Theologia Scoti a proxilitate, et subtilitas eius ab oscuritate libera et vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyvin, ... In quatuor partes divisa. Prima quarta pars

발행: 1671년

분량: 603페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

si DE CONCILII S.

tiam esse de fides, quod faciliter non crediderim , quia Gersonius,ac Almainus non fuerunt hactenus de Haeresi notati , sicut nec Doctores alterius partis inuandoquidem decreta Conciliorum Constant. Basil intelliguntur tantum de potestate quam habet Concilium de ponendi Papam, durant schismate pro tunc enim revera fatemur, quod , cum nesciatur, quis sit verus Pontis ubi de dubius , ibi nullus, tunc Concilium habet immediatam a Christo

Potestatem judicium serendi super illos qui se

Pontifices dixerint. Illa vero Concilia non determinarunt Papam , qui est verein notoxie Papa, subjici absolute eorum authoritati , ut videre est in illorum Decreto, Quicumque cuiuscumque Status me Dignitatis , etiamsi Papa- ἐν existat , qu praceptis huiui Sunori, cujus.cumque alterius Concus Generalis legitime con-

negati super pramisit , vel ad ea pertinentibus obedire pertinaciter contempserit , debitὶ puniatur: Ubi quando Concilium loquitur de pra- missis , intendit loqui de Schismate , ut videtur ex verbis quae praecedunt Ex quibus patet, nullam harum opinionum esse de fides Sed videndum est, quaenam sit probabilior , relinquendo cuilibet libertatem alterutram eligendi , donec accesserit Ecclesiae detetmi

ΡRosa si Laus est Papam esse supra Concilium , licet oppositum probabilitate non Careat, cum eruduissimi Doctores illud sustineant rac sic contia illos decisivam conclu-

482쪽

sonem afferre non intendimus , ne temetitate maxima damnemur. Probabilitas nostrae astertionis.

Probatur primo ex hoc quod Papa sit Supremus Monarcha Ecclesiae in caput ejusdem: Supremus autem Regni Monarcha eminet super omnes Regni Duces non solum divisos, sed etiam in unum congregatos Quis enim dicere auderet quod in Gallia Imperator noster Christianissimus non sit supra Comitia cneralia Regni sui 3 sicque , nonne dici potest quod Sum Pontifex, qui est Regni spiritualis Ecclesiae Supremus Monarcha , ut sat probavimus initio Dis p. praeced. sit supra C cilium Generale , quod Comitiis genei libus Regnorum aequi pollet 3 Cum etiam Papa sit caput universalis Ecclesiae , quis dicet caput dependere a corpore. Pastorem a reges Imo, nonne contrarium probabilissi num videtur Ad hoc respondent, Papam esse caput Ecclesiae , ut divisa est , quia major est quolibet Praelato non vero quatenus est congregata in Conc. Sed , nonne verum est , quod qui loquitur de Ecclesiaci loquitur de Ecesesia congregatari, cum Ecclesia non sit ille Fidelis aut

ille, ille Episcopus aut iste , sed congregatio omnium Fidelium 3 Cum ergo Christus dixit

Petro, Math. Is Tu es Petrus, super hanc Petram ad cabo E esiam meam , intelligitur quod debeat esse fundamentum totius Ecclesiae,&cum a fundamento pendeat tota domus, sic α Pontifice, in quo potestas Petri relucetε dependet universa Ecclesia , quae semper est congregata formaliter . cum sit unum Regnum

iiij

483쪽

λέη. DE CONCILIIS.

& unum Oviles, licet sit dispersa quoad Io

cum Constimatur nostra responsio ratione, quia Papa est Caput corporis Ecclesiae; at Ecclesiae particulares non sunt unum corpus , sed membra unius corporis et Ergo est caput non

Ecclesiarum divisarum , sed Eclesia etiam unitae Deinde , Papa est caput majus qualibet Ecclesia seorsim sumpta in quolibet piscopo in particulari: ergo est major omnibus Ecclesiis, omnibus Praelatis congregatis in unum, Cum pro tunc major non sit in illis potestas. Unde Concilium Chalcedonense in Epist ad Leonem express testatur D. Leonem fuisse caput totius Concilii , ubi tota Ecclesia congregabatur, Euibus , inquit, tu quidem ut Ca

Probatur 1. Papam esse supra Concilium,quia a Christo nulla est dat authoritas Ecclesiae nec'proinde Concilio Ecclesiam repraesentanti, nisi Episcopalis, Archiepist aut Patriarch. prout sunt persona quae Concilio conveniunt. Si e Cardinalis Panormitanus in Cap. ver quibUrim , de verborum significatione. Con-rilium Gemrale habet iura Principis in inserius, nam et si Concilium Generale habet hane potestatem ergo is PapA quia Concsua accipiunt potestatem robur a Papa Cardinalis etiam aTurre . cremata in summa de Ecclesia, Lib. 3. Cap. 28. Si quis superius dicta de Rom.

Pontis. Primatu , c. consideret , luce clarius percipiet , quod uni υersaliter Conciliorum auiaoritas a Rom. Pontis emanet. Multas insuper

hujus veritatis adducit probationes D. Andraeas Dux a Part. . Quaest. . de compam

484쪽

DE CONCILIIS. s

ratione Concilii cum Papa Supponendum squοή prima parte demonstraverimur Ecclesii universali, uisi mavis, communitari, nullam Athγis p testatem esse traditam Mauclerus cum suis octo approbatoribus Doctoribus aiasiens. quos nominavimus Disp. praecedent , docet

ob hoc authoritatem Papa , cum sit immediate a Deo , nullis Oecumenicolum Conciliorum egibus coarctari Part. 2. Lib. 3. Cap. 6. unde habet Cap. Io Et infra, Pro vocantes a Pontificii Monarchae iudici ad fisturum Concilium , excommunicantur Postea resere

dictum Papae in Epist ad Episcopo Baeticae&Toletanae Provinciae , Facsaflubritorum iudicantur a nobis , nostra mero iudicat Deus. Idem sentit D. uva cum Mauclero Tract. de Rom. Pontis Part. 4. Quaest postrema , Sit ergo prima conclusio , qui a sententia Sum Pontis adfuturum Concilium provocant , excommunicationem incurrunt Ratio non deest ad probandum potestatem non esse in Concilio , sed in Summo Pontis ut probavimus Disp. praeced. Quia Ecclesia non habet illam authoritatem a se, nec ab alio. Non a se , quia licet in Regno terreno potestas sit in Populo suppletive , quia ipse instituit Reges cum Populi sint ex senaturaliter liberi proinde in ipsis remaneat radicaliter talis potestac non tamen sic in Zcclesia , ubi potestas Papae collata fuit a Christo, non ab Ecclesia. Non etiam Ecclesia aut Concilium habet potestatem ab alio , quia Christus illam dedit , non Ecclesiae , sed suppositis Ecclesiae , cuin dederit claves Ecclesiae Petro, Math. Ib. iptestatem praedicandi , baptisan-

485쪽

cs D CONCILIIS . dii absolvendi singulis Apostolis, qui ea uti

possunt sine congregatione aliorum. Cum ergo Ecclesia seu Concilium non habeat potestatem a se nec ab alio , nullam propterea habet mcum nullam habeat , imo tota resideat sormaliter ωsubjective in Pont a quo illam accipit

Concilium , juxta Cardinalem a Turre- cremata in Summa de Ecclesia Lib. 3. Cap. 18. Probat. I. ubi concludit . Eu tota potesas universalis Concilii pendet a Rom. Poni Ficut a Capite

2 Pastore totius Ecclesia, juxta ea quae diximus in Disp. taeced. Proinde, probabile est Papam esse supra Concilium. Quod si Conci- Iium Constantiense Sess. . contrarium desinierit , dicens Concilium habere immediatam a Deo ore statem Loquitur Concilium de Tempore schismatis , ut diximus in hujus Quaestionis Praeludio Deinde verba Concilii

Canonem non redolent aut Definitionem cum non adsit verbum pronuntians Anathema nec verbum , definimus aut mandamus ab omni

Probatur . Ex hoe quod Papa confirmet Concilia, antequam publicentur , de illorum decisionibus dispenset is quod Concilia non dispensent de Censuris a Papa inflictis. Primum patet ex Conc. Nicaeno cujus 'atres Episti Euoniam omnia , precantur. Silvestrum , ut confirmet proprio ore quod Constituerant:

Quod revera fecit ipse Pontifex pist. Gaudeo

promptam, adhuc firmius in Conc Rom. Deinde Conciἰium Constantini fuit conficina istuma S. Damasio Pont. Concilium Chalcedonens suorum decretorum confirmationem

486쪽

DE CONCILII s. 4s

postulat, obtinet a D. Leone, &c inde in

Conc Lateran s. sub Leone Io. Sess. Q. Constit. . Pastor ternu , habetur, Consueverun antiquorum Patres conciliorum pro eorum qua insuis Concibi ges fuerunt corroboratione, is Rom. Pont subscriptionem , approbationemque homiίiter peiere se obtinere , prout ex Nicana

Ephesina , c. manifeste colligitur Si autem Concilia essent supra Papam , ab illo non peteretur confirmati, major enim non dependet a minori , imo e contrari unde Conc Basileenses: Quidquid in sacris flatuitu donciliis , Papa authoritate flatuitur Et infra , Dum enim De

mine suo ac persona omnia decernuntur: Dum

abest, sui Prasidentes qui eius vice funguntur, si eumque Apostolicum tenent , per sacrum Conci-Aum deliberata concludunt. Quae verba Concilii omnino adversantis Papae denotant ipsum esse supra Concilium , in responsione Synodali data a Praesidentibus , Hodie in 'a Generat, Cengregatione. Secundum probatur , quod possit Pontifex de Conciliorum Decretis di pensare, ex Cones Basil citato , Staiuta peν Concilium in nutu derogant sua potesati l Loquitur de Eugenio Pontis cui Concilium opponebatur qui ab eo fugerat errariam cum quibusdam Cardin ubi congregavit aliud Concilium Generale , postea transatum persectum Florentii quin pro tempore, loco ,

causi cs perfnis , libitate vel necessitates dente , moderari dispensarique sit , atque uti SummPrincipii epilleia , qua ab eo a ferri nequit. Hoc pratis confirmat i in Conciliis enim Nic.

487쪽

68 DE CONCILIIS

Can. Is Antioch. I. an. Ei QSardicensi Cap. I. statuitur, Ne cui liceat Episcopo de Civitat ua ad aliam ransire, Sixtus tamen III in

hoc dispensavit , cum Probo qui de Cisigua

Civit transivit ad Constantin Socrates Libri. Cap. 39. ωBaron. An. 434. Concilium Constantinopolit Act. o. an. x s. statuit , ne qui Photio adhaeserunt, restituantur in Sedibus suis : Imperator taliae Basilius, Ignatius Patriarcha rogavere Adrianum Papam, ut cum aliquibus dispensaret. Alii supplicaverunt Stephanum L. t dispensatum faceret Fratrem Imperatoris Basilium , qui ordinem Diaconatus a Photio receperat Stephanus , Iuvenis nominatus, ad Sedem Antiochenam elevatus Contra Canones Concilii Nicaeni , dispensatus

fuit a Simplicio ex Epist sua ad Zenonem Imper. De Ecclesia Ch Bana. Ex quibus omnibus patet , semper creditum fuisse , Papam posse dispensare de Canonibus Conciliorum. Tertium denique constat, quod scilicet Concilia non possunt dispensare de Pontificum Decretis, quoniam Synodus 8. universalis Constant. rogat Pontificem , ut dispenset eum illis qui Photio communicaverunt , quod denotat ipsos non potuisse dispensare. Ex quibus omnibus liquet , Papam esse supra Concilium.

Probatur . ex collectione multarum rationum. Primo , Concilium vel est Rastor , vel ovile, non Pastor , soli enim Petro dictum est, Pasce oves meas: Ergo est Ovile, .cum agnoscat ovile supra te Pastorem, Concilium debet agnoscere Papam supra se et Papa si supra omnes Piaelatos dispersos ergo etiam

488쪽

est supra illos collectos in unuim illa enim unio

non auget jus Praelatorum, maxime cum potestas Ecclesiastica immediate sit a Deo , Communicetur Papae immediate , mediante Papa Ecclesiae, retesatis , ut probavimus in

Disp. praecedenti. . Quilibet piscopus est

caput nedum singulorum Diarcetanorum , sed etiam collectionis eorum ergo Papa est caput nedum omnium Christianorum in particulari, sed etiam Ecclesiae totius o cum caput mineat supra corpus , ut diximus in prima Probat.

ideo Papa eminet super Ecclesiam is sic est supra Concilium, quod est Ecclesia unita . . Si Concilium esset supra Papam, Papa esset Vi- earius Concilii , quod est falsum , quoniam est Vicarius Christi , quem solum agnoscit supra se , unde Can. Nemo 9. Quaest. 3. Nemo judicabit primam sedem, neque enim ab Augusto,

nec ab omni Clero, nec a Regibus , neque a Populo Judex judicabitur. Per omnem autem Clerum, Glossa intelligit Concilium. s. In fine Concilii Sinuessani sub Marcellino , suprema Sede a nemineiudicatur. In Rom. sub Silvestro Can ult. Nemo iudicabit premam Sedem. 6. Ex

appellationibus Concilii ad Papam, sequitur Papam esse majorem, cum appellatio semper fiat a minori ad rhajorem Gelasius autem Papa in Epist ad Episcopos Dardaniae ait 'Ad Sedem Apostolicam de qualibet mundi parte ne landum est ab illa autem nemo est appellare permissus Qvq inteligitur etiam de appellatione a Concilio , ipse enim subdit Romanos Pontifices saepe absolvisse, quos ligaverant Concilia.

489쪽

47o DE CONCILIIS. Objicit Vigorius , Papam esse filium Ecclesiae , ergo non est supra illam. Res p. esse Pa tremia Filium diverso respecti, ut baptistatus enim est filius, is Papa est pater. Deinde nil repugnat , si in moralibusi spiritualibus filius superet patrem ratione aut horitatis , sicut Ia lomon superavit Bethsabee. Dicit , non esseverisimile, ut Christus sua sponsam Ecclesiani alteri subjecerit , cur non ut ejus pudicitiam is castitatem conservet contra Haereses, Schismata, pravos more si sicut amicus certus de sui amici probitate sponsam conservandam tradit illi, dum peregre proficisci cogitur Instat , dicendo , Papam Schisimaticum maereticum posse deponi a Concilio Hoc fatemur squia eo ipso, quod est Haereticus aut Schismat. indignus est , ut Ecclesiam gubernet, hoc enim tantum scandalum adduceret , ut hinc sequeretur ruina animarum. Addit , quod ex appellationibus a Papa ad Concilium , appareat Concilium esse supra Papam Resp. hoc esse illicitum, ut habetur in et probat. Ratio nostra est , quia in causa appellationis appellans potestate ijurisdictione ejus a quo appellat , eximitur , sic non esset amplius in ovili Papae in proinde esset extra Ecclesiam is non Chiistianus. Deinde , sicut non licet a Rege appellare, quia est Monarcha Monarchico modo r. extremo judicio judicat, sic , cum Papa sit supremus in Ecclesia Monarcha , igitur extremo judicio sic terminabit causas , ut fas amplius non sit ad aliud provocare. Unde Augustinus Serin 1. de Verbis Apostoli contra Pelagianos,

ait , Lim de hae causa duo Concilia mi sunt ag

490쪽

S/rim Apostol inde etiam rescripta venerunt; causefinita est , utinam error matur. Si causa sinita sit post judiciu in Papae , non est amplisis locus appellationi ad futurum Concilium, quod postulabant Pelagiani. Sic etiam Optatus Mile vitanus contra Donatistac, Iudicium Melchiadis Papa sententia Gusum est. Lib. I. contra

Parmen.

Objicies et causam Donatistarum , quam damnaverat Milii ades Papa , iterum judicavit Episcopus Arelatensis in Concilio, teste August. Epist. 6 Ad Glorium aleusium, ubi addit,

Ecce putemus illos Episcopos , qui Roma iudicaverunt , non bonos fuisse iudice , restabat adhueauniversa Ecclesia Concilium , c. Ergo Concilium Generale est supra definitionem Papae. Res p. cx August. ideo Epist Arelat judicasse, non quidem , quia necessarium erat , sed quia sic voluit Imperator, ut acquiesceret Donatistis hoc postulantibus , videret , si post duplex judicium sanarentur. Res p. r. ad verba Augustini , quod non comparet Papam sine Concilio cum Concilio sine Papa , quod nos ipsi facimus , sed Concilium particulares, cui praeest Papa , cum Concilio universali , cui etiam praeest , tunc dicit , quod ea quae gesta sunt in Particulari , possint adhuc judicati in Generali maxime in quaestionibus facti particularis , ubi iapa Concilium Particu IaremGenerale errare possunt i ii in definitio dependeat ex informationibus , ut in Quaestione Donatistarum , qui credebant miracula facta in sua secta , esse vera miracula. Dices, ea Math. 18. Si peccaveri in se stater tu μ , du

SEARCH

MENU NAVIGATION