장음표시 사용
531쪽
ipsi ab Amaronibus, eae vero a Marte, genus ducere feruntur. Narrat enim , prognatos eos iuisse ex fortium Amar nidum concubitu, quo sese illae olim cum Sauromatis miscuerunt, Cum a patria illae sua ex Thermodonte in Scythiam oberrassent. Quare etiam magna nimi ex iis filii prognati fuerunt. Ferunt autem, AmaZoncs illuc oberrasse, vel quia expeditione contra Graeciam suscepta, partes Boreales circumierunt, Isiatrumque transmiserunt: a quibus , tanquam Ἀρεος, a Marte, genus ducentibus , nomen quoque Athenis accepito 'χρειος πυγς , Areopagus, quippe qua eo usque progressae fuissent; vel quia Hercules, ducto contra eas, propter Hippolytae balteum, exercitu, ex Asa eas fugavit. Vcriam de his ita ΗΕRo. Do Tus: Graeci, Amaronibus ad The modontem superatis , & , quascunque potuerunt, Vivis captis, Euxino renavigarunt: quos. illae in alto adortae, trucidaverunt. Tum fluctibus ventoque delatae, ad Μaeotin perveniunt et ibique
532쪽
IN BIONTS. PERIEN. 347 in terram egressae, Scythicamque regioanem depopulatae, a principio viri esse uidebantur ; sed tandem agnitae, citra vim ac proelium, volentes lubentesque subactae sunt, indigenisque adolelcentiabus junctae, Tanain trajecerunt; quumque trium dierum itinere ad ortum s lis processassent, substiterunt tandem in
regione, quam nunc Vocant Sauromatarum. Ceterum , Ama
nides, non est nomen diminutivum, ut ne mulieres illas fortes per diminuti nem deprimat, atque extenuet; sed factum id nominis est per paragmen. Tale & supra visum est illud , 'Aσίδε - , Asidem regionem, & illud, AMA, Siculum fretulum, & si quid aliud hujusmodi. Paphlagonicum porro illum
amnem Ihermodontem, patriam Ama-Zonum dicit, eo quia hae olim in locis illis Paphlagonicis habitarunt, ut historiis proditum est.
X C VΙ. Tanaidis, de quo diximus,
fontes in montibus murmurant Caucasiis ; ipse veto late fusus huc & illuc B b a Scythia
533쪽
Scythicos campos percurrit. Caucasi autem nomine, intelligendam nunc esse aiunt partem quandam maximε borealem Tauri, de quo supra memineramus, ad mare propemodum Cronium pertinentem : cujus etiam partes, montes
Ripaei, de quibus supra scriptum est. Hunc istum quidem certE Caucasium , in
quo Prometheum fabulae cruci affixum ferunt, Veteres in Tabula Geographica minimh omnium inesse , aut conspici affirmant. Veruntamen Geographus porrigi eum testatur usque ad Tibarenos. Quod autem observare te velim , tametis si Dio Musius dicit . defluere ex hoc isto Caucaso Tanain ; tamen Geraraphus scribit , Tanaidis fontes pariter esse incognitos ac Nili : ubi etiam tradit, urbem ei adjacere, fluvii ipsius cognominem. Verum alii eum volunt, a palude quadam, tanquam a fonte , fluentem in Maeotin paludem, duplici in eam ostio exire. His in locis, qui sunt circa Tanain, & Caucasum ibi borealem, saeviente horea cum magna procella , glaciem
534쪽
IN DIONTS. PERIEG. 349ciem prae gelu ac frigore concretam videres. Deinde DION Y S I U s vcrε ex animo, quasi illorum misertus , qui eo loci habitant, propter glaciem illam immensam , atque immoderatam , atque etiam praeterea hyemem per amplificationem describens atque explicans: Mi- .seri, inquit, illi mortales. Semper enimus de gelida nix, & stigus graviter spirans. Ac profecto, cum ex ventis major vis frigoris venerit , & equos quis ante oculos morientes, & mulos intueatur, &, quod per hyperbolen dictum videri potest, oves quoque in agro sta, bulantes, ad quas, ex HESIODI sententia, ne Lenaeonis quidem , sive Januarii , Digus, propter vellcris densitatem, penetraverit. Neque vero ipsi, inquit,
ibi homines illani manent a Digore. bed enim, junctis rhedis vitam enim ibi homines in plaustris degunt alio vagi
atque errones commigrant , & 'ventis regionem hibernis relinquunt. Hoc amtem & in proverbio positum est de rogione Dequentata olim ac culta, postea
535쪽
deserta ac desolata , cum ventos nimirum dicimus hanc, exempli caussa, vel illam urbem desertam perflare. Verrum observa, nivem veteres perquam lepidis lanatam aquam vocare, praebente iis exemplum atque ansam sapiente illo rege Davide , cum dixit : dante nivem
suam quasi lanam. Vide etiam, perspicuε hoc loci non in contumeliam.sed
in commiserationem . dictum esse Mλοι, miseri. Porro autem in contes est, vagorum horum atque erronum Nomadum regionem hiberno esse tempore ad incolendum perdissicilem. Quare ne asimos quidem alit. Est enim id animal alsiosum , frigorisque impatiens. Quin & historiae mandatum est, rumpi ibi hiberno tempore hydrias aereas, agique alicubi plaustra , ubi fit navibus
trajectio. Quidam etiam aiunt , calores ibi aestate multo esse vehementiores. Λ tamen DIONYsIus non ita opinari videtur ; sed continenter atque perpetuo regionem illam irigere. Dicit namque: Se cr
536쪽
IN DION TX PERIEG. 3s ISemper ibi gelidaeque nives, frigus
Et sic etiam HERODOTus: qui quum Scythiam perfrigidam, & plusquam hyemalem vocasset, subjungit, frigus octo
ibi menses, quale est, prorsus esse intolerabile , & rursus , aquam si effuderis , lutum nondum te osse facturum ;sed, si ignem accenderis, lutum te esse ficturum: ac mare etiam & Bosporum Cimmerium congelari , reliquos vero quatuor menses esse ibi ait frigora. Fortasse igitur Scythia interior, quae est ad Septentriones , talis est , qualem eam dicit HERODOTUS; reliqua vero, ut credibile est, caloribus etiam atque aestibus assicitur. Ac hujusmodi quidem regio est Scytharum universa, quibus de Scythis narrat ARRIANus , Vesci eos quondam solitos frumento , aratoresqueiuisse, atque in domibus habitasse , &urbes habuisse s postea vero . quam a Thracibus cladem acceperunt, pristinos mores mutasse , magnisque exsecrati
537쪽
EUSTA THIUS nibus sancivisse, ut ne domum deinceps
unquam aedificarent, neque aratro te ram proscinderent, neque urbes Co
detent , neq; e quid in supellectile protiosum deinceps possiderent; sed ut d
mos plaustra facerent ἰ cibum, Carnes ferinas; potum, eundemque etiam ci-hum , lac s utque pecora duntaxat posisiderent, quae agenda iis essent , cum ex alia in aliam regionem migrarent λ& ab eo demum tempore ex agricolis Nomades em , seu pecuarim , evasisse
Insignem porro virum Scythia tulit Anacharsin, cujus & HERODOTUS meminit , ubi ait, Euxinum gentes praebere maximε indociles atque imperitas ;nullaque ex gente earum, quae sunt intra Pontum , virum insignem memorari, praeterquam ex Scythica , ex qua Anacharsis. Ferunt autem, Nomades hos Scythas ad Chersonesum usque Thracicam olim penetrasse . quum per Europam grassarentur , atque percurr rent , quo tempore Darius , illuc cum
538쪽
IN DIONTS. PERIEG. 3s 3 exercitu profectus , eos irritaverat. X C V II. Sauromatas , statim habem. Sindi, qui secuncium quos dam, dicti etiam Zicchi. Dicit auremis staιim habent, pro
contra aliquem sese fabere, in unum alia quem tendere, uni alicui instare se imminere ; idque construit cum dativo, ut, Δουμονίη, τί μοι-; improba , quid mihi instas e Similiter post Saur inam sunt etiam Cimmerii, de quibus fusius commemoratum est in Odyssea ;itemque es ' ετου, oreta, sine τώ σ , sic appellati. Namque οἰ ' ε ia, oressa, cum mi es, gens sunt Europaea Μoloς sica . 1ic vocati ab Oreste, Agamemnonis filio. Ibi etiam, inquit, Cercetii, quorum regio , Cercetus dicta , adiacens illa quidem Caucaso, de quo supra dictum est. Ibi & robusti Alaei: quos a Troia, inquit, Noti de Zephyri aurae , 'arantes, nimia
539쪽
rum , separaiim, ac seorsum, to Aeque abducentes , atque segregantes ,& sejungentes, illuc duxerunt, cum regem Aretiadem comitarentur. Pelopidam nimirum Agamnemnonem : quem Aretiadem vocat, hoc est , , ex Marte , genus ducentem , propter
Hippodamiam , Μartis filiam , quam
Pelops , Agamemnonis avus, uxorem duxerat. Verum alii hos ipsos Achaeos secutos volunt regem Aretiadem, seu Martialem, bellicosum nimirum illum Achillem, quando, duce ipso belli constituto , latrocinia cum eo agitabant qaut potius secutos eos volunt Ialmenum, Μartis filium. Aspledionorum regem. Erant autem Orchomenii. Geographus vcro scribit, jam inde a militari illa Iasonis in Colchos expcditione Phthiotas Achaeos Phthiam Asiaticam incoluisse ; Lacones vero Heniochiam regionem, quibus cum imperio praetuerunt Rhecasque & Amphiltratus, Dioscurorum ἡνίοχε, aurea: a quibus gens
540쪽
IN DIO NTS. PERIEG. 33 sibi Heniochi, regioque ipsa Heniochia. Alii tamen Aretiadem , seu Μartialem , regem, Pompeium intelligunt, qui Scythis sociis atque auxiliaribus usus , quibuscum erant hi isti Achaei, civile bellum gessit cum Caesare. Porro autem Ἀρηπάδης , Aretiades , fit ab Iambico
'Αρος, ' ρητος, Ares , Aretos, Mars , Mar- tis. Hanc enim istam declinationem Jambicam habet o ' Αρης, Ares. Ceterum νοσφι μενοι , Ieparames, atques juventes , vocabulum est HOMERI- Cu M. Nam posteriores quidem usu pant νοσφιζεο ιη , pro fisi vindicare , suum facere, sebi lucrari auferre, ac sum
X C V ΙΙΙ. Post Achaeos Heniochi, de quibus antea dictum est , itemque
Zygii, gens maxime fera atque agrestis, ut historiae traditum est, a Pelasgis riundi. Narrat autem Charax, Argonautas non una sol que navi . ut de Arisgone sermo est vulgaris ac pervagatus ;sed multis navigiis in Euxinum navigasse , eorumque quosdam aberrasse :atque
