Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

VETERUM IOPHISTA R. AT QSE DRAT. cur CICERO libros suos rhetoricorum in 1ct ipseriti de inuentione rhetorica, ut patet exu V INCTILI A NO & p RisCI AN O.

g. XXXII. Superioribus adfirmauimVς,

vim illam oratoriam, qua animi hominum Commouentur vehementius, non solum pendere ab orationis inuentione atque elocutione, lect ipsius quoque Oratoris actione. quae quum complectatur partim gestum motumque corporis, partim Pronuntiationem, nos autem de priori supra iam disputauerimus; restat, ut de posteriori dispiciamus breuiter. nam RVINCTILIANus haec habet: pronuntiatio a plerisque actio dicitursed prius nomen a voce, sequeri a risu videtur accipere. namque actionem Cicero alias qua remonem, ali eloquentiam quandam corporis vicit. idem tamen duas elim partes facit,quaesunt eaedem pronuntiationis , vocem atque motum, quapropter utraq; adpellatione indisserenter uti licet. decet bonum oratorem, omnia clare, accurate & iucunde efferre, quae tres virtutes in pronuntiatione maXime sunt necessariae. quarum prima intelligitur oratio; secunda linguae moderatio pro diuersitate rerum instituitur, ac sermonis comparatur dignitas; tertia autem animus audientis adficitur delectatione. tria quoque

sophistae consectati sunt in pronunciatione studiosis Isime : linguae ρυγμον, γὼ τῆς γ-

μα ος, Ut omnia Voce, qua pollent, & maxima& suauissima dicerent; & ω ν, id est cantum,

de quo momento copiose uil seruit LUDOVI-Cvs CREsoLLI vs. alii ex illis obserua-

482쪽

hant dignitatem omniaque temperabant cum iudicio; at alii committebant multa ieiuna, atque ut existimationi suae consulerent , adfectabant magnificam & diuinitatis plenam pronuntiationem. neque Pro rerum atque adse-Gium; neque partium sermonis ratione Varium sequebantur pronuntiandi modum; sed ut animo erant elati, ita ore quoque ac Voce maiestatem ubique prae se ferebant, atque omnia verba singulari quadam grauitate emittebant.

g. X X XIII. Huiusmodi orationes & sententiis & verbis magnificae magnum saepe Pon- in hominum animis habuerunt. illi qui ve- Tam atque integram eloquentiam studiis suis gomplectebantur, sapientiae quoque cultores Virosque magnae auctoritatis ac dignitatis capere atque animos illorum concutere poteranti sic CiCERO Ligarium, quem Tubero filius consecto bello ciuili, adcusauerat, quod contra voluntatem senatus Africam retinuis-1et, defendit, etiam eo rem deduxit, ut teste PLvTARCHO, y Caesar orationis vi expugnatus Ligarium, olim hostem iudicatum absolveret. sic grauis fuit dicendi facultas apud PERICLEM, qui quum contra Voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae, in eorum mentibus, qui audierant, quasi aculeos quosdam reliquit, auctore CICERONE. nec solum tanta vi dixerunt, ac per actionem orationes suas essecerunt grauiores; sed &sermonibus scriptis, si quidam illos legerint, tale insitum fuit pondus, cuius rei exemplum

483쪽

enim Halicarnasseus Θυμον ipsius describit, de postquam dixisset, se ISOCR A TEM legen

alii autem sophistae, qui diiciplinam oratoriam turpiter depravabant, apud multitudinem ae plebem magna vi dixerunt, quoniam sele accommodarunt ad populi errores ac prauos ad

sectus.

g. XXXIIII. Copiose igitur disputauimus

de summis studiis veterum 1bphistarum, qui bus vim oratoriam coniectati, atque ope illius animos audi eutium eXPugnare elaborauerint. quae omnia eo nomitae Collegimus, ut Caussae atque occasiones pateren quibus deducti me rint in opinionem de instinctu diuino sophistarum. namque quum per admirationem de animorum commotionem vehementem a quirerent sibi auctoritatem, per eloquentiam autem delectationi consecratam multorum favorem conciliarent.; facile ipsorum fallaciaeti fraudes,quibus caelestes adflatus simularunt, Prosperos nabere poterant successsius. inpriamis vero, quum dicerent ad populum, per quem anilis fere fusa erat superstitio & in quo proiecta adsectuum libido dominabatur, cui 1ndoli inseruire, & per calliditatem ubique r hus suis consulere annitebantur sophistae. quae indoles erat praecipue Atheniensium, Vt eX ipsis diuinis scripturis cognoscimus. PAVL-

484쪽

Li enim,quum Athenis esset, πνευμα παρωφυ- νεu ὲν αυφα , Θεωροῦν, κώείδωλον ἔσαν την πολιν,

quae verba signincant, quod apostolus hic cognouerit, umem hanc ΚΑΤΕΙΔΩΛON. quam vocem dici ea forma adfirmat CASAvBONUS, qua a graecis καΤαδvhα dicuntur loci, ubi muliatae sunt arbores, καὶα 'a οι loci silvosi, ut pro inde KATEΙΔΩΛΟΣ πολις Vrbs sit,in qua magna statuarum copia, quibus dii deaeue atque he roes repraesentantur. sic magna vi urbs haec ην AvLLo adpellatur ΚATEΙΔΟΛΟΣ idolis quasi consitas referta, quorum omnino singula ris ibi erat multitudo, ut vetusta monimenta

satis testantur,vide ex antiquis PAVSANIAM δῆ ex recentioribus Io. MEvusIvM, & erudiatos loci huius interpretes E R ASM VM, B

TIVM,& alios. ad haec de Atheniensibus divinus auctor Luc As 3 dicit: se uis μειον ἐυ-

quae significatio etiam firma est, Vtrumque Consentaneum est indoli huius populi. 1eo vero Athenis magna erat Vbertas, magna copia sopistarum ti . oratorum, qui ibi vires eloquentiae suae explicare contendebant, ut adeo haud sit mirum, quod Atheniensibus& superstitioni deditis, & novarum rerum studiosissimis adflatus diuinos persuaserint.

sic v. 19. doctrina PAULLI dicitur και- ,- id est continens τὶ, prout quo-' : que καινον εὐρομα, mirabile inuentum est apud XENOPHONTEM.

485쪽

HISTORIA

. . t.

486쪽

PROLE GOMEN A

HISTORIA ARTIS LOGICAE GENERATI M.

tur 3. III. de aegritate atque utilitare huiusmodi bisoriae 3. LIII. auctores, qui buius artis fata uin Iustrarunt, commemorantur S. V. opera buc θ ctantia promissa ; minus autem edita recense

hil est propositum, historiam disci

plinae pnilosophicae, quae logica adpellatur, tradere, eiusdemque fata ex monimentis probis commemorare; quam Operam quum praestare instituamus, non ab re esse ducimus,cle indole ipsius doctrinae breuiter quaedam disputare. nec ulli, qui vel leuiore graecae linguae valet cognitione, Obscurum esse potest, quod vox logrca oris. nem suam trahat a nomine λογος, quod quum non solum significet rationem; feci & sermo

putarunt philosophi, praesertim illi, qui dicuntur scholastici, quaenam significatio in hae adpellatione valeat 3 alii existimarunt, dici hanc disciplinam logicam propter rationem di

487쪽

intellectum humanum, quem emendare & avitiis purgare, proprium munus logicae esset, alii vero vocem hanc respicere putant sermonem, siquidem cogitationes, quas producit intellectus, sibi vel uti sermones internos re- Praesentant, quam opinionum discrepantiam non magni esse momenti censemus. etenim utraque sententia eo spectat, quod logica Versetur in rebus, quae pertineant ad intellectum humanum, quamuis ipsius cogitationes proprie haud sint sermones interni. nonnulli ex antiqua aetate nomen hoc ea sententia usurparunt, Vt etiam theologiam, seu doctrinam de rebus diuinis significauerit, quod iecit PLATO ς item grammaticam & rhetoricam, quae amplior notio plane est singularis: conser G E R H.

g. II. Intelligimus autem per logicam il- Iam philosophiae doctrinam, quae de Veritatis indole agit, ac media demonstrat, quibus homo aptum se reddere potest ad cognitionem veri est falsi. qua definitione fatis clare iudicamus. nobis haud esse in animo. de facultate naturali, quae hominibus inest, cogitandi, veritatem percipiendi, etiam ex positis ante principiis deducendi consequentias disputare; quin etiam profitemur, logicam illam naturalem. quam nonnulli produnt, haud vere dici posse logicam. namque nomen hoc Te-spicit quamdam disciplinam ad sermam regulamque artis compositam, adeo ut officii nostri esse ducamus, ex historiarum monimen

488쪽

viam ad artem bene cogitandi ac senium veri excitandi aliis demonstrare elaborauerint, primum quidem rudi ori quadam opera; posthac autem, quum litterae philosophicae magna caperent incrementa, Pleniore elegantiorique. at vero si de dignitate disciplinarum merito velimus sentire, Omnino ipsi ex illarum argumentis petere debemus, quae quo eX-cellentiora iunt, eo maius quoque pretium doctrinis ponendum elle censemus, quod quum ita est, non pollumus, quin logicae summam habeamus dignitatem utque existimationem. nec mirum est, quod C i C E R O logicam egregie laudauerit ac pronunciauerit, iuris ciuilis magnum usum apud multos fuisse, artem in uno Servio Sulpicio: quod numquam, ait, efecisse solius iurisscientia, tis eam

praeterea didic set artem, quae doceret rem sniuersam infribuere in partes; latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando ; ambigua primum videre, deinde singuere, postremo babere regulam, qua vera

s fusa iudicarentur squae quibus positis essent

quaeque non e sent consequentia. etenim tanta dignitas atque excellentia veritatis est,ut ex illius sensu magna vis ad bonos rectosque mores efformandos adeoque ad selicitatem hominum stabiliendam oriatur, quae quum OPelogices Promoueatur, nemo sane de praestantia doctrinae huius dubitauerit. quin etiam si modo literarum studia, quae iure ac merito semper media ad salutem mortalium adserre debent, respiciamus, siue rebus diuinis, siue

489쪽

tuat.

g. III. Quod si autem historiam logicae

tradere, induximus animum, pro historiarum indole necelle habemus, illius Originem pro gressum. fata. siue fuerint prospera, siue aduersa, commemorare, ita Vt non soluin auctorum atque philosophorum, qui in hoc ici- .entiarum genere eXtiterunt celebres; sed etiam ipsius disciplinae eiusque doctrinarum rationem habeamus. namque ab eorum mΟ-ribus atque institutis abhorremus plane, qui quum historias disciplinarum describere ii stituant, operi suo satisfecisse videntur, qua do pro temporum ratione scriptores eorumque monimenta copiose enarrant; ipsa autem illorum studia, quibus disciplinas modo ornarunt; modo Corruperunt, relinquunt intacta. nec cuiusvis ingenii indoles fert, accurate ac pro rei dignitate res gestas literarum eXplanare. scilicet tantum abest, ut nuda auctorum ac librorum cognitio ope memoriae adquisita sussiciat, ut necestest, doctrinam iptam ac disciplinam, cuius fata explicanda quis habeat sibi proposita,eXploratam tenere ac cognitam. multo minus illorum, qui historias scientiarum litteris consignant, rationem probare possumus, quum originem litterarum, etiam doctrin rum cuiusue generis repetunt a longilsimo tempore, quin immo a prima mortalium aetate, ita Vt de cognitione losicae , quam parentes

490쪽

tes nostri primi habuissent, quoque edisserant. illo enim aeuo litterarum studia ea facie eaque forma, quam posthac prae se tulerunt, etiam adhuc prae se habent, quum ad regulas artis

sint accommodata. minus floruerunt; quamuis haud negauerim, naturam mortalibus illa tempestate indidisse non mediocrem vim, Varias res cognoscendi. nec caussas percipere

possum, cur disciplinis litterariis tam nimiam vindicent antiquitatem, praesertim quum subinde haud maius pretium , aut di*nitas que dam exrellentior illarum possit oriri.

- g. IIII. Magnum pretium historiae philosophicae quisque sapientiae ingenuus cultor Ponit, quippe quae non solum in ipsis uisci- Plinis, quas complectitur philosophia; sed &aliis superioribus clarissimum lumen nobis adferre potest, ita ut eius ope fata sapientiae aC stultitiae humanae; fundamenta opinionum Philosophorum; genuinam sententiarum aetatem, haeresium caussas aliaque possimus intu Ti, qua de re legas EPHRAIM GER HARDUM &C. A. HEVM ANNUM . quodsita est, si Rati est, nemo operam nostram, quam in coni scribenda historia logices collocabimus, PrΟ- mmciabit inutilem, praesertim quum ab aliis, qui in hoc negotio iam versati sunt, multa nec euiora momenta nobis fuerint relicta, quae distinctius ac diligentius ex plananda atque illustranda esse censemus. Princeps enim ΠΟ- .his propositum est, non modo genuinam logicae originem demonstrare, eiusdemque o icasonem ex probis monimentis ostendere; sed & per Varias aetates progressum illius ac

c . fata

SEARCH

MENU NAVIGATION