Claudii Galeni Pergameni De compositione pharmacorum localium libri decem, Iano Cornario medico interprete. Nunc ad fidem variorum exemplarium perspecti & eorum recentissima collatione ab innumeris mendis emendati

발행: 1549년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

maca sunt maxime adstringentia. Caeteium indurata iam inflammatione, recte pix lia quida adhibeatur, aut arida oleo liquefacta. Tunc vero etiam sal commodus fuerit,

corpore videlicet prius euacuato. Incipiente vero aut augescente &cu multa calidurate vigente, maxime contrariu auxilium

est pix cum oleo, eademq; ratione etia sal. Consequenter aute recte descripsit Archigenes ad vigente affectionem auxilia. Indicat aute ex eo,augescens & nihil opis sentiens ex praescriptis malum. Habet sermo eius hoc modo. Si veris in vigore peruenerit assectio,aut aluus subducatur,aut sursurum loturam calida gargarisi et,aut ptisanae succu aut passima tepidu,aut radicis dulcis decoctum cu passo & byssopo,aut scias

vino incoctas,aut ptisans succu in quo vitae passae sunt incoctae. Magnopere iuuantur si amygdalinum oleum in aures infuderis, rinsecusque spongiis ex pressis leniter foveris. Quin & omelysis ex cruda hordeacea farina imponenda,aut ex farina seminis lini aut foeni graeci,aut etiam mixtura ex his omnibus facta. Si ita prope suppurationem fuerint tonsilla coadiuuare assidue per Qcuum decoctum oportet,& tantum non indesinenter id Ad gargarissandum exhibere, similiterque aquam mulsam calidam. Si

542쪽

vero nihil tale apparuerit,augescat tamen malum, ita ut aegre transglutire possint

aegri,dc suffocationis principium sit nobisse spectum, aluus forti clysteri aut glande

subducendus est,& vena cubiti secanda,eucurbitaeq; cum scarificatione collo ac mento affigendae. Fomentis etiam ac cataplacinatis frequentius & robustius utendum,

ct assiduis gargarismis. Quod si ad nullum

horum praesidiorum cedat sed augeatur,xenae sub lingua secetur,aut iuxta angulos Cculorum,atq; ea quae in fronte est. Illinatur aute assidue fel tauri, & elaterium cum melle,aut sal cum oleo veteri melleque dc

aceto.Aut centaurea cum melle. Aut Absi

thium cum nitro & melle. Aut hirundines integras una cum pennis ustas ac tritas cum melle illinito. Aiunt aliqui ctiam summa facere hirundinum pullos teneros valde siue recentes, siue inueteratos assatos, &in cibo exhibitos. Statim enim leuant sus focationem. Sive autem pueri sint,sive senes,sulphur &iridem cum melle delingenda dato. od hae communes medelae sint utriusque,velut in principio dixit , uuae videlicet & tonsillarum,manifestum fecit ex his quae consequenter infert,quum ait. Alia qui angina prehensis, quos tum synanchicos tum cynanchicos Uraxi appellant,

543쪽

elaterii & fellis tauri, utriusque obolos. r. cum aqua mulsa tepida bibendos praebent. Quidam vero asellos sub aquariis vasis nascentes in potu exhibent, aut delingendos

dant,aut doletibus S assectis partibus illinunt valde se iuuari testantur. Quin &per vaporem intra os receptum hoc modo fomentum adhibetur. Origanu aut hysb-pum,aut satureiam,cu sufficienti aceto dili genter in olla feruefacito obturata. Ope culum autem circa medium habeat ranae. Deinde harundinem ad foramen operculi ac os aegri adaptato,ac fomentu admittito Si veroosa feruore harundi niscoburatur, ouum vacuum utrinq; perforatum aegri in

ore contineant,& per ipsum harundo inseratur. Mollius fit fomet hi, si pro aceto aqua sumatur. Quidam nitrum,& origanum,&nasturtii semen, ac oleum in posca tritantiscent,&simi liter pro fomento adhibet. Aut cinerem pullorum hirundinum implu- mium illine,aut solani succum,& butyrum

aequis partibus cum rosaceo cerato mento

impone. Eis vero qui suffocantur, picem cuaqua& nitro in potu praebe. Haec quidem Archigenes scripsit. Ego vero nunquam tentaui ulli alicui,ea quae bibuntur pharmaca,in eiusmodi assectionibus exhibere, qualium sane tum ipse, tum alii quida meminerunt

544쪽

riint. Itaque hoc quod ad finem sermonis praescripti habetur,liis verbis: Fis vero qui

sustocantur,picem & nitrum cu aqua in potu praebe: non possum mihi persuadere qua

ratione sit dictum. Imo neq; ex praecept Oribus aliquem, neque alia ullum eo utente vidi,neque etia ipse in usum assumere tentavi. At vero venam secare eis qui suffocantur,& eluere forti atque acri clysteri, &purgatoria exhibere,gratia euacuandi uniuersum corpus,& transferendi infra humorum moment hi qui ad assectas partes feruntur,rationabile est,& multa experientia iudicatum ac cognitum. Simi liter etiam post totius corporis euacuationem,&diuersionem ad infernas partes, pharmacis acribus multum discussoriis uti, rationi consentaneum est,& experientia testem habet. Picem vero cum aqua & nitro in potu praebere,abstinui, utpote quum neq; alium utentem viderim eque rationem ad hunc usum ducem habeam. lQus Apollonius in primo parabilium prodidit. i

APollonius in primo parabilium sic ad

verbum scripsit. Ad inflammatam c dumellam illitiones. Sale trito & melle illia mens reprimes columella. Picena illines per digitum apprimito. Succu cyrenaicu aqua

dilui

545쪽

diluito,& colume tiar adhibeto. Chalcitide 3ttitam similiter admoueto, omphacio trito cum melle utitor. Haec Apollonius. Licet autem nobis videre in his quae absq; discriamine scripta sunt,quod si quis no vniuscuiusque indefinitescripti facultates nouerit,

quo in oportuno tempore eis utatur, maximum omnino nocumen tu inferet. Scriaptum est itaque hic primum omnium, Saletrito & melle utendum es.. Postiemu autem, omphacio cu melle. Contraria autem facultas est: omphacii ad sale. Quare si quis in principio sale utatur,maxime si humores in corpore ex aequo abundent,aut etia ci Ca caput haereant, extremo aegrum laedetiomphacium vero in principio commodis- simum est,non trahens,neque euellens ad se ex alto, velut sal cum melle,sed repellens. Sales autem cum melle discussoriam vim habent, modica adstrictoria vi sali coma mixta, quae sane per ammixtionem mellis penitus euertitur. Caeterdiu id quod explace c5stat, inueteratis inflammationibus, &iam i ii scirrhum, ut ita dicam,induratis comvenit. Quemadmodum etiam cyrenaicus

succus non incipientibus,sed ubi iam quod influit per adstringentia repressum est, prodest. Chalcitis vero in totum inepta est,praeterquam si valde inueterata & aegre cura

546쪽

eurabilis sit assectio. Est enim medicam eiu mordax si cruda adhibeatur, quapropter ut vim ipsius deleamus, usta frequentius vinmur. Deinceps Apollonius haec ad verbum scripsit. Gargarismi adpendulam columelaam Origanum tritam, aceto & aqua affusis feruefacito, & cum caricarum succo misceto, ae utitor ad gargarissandum. Ruthyssopum terito , & caricarum coctarum

succo misceto , ac utitor velut origano. Mentam ac rutam & coriadrum lacte asinino trita gargaristanda praebe. Apium &lauri folia trita, & umo aut lentis decocto. diluta gargaritato. Novi quendam qui omnibus ab Apolloni' scriptis in discrimi

hatim utitur, in principio inflammationis gurgulionis uno ex hin usum esse, & aegra eretreme lesisse:praeter alia enim neque scis bat quid pendula columella e siet,quum v lit Apollonius valde laetatam absque in-sammatione, gurgulionis affectione osten, dere, quam etiam resecare covsuevimus,

atque'in ME reuera pituitam detrahentia &calfacientia ,harma commoda exi- inunt. Nam in totum fit balbida fit& exan

guior Deinde Apollonius haec subiadit. Lotium asini plurimum & calidis simum bibendum praebe. idem etiam in angina. Miror equidem eiushaodi auxilia

547쪽

tradentes:certe enim scio omnes homines, paucis omnino exceptis, citius mori velle,

quam urinam asini bibere.Verlim hic etiam plurimam addidit, & alias velut etiam ante dixi absurdissimum est curante oris inflammationem pharmacum potabile exhibere, nisi si ex purgantium numero existat, limenim alterius usus gratia dantur. Ex aliisse Sciunt quae citra traii lutitionem auxi

liari possunt. Quin & quod postea scriptii

. est similem habet absurditate, quod itidem bibere iubet. Scribit itaq; sic de ipso. Laurii folia trita ex vino & aqua bibeda praebeto.

Qu.eab Hera tradita sunt.

HEras igitur multo melius quam Apol

lonius scripsit hoc modo. Ad coli mellam laxatam. Gallae omphacitidis par-ν t.co l. tem. I. salis ammoniaci partem.I. Singula omnes a L per se ac simul terito, & expleto inde coadunt hie chleariis uuam co tingito. Lapidem Agera- ala minis tum appellatum,quo sutores ad muliebria si sit paria calciamenta expolienda utuntur, deradito,

tem Ῥna. inde que cochlearium expletum uuae adlii beto. Ex his duobus. phqrmacis, alterii pota erius omni molestia caret, neque nocere potens,neque magnopere iuuare, quocunq; tandem tempore quis eo utatur. Fortius est prius. In principio itaque & quum valde rubent., minime aptum est. Si Vero praeeua ι cua

548쪽

cuato toto corpore, &post repulsoriorum pharmacorum usum, adhibeatur, ubi non valde rubens sit gurgulio, iuuare potest. Ex contrariis enim fortibus componitur facultatibus repulsoria & discussoria. Quare non . recte fecit Heras indiscriminatim ipsa tradendo. . Qus Heraclides Tarentinus tragiderit.

I Arentinus porrh Heraclides in libris 1 ad Antiochidem ad infamatas columellas sic scripsit. Omphacium sit cum t tito, &ammixto sufficieti melle adhibeto.

Aut gallam tritam cum melle, aut alumen scissum eodem odo. Aut succu cyrenaicucum melle. Aut Melanteriam; qua sutores utuntur Aut Andronium pastillum, quem vulnerariis medicamelis referam, cu vino.

Oportet aute post haec lentisi decomygargaristare. Recte ad fine hoc adscripsit. Vehemetia enim sunt omnia praescrip ta ab ipso pharmaca acerba qualitate pr dita,& ob id exasperanti,Itaque aspretudine ab ipsis inductam mitigare vult per letium deo,ctu.

Iu moderata inflammatione no est necesse his uti, quemadmodum neque ubi columellae valde rubrae fuerint, & calidam inflama hiationem habet. Imo neque in declinatione earum: tunc enim discussoriorum media camentorum vim praedominari oportet .

549쪽

ab Ulepiades rogita. ASclepiades ad easdem sic scripsit. Sita

cum ad laxatas columellas. Anethum una cum semine & radicibus quod satis est accipe,& in vas fictile coiectum,cuius os sit sub obturatum.&ipsum vas luto obli tu, in furnu donec vas ignescat mitte, deinde ex

furno extractum anethum ustum tere,&sublatum repone. Usu vero expetente ane

thi partes duas, accipe, & iridis illyricae in tenuissimum puluillum redactae parte una, ammisce ac per arundine insuffla. Aliud, Rosarii siccarum sextarii; unu,nardi celaticae una cum radicibus & adhaerente terra fasciculum unum, nidi hirudinu sylvestria arididracho.myrrhae drach. 8. gallas On Phacitidas nume. rs. contusa & trita insunila, de cum digitis adhibe. Ex his duobus pharmacis prius penitus nihil ex repulsoriis habet,sed est totum discussorium. Alterum vero ex cotrariis mixtum est facultatibus: multam enim discussoriam vim habet 0luestrium hirundinum nidus adstringentem autem gallae, Mediar vero potetiae est myrrha,& mixtae nardus celtica,Ita ut tum di scias ria,tii adstrictoria facultas, ambae iis eo sint moderatae. Ceterum per arundinem

550쪽

gulae summum, tum in ipsam gulam. pra stat itaq: cochleario indita apprimere, que admodum ego uti soleo, ut vidistis. Quin& tertin m pharmacu Asclepiades postpra dicta duo conscripsit his verbis. Siccum ad Iaxatam columellam & tumentem Neapo- Iitae. Piperis albi drach. I. myrrhae drach. I. aluminis scissi drach. r. gallae omphacitidis drach. 2. trita admoue. Hoc pharmacum a principio usque ad finem utile esse poterit,

praeterquam in vehementer rubentibus. In his enim vitare oportet acrium ac morda

cium valde mixturam, quale h oc loco piper existit. Aliuo deinceps eiusdem facultatis scripsit ad tumentes columellas ex his coinpositum. Iapidis agerati drac. . foris lapidis A sit drach. . terrae simiae drac. .ali minis scissi drach. r. croci torrefacti drach. a. gallarum omphacitidum drach. r. tritis utere. Hoc & nos usi sumus saepe ut optiamo, & quod omni tempore iuuare possit, praeterquam velut in praecedenti dixi, statatim in principio,& quu ruber & calidus fuerit inflammationis tumor. In inueteratis autem iam, & corpore evacuato, post unum usum statim magnam commoditatem exhibet. Sunt enim vehementer adstringotia,

ac discutientia, & ea quae mediae materiae sunt,in ipso temperate Rixta.

SEARCH

MENU NAVIGATION