장음표시 사용
201쪽
IN DIONTS. PERIEQ est , non quaecunque generatim Tanaidi
sunt ad Septentriones, ea Europae attriabui ; sed tantum quaecunque ad Occa- sim ab eo separantur: at vero quaecunque Tanaidi sunt ad orientem , ea quudem Asiae accenseri. Ergo , ut infra ait , Tanais secemit . Glis in occasem Europam . terram Asida in onum. Tamen non ait, Tanain secernere Europam ad Septentriones, Asiam vero ad meridiem. Unde & ipsos Maeotas , &Sauromatas Asianos esse commemorat . eo quia non eos disterminat Tanais ad occidentem. Praeterea vero hoc loci
ait, Tanain in Scythiam delabi, regi nem planε borealem. Alibi quoque dia
NYSI I quidem sententia, sunt Asiatici. Non igitur generatim, quae Tanaidi ad Septentriones sunt, ea sunt Omnia Eur mea ; sed quaecunque in occasum ab eo.' finiuntur atque terminantur. Sciendum
202쪽
autem est , hunc ipsum fluvium, quem ideo Graeci sua lingua Tanain vocant
quia τσαιμενως, porrectis longe extenti . que aquιs, fluit, apud accolentes quidem Barbaros, ut nonnulli aiunt, Silin nominatum fuisse. Constat porro , alia quoque esse apud Barbaros flumina quae tamen appellatione ad Graeci sesmonis consuetudinem aptentur. Talis
namque Nilus & Thermodon, & Ar mes , & fluvii plerique alii. Quin &Fridanus, non Barbarum nomen est, ex Herodoti sententia, sed Graecum, a Poeta quodam, ut ait , factum. Ἀ- naidis vero etsi alii ignotos esse fontes velint; tamen Herodotus ex palude eum magna in paludem adhuc majorem , Maeotin nimirum, influere affirmat: ubi etiam scribit s Maeotin non multo mianorem esse Ponto, quae Ponti etiam mater, ut ait, vocitetur. Sed & illud scire oportet, ARRIANuM alium quoque Tanain Scythiae fluvium commemorare, quem Alexander periculosὶ transmisit. .
203쪽
que illud: Λιβυηθεν, Tractus e υθά; aliaque hujus generis , dicta sunt. tanquam de serpentibus , per metaphoram , quippe quod flumina, serpentum
quodammodo instar, Volvantur. Tale quoque illud : ΠοAος ολκου αὐ- , Pomtus tractam volvens. Propriε enim κὰ , tractuae, corpus serpentis. v. Et DIONYsIUs quidem tres illas continentes , Africam, Europam, atque Asiam, maximas partes orbis terrarum,
aquis inter sese , secernit , hoc est , separat atque dividit; earumquo partium terminos, propterea quod sunt illi quidem notabiliores atque distincti res , ex aquis intercipientibus notos ac manifestos facit. Verum alii, quibus ne ipse quidem adstipulatur , eo quia non satis ii exacth , neque distincte terminos illos designaverint . tres istas continentes maximas minoribus aliis contis
nentibus inter sese separant atque discri-O s naia
204쪽
M RUSTAT HI Us minant: quiNe qui Asiae atque Europaeterminum ene dicant maximum & l
tissimum isthmum , qui est inter Caspium . & Euxinum: quo in isthmo , cum plerisque aliis locis, est etiam per- celebratus ille Caucasus Promethei, Morientalis Iberorum regio , sita inter Colchos & Albaniam. Ac ii rursus lium isthmum magnum , qui est inter Arabicum sinum & AEgyptum , termis' num esse aiunt Africae atque Asiae. Utamus autem quum ex conlaetudine a que ex commaniori usia vocetur angustus inter maria duo locus . vide, ut hanc ipse vocem per catachresin adhibuerit, qui continentes adeo latas, tamque amplE patentes atque extentas, hoc quidem loci isthmos vocare ausus tu rit , ut palam iacit illud : Ἱιθμος σέ - Ιου , Isthmus quidam prolemus est: Scillud : μικρὰ οιθε απς ἐς νοτον ἔρ- Longus er immensus in meridiem
repit. Quin & infra latum isthmum Continentis , eum dicit , qui est inter Pontum Euxinum , & sinum tisicum :
205쪽
IN DIONTI PERIEG. Iν intra quem innumerae, inquit , gentes protenduntur. Hic tamen audaciae huie medetur , illisque Verbis, τέτατα , rentus est, aini Aa aος, Iomgus atque immensis , &-, latus ,
videtur palam confiteri , sese quidem hene novisse, quis proprie isthmus vociaretur ; Sed tamen generalius vocem isse hanc ustirpare de omni simpliciter
continente , quam mare utrinque me
diam intercepit, atque interclusit. VI. Ἀκάράφω, infatigabile atque Ad fessum , robur vocat oceani, eo quia elementum illud nunquam deficit. Et sic etiam ignis dicitur δαέ uis , i at gabilis, qui semper agit, & nunquam
extinguitur. Quemadmodum terra, tametsi una sit, tamen in tres contine
tes dividitur; sic etiam oceanus, quum unus sit, tamen a multis est ille cognomentis instructus. Terram enim quum in orbem circumplectatur, pro quatuor
mundi cardinibus, quadriseriam & ipse penitus dividitur. Et oceanus quidem ad Zephyrum, Atlas dicitur Hesperius,
206쪽
mare nimirum Hesperium , atque Α Ianticum ; qui vero est ad boream, m re dicitur congelatum , seu glaciale, &Cronium, seu Saturnium, & Mortuum, ut paullo post explicabitur. Qui ad orientem Oceanus, Eous is Vocatur, a que Indicus. Oceanus denique ad auis strum, is quidem & Erythraeus nominatur , Ze AEthiopicus. Observandum autem est, ubi partem quandam oceani dicit --ον Κει- ον , pontum Cronium, &rursus, 'Lδιαρν κυμ- θαλαοσης , Indicum fluctum maris , itemque ubi ait, or πο νοτιας αλ , qui sunt a mari austrati. 5c, -δνάμει ος ἐκ Κρονιμ δε ,spam δεμ atque essusus a mari Cronio i eum s ne Oceanum nequaquam flumen intelligere, ut plerique vulgo Poetarum sunt Opinati. Verba namque illa , --ς, ponisu, & κυμα θαλάρνης, fluctus maris, Ac ἀM , mare, nihil penitus ad flumina pertinent. Sentit igitur D I o N v s i V scum doctis de sapientibus viris , qui Oceanum, externum mare appellant. Quo loci apud DIONYsIUM Zephyrus vocatui Locrus,
207쪽
IN DION . PE RIEG. Locrus , & rursus Locri EpiZephyrii, eo quidem loci appellationum fit pe
mutatio, quippe quum gentile nomen ad Zephyrum ventum transeat, ac tu sus nomen Lephyri impositum sit gemti Locrorum. Vocatur namque Zephyrus propter Locros Locrus , hoc est, Locricus r quemadmodum etiam infra Boreas Ismaricus ab Ismaro, urbe Thracica , ubi maximὸ Boreas vim sitam erumpendo exerit, & bacchatur. Ac rursus Locri dicuntur EpiZephyrii . tanquam siti ad ventum Zephyrum , qui per eos spirat. Quanquam & alia quidam ratione hos istos Locros vocatos velint EpiZephyrios, ut suo opportunε loco explicabitur. Gens Scythica, Arimaspi. Atque hos quidem DIONYSI Us vocat άρειμπεας , seu a Marte furibundos , seu bellandi Budio imianos, pugnaces, besticosos. Verum asis
CHYLUs ς' die A, unoculum exerciatum, nominat, propterea quod, quum
sint ii sagittarii peritissimi , ad saginam
benε certoque collineandam , ocul
208쪽
min alterum occludunt. Ac fortasse, propter m am eorum inter sese jam inde a pueris hac in re exercitationem, quemadmodum a veteribus proditum est, breviorem in orbem alter iis ocul rum est contractus. Praeterea vero ,
quia , ut fieri ilet , tales procreantur ex parentibus, qui & ipsi tales extite
runt. Qu* quum perpetuo fiat, ista
haec affectio in gentis proprietatem recidit. Non enim certe alioquin , ut . aiunt, natura tam portentosum homunum genus protulisset. Atque adeo i haec gens Arimaspi, ut videtur etiam Herodoto , ex hac ista re vocantur, quasi nimirum, ut ira dicam, unoculi. Ari enim, lingua Scythica, unum est; masos vero, oculus. Supra hos Ariamaspos narrat HERODOTus gryphas, auri custodes , incolere ; at vero Hyperboreos adhuc supra ipis ad mare Qui etiam Herodotus ait, ut Hyperborei sunt quidam ; sic esse Hypernotios quosdam, seu superaustrales; & decantatum illum Abarin , Hyperboreum fuisse,
209쪽
IN DIONTI PERIEG. a xl fuisse , qui nihil fertur omnino com disse , & sagittam per totum terrarum orbem Circumtulisse. Oceanus, qui ad Arimaspos pertinet, tum congelatus , seu glacialis vocatur, tum Cronius, seu Saturnius, tum etiam Mortuus. Atque hujus quidem appellationis in caussa est, ut ait, debilitas atque imbecillitas Solis , qui attenuare minime omnium possit atque ditatuere, & in aerem Vertere sublatos sursum vapores. Tardius enim, inquit, Sol supra mare hoc lucet, di opacis semper nebulis crassescit prointer coactarum nubium densitatem. Frigidus igitur prorsus hic locus; ideoque appellationes habet magno illi Digori
Cognatas atque convenientes. Cronius autem , seu Saturnius vocatur, eo quia
stella Saturni in illa dicitur loca dominari: quae quidem stella vim habere ponitur relaigerandi, quippe quae Rinthematicis Digida esse existimetur. Quare ei etiam stigus attribuitur. V runtamen fabula pudenda Saturni exciata projici illuc facit. Certe quidem a
210쪽
ax EUSTAT HI Uspud ApoLLONIUM Poetam intimus etiam recessus sinus Ionii dictus invenitur mare Cronium e qui ab insula quadam Cronia hoc enim nomen insulae id appellationis sortitus fuerit. Sicuti etiam ab Icaro quodam insula , ut nonnulli opinantur , dictum est mare Icarium. Et sanh haec ista loca, quae sita sunt ad Oceanum , permagno obnoxia esse frigori , claro argumento sunt Riphaei etiam montes, qui siti sunt supra Arbmaspos : quibus ex montibus frigidushoreas spirat, ubi nunquam nix dem
VII. Orientem sic effert per peruphrasin : ubi primum si mortalibus oriatur atque auaret , ubi nimirum est Oriens , ubi etiam dicit esse Oceanum Eoum, quem Vocant, atque Indicum. Et Eoum quidem , propterea quod , exoriente' inde Sole , fit dies s vel . ut unum dicam pro altero, Eoum, idest, orientalem. enim , seu aurora, ipse etiam saepe Oriens. Indicum v TO , Propter avolentes Indos. Sciendum namque