alter majoris Ecclesiae Lucensis, Spartam hanc lubens dimitto Justo Fontanino, qui cum opus de Scriptoribus Forojuliensibus, ut alibi memoravi, adgressus sit, jam integram manum Cornelio Gallo posuit. Sane cum res ejus gestas, fortunae casus, scriptaque summo studio pertractaverit, ea eruditionis copia & argumentorum pondere patriam asseruit, ut Forolivienses Scriptores ad incitas redegisse non dubitem. Rursus parcant Forolivienses, si eos amice compella-Vero, ecqua tandem auctoritate etiam Berengarium Everardi Ducis Forojuliensis filium , Italiae Regem & Imperatorem, Civitate sua donaverint, eiusque simulacrum in
parte urbis illustiiori decreto publico collocaverint Haud
356쪽
ru non paucos impense colo,ut tam grandem fabulam muri agerent, suffragiis suis permisisse . Neque enim iis palatum ita malis sapit, ut posthabitis tot gravissimis Scriptoribus, Alexandrum Paduanum sequi velint, in historia adeo hospitem , ut in commentar. Plinii apud Ughellum
Italiae Sacra' tom. a. col. 6o7. non tam Cornelium Gallum& Berengarium, cui satis insulse cognomen de Berengariis assigit, sed etiam Paullum Diaconum,qui ipsemet luculenter scribit se Forojulii ortum, ciuem Foroliviensem faciat, eumque vocet Paulum Va ridium Diaconum Papiensem, quem Paullum marneseidi Diaconum Aquil ejenses omnes sciunt; subdatque libros quatuordecim hisoriae Eutropii addidisse, hoc opus incertum ei tribuens, illustriori alio, eoque genuino & vero, historiae Longobardorum, vel ignorato vel abjudicato. Sed vereor, ne ego quoque ineptus sim, qui hujusmodi nugas diutius persequor.
Interim dum res nostras nobis reposcimus, binos hos quoque lapides , quos Gruterus ex Appiano & Scardeonio pag. 379. s. & 838. Io. Patavio liberaliter donat, in nostram urbem inseramus. Eques Ursatius monum. Patav. lib. I. sect. a. p.67. ingenue fatetur se nescire, quomodo Paduae in Foro Iulii apud Gruterum secundus collocetur, cum nullum Patavii sit Forum , Julii nomine , & minus in Foro Julii Patavium situm sit. Marca nova utrosque ad Cividatum Forojtilienses Patriae ciuitatem collocat. Hinc puto erroris fons. Nam descriptores pro Patria, quo titulo donatur Forojuliensis provincia, scripserunt Padua. omnium pessime deceptus est Sigonius qui secundum Fel-triae adscribit, lib. 3. de iure Ita l. cap. 3. in fin. At lapides satis iam evagari coactos, patriae suae restituamus . Extant Foro Iulii non longh ab Ecclesia S. Dominici, ad portam semirutam interni antiquissimi murorum Civitatis am
357쪽
DE COLONlA FORCIuLIENSI. C. ARRIUS. C. FMONUMENT SIBI. FIERI. IUSSIT SEX. ACILIUS. C. FHERES. FECIT. Q. CAEDI Us. P. F. PVP. SEX VIR TERGESTE. V.FVINISIA. Q. F. MAXUMA
CAEDIVS .P.F.FRATER In utroque cognominis desectus potentissimum vetustatis est indicium.Gruterus in secundo post literas P. F Publii Aius,addidit PVB. tanquam haec nota esset tribus Publiciae. Nostri scriptores, & Lazius de Rep. Rom. lib. I a.
sect. 6.cap. a. legunt IV. P. quam notam numeralem & iunctum elementum nemo, ut arbitror, extricaverit. Nuper curavi exemplar correctum ad me trasmitti . At ex scriptorqueritur detritos esse characteres secundi versus, quos ipse ita reddidit, PUP. ita tamen ut flexus primae literae pene oculos fugiat . Ultima facile inferiori sui parte exesa in B.
transit. Quare libenter PUB. eum Grutero repono. Nam& colonia Tergeste, in qua Caedius munere Seviratus sunctus dicitur, in Publicia tribu censebatur, ut testimonio aliorum lapidum ostendit Pater Irenaeus a Cruce, qui typis Venetis historiam Tergestinam anno I 698. Italico sernione edidit, lib. a. cap. 6. At extra septa tribus Scaptiae satis iam aberravimus. Duo supersunt monumenta, quibus in eam fuisse coniectos colonos Foroiulienses ostenditur. Primum, inter maiorem Ecclesiam & turrim eius sacram collocatum, uti est faede lacerum & detritum producimus . Alterum integrum visitur in domo Nobb. de Frumentinis, quae paternis meis aedibus continens est.
358쪽
FI L. AUGUSTALI P. FABIVS. P.L. PHILETUS I ii ii. VIR. V. F. ET
Jam hisce Inscriptionibus incisas notas SCAPT. SCA. SC.post nomina Vettidii. Suttii, & hominis alterius, quem abstulit vetustas, significare tribum SCAPTIAM,
atque in eam Foroiulienses fuisse cooptatos, nemo in dubium vocaverit. Una haec fuit ex tribubus rusticis, adeoque nobilior, ut ostendebam ad lapidem M. Aquilii in fine cap. a. Scaptiam dictam refert Pompeius Festus ab Opido, quod Plinius lib. s. cap. s. in Latio numerat. Addita fuit simal cum Metia A.V. a I. propter novos cives censos, uti narrat Livius lib. 8. cap. I7. Hos inter fuere Aricini. Gens Octavia Ariciae ortum suum debuit, teste Suetonio in Aug. cap. q. Unde cum hic ipse Auctor cap. o.scribit, Augustum Fabianis O Scaptis γbus tribulibus fuis die comitiorum μι- gula millia nummum divisisse , Scapti a tribus intelligenda est gentilis familiae Octaviae, Fabia Juliae, in quam Augustus iure adoptionis transierat. Hinc non levis accessio dignitatis Foroiuliensibus Colonis, quod hunc Imperatorem Contribulem numeraverint. In partem quoque honoris sibi vertunt, ius mittendi suffragii in Romanis comitiis commune
T. SVTTIVS. L. F. SCATI EIA. L. FPOSILLA. VXOR M. T. F
359쪽
336 DE COL NiA FOROIuLIENsI. ne habuisse eum nobilissima Colonia Florentina. Plerasque Inscriptiones affert Uineentius Borghinus lib. de origine Florentiae pag. a 87. additque alias Valerius Chimen tellus de honore Bisellii cap. a. quibus eam Urbem Scaptiae tribui fuisse censam demonstratur. Nos hic alteram apponimus, quae nondum iuris publici effecta est. M. MUNATIVS
ETRUSCUS FLORENTINUS VIXIT. ANN. XIIX Q. MUNATIVS MILES. CHOR. Vir. PR. FRATER. POSUIT
In tractu Foroiuliensi duae reliquae Coloniae, quas cum Foroiulii Ptolomaeus nominae, Aquileia de Concordia, uno fati crimine simul excisae, utrisque solo nomine adhuc superstite , diversis tribubus censae fuerunt. Forum Iulii Scaptiae addictum mox vidimus t Aquileiam Velinae, Concordiam Claudiae tributas reperio. Id cum lapidum indicio
ostendo, si inui originem utriusque Coloniae paucis exponere, non alienum arbitror ab instituto , quo res Foroiulienses illustrandas ex nata occasione suscepi. De Aquileiensi parum fuit laborandum , cuius deductionem disertis verbis tradidit Livius. Illud agitabant, inquit lib. 3 9. c. F. uti Colonia εAquileia deduceretum, nec satis consabat, utrum Lasinam, an civium Romanorum deduci placeret. Posremὼ Latinam potius deducendam Patres censuerunt. Libro proxime insequenti cap. 36. Aquileia Colonia Latina eodem anno V. C. 69. in agro Gallorum es deducita . Tria millia
peditum quinquagena iugera , centuriones centena , centena quadragena equiter acceperunt . Triumuiri deduxerunt P.
Cornelius Scipio Nasica , C. Flaminius, L. Manlius Acidianus. Huius mentio est in lapide Patavino , quem Gualdus
360쪽
Ds COLONIA FOROIuLirNsI. 33 7 Vicetiam exportavit , hodie maiori ex parte detritum, tesse Vrsatio in monum. Patavin. lib. I. sect. 7. L. MANLIUS.
L. F. ACIDINUS. TRIV. VI R. AQUILEIAE. COLONIAE. DEDUCONDAE. Palladius lib. a. cum apud Livium legisset, Latinam coloniam Aquileiam deductam, putavit ex Latinis hominibus conscriptos fuisse Colonos,
quo, inquit eos proximis Carthaginensium bellis abfumptos, eo oblato beneficio Romani sublevarent, ct ad sociorum animos conciliandos, pag. 32.& 33. At minus recte. Nam Latinae coloniae dicebantur, non quae ex Latio , sed quae ius Latii seu Latinitatis acceperant ; civium vero Romanorum quae donatae erant iure Quiritium.Qua de re luculenter Si-gonius lib. 2. de antiquo iure Ita l. cap. 3. quem sequuti sune plerique omnes sacrae antiquitatis Mystae. His quoque ea sedet opinio, Latinas colonias, saltem ante legem Iuliam, iure suffragii caruisse; nam cives in Latinam coloniam deducti civilitatis iura amittebant. Quamobrem Aquileia Latina colonia, non statim a deductione A.U. 36ς. ius suffragii fuit admissa , & in tribum Velinam conscripta ; sed
tunc demum cum Civitatem Romanam adepta est. Idem
Palladius initio lib. s. scribit, eam fuisse Augusti Caesaris
in Aquileienses animi propensionem , ut primus Coloniam Civitati Romanae donaverit. Serius quam par est, uti arbitror. Nam ante Augustum Julius Caesar Gallis trans Padum Ciυitatis ius dedit, ex Dione supra laudato; ad quod respexit Strabo lib. s.pag. a Io. ubi ait: Tandem etiam cum Romani Italos in cietatem civitatis recepissent, placuit eodem honore dignari Gallos Cisalpinos ct Venetos, omnibusque
Italorum O Romanorum nomen tribuere: ne dubitaremus
sub nomine Gallorum, quo utitur Dio, venire ctiam Venetos . Quare tunc saltem Aquileienses, qui Venetis accensebantur, Civitate Romana donati sunt. Tunc igitur adepti etiam ius suifragiorum , ut agnoscerent in quam tribum suffragia in comitiis Romanis mitterent, in VELINAM adscripti fuere. Docent vetusta monumenta . Alte-V u rum
