장음표시 사용
511쪽
rum, quae auctior multis aecessionibus iterum Halae Saxonum MDCCXX. 8. prodiit,
multa deprehendimus, quae studium logices apud Hebraeos possunt illustrare.
IACOB Us FRIDERI CVS RE IMMANNUS,
qui historia litteraria ante diluuiana p. 49. quaedam obseruat de logica primorum parentum nostrorum, de qua paullo post differamus copiosius.
Cuius auspiciis Altorsit edita est differtatio lephilosophia Adami putaritia MDCCXU.& alia de Adami logica, metaphusica, mare s. philosophia practica s libris MDCCXVII.
ID. IVLIVS ST R UVIV s, cui debemus rudiamenta logicae Ebraeorum ex Iudaeorum scriptis eruta exemptis copiosee illastrata, Ienae MDCXCUM. . quae tribus distertationibus in nostra academia publico eruditorum examini exposuerat. tradit auctor atque illustrat logicam Ebraeorum eam, quam nonnulli dicunt Talmudicam,quoniam contineat praeceeta per libros Talniudicos diffusa, quibus lacri codicis sententia recte inuestigari, & inde eX mente Rabbinorum verae consequentiae, quibus ipirum Talmud nititur, deduci pollent. prooemio huius operis disseratur de logicae Ebraeorum ori gine, variis nominibus, ac scriptoribus; capite autem primo de ipsis interpretandis argumentandi regulis fibraeorum; capite secundo traditur logicae Hebraeorum methodica tractatio; & caput tertium exhibet quaedam paralipomena. .
512쪽
scripsit introductionem in dialecticam Cab- haleorum methodo Peripateticorum potissiamum conformatam, Brunsvigae MDCCHI.8. caput primum demonstrat veritatem et-
. iam ab Hebraeis s indecie ex ipsorum Cabbata petendam esse; capite secundo disserit auctor de discrimine exotericorum s acroa malicorum apud Cabbaleos; capite tertio desephirarum scopo 22 ordine; Capite quarto de propositionibus cabbatisicis harumque compositione s examine; capite quinto defigogi orum cabbalisticorum principiis,veritate ac natura ; capite seXto de vitiis fraudibus, quae inesse solent argumentiscabbalistarum. quamuis sΤRVUIus &SCHRAMMIus potius logicas Ebraeorum atque auctorum Cabbatae scripserint, quam ipsarum fata exposuerint; ex ipsorum tamen monimentis multa peti possunt, quae historiae harum litterarum non mediocrem adferunt lucem. nec defuerunt, qui scriptores logicarum ex gente Ebraeorum collegerunt eosque enarrarunt,id quod praestiterunt auctores bibliothecatum Ebraeorum. i quos diligenter Io. CHRISTOPH. WOLFIVS praefatione bibliothecae Ebraeae recenset. THOMAs sΥΑΝLEI Vs, qui historiam philosephiae, cuius elegantem interpretationem latinam GoTT FRIED OLEARIO debemus , edidit eaque eX antiquis monimentis multa collegit, quae ad his oriam logicae apud veteres graeciae philosophos pertinent. etenim eXhibet p.726. doctrinae ma-tonis lineamenta aut ore ALCINOO, qui ca-
513쪽
Pite I v. V. V I. dialecticam Platonis exponit; p. 443. sqq. disserit de logica Aristit tis; p. Π . de dialectica Stoicorum P. I9sa.
de canonica Epicuri. ADAM vs BuRs I S, cuius Opus extat, quod inseribitur: Ciceronis dialectica, quam ex Stoicorum maxime sententia in scriptis disperse reliquit, Samoscii MDCIII I.4. qUod opus dicit I. ALB. FABRICIus hiblioth.
latin. lib. I. c. 8. p. I48. praeclarum ac raro certe obuium, eiusque mentionem faciunt IUSTUS LIPSIus Centur. V. epist. Π. mi
mus Bursius Samoseiensis academiae profes- sor opere eo, quod diale Ericam Ciceronis infripsit. 'nam tres in eo persionas inducit, Stoicum, Peripateticum, academicum; proque tribus istis trium sectarum logicam exposuit. interque caetera hoc commori praestat, quod melius ex eo Cicero, s alii intestigantur. 1Ο. ALBERTri FABRICIVs, qui Lipsiete MDCXcria
edidit disiputationem de cavisiationibus Stoicorum; anno MDCXCl X. Hamburgithecimen historiae logicae elenchticum; etiam bibliotheeagraeca, qua de antiquis philoso Phis atque illorum scriptis copiose & solide Uiserit, haud cotemnendam fecit facultatem, historiam logicae accuratius scribendi
atque ornandi. idem argumentum de ca-' ullgationibus Stoicorum libro quodam 1e ex-- ' Gg a PQ -
514쪽
, posuisse, testatur u o s s I v s de sectis philo-1bphorum cap. XI. g. 6. P. 66. IO. ANDREAS SCHMIDIVS, cuius disputatio de Chroysippea brutorum logica Ιenae MDCLXXXIX. Prodiit. ID. P E T R. LUDOVICVs, Hal. Saxon. MDCXCI X. disputatione quadam ina gurali exposuit hi orium rationalis pha sophile apud Turcas. de cetero inprimis adhuc sunt tres, qui nostra aetate de furcarum philosophia quaedam tradiderunt: BAPTI-sTA DONATVs de Pa letteratura de Tur-cti Venet. MDCLXXXVIII. D. SAMUEL SCHELwIGI Us oratione de potis phia Turcarum Gedan. MDCLXXXVI. ABRA HAM HINC ΚELMANNus praefatione ad AD coranum MDCXCIv. a se editum, qua Ostendit, omnia philosophiae studia florere in Arabia; artem logicae autem silentio dimittit. b) ratione variarum caelogicam spectantium doctrinarum.
nis, quae inscribitur: tentamen introductionis in historiam doctrinae logicae de ideis, Ienae
MDCCXVIII. IO. FRIDEM ANNUS SCII NE ID ERVS, qui
Halae protulit in lucem dissertationem de variis argumentandi methodis veterum s recentiorum, qua disputat de methodis argumentandi generatim; de oratione Continua ; de dialogis; de inductione; de 1brite ;de methodo hypothetica; de variis Veterum sophismatibus nostra aetate incognitis ;de argumentatione activa Diogenis Cynici; de argumentatione ab inuidia; de methodo Ra
515쪽
Ramistica; de methodo mathematica; de methodo syllogistica.IO. ANDREAS SCHMIDIVS, qui conscripsit
breuem disquisitionem de diuersis disputandi processibim, inprimis apud Iudaeos & graecos,ac speciatim de modo per dialogos Megarico, per syllogismos Cynico, mathematico. opere hoc mactor Iogicam Ebraeorum & logicam nou - antiquam promittere videtur. IO. CASPAR GVNTHER, cuius dissertationem de modo dissutandi Megarico Ien. MDCCVII. habemuS.
c) ratione diuersorum logicam tractandi
modorum. IACOB vs GUILIELMUS FE VER LINUS,
qui anno MDCCXII. Ιenae edidit dissertationem de variis modis logicam tradendi, speciatim de logica Imbotica, ubi capite primo g. .obseruat,logicam tradi poste vel ornate; vel nude sine ornamento quodam; O natum autem peti vel ex loco similium; vel ex loco exemplorum; vel testimoniorum; . ad logicam ex loco similium ti ansferri duri. hola, emblemata, bierogl hica. anno eodem Lipsae aliam scripsit de logica hieroglν-- phica; & anno MDCCXV. Alidorfit programma de logicisparadigmaticis theologicis, iuridicis aliisque. g. VI. Auctores hosce commemorare, e re nostra omnino fuit, Vt pateat, qua cura quo ue studio culta atque ornata fuerit historia logices, quamuis hanc recensionem ita elabo Tatam esse, ut nulla fieri posset accessio , adfirmare nolim. sufficiat enim, principes huius
516쪽
modi scriptores annotasse, eosque inprimis, quos adhuc ipsi ad usus nostros contulimus, ex quo animum ad artis logicae fata exponenda convertendi. cepimus consilium. fuerunt quoque, qui idem propositum mente sua con- Ceperunt, Vt argumentum hoc explanandum sibi sumerent; sed modo per necessitatem mortis . modo per alias occupationes Promissis ipsique voluntati suae ac desideriis aliorum haud satisfecerunt. quo spectant VINCENTIUS PLACCIVS, qui in catalogo librorum edendorum praeter bibliographiam logicam etiam promisit orbi erudito hiasoriam logicae. TO. PETR. LvDOVICVs, qui eXtremo dissertationis de philosophia rationali apud Turcas supra commemoratae podibisorem logicum se meditari, significat, eiusque nouem libros constituit,ita ut liber primus disserat de inuentione artis ratiocinandi uniuersim; secundus de inuentione dialecticae graecorum; tertius dejectis Iogicorum apud graecos; quartus de logica Arsotelis; quintus de Iuleae emendatoribus aut inuentoriδtis nouarum; sextus de logicis practicis'; septimus de logicis aliarum gentium; Octauus de bibliotheca logiea; nonus de iudicibus log
SEVERINVS LINTRVPIvs ,qui in reliquiis
incendii Bergensis p. 47. pollicitus est hisoriae logicae breuiarium & schedia a bisoria cum de fatis metaph sicae.
qui introductione ad historiamititterar. Wreer. P. H. testatur, se conscripsisse opus la-
517쪽
tinum de artis ratiocinandi primis auctoribus. g. VII. Quod ad nostram operam adtinet, quam historiae artis huius describendae Consecrabimus. per ordinis rationem exercitationem hanc distribuamus in tres libros: LIBRI I. de origine artis logica . Caput 1. de falpa ipsius origine. Σ. de vera eius origine. LIBRI II. de progresiu ariatis logicae. Capitis i. deprogre sis ae fatis artis logica generatimper varios auctores. Secti si) tempore vetustiori. Sect. sa) tempore medio. Sect. 3) tempore recentiori. Caput a. de origine, progressu solis doctrinarum logicae speciatim. Caput 3. de variis modis logicam tradendi ιpeciatim. LIBRI III. de varia existimationis logicae fortuna.
Caput I. de fortuna prosperiori. a. de fortuna aduersia. qua ratione, quam nobis praescripsimus, quae-uis momenta eaque praestantissima, quae Obseruatione digna sunt, attingere elaborabimus , ita ut non solum respiciamus auctores ac doctrinas logicae; sed & usum illius ac de- Prauationem, quae fuit multiplex. atqui haec Omnia nunc uistincte ac breuiter cXplana himusa
518쪽
braei modo sapienturin noon Deo adtribuant;
sed philosophi quoque graeci ipsum dicant
mentem, id quod THALES, PYTHAGORAS,
ANAXAGORAS, SOCRATE S, PLATO, ARI-
sTOTELEs fecerint, item λογον rationem, prout Stoici summum Deum aperte ita vocauerint; nec non veritatem, qua appellationevssi sint PYTHAGORAS, SOCRATES, PLA-T o. quam excellentiam quum in Deo cognouerint, non mirum sit, quod PLATo philosbphiam dixerit donum & CICERO inuen-
tum Dei, etiam BAR THOLO MAE V S VIOT-
T v s existimauerit, omnis demonstrationis prima initia nobis Dei beneficio inesse, & M ALEBRANCHlus declarauerit, non esse aliam viam ad veritatem inueniendam, quam si homo Deo penitus addictus ideas rerum, Veri omnis origines in ipso Deo s ecum & cum sua mente arctissime coniuncto intueretur, quem&secutus fuerit PETRUS PDIRETUS.II. Sed pace clarissimi huius viri fiat, ut
ea qua decet modestia accuratius in hanc sententiam inquiramus. quaestio igitur ponitur: num origo logicae a Deo sit petenda, necne ξ quam neque adfirmare, neque negare possumus, nisi antea compertum sit, qua significatione vox logicae valeat. etenim illi duplex vis inesse potest , ita Vipartim tantum respiciat sanam S rectam rationem, per quam cognoscimus Veritatem; partim vero sormam logicae, qua est disciplina ad artis regulas accommodata. priori ratione dici potest. Deum esse autorem logicae, omneSque Veritates, quas ope intellectus nostri cognoscimus, esse diuinas, quia Deus rationem sime intellectum
519쪽
humanum veluti principium cognoscendi constituit, iisque viribus, quae ad huiusmodi Cognitionem sunt necessariae, ornavit. sed tamen plane aliud fundamentum diuinae originis logicae ponimus, quam clarissimus Κο-c si Ius, qui id eX diuina mente, ratione, sapientia deducit, quae nisi mitiori sententia intelligantur, facile quemdam in errorem haud mediocrem coniicere possunt, praesemm
sententiae suae fauentes in medium Proserat. nam quae viri hi celeberrimi hac dore disputarunt, quam Proxime accedunt ad enthusia-smum, Ut ex illis, quae infra dicemus, patebit clarius. nec testimonia philosophorum Paganorum quoddam robur aut lumen adferre possunt, qui grauissimis erroribus d Deo eiusque mente diuina sese implicuerant, id quod inprimis de Stoicis apertum est, qui Deum & naturam idem esse putarunt. quod si autem logica consideratur veluti disciplina quaedam philosophica. neutiquam eius Ortum ad Deum reserre debemus, siquidem nititur regulis artis inuentae ab hominibus &ab iisdem excultae & perpolitae. respicit logica morbos & imbecillitates intellectus humani, quibus mederi princeps logici munus esse de-tiet; quis autem sibi persuadeat, huiusmodi logicam ex diuina 1apientia, ratione ac mente derivandam esse pg. ΙΙΙ. Adhaec clarissimus KOCRI Vs Capite secundo dictae dissertationis de initiispo-0hi ris logici disputat de logica angelica, atque eX THOMA HYDE Obseruat, angelos
520쪽
inter se instituere disputationes, etiam eX eodem commemorat exempla disputantium angelorum, Michaei s quippe Iudaeorum & Raphaelis Persarum angeli tutelaris; item Vs selis & Schamphasi, quo de spectet disputatio Michaelis & diaboli de Mosis corpore. nec delint, qui angelis magnam scientiam vindi-Cent, etiam librorum, quos de caelo homini bus miserint, dona serant accepta, quae omnia uum copiose & erudite cl. Koc Hivs illu-rauerit, concludit, quod angeli logica forte non nisi natur si viantur, praesertim si omnia iam sciant nec discendo proficiant. sic ipse de Iogica angelorum quidquam definire haud tibi sumit; rectiorem autem sequamur Viam, sine quidem de logica angelorum quid 9uam
Cogitamus. nam primum magna est differentia inter rationem cogitandi apud angelos icapud homines, quum nos omnes ideas sue imagines rerum hauriamus ex sensione, qua apud angelos a corporibus plane separatos aliter fieri debet. praeter quam discrepantiam adhuc nobis haud compertum est, qua ratione in intellectu angelorum cogitationes
oriantur fiantque, ita ut si quid de illorum logica a nobis sit dicendum, nihil praeter nomen retinere possimus. nec tertium disputatio Nes, quarum mentionem faciunt, quidquam habent ponderis, quoniam aliae iunt fictae dc mmentitiae; aliae vero, quae fidem prae se ferunt, ab illis, quum corpora adsumserint, sint institutae, adeo ut istie sentcntiam hanc minus possint confirmare. quid multa Z logica ea significatione, quae a plerisque, etiam
