Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

771쪽

retulerit ad Voluntatem, quod etiam ipsus sectatores fatentur disserte. IO. CLAVBER-Givs dicit: vulgo iudicium referunt ad inteluctum; sed male; LvDO UICVs dela FOR-c E : ut bene distinguamus duarum harum primarum principalium potentiarum, intePectus re voluntatis, notemusque quousque ieextendant fines earum ac limites, attende, quod quando concipimus rem aliquam, e. g. cogita nouem, conceptus, quem de ea habemus, est actus nostri intesiectus, hoc si potentiae, quam habe mus stercipiendi: verum quando porro ex omnia hus istis, quae in ea percipimus, a spentimur, cogntationem non esse extensam assenses ilis, quem damus, est nostrae volantatis, non minus,m quum indicamus, rem aliquam esse bonam aut malam, nosque propterea in animum indu cimus, eam sequi aut fugere : adde ANT NIVM te GRAND, 3 PHILARETVM, 'VITTICHIVM, 3 aliosque philosophiae Cartesii aestimatores. quam falsa sit haec 1ententia, aperte ex iudicii indole, propria sensione atque absurdis conclusionibus, quae inde si quuntur, Patet, Vt non necesse esse putemus, multam operam in confutanda ista consumere. id autem nos deducit in admirationem, quod

magistri philosophiae Cartesii logicam morbis

ac vitiis intellectus euellendis consecrent ac fateantur, quidquid arte hac contineri, ad intellectum, non ad voluntatem pertinere; attamen de iudicio quoque hac disciplina tra-

772쪽

logicae partes constituit, quarum prima de ideis; secunda de iudicio siue propostionubus; tertia de discursu ac quarta de methodo

agit: & Io. CLAVBERGIus in logica contra rea tres logicae gradus facit, quorum primus intellectum ab obscuritate-confusione; se eundus iudicium a dubitatione & errore, ac tertius memoriam ab obliuione liberet. g. VI. Non possumus, quin mentionem faciamus Io. CLERICI, qui δ putat, septem praecipuas mentis facultates esse, intesiectum, voluntatem ; sentiendi facultatem ; libertatem , phantasiam, memoriam, habitum, ac per intellectum intelligit eam mentis facultatem, qua res prorsus incorporeas intestigat; ac voluntati iudicia quoque adtribuit, aliaque a communi opinione aliena tradit. at Vero clarissimus vir plures species praeter necessitatem constituit,ac quum intellectum opponat pha lasae ac memoriae, voce hac aliena utitur significatione, siquidem alias phantasia & memoria habentur species facultatum intellectus. nec videmus, cur habitum inter mentis facultates, veluti peculiare earum genus referat, quum ille eiusmodi facultatum statum significat, quo per culturam eXercitationemque aptiores ad efficiendum aliquid facilius sunt redditi, adeo vi nullus habitus esse possit sine facultate naturali. ad haec libertatem quoque Ut peculiarem facultatem considerat, quod & I o. Lo CUIVs fecit, & inde deduxit conclusionem, istam non

posse vindicari voluntati, quae &ipia sit facul

773쪽

tas, nisi dicere velis, facultatis dari facultatem, quod risu sit dignum. sed Venerandus I o.

seruat: at idHi sumit LO CLIVS, non temere illi concedendum a quibus uis, libertatem esse facultatem seu potentiam distinctam a volunxate. est enιm proprietas quaedam voluntatis, in eius operationibus conspicienda. nec silentio dimittere postumus sententiam PETRI po IRETI 3 demente humana eiusque facultatibus , quippe quas in diuinas & inferiores diuidit. Humarum numerat modo tres, des iderium infinitum, intelligentiam, quam & adpellat intesiectum pasilaum, & adquiescentiam; modo quatuor & addit libertatem; modo septem hoc ordine : desiderium teirebrosum; agitationem inquietam ; sensum uiuiaeum aediscruciantem ; impetum eum ardore; inteli gentiam, adquiescentiam; sub entiam anima perfectam, quibus facultatibus fundamenti loco ponit fundum animae, de quo dicit: shie quidem es iste animae fundus tantopere

nonnustis celebratus, quem nuds creatura, nec vero ipsemet creata mens, non modo replere, sed nec quidem mouere aut attingere post: Deus ideis vacuus, ranus Deo aeterno sacer,eiusque solius aeternas impressiones suscipere aptus.

facultatum vero inferiorum tres ita tuit species, rationem, imaginatricem, ac facultates βω- Φiles, cuiusmodi doctrinam relinquimus PODRETo, nec forsan sine rationibus existimamus, quod neque ingenium Potreti germanam

774쪽

i philosophiam; neque germana philosophia

Polaeti ingenium capiat. vulgaris philoso phorum opinio est, quod intellectus humanus praeditus sit triplici virtute, memoriae, ingenii ac iudicii, quarum diuersitatem eXperientia, fidelis solidaque multarum rerum magistra

confirmat. Onseruamus enim, esse homines,

qui grauiori pollent iudicio; in rebus autem memoriae aut ingenii nihil praestare possunt

praeclari; quum contra alii aut memoria aut Ingenio, aut Vtroque valent multum; sed in eiusmodi negotiis, quae iudicii vim postulant, prosperiori destituuntur successu. anno Μ DCC XVII. prodiit tractatus metu sic ph icus de rationis natura, incremento, maturitate, decremento aliisque assectionibus au

menta continentur, quae doctrinas logicas poΩ sunt illustrare; num autem auctor argumento huic satisfecerit, nec ne Z id aliis iudicandum relinquimus. g. VII. Nec defuerunt, qui singulas intellectus facultates speciatim explicare, atque in istas inquirere instituerunt, ad quam operam nonnulli memoriae caussa praecipue sunt adgressi. memoria diuiuitur in naturalem &artificialem, quae quum interdum sit infirmior, cogitare coeperunt de variis mediis modo m dicis ac physicis; modo arte quadam Paratis, quibus istam excitari ac firmari posse, sibi persuaserunt. atqui sunt, qui huiusmodi mediorum Varia recensent meaia, qualia sint logica, rhetorica, ethica, politica, & mnemonica speciali ratione sic dicta, quam in rem multi conscripti sunt libri, quos commemorant DANIEL

775쪽

menti huius auctor est MARI vs D' ASSIGNU, qui gente angius Opus breuius de arte memoriae composuit, quod etiam in teutonicum sermonem nostrum translatum atque obseruationibus fuit illustratum. alii de imaginationis indole ac viribus eXplicandis extiterunt solliciti, quae a plerisque quoque graeca Voce adpellatur phantasia, quamuis accuratius ac verius imaginatio ipsam facultatem; phantasia ipsius enectum significat, de qua mentis vinon Vna eademque philosophis fuit opinio. PLATO duas facultatis huius posuit species, quarum altera sit ἐι κα- , quae veras essiciat similitudines; altera Vero ψαύ-ικὴ, 9uae in fictionibus versetur. sTOICI quum dissererent de rebus, quae sint in anima, illas duplici ratione considerarunt, ac quidem Vno modo quum sint impressiones quaedam in principe Parte,hoc est ipsa mente atque intellectu factae, quas diXerunt eγαντομίας, ac per phantasmata intelleXerunt visa, cuiusmodi sint ea, quae in somnis aut per animi furores adpareant. quaxatione fiat phantasiae impressio, hac de re discrepant sententiis; omnes autem facile inter se consentiunt, dari quamdam praecipuam Phantasiam, quam καΤαλη κήν, comprehensionem dicunt, quaeue sit una & veritatis regula:

Putant, phantasiam esse sensum internum, qui

776쪽

species siue ideas a sensu communi oblatas vel

etiam a se diutius retineat ac diligentius exa minet. CARTESIANI quum animam diuiderent in puram atque impuram, factum inde est, ut animae impurae tres facultates, imaginatio, appetitus senstiuus & memoria sensisaias a multis constituerentur, qui per imaginationem intelligunt facultatem mentis, imagines per sensus externos ope spirituum animalium impressas percipiendi, considerandi, separandi, componendi, dirigendi, aliaque ratione

circa eas versandi: Conser AvCTOREM artis cogitandi, R IO. CLERICUM, o. FRANC IscvM BUD DEUM. ceterum quum C A R- τε sii sectatores actionem soli tribuunt voluntati, mirum non est, quod MALEBRAN- uuius ' adfirmauerit, imaginationem dependere a Voluntate. ANDREAS RUDI

GER s existimat, quod ad memoriam pertineat imaginatio, quae nihil sit aliud, quam re

. ceptio idearum eX Vitu enatarum; non conis

fundenda cum phantasia, quippe quae ingenii

sit operatio: nec cum imaginatione magica, quae sit imaginatio memoriae cum firma per suasione de luccessu intentionis. atqui experientia satis confirmat, esse quamdam o ultam abditamque imaginationis vim, quam Vehementem multi non solum in anima; sed corpore quoque perceperunt, qua de re eg

777쪽

quae doctrina de occulta vi imaginationis haud spectat ad logicam, quibus de caussis non ei quod argumentum illustremus copiose.' VIII. Quibus viribus quamuis cuius que intellectus sit praeditus; non Vna tamen eademque virtus illarum apud omnes deprehenditur, ita ut modo memoria ingenio; modo ingenium iudicio; modo iudicium ingenio , aut memoria suo vigore sint superiora. utque inle gignitur diuersa indoles ingenio-Yum, quam & temperamentum inteructus dic re ac tria illius genera, temperamentum corporis, intesiectus ac voluntatis ponere Possumus. fuerunt quoque, qui operam suam in exponendis ingeniorum diuersis speciebus consumserunt cum generatim, quo spectant Α Ν-

CHRISTIANvs LANGIus; δῆ tum speciatim ratione habita culturae litterarum, Ut ostenderent, quaenam ad istam sint idonea, quaenam minus apta, cuiusmodi sunt I AN vs

s. r. . . . . ..

778쪽

DEvs. 3 nobilissimum est argumentum ac diagnum, quod Vberius ac pro rei dignitate e planetur, quum eX cognitione huiusmodi i dolis magna pars Prudentiae adeoque felicitatis pendeat. diuersitas autem ingeniorum duplici modo debet considerari: primuntigeneratim,ut Observemus, quot illorum sint spe cies, ac quaenam naturalis bonitas sit aestimaniada, quam non eX Vigore facultatum; sed vos luntate ac fine diuino debemus metiri. .. eterium Deus ideo beneficium rationis in nos coi tulit, ut illius ope veritates cognoscere harumque luce viam ad felicitatem inuenire posmmus: quapropter iudicii virtus inter alias sum.

.ma eminet dignitate, cui memoria, etiam inprobabilitate ingenium inseruire, atque auxialium ferre debent. ex quibus colligimus merito , illum naturali eaque vera bonitate esse praeditum, qui ad iudicandas res aptum se esse deprehendit, quum contra nimius vigor facultatum memoriae & ingenii, quando iudicium debilius est, partim confusionem; palatim vero sultitiam gignat. deinde vero hanc ingeniorum diuersitatem speciatim per culturam litterarum, quae quum diuersi sint generis, varia quoque postulant ingenia,si felicior euenire debeat successus, eXponendam esse censemus, cuius rei caussa praecipue scholarum magistri ossicium suum deberenzobire, ut ingenia candidatorum musarum eXplorarent studiose, nobis obiicere quis posset, argumentum hoe

a theatro ingenii humand M. I. ea . I. 2 ρεθω με Meeransi . II. cap. I. 3 de cultura inin is rae. H. I.

779쪽

de ingeniorum indole nullum habere commercium cum disciplina logica, nosque ideo attingere aliena a proposita dissertatione. sed quid respondeamus, iam habemus. nam quamuis logicae doctores hac de re nihil fera adhuc disputauerint; meliorem ac praestantiorem tamen hac accessione effecissent doctrinam, si saltim demonstrassent, quod ingenium ad philosophiae culturam sit aptum, quaeue genuina ac salubris cogitandi libertas. multi

sane auctores logicarum eam tractandi ratio- nem obseruarunt, ut etiam de eruditione generatim disseruerint, qua occasione Commode argumentum hoc attingere atque explanare potuissent. si quis autem materiam de eruditione eiusque culmra a lcvicte disci-ῖlina separare atque opera singulari cum de oc argumento, tum de diuersitate ingeniorum disputare, consultius esse putaret, ei qui-clem repugnare nolumus: quin etiam fatemur, doctrinam de ingeniorum generibus varia ratione posse considerari, modo per cultum scientiarum; modo per prudentiam vivendi, si modo logicae doctor exponat, quodnam ingenium aptum stad philosophiae culturam. g. VIIII. Illustrauimus igitur doctrinam de natura intellectus humani. nunc Videamus,

quomodo ille a philosophis fuerit diuisus, quod

est alterum momentum heic obseruanctum.

scilicet triplex illius diuisio in multorum doctorum scholas recepta est. prima est, qua dividitur in intellectum activum passisum, quae si mitiori ac sana sententia explicatur, ita ut activus respiciat cogitationem ; passivus vero sensionem, haud reiicienda est, siquidem Zet intel

780쪽

intellectus mouetur ac sese mouet. at Ver quam male senserint veteres philosophi, id superioribus a nobis exDositum est copiose. secunda diuisio est, quod intellectus sit vel sturus, vel impurus, cuius sundamentum in eo plerique ponunt, quod anima agat modo i strumentis corporis adiuta; modo sine iisdem, hincque eius facultates diuidunt in puras & impuras siue mixtas, quas posteriores imagia natio & adpetitus sensitiuus constituanti tertium intellectum vel theoreticum velpracticum esse dicunt, quorum ille res ad contemplationem tantum spectantes; hic vero momenta Via. tae atque actionum humanarum consideret. at

qui multi sunt, quibus hae diuisiones sese commendarunt ; nonnulli autem duas posteriores haud magnifecerunt, iis de caussis adducti, quod minus solido nitantur fundamento, Cu- aus singularem rationem habere debeamus, i ne pro arbitrio; sed pro Veritate cognoscenda inueniendaque, cuius medium est diuisio, res diuidamus in partes ac species. namque dia

Cunt, neque commercium corporis cum anima , propter quod diuiditur in puram atque

impuram; neque diuersitatem rerum, cuius . caussa dicitur modo theoreticus, modo practicus, intellectus diuersitatem efficere; sed emper esse unum eumdemque intellectum. . at Vero, si inter membra diuisionis ne ulla quidem differentia essentiae illius rei, quae diuiditur, est, ista sane diuisio nullam habet vim ad cognitionem veritatis, id quod praecipue as,versus scholasticos decet Ob1eruari: Conser

SEARCH

MENU NAVIGATION