Theologia Scoti a proxilitate, et subtilitas eius ab oscuritate libera et vindicata seu Opus theologicum studentibus sic attemperatum, ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyvin, ... In quatuor partes divisa. Prima quarta pars

발행: 1671년

분량: 603페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

1 DE CONCILIIS .

Prest. Eccles Rom. In Cone Calcedonensi. Legati judices Leonis Papae fuerunt Paschasi nus Lucentius Episcopi , cum Bonifacio Presb. Hujus Concilii Patres numero so O sic

scribunt sum Pont. Nobis omnibus scut membris praera , in tu qui tuum tenebant ordιnem.

Epist. Repletum es gaudio, nostrum, habetur . Pari Eutichius Constantinop Episcopus fuit Legatus Papae igilii in Conc Constantin. r. sed agnoscit antiquioris Romae Antistitem ibi praesidere sua aut horitate , ν

dente nobis vestra beatitudine Epist. Scientes quantum bonorum , quae est penuliima in Collat. I. Pro Conc Constantin. 3. Audiendus est Longo-barbus Imperator , Agatho Ianctus,nu

per ordinaim Papa nostra pio fuscipient apices, destinati in rasenti s Conculo propriam eiu

indutos personam Theodorum o Gregorium Deo amabile Presbyteros , cs Ioannem Deo amabiis lem Diaconum. Sic scribit Imperator Georgio Patriarcha: Constantin Epist. Quamquamsollicitudinib- in Praeamb. Conc. In Conc Nicaeno 2. Petrus Archipresbyter Ecclesiae Rom.& Petrus Sancti Sabae Abbas Legati fuerunt Adriani Papae primi. In octavo denique Conc. Constantinop praesederunt , ut Legati Λdrianicii Donatus, Stephanus Episcopi, cum Marino Diacono Istorum primus in fine Concilii ita subscripsit, Ego Donatus Deig ita Episcum minensis , locum obtinens Dominime Adriani , niυersilis vi, hiae sincta universal, 3nod praesidens , omnia qua super .s leguntur promulgavi 2 manu proprio stubscrusi.

Ex hoc sequitur , quod si jus praesidendi coa-

472쪽

DE CONCI LII s. 4s I

eiliis non pertineret ad Pontis Rom. Patriarchae Constantinop numquam cedere voluitasent suam authoritatem , ut ea induerent Legatos Papae , qui saepius erant tantum Episcopi , aliquando simplices restiteri , maliquando solum Diaconi. Objiciunt Haeretici multos Imperatores in Conciliis praesuisse, ut Constantinum in Conc. Nic. Marcianum in Chalcedonensi, Theodosium H in Ephesin, saltem per comitem Candidianum in sic de multis aliis. Res p. Imperatores dici quodammodo , Conciliis praefuisses; sed hoc factum ei tantum ad multitudinem Epii coporum in pace conservandam in ut omnia recto ordine, sine tumultu peragerentur. non vero praefuerunt ad mere Ecclesiastica negotia, qualia sunt fidei, morum decreta: Unde Ambrosius Epist. 1. dicit , Constantinum non se fecisse judicem , sed liberum dedisse judicium Sacerdotibus QAthanasius in Epist ad solitariam vitam agentes , arguit Constantium , qui volebat primas tenere in

Conciliis , dicens ut iudicium Episcoporum est,

quid cum eo commune habet Imperator Hoc est consorme Scriptura: nam x. Paralip. 9. Amaria Saeerdos e Pontifex , in omnibus, qua ad

Deum pertinent , prasidebit Porro , Zabadias sui est Dux in domo Iuda super ea opera erit, qua ad Regii sycium pertinent. Porro , Pontifex praeest Concilio, non tantum , ut primus judicium serat, sed ut supremum proserat judicium; sicque ejecta ',inione majori , cum minori sententiam proserre potest, non tanquam praeses Concilii , sed

473쪽

DE CONCILIIS .

ut supremus Ecclesiae princeps , qui iudicae

tanquam ex Cathedra , ex impulsu scilicet Spiritus sancti Hoc fecit Damasus, qui irritavit acta Concilii Ariminensis , quibus major pars

Episcoporum consenserat , Leo, qui irritavit quoddam decretum Concilii Chalcedonensis, cui etiam major pars consenserat , ut ipse testatur Epist. 63.s .in s. Nunquam tamen, vel rarissim eveniet, ut minorem partem sequatur Pontifex exclusa fraude , quae advenit

in illis duobus Conciliis .

Summo Pontifice.

V intelligatur quaestio , Notandum est

Pontificem aliquando mittere suos Legatos cum instructione de his quae sunt in Conci- Iio facienda , ut misit ad prima Concilia, ubi cum tantum esset unicum negotium tractandum , poterant de facili instrui de mente Pontificis Legati ipsius aliquando etiam mittuntur sine instructione , quando maxime de multis rebus agendum est in Concilio , ut V. G. in Tridentino Constat quidem , decreta Conciliorum Generalium facta ex voce unaninii Patrum sequentium adamussim intentionem Pontificis , non indigere confirmatione ipsius; tunc enim Ecclesia cum suo capite in unum idem consentit. Sed dissicultas est, etiam inter Catholicos , utium Decisiones Concilio

474쪽

D CONCILII s. 4ss

rum Generalium factae a Patribus unanimiter cum Legatis non informatas particula lue de intentione Pontificis, sint de se in fallibiles ante confirmationem Pontificis Bellai minus opinative respondet, tale Concilium non esse in- fallibile ante confirmationem Pontis. Alii cum Antonio Cordubensi , Sotoin D. Andrea Du-val contrarium sentiunt.

PROBABixius est decreta Conciliorum Generalium de se esse in fallibilia, nulla indigere confirmatione , si unanimi Praelatorum& Legatorum consensi prodierint , quamvis Legati nullam habeant instructionem a Papa,

modo nullus Patrum refragetur, ne contra

veniant Legati instructioni Pontificis , nec Papa praeceperit Legatis , ut ipsum consulantante definitionem. Si enim major pars De

cretis consentiati minor repugnet , pro majori parte confirmatio Pontificis necessiaria est. Probatur conclusio Primo , quia tale Concilium perfecte Ecclesiam repraesenta , Legati caput , irae lati Ecclesias particulares diffu- fas per totum Oibem argo pro tunc est in fallibilis , cum portae inferi non possint praevalere adversus eam. Secundo , quia tale Concilium non potest dici Acephalum , quoniam ca put essentiale adest, praeest per Legatos Tertio , quia Papa mittit Legatos cum potestate definiendi sine restrictiones frustra autem est illa potestas quae non reducitur ad actum. Objicies, multa Concilia recepta non esse, quia non fuerunt conficinata a Sum Pont ut

475쪽

λs DE CONCILII s.

Ariminenses, Ephesinum 1 Trullanum, seu it Trullo, Malia quaedam. Res p. non fuisse il- legitima ob desectum confirmationis , sed quia Arimimense a Constantio convocatum fuit , ablata libertas Patrum minis, terroribus in Ephesin x. Eutiches& Dioscorus in Ecclesiae communionem recepti sunt opera Theodosii Imp. Flavianus Patriarcha damnatus vulneratus fuit , reclamaruntque publice Legati. Τrullanum celebratum fuit in Palatio Iustiniani , Imp. vocatum Trullum , sub authoritate Patriarchae hujus urbis Callinico cin- consulto Pontifice , hujus Concilii confirmationem multoties petiit Imperator, tum iSergio , tum a Ioanne VII. Sergii successore, quam tamen obtinere non potuit. Dices , Ergo sunt duae Cathedrae infallibiles , Ponti sexi Concilium. Resp. non esse duas , sed unam tantum quae constat ex Pontifice per Legatos ex Praelatis cclesiarum particularium. Deinde, quid repugnat admittere duas infallibilitates, unam in Summo Pontifice persona

I iter sumpto , aliam in Concilio , ubi Legati praesunt. Dices , ergo Papa debet obedire Concilio. Non , sed veritati per Spiritum sanctum

revelatae.

Objicies , multa Concilia petiisse confirma tionem Pontificibus , ut Nicaenum S. Silvestro Calcedonense D. Leone, malia ab aliis. Resp. hoc ideo factum fuisse , quia Concilium Oecumenicum ante confirmationem Papae habet solum vim directivam, non vero coactivam , hoc est, ostendit veritatem infallibiliter amplectendam , sed non potest statue-

476쪽

DE CONCILIIS,

m poenas, nec impellere censuit fideles, ut illam amplectantur : Sicque , qui post definitionem Concilii , ante confirmationem Papae, non vellet credere eius decretis , non esset a reticus, nec Ecclesia rebellis , nisi Papa dedisset Legatis facultatem publicandi Concilium ante suam confirmationem. Ratio est, quia Ecclesia est status Monarchicus i fidelium obligatio positiva credendi non potest oriri nisi a Monarcha sicut nec in Regno possunt statui poenae contra infractores Legum, nisi leges Rege confirmentur. Et haec est ratio , cur Concilia Generalia expetierint confirmationem Papae , praevidentes Decreta sua quamvis alias in fallibilia , non posse aliter promulgari , nec Fideles cogi ad illa credenda sub Censuris. Unde si Patres in Concit. Generali poenam Anathematis soleant decernere contra non credentes , hoc est semper sub conditione

confirmationis suturae. Quaeres , ut tum Concilia Generalia a Pontifice approbata possint errare. Resp. negative,& hoc ex fide est Math. 18. Vbibunt aves, vel tres congregati , c. Idest, ex Concit Chalced. in Epist ad Leonem post finem in . o duo

mel tres congregati in nomine meo, meam assentiam accipiant , quanto magis congregat o tota

P aurum cum Capite suo Z Unde August. in Epist. 161. dicit , ultimum iudicium esse Concilium Generale. Ratio est , quia si de hoc posset dubitari, in dubium revocaretur Haeresum condemnatio i rarius diceret erralle Concilium Nicamum, Macedonius Constantin Nestorius Ephesinum , c.

477쪽

418 DE CONCILII s.

Quaeres 2 ulrtam Concilia Generalia anta approbationem Papa errare possint. Res p. si Patres illorum definierint contra consensum Legatorum, pro tunc errare possunt Concilia. Rei p. h. si Patres consentiant cum Legatis,ac ipsi Legati agant contra instructionem Pontificis , errare adhuc possunt talia Concilia censentur reprobata. Resp. . si Prasati cum Legatis consentiant,& nullam isti habeant instructionem a Pontifice in particulari, tunc in- fallibile est Concilium, ut nox probavimus. Resp. . qu bd a fortiori , in fallibilitate gaudebit Concilium , in quo Legati conveniunt cum Pallibus , sequuntur instructionem a Pontifice acceptam. Quaeres 3 urium Concilia particularia errare possint. Res p. I. probabilius esse ipsa non posse errare , si sint a Puntis confirmata , licet hoc aliqui Catholicorum negenti, quia si Ponti. sex est in fallibilis , ut verisimile est , non poterit errare in confirmatione Concilii partiaculatis Deinde , dubium adhuc esset , an Con, cilia parricularia errassent in condemnatione Priscillianistarum , Pelagianorum , Ioviniani,&aliorum. Resp. z. Concilia Particularia non confirmata posse errare, licet temerarium sit eis non acquiesceres Patres enim . Synodi

S. Dicunt, se venerari&recipere etiamCon

ciliorum localium decreta. stertio nostra sumitur ex s. synodo Rom. su Simmacho, ubi habetur , Concilia palliculari , quia praesentiam Papae non habent , pei didisse validitatem Deinde , Concilium nationale Carthaginense sub Cypriano erravit, dum desini Mit

478쪽

DE CONCILII s. 4s

Haereticos esse rebaptisandos Tertio denique, cur Concilium Generale sit in fallibiles, esu quia Deus proniisit in fallibilitatem Ecclesiae, Contra quam portar inferi non praevalebunt; quae Ecclesia non repraesentatur perfecte in Concit particulari. Adde quod in Generali

praesidet Papa qui est in fallibilis. Quod si

Conci particul possint damnare Haereses, quod fecit Concilium Antiochenum contra Paulum Samosatenum , hoc verum est , quando hoc est facile , tunc enim citius currendum est ad lupum grassantem. J E VII.

Virum .ipa sit supra Conciliam. HAE sustinentes , Papam non

esse caput totius Ecclesiae , sed tantum Episcopum sua Ecclesiae particularis , vel ad summum occidentis Patriarcham, tenent ipsum non posse esse supra Concilium Generale. quod universalem Ecclesiam repraesentat Car-clinatis vero Cameracensis, Gersonius alma num aliqui alii contra Haereticos sentiunt Papam est e quidem supremum caput singulorum fidelium , Ecclesiarum, iraesulum , seor a sim sumptuorum , non autem totius Rcclesiae congregatae in Concilio ibi Ecclesia formam corporis induit, Qtota potestas simul unitur . quae antea elat divisa cita quod si comparetur

Papa cum quolibet Christiano , ipse sit major, cum hoc sit comparare membrum nobilissimul a

479쪽

D CONCILIIS .

cum minus nobili Si vero comparetur cum to, ta Ecclesia unita in Concilio , tunc Papa est quid minusci quia comparatur totum corpus

cum uno membro sic statuunt illi Autho- res cum Richerio, Vigorio Concilium esse supra Papam, cum totum sit majus sua parte.

Alii tandem in in majori certe numero , omlunt Papam ita esse supra Concilium , ut non possit subjici sententiae ipsius coactivae limo potest Concilium non indiceres, ipsum revocare , illiusque Decisiones irritares; quia est absolutum caput totius Ecclesiae , etiam simul

collectie in Concilio Sic Alberius D. Thomas, D. Bonaventura , Richardus, Paludanus , Cardinalis de Turre Cremata , Mauclerus cum suis approbatoribus , D. Andraeas du

ximi.

Occasio hujus controversiae desumpta fuit

praecipue ex Concit. Constantiensi tempore Schismatis, in quo erant tres Pontifices , Benedictus XIII. nimirum , sedens venioni; Gregorius XII. Arimini in Ioannes XXIII. Bononiata Solus Ioannes XX l II ad Concilium acccesserat , a quo cum discessisset clam postea, remansisset Concilium sine capite, proponere coeperunt Patres, an Concilium posset judica-xerii deponere invitum Pontificem in reveractatuerunt Patres , Ecclesiam a Christo imme. diate habere potestatem , cui omnes cujuscumque Status: Dignitatis sint, etiam, Papalis,le nentur obedire in his quae pertinent ad fidem, extirpationem dicti schismatis, Sess. . o. Sed haec controversia quae in coeierat An I Os,

480쪽

DE CONCILIIS . Oss

i Concit Pisano nec approbato manifeste , nec reprobato, quod deposuerat Benedictum XLLI.& Gregorium XII. continuaverat tempore

Concit. Constant. An I I. . maxime crevit

in Concit Basileensi n. 1 31 ubi cium Eugenius IV. Concilium inchoatum dissolvere vellet,& ejus progressum impedire , quaerere

coeperunt Patres , an tenerentur obedire

Pontifici , qui eos convocaverat , an potius teneretur Pontifex obedire Generali Concilii , qudd ultimum plurimi Patrum determinaverunt proinde Concilium esse supra Papam. Propter has , inquam , occasiones controversia inter Doctores citatos nata est tam acriter, ut

illi dixerint, de fide esse, Concilium esse supra Papam hoc propter determinationem Concit. Constant. QBasileensis i isti vero econtra sustinuerint de fide esse , quod Papa sit supra Concilium in hoc propter definitionem Concilii Florentini , ubi statuitur Summum Pontificem esse totius Ecclesiae caput, ipsi in Beato Petro regendi , pascendi m gubernandi universa Ecclesiam D. Iesu Christo plenam potestatem traditam esse : Ubi quando determinatur 'quod sit totius Ecclesia caput, Scquod rigat universam Ecclesiam ue hoc non potest intelligi de Ecclesia dispersi , sed etiam congregata in Concilio Hoc adhuc clarius habetur Sess cir Concit Lateranen in qu 1 statuitur Papam esse supra omnia Concilia, illumque habere plenum jus ad illa indicenda, transferenda , .dis luenda. Haec diversa Conciliorum decreta in causa fuerunt , ut quae, libet pars Doctorum praetendat , suam senten-

SEARCH

MENU NAVIGATION