Josephi Mariani Parthenii Electricorum Libri 6

발행: 1767년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ELECTRICORUM

36rΗoc non idcirco , quia signis apta serendis Desit materies, atque hic vivacia prorsius Semina virtutis tibi sint elisa potentis ;Sed quia librati iam neutra parte vapores Exsuperant; & , quae secum contendere pergis , Aeque interfuso sunt uvida corpora fluctu. At vero , resides nova vis si forte vapores Exciat, incipient illi decurrere rursus ;Rursus & incipient se nota ostendere signa . Nonnunquam , quan vis & idonea tqmpora captes, ibis Lectaque constituas iuxta se corpora , signis Fiet ut elicitis aliquot, tibi plura negentur . Hoc quoque non ideo , quod & hic exhausta fluendo Deficiat penitus tibi virtus; sed quia centrum Illa iterum jam nacta suum composta quiescit.

Ergo prius tecum reputa, quo pondere vergant Arcani fluctus ; utrum in contraria motu Ancipiti nutent , anne aequo examine neutram

In partem inclinent. tum protinus abdita rerum Se se harum ostendet ratio ; nam foedere Iunctorina quoque alternant fluctu alternante ἔ vicesque . . . ' Hinc illae exsistunt, quarum deprendere certam Haudquaquam is poterit causam , qui nesciat ante

Diversa alterni fluctus momenta notare . Tu vero haec acri si contemplabere cura,

Et vigil humorum a natura intenta liquentum

162쪽

LIBER V. 363

Lumina praemonitus minime deflexeris unquam Non te signorum causa indeprensia latebit. Atque haec de signis generatim . Singula porro Singula.

Signa tibi quae causa edat , nunc accipe ; rursus Eulomm ef

Ium recolo Iam dicta memor , 1ervataque , retro seruntur.

Incedens , eadem te per vestigia duco . In primis ne parce alio, si pollulet usus , Et res ipsa ferat, te vertere ; nec tibi praesens p aerere subsidium , poteris quodcunque , recusa, Et modo pro variis eventibus aere ab ipso Adiumenta pete ; ad geminas modo coniuge vires, Et quae disiungunt, & quae conjungere tendunt Corpora . subsidiis tum demum instructior istis Nil non expedies; rebus neque enim unica semper Causa subest; plures concurrunt saepe , & eosdem concuπM Foetus conjunctis inter se nixibus ain edunt. Ac se iam nobis prior igneus ordine , multa

Spectandus sura , vapor offert, unde micantes Exsiliunt flammae , & rapida tot fulgura luce . Has autem flammas ne crede ignemque creari , causa Mnini nullus foret ante tibi, aut certa sine causa promitur.

Accensum aethereas subito prodire sub auras ,

L a Scili.

ca Potuisset scribere visibus, quod metri ratio patiebatur; multo autem rectius atque elegantius , cum voca talum foetus praecessisset, scripsit nixibus. Nixus enim speciatim signifieat conatum illum ae laborem , quo partus editur . Virgilius eadem v e& eodem sensu usus est, cum Georg. Iib. . vers. I99. de apibus scripsit; aut foetus nixibus edunx.

163쪽

1M ELECTRICORUMScilicet ignitis hunc vel vapor ipse ministrat

Seminibus constans, vel clausum corpora venis Ipsa suis abdunt, & certa ad munera servant. Plurima s1c duri silices abstrusa recondunt Semina flammarum , quae demum prodere multis Evicti plagis nostros coguntur in usuS. rvinius Quod facit in silice sa) crebrae violentia plagae,

tium. Hoc in corporibus nostris facit impetus ipse , Excita quo virtus attrito e corpore rumpit, Aut eadem insinuans obiecta in corpora transit. His animadversis, ratio prius abdita rerum Multarum nunc emergit; seu fulgere cernas Obdueta aurata conclavia caeca papyro δSeu videas rutilas ardere per aera guttas; Sive alia eiusdem generis , spectanda tuentum Ludicrae objiciunt oculis quae plurima flammae .

cuinam. Nam , circumducta gyro sinuante catena, pant e pa- Una etiam tortos agitur deflexus in orbes

rata. Cluctus , R Obiecto confestim prosilit auro ;Cui sese insinuat dum quo solet impete , secum Aut rapit eductas, aut ipso cogit ab auro, Dum subit, abstrusas extra prorumpere flammas .

60 Caesuram adhibendi laeuitas, admodum utatur; subsequentibusve. a veteribus Poetis iure suo usurpata, ro statim duabus consonantibus mul auctori nostro negari minime vide- to iustius concedendam illi esse arbitur posse ; cum praesertim ea Parce vaemu . Disiti m by Cooste

164쪽

Frumpunt illae , & caecum per inane micantes Illustrant nitidis totum conclave favillis. Non alia est ratio , medio cur cymba catino Dum natat undanti, flammas & fulgura crebra Evibret obtentu virgae, quam plurima fluctu Imbuerit miro virtus . has impetus idem ,

Ne dubita, has flammas di fulgura suffcit, auro obiecto , nuper qui flammis lusit & igni.

Hinc insistentis tripodi , dextraque tenentis Suspensam & multa gravidam Virtute catenam , Percurrunt corpus fammae , quas suscitat ipse Sopitas fluctus , dum prosilit atque propinquo Insinuat digito ; qui circumlatus oberrat Dum varias partes foeti iam corporis, inde Ipse etiam expressas, fluctu erumpente , favillas Elicit, & totum perfundit lumine corpus. Hinc quoque concipiunt subitas funalia fammas , Atque improvisa per noctem luce coruscant; Hinc etiam expressae phrygia de veste favillae , Quam multo illusam sollers manus ambiit auro , Obtentu erumpunt virgae ; subitarius ignis

Hine & districti tibi prodit acumine ferri;

Nec non flamma vorax hinc dulcem accensa liquorem , Adstantum turba multum ridente , ligurit. Quid sequar ulterius ξ gravido de corpore ferme Inclusus nunquam paullo violentior extra

Cur e nr a victita . cur e est Pore cate nam tenem eis.

165쪽

ELECTRICORUM

Corporis obtentu ingenita virtute carentis Exigitur suctus , subitos quin excitet ignes ;Aut quos educit secum prodire coactos 'Corporibus , proprios aut quos habet igneus ipse. d. iss Verum non flammis tantum stipatus N igni πὸ ota Conspicuus multo superas emergit ad auras με, πρ/φ' Fluctus . comites etiam secum evehit una Plagasque crepitusque , & mollia flamina venti. Horum autem ne finge procul, longeque putato Esse arcessendam tibi causam ; proxima quando, Atque eadem ferme est flammarum ac causa sonorum .RMaliis Fluctus enim nunquam superas non exit in oras , oisu, Non modo quin flammas, sed quin etiam aera clausum Corporibus cieat , secumque emergere cogat; Unde licet veram certo deprendere causam , Cue subiti erumpant resono cum murmure Venti. . Quod quo percipias melius ; non plurima desunt, Ad quae ni pigeat modo paullum advertere mentem λIpsa dabunt specimen vulgo iam cognita certum .isia.. bis, Aspice demessas ubi contudit area Ouges,vdii oe rem Vix siccis lenem stipulis subiecit arator,

rantur. Continuo exoriens accensos ventilat ignes , Et longe resonat flammis crepitantibus aura . Ut clausus stipulis succenso extruditur igni Rarescens aer I quo rarescente moventur

Excita confestim ventorum flamina , & illi

166쪽

Dissultant crepitus; sic nostris abditus idem Adr corporibus dum fluctu extrusus , & igni

Commixtus multo , superas erumpit ad oras , Suscitat argutos re Enanti murmure ventos .

Aspice item , angustis cum pressa canalibus unda , Imparibus modulis, multa vi concita sursum Prosiliens, altum rapido petit aethera iactu , Constrictus si forte tubis includitur aer , Ipsa etiam erumpit crepitu disclusa sonante . Idem quippe aer spatiis arctatus iniquis , Et simul extrusus salientis ab impete lymphae Raucisonos edit lympha erumpente susurros. Quae cum sic habeant; ventos comperta sonoros Quae det causa vides. compressius scilicet extra , Rarescens quoties per vim protruditur aer , Cum seni tu erumpit toties; ventosque repente suscitat, & rauca commotus sibilat aura. Nunc vero ad plagas quod pertinet; hic neque causam Sepositam tibi finge procul, longeque petendam . Ipsa etenim has infert plagas violentia , fluctus a subit insinuans, tenerosque irrumpit in artus. Fit via vi ; praefracti aditus reserantur , & una Se se intro , cuneis veluti per corpus adactis, Fluctus agit , fodicatque cutem , nervosque lacessit. Laeduntur molles inflicto vulnere nervi ;

Nec non & gracili intextae subtemine fibrae

167쪽

ELECTRICORUM

Perculsae saliunt; salientibus impete fibris, Artubus inde tremor ; senses venit inde doloris. Quo vis maior, eo gravior plaga; acrius icta Membra tremunt, totosque idem tremor occupat artus Non sine praesentis certo discrimine lethi, Plurima suscepti si quando copia fluctus Non sensim admissa , at cumulo violentior ipso Intima pervadens tentantum irrumpat in ossa . D is . Sed tibi nunc Varias locus est exponere formas -- Flamma unde accipiat; cur se modo fingat in astri, V In faciem coni modo se componat acuti, Diversos eadem gaudens ostendere Vultus . Iam coni sive in speciem , seu sideris , ignis Prodeat; in primis , socias quae corpora secum , fria eis, Sedulus Observa, & qua sint ea praedita forma. s. υΣ Praecipue pars illa tibi spe elanda sagaci Cura , mirandos qua committuntur ad usius Frontibus adversis ; variae certi silma formae , Illius formae , quam nobis obiicit ignis, Ducitur hinc ratio. Cum prodit acumine ferri, Excipiturque manu , in conum se colligit ignis . νβ. - Scilicet igniti multum exporrecta vaporis

num assura Ad Ie 1e trahit ipsa manus ; basis ignea palmae Subjectae insidens paullatim attollitur , di se In rutilum fingit coni tenuantis acumen,

Et multo illustria late fulgore coruscat. At

168쪽

LIBER V. I 60

At contra obtusio si ferro corpus acutum Subiicias , non flamma dabit tibi lucida costum ;Exilem tantum radiis languentibus ignem Apparere vides pallentis sideris instar . Non igitur nitidum radianti vertice conuin sum.

. . ma sideri

Emergens tibi flamma dabit; quia nempe trahens vis ex. Cuspidis obiectae neque tantum agit, ac neque tanta , Quanta manu , exprimitur flammantis copia fluctus . Adde quod erumpens supposta cuspide , non est Ignis ubi exceptus consistat, & area nulla Sternitur apta basi statuendae . hinc fulgere tantum Exiguas cernes minimo splendore favillas. Collecti coeunt radii , tenuique micantes Lumine longe aliam a cono accepere figuram; Et speciem parvi objiciunt spectantibus astri. Hoc pacto cultus nunc hos , nunc induit illos

Ignis amans Varias oculis obtendere formas .

Ae iam dicendum quod te super omnia miro stuasa Perculit ostento , dubiumque ac multa timentem es 'PLiquit quae rapidum tibi vis contorqueat ignem 2zies .

Fulminis in morem , e media seu prodeat unda, Seu vitrea erumpat violento turbine quadra. Iuverit huc iterum expositam revocare fluentum Naturam humorum ; neque enim res ulla latentem ostendet nobis causam manifestius. Ergo

Rursus inundantem, subitisque acce stibus auctum

169쪽

ELECTRICORUM

Amnem fac tibi proponas . illum aspice moles Sternentem obiectas, importantemque stupremam Arboribusque satisque , unda superante , minam . Unde illi tantus furor & violentia tanta pride Θ nisi immani a cumulo ; hinc se non capit ipse Spumeus, exsuperans ἔ violento hinc gurgite moles oppositas ruit , S subjecta effusus in arva Largius exundans fata laeta boumque labores Perdit, & obducto late premit omnia limo . Non alio noster pacto discluditur ignis, Ac neque diversam ob causam tantas capit idem Vires; cum media tibi sive egressus ab unda , Seu vitrea e quadra humanos illapsus in ari s

Percellit valido tentantum corpora motu . MuIυι Nimirum igniti multum attrahit unda vaporis Iectrissam Ad 1e , clausa scypho ; multum vitreae trahit aurum

Antiam au Induehim quadrae . vires vapor igneus ipse Concipit a cumulo maiores; nec mora confert Illa parum , qua confestim , si iam ante notata Non animo exciderunt memori, intentare vetamur Aut phialae , aut quadrae digitum. tunc copia maior

zz et Aggeritur fluctus; qui quo magis auctus, eo se

p., . Impete maiori exonerat, subitaque ruina Fertur , & obiectos vehementius influit artus . Exterior pars quippe scyphi, quam subdita tangit Dextera, deperdit quantum , Pars altera tantum late

170쪽

Interior, fluctus acquirit, & inter utrasque Ingens discrimen non aequo pondere partes , Quas medium dirimit vitrum . discrimine verum

Appulsu digiti sublato , qua via facta

Protinus erumpit vitri interiora relinquens Fluctus, de irrepens filo nexaque catena Per digitum insinuat membris, & concutit artus. Hinc furor , hinc rapidi tanta est violentia fluctus , Fluctus, sive velis flammatum hunc e se vaporem, Fulminis in morem praeceps unde ardeat ignis a Prorsus idem , ne te morer , & per singula ducam , Ad vitream tu met prudens extendito quadram . Et vero , si forte scyphus , Vel vitrea quadra Pisis o Excessere modum , & ventrem turgescat in amplum z'his . Ille, atque huic facies sit latior ; acrior inde Flamma ruit; cuius tantum violentia, vitri Pro maiore modo , quod ad hos elegeris usus

Intendi poterit, nihil ut tibi verius ipsos Exprimat elises gravidis de nubibus ignes , Sollertique hominum iam cura imitabile fulmen .

Ac , ne forte putes me nunc confingere vana ;Cum totum rauco misceri murmure caelum

Sentis, & crebris incendier aera flammis Circunquaque vides ς quot sunt vasto aethere nubes , Tu vitreas totidem quadras ardere putato .

Indicio est illud , quod tempestatibus atris a Atque

SEARCH

MENU NAVIGATION