장음표시 사용
201쪽
Virium granslatio ad reseυν micas
Discordes secum eventus componere, totque Perplexas rerum variarum evolvere causas.
Nunc age , quaddoquidem harum est infinita potestas Naturam rerum late diffusa per omnem , Has ipsas Chymicae diversa ad munera vires Confer . nil etenim sortasse expressius actam Virtutem ostendet per singula corpora , & illos Eventus una , quorum nunc altius omnis , Et prima hic nobis investigatur origo . Quin modo sollertis ne daedala tecta subire Te mecum pigeat Dirae. mirabere multa Constructos hic arte focos; hic ignis anhelans Aestuat, & clausus centum fornacibus ardet. Ipsa operum princeps; ipsa omnia digerit; ipsam Assvsae mediam dextra laevaque frequentes Accipiunt comites; unam admirantur, & omnes Paeonium in morem pallam post terga revinctae Certatim exercent se se, & , quod cuique tributum est , Incumbunt operi. Pars pubescentia florum Germina , demessum populati veris honorem, Deproperant trepidae plenis afferre canistris; Pars herbas stirpesque domant ferventibus undis , Atque salutiferos educunt inde liquores. Sunt, quibus eli studium subtilius ; igne liquatis Corporibus lento , sal illa volatile ; pingue Elicit haec oleum ; tenues contra ista vapores
202쪽
go 3 Exprimit; ast aliae commiscent corpora secum Delectu vario; tum, quid commixtio gignat, observant tacitae . Quid multa idem omnibus ardor Munere quanque suo fungi; labor additus urget, Et dominae stimulos subdit praesentia Divae . His ita decursis oculo properante , quod instat
In praesens, observa attentius ; ac mihi primum Quo distracta modo solvantur corpora disce ;Dein ut praecipitent imo coeuntia fundo; Atque acri demum ut fermento agitentur & aestu . His tribus inspectis, Chymicae quae prima feruntur Munera ; tum facile addisces ut nostra propaget Se virtus , varioque fluens per corpora lapsu Una tot eventus tanto discrimine gignat.
Solvitur iniectum sal undae ; regia selvit Lympha aurum ; fulvi videas discreta metalli Dispergi toto passim vaga semina labro ;
At, quod mireris , fundum , contra atque reposcat Lex gravium , nequaquam adeunt resoluta ; sed usque Hac illac tendunt fluitare natantia , donec EYigui salis iniectu depre la residant. Tentare hoc poteris, subeat si quando Voluntas. Interea miri certam disquirere causam Si cupis eventus , hanc non scrutabere frustra , 'Si memori recolens animo modo dicta retractes. Ac primum vires tecum perpende trahentes,
203쪽
ao Momenta , ut docui, explorans, an nisus utrinque, Anne S pondus idem ; tum , quo distantia partes Limite dissociet , metire; lais rite peractis Haud dubie invenies, ita non adstringier arcte Particulas auri secum , multo acrior ut non Sit vis solventis lymphae , minimasque trahentis Ad se auri adductas majori robore partes.
iure au. Nec vero infringet robur , nisumque retundet,
vatur. Siquam deprendas mediam , distantia ; nanque haec
Non adeo lato disiunget limite partes, Nec tam immanis erit, queat intercludere ut Omnem Vim, multoque minor , si illam metabere , quam sit Quae minimas ad se partes vis attrahit auri. Particulas igitur i ymphae solventis ad aurum Fortior impellens urget vis; ocyus illae Parent , & fulvam facto velut agmine massam Agusiae circum vallant, obeuntque frequentes ἔNec satis ; insinuant se se , penitusque receptae Intervalla , poros superant, & tota pererrant Intima comprensiae subeuntes viscera massae. Fit via vi. solidi partes cessiere metalli, Inque vicem distractae abeunt; atque inde soluta Aurea cernuntur media corpuscula lympha . Liuisis Cur autem non ima petant, fundoque residant; sta' ... pergant summo fluvitare innantia labro r ' Ne mirere , eadem nimirum causa recursat,
204쪽
aos Quae modo contritum in partes dispescuit aurum. Rursus enim coeunt lymphae solventis eaedem
Particulae ; accurrunt rursus, mediasque coercent,
Et cumulis totidem vallant stipantque , quot auri offendunt partes disiecta mole revulsas. Plurimus his cumulis globus accurrentis eodem, Et circum affusae concrescit ab augmine lymphae , Nucleus in medio pars fulvi avulsa metalli; Inde tot aequata globuli nant mole, quot auri Dilfractae fuerunt partes, quas agmine densbLympha ambit, prohibetque imo subsidere fundo . Nec si alius maiorem alio concrevit in orbem Concursu lymphae globus, indulgere propinquo Tantundem haud renuet, quantum & mensura requirit Certa , ct finitus globulis modus omnibus idem .
Hoc vis ipsa trahens, nec non maiorve minorve , Quae nisus momenta regit, distantia curat.
Hinc est, quod guttae lymphae stipantis in orbes Aequales coeunt; hine & corpuscula toti Aurea suspicies aeque fluitantia lympha . Discendum modo , quod sequitur, cur pressa residant, Praecipitentque imo iactu salis acta profundo Semina , distractis quae partibus aurea toto Vidisti admirans paullo ante innantia labro . Hic iterum ad vires si regrediere trahentes Momenta explorans nisus diversa , remensus
sertur ratio hia ius depres simis
205쪽
Si rursus spatii tecum intervalla notabis, inaesita haudquaquam fugiet te causa latendo . Comperies etenim vi contra urgente retractas Solventis lymphae salis ad corpuscula nisu Particulas adigi maiore , auroque relicto Illuc concursu subito contendere , quo Vis Fortior impellit. versis sic ordine rebus, Quae tibi distractum prius ob vallaverat aurum , Regia digrediens medium nunc lympha liqueus sal Amplexata tenet, circumque affusa revincit. Aurum continuo, lympha stipante relictum , Depressum cadit ingenita gravitate, minuti Pulveris in morem , & fundo subsidit in imo . Non secus ac , densis siquando vaporibus altum Contexere polum nubes, coeuntibus una Particulis sensim minimis; ubi grandior aucta Concrevit moles, suspendier amplius axe am possit, gravior de caelo depluit imber, Et teretes summo labuntur ab aethere guttae. Eoiis, is, Postremum studio tibi non leviore notandumstr ς μ Fermentum restat; quo nempe agitante , tumultus a Atque anceps oritur vario discrimine rixa . Conatu toties hoc non tentabis inani , Mixta simul quoties secum pugnantia iunges Corpora. Tum vero infesto discordia motu Infert se mediam ; magnis certat ur utrinque
206쪽
Dissidiis ; vis nempe trahens, contraque repellens Secum contendunt & mutua praelia miscent. Hi motus verum, nec non certamina tanta Haud longum durant; quin Sc tranquilla repente Excipit haec aliquando quies; aliquando fit ingens Murmur, & horriseno cessiant discussa fiagore. Horum tu specimen capies, si mixtus aceto Sit candens limus , medico de fonte petitus Nuceriae ; permixta inter duo corpora primum Ingens dissidium ; servent, agitantur, & alte Exsultant; tum magna quies; componitur omnis Motus; quaeque prius pugnabant corpora , secum Foedere conspirant adeo & iunguntur amico , Acres ut stimulos mordax deponat acetum , Et dulcem accipiat limo ex candente saporem.
At longe secus, abrasi si cum scobe ferri Mixta superfusa irroraris sulphura lympha.
Continuo excitas multo violentior aestus Exagitat partes, subitusque accend tur ignis . Rigantur secum discordia corpora , tantisque Adversa inter se contendunt motibus, atrox Non nisi ut ingenti dirimatur pugna fragore . Hoc quidam edocti exemplo , didicere corusca Fulguraque , & tonitrus, terraeque effingere motus ;Tum quos Vulcanos appellavere , Vesevum , Trinacriamque Aethnam , rupta fornace furentem ,
207쪽
Flammarumque globos liquefactaque saxa Vomentem . caieta με Duales sellerti nobis descripsit Amatus ca
Gς Iesu, Ingenio praestans, ausus penetrare sub ipla Vi1 cera terrarum , & causas proferre repostas Tantus inexhaustis cur de fornacibus ignis o Ardeat, aeterno non extinguendus ab aevo. Nempe Vir omnigenas hic informatus ad artes , Egregius primum rhetor, mox acer opacae Naturae inspector , tum disceptator honesti , Μ uneribus tantis inventus idoneus unus
Multiplici insignem peperit sibi nomine famam ;Id vero, institui quod supra dicere , qua nam Arte usi efficiant, paucis, adverte , docebo. - id Cum scobe corrasi vivacia sulphura ferri
ς' l. Accipiunt; tum mixta simul, congestaque parvi In speciem tumuli cogunt; hic cespite Vim, Aggestaque operitur humo , tumulique supino Exstructas dor , seu molli e subere , sive
L tenui libro pelusiacaque papyro ,
Uir insigniter eruditus, Rhetor, Philosophus, & Moralis Theologiae Doctor, ea jam in publicam lucem editidit , quae de eius singulari eruditi ne eximiaque doctrina dubitare non sinunt; quibus praesidiis instructus tot, quae recensuimus, munera cum laude sustinuit . Operum porro ab Amato editorum tituli hi sunt. Diavisamento Melao sine eomentἰ πί- nioni intomo a' 'nomeni des Vesuvio e degli altri Ieani. In Ν poli an. I76s. Iumma Μo IisThesis Iogiae baussa ex opere P. Nicolai Μa tae e Ge. D. Nev. an.I76 I. Opus hoe pluribus tomis comprehen sum est, quibus quintus tomus a cedit non aliunde depromptus , sed totus ab ipso Amato elaboratus.
208쪽
Nec mora ; fermento partes agitante revulsas, Impositas nutare casas, tremere omnia circum Aspicies . tumuli vertex reseratur, & ingens ,
Non sine terrifico sonitu , disclusa repente , Omnia subvertens prorumpit ad aethera flamma. Hoc quoque particulis tribuendum . hae mutua secum Dissidia exercent, S se fugitantque trahuntque Alterno instabiles , varia ut distantia, motu . Utraque Vis pariter venit in certamen, R inde Atrox dissidium ; nec habet discordia finem , Dum media incertam dirimat Victoria pugnam. Praevaleat si forte trahens, quae corpora secum Miscueris, coeunt simul & sociantur amice. Aemula sin autem duro in certamine victrix Vis contra superet; nec pax, nec foedera, tanti Nee belli modus; insurgens secum omnia donec Auferat, & superas turbo disperdat in auras. His ita praemissis , age , iam subit ultima cura, Et brevior superest vicina ad littora tractus . Nam , quod corporibus, quae consuevere receptam Virtutem imbibere , insinuans haec tota pererret Aeque diffuso virtus per viscera fluctu; Non alias extra tibi vim censeto trahentem
aerendas causas. Vis nempe illa ipsa, solutumo inae
poribus paν sit patione semitas.
209쪽
ae modo seiunctis distraxit partibus aurum , Di regat, & fluctus partes dispensat in omnes . reorpo- Quod vero hic minime nobis disiecta fatiscant
Disanrur. Corpora, quod maneant hic omnia Lalva , fuitque
Cuncta immota locis, inde est, quod fortior inter Se nexas partes vis alligat. ergo receptus Insinuans tantum subit intervalla , porisque Spargitur illabens, integro corpore, fluctus. Nec minus interea comprendit, & ambit inhaerens . Auri in particulis quod mirabare solutis, Particulas solidi, & teretes concrescit in orbes. Ios autem aequali distantia mole rotundat, Atque aequa pro parte locat; distantia nempe Quae vim pro imperio minuitque augetque trahentem. Musis in Jam, si nonnullis accrescat copia majorrippeatar. Corporibus rigui fluctus, causa inde petenda, Quod vis ipsa trahens se longius efferat, ipse Affusi fluctus quam sit modus; unde priori, o madet imbutum corpus, nova copia fluctus Forte superveniens accedat, & inde recentes, Qua licet usque , novis fiant accessibus auctus . t.b, m. Adde , quod in praesens nihil adversatur; & ipsae Mimis et Haudquaquam leges Iescriptae viribus obstant, R o minus augeri queat, arctarique premendo, Et mage condensos stipari fluctus in orbes;
Unde trahens quoque vis S contendatur, & ille
210쪽
Largius interdum nonnullo in corpore abundet. Sin autem interiora vacet, penitusque reposta Explorare , & , quae medio corpuscula centro Abdita restiterunt, rimari attentius; horum Maiorem inveniens molem, tibi praedita quam sint Quae reliquis latuere globis conclusa I modoque Vim quoque pro vario augeri minuique trahentem. Hinc minor attracti, vel maior copia fluctus; Quo minor aut major minimis, quae corpora texunt, Addita particulis vario est discrimine moles. Nam , certam etsi mensuram natura quibusque Provida corporibus descriptam sanxerit, ultramam fluctus, quanquam larga adsit vena, perennes Exsorbere nefas; Vulgo tamen omnia eandem Non retinent. hoc idcirco, quia plurima saepe , Et multum variant; species, vis indita, moles. Ipsa superficies, atque intervalla globorum .
Illud praeterea sellerti indagine dignum est,
Corpore in alterutro superans cur suctus iniquis Ponderibus nutet; cur idem saepe relabens Aestuet hac illac refluo in contraria motu , Momentis donec paribus libretur utrinque . Sed teretum extremas orasque modumque globorum , Atque superficiem si contempleris , eundem Hinc atque hinc nisum nequaquam viribus aequis
Deprendes ; minimis yariat vis indita multum, O a Diver
incertus nutet apes ἐπ- ω aequalita- τε viritim inaequali istas motus .
