De Dei benedictione commentariolus seù ad selectiora pp. excalceatorum ordinis eremitarum S. Augustini de vocali Dei cultu statuta obseruationes variæ, morales, asceticæ, rituales, quibus binæ accedunt disquisitiones 1. De hymni Te Deum laudamus auct

발행: 1695년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

na in coordinat. tom. 2. tract. I. resol. I 12. admittatur illud in Ecclesia S atriis extra Diaecelim Hispalensem sumere, peccatum mortale non esse, vi alias tenet Pasqualigus in Cretur. Σ. q. II s. negari tamen non potest, actum profanum esse, indecentem, inhonesium, ac irreuerentem, id scandalosum; cum omnibus his de causis illud in Ecclesijs, & earum ambitu dictar. Ciuitatis , & Diaece sis Hispalen. sumere sub poena excommunicationis prohibuerit Vrbanus VIII. in incipien. Cum Ecclesiae. sub Io. Ianuar.

36i ibi: Vos , quibus cunctarum per orbem vniuersim Ecclesiarum cura a Deo commisi est , inuigilare conuenit , Ut ab eisdem Eccles s quicumque a Ius profani, indecentes procul arceantur . Et iter lim : Pt utriusque sexus persona, ac etiam Sacerdotes, O Cle/ici tam faeculares, quam Regulares clernculis bonestaris immemores illud sumere c. maguo cum proborum Icandalo, rerumfusacrarum, reuerentia. Hinc est, quod Vos , ut abusus tam scendato-fus ab Ecclesijs huiusmodi eliminetur c. Vnde sic arguit ibid. num. 3. Pa u ligus. Ergo sumptio tabbaccbi in Ecclesa ex declaratione Pontificis est actio scandalosa, ct irreuerentialis ; Sicut& Cardinalis de Lugo in Respons morat. dub. 9. num. 6. n. per haec verba: Monerem tamen, ne id in Ecclesia, vel eius ambitu fiat, cum propter reuerentiam illorum locorum Sanzi s. D. Vrbanus VIII. in Diaco Hispalensi probibuerit, ut vidimus o quae probibitio, licet ad alias Trouincias non extendatur, Iunonis tamen sine irreuerentia aliqua loci facri id fieri non posse ; eadem enirn ratio est de Ecclesia, & Choro, cum&ipse domus Dei, quin & pars Ecclesiae ut obseruat Peyri n. in Regul. Minim. cap.8. g.36. q.2.nu.ε. 5e in terminis praefatae prohibitionis Vrbanae,Ioannes Baptista Neri in opuscul. de Iudices. Inquisitionis cap. 26. q. I . dicit. a. ubi pro Choro non intelligit solum inferiorem, & iiixta Altare , sed & Chorum luperiorem; cum set infra tectum Ecclesiae, oe quicumque chorus sit deputatus admiuinas laudes decantandas , O nυn ad excitanda corporis excrementa. Haec tile. Nec capere valeo, quomodo tabbaci sumptio deuotionem, & attentionem promouere possit in Choro; quando, si qui inter studendum, dum tabbaco utuntur , cur sumant, interrogentur, communis est responsio: ad diuertendum sumo. Saltem cum excreatus, sputa, tussis, nasi sibilus, ortiaque strepitust abbaci usum comitentur, cum externa in nostro Ceremoniali, ut vidimus, praescripta deuotione nullatenus certe potest concordare.. 33 Sed ut dicta melius perpendantur, haec addo ex laudato Io. Baptista Nerid. cap. 26. q. G. v bisac: Quaeres sexto. Si aliquis Regularium Conuentus haberet Chorum, ubi Religiosi solitum habent persoluendi noctu μnum ossicium, qui Chorus non haberet communem murum cum Ecclesia, sed inter Ecclesiam, oc ipsum Chorum interlocetur lata quaeda in alia nauis Ecclesiae, an in isto Choro, tempore, quo cantatur nocturnum ossicium, lamentes labbaccum , peccatum mortale committere dicantur e Duos cerem, salua semper Superiorum censura: Primum est, quod si pertu

32쪽

barentur cantantes Diuinum ossicium , & sumentes commouerentur ad expellenda corpori I, & capitis excrementa, cum maxima perturbatione Diuini Ossicij, praesertim inordinate, hoc est multoties, ta accum lumentes peccant m rtaliter ; & ratio est, quia sunt grauis incommodi moralis ; nam singuli cx hypothesi perturbarentur, & ita graui subiacereti commodo Diuinum Osticium. Et iterum/iΣ. ubi sic : Cum aliquis obligatus ad recitandum Canonicum Oificium in actuali recitatione priuata si utatur labbacco , an peccet mortaliter λ Praemitto pro responsione, quod iuxta probabiliorem sententiam iste talis teneretur recitare Diuianum Oificium cum interiori attentione si , paena culpae capitalis, cunia, haec recitatio sit absque dubio oratio, ad quam essentialiter attineat attentio, ut grauissimi lentiunt Theologi , de qua doctrina alibi erit sermo Hoe praemisso: Dicerem primo, quod si semel viatur labbacco, cum se periculo exponat ad perdendam attentionem per parum temporis, pecca tum erit veniale s& eius doctrinae ratio est, nam excusaretur a paruitate amissionis attentionis debitae ad recitandum Oificium Diuinum a peccato mortali. Dicerem secundu : Quod si pluries utatur labbacco, maxime cum narium strepitu in sumptione , non excusarem a peccato mortali ', ocratio est, nam moraliter loquendo videtur esse impossibile, ut debitam habeat interiorem attentionem iste talis in recitandis horis Canonicis a Experto credendum est. Haec ille. Haec item addo ex Thoma Hurtad. Resol. mora tras. II. cap.vltim rium. 39i. ubi sic: Etiam poterit prohiberi, ne Clerici, etiamsi Sacerdotes non sint dum Choro adsunt, vel sacris induti sunt ad ministrandum

solemti iter, illum sumant, argumento ex Solentes. de celebrat.Missar.

ob reuerentiam loci, in quo iunt, & quo pergunt, & ob deuotionem, Scattentionem debitam tali actioni. Et iterum ira. 399. Si autem Clemens V.

in clementin. unica de Vit. σ honest. Clericor. quae confirmata fuit a sacro Concit. Trident.ρβ. I . cap. 6. 6c a Sixto V. in quadam Bulla , quae est. . de incipit: Cum sacrosanctim . F. Ianuar. i 386. prohibet, ne Clerici caligas ex serico viridis coloris , vel alterius indecentis portetit, quod obligat ad mortale, ut dico in Controuersia de obligationibus Ministrorum A raris. membr. I. S. . Multo melius consuetudo vitiosa sumendi ta accum

poterit Clericis prohiberi, de quibus optime dici possunt Concili j verbarzania aliquorum hodie inualuit temeritas , Religionisque contemptus, ut propriam dignitatem,& honorem Clericalem parui pendentes, per plateas,& loca publica tabbaccum sumptitare non desinant: res prorsus statui dissona, & personis Ecclesiasticis aduersa, quos omnis nitor, munditia, puritas,& decentia decet,quibus Omnis tabbaecus in puluere, folioque sumintus contrarius omnino est. Haec Hurtadus. Ex quibus isserri potest, quid de sumptione tabbacci tu Choro diccadum . . .

33쪽

SECTIO QUARTA

De Oscis sine nota perfluendo iuxta antiquam Cleri,

CT Monachorum ritum , cI' S. P. AUUini mentem set bi de Harmonici cantus origine

in ciuis in canIu obseruanda, , an re plura in Quodlibet. Regulari Quodlib. s. dub. ro. dirb. I mus, & quae sufficerent ad ostendendum hunc sine nota pub lendi ritum, quem hic Constitutiones Apostolicae sic praescri-hunt, sine nota tamen, S. Patris Augustini menti quadrare, &genio. Pauca nunc tam um, di pro huius legis notitia. Et simplicem cantum demandari eonijcio primo, quia talis& erat primitiuae Ecclesiae, ac etiam priscorum Monachorum canendi forma. Et quoad Ecclutam, docent clarEs. Isid

rus de Eccles. Uic. lib. I. cap. s. ω ex illo Rabanus Maurus de Innit. Cleri lib. 2. cap. 8. sic: Primitiua Ecclesa ita psallebat, ut modico flexu vocis fa-eeret psallentem resonare; ita ut pronuntianti vicinior esset, quam eanenti. Tropter carnales in Ecclesia, non propter spuituales consuetudo canendi est instituta; ut, quia verbis non compunguntur, suauitate modulaminis moueahtur.

Et non iam per paucos dies, aut annos, sed per tria saecula , ut praeter Nicephorum de quo mox Edmundus Martene in suo& studiosh elabo.

rato opere de Antiquor. Monachor. Ritibus. lib. I. cap. 2. num. So. ibi: Con

stat primis Ecclesia saeculis Ualmosita modico vocis flexu decantatos fulibe, ut pronuntianti vicinior esset allens, quam canenti: sed refrigescente ponmodum eburitate, ad excitandam Christianam fidem , ct deuotionem, cum suavi vocis modulatione diuina celebrari caeperunt ossicia. Qui mos pariter obseruabatur in Ecclesia Alexandrina sub Athanasio, teste S. P. Augustino confess. lib. Io. cap. 33. ibi: Tutius quidem mibi videtur , quod de Alexandrino Episcopo Athanasio saepὸ mihi dictum commemini, quia tam modico siexu vocis faciebat sonare lectorem almi, ut pronuntianti vicinior esset, quam canctii, sicut &Claudio Espencaeo, qui in Epist. I. ad Timoth. lib. I. digression. cap. Io. sic habet: Psalmos certὸ a Diaconis recitari, boc est, legi magis, quam cantari consuetos, nos antea docuit Albanas' exemplum; & forte, ut intra videbimus, etiam in Ecclesia Mediolanensi, 38 Et talem re vera fuisse, ex praelibatis sanctorum Augustini, & ID

34쪽

opust. 1. disquis et s. Petrus Marchiant. in Tribunal. Sacram ctrin. 2. pari. 2ἰtit. Dct. I . q. Σ. d. b. s. respo'. ad. 3. Peyrin. in Regul. Minim. eap. q. s. I 2. q. 6. Caracciolus in Syno . vet. Rete. Rit. pari. I. t. ad cap. I. I. I 3. Carolus Dulisne in suo Glossar. latinit. Wrb. Cantus. & Ludovicus Thomassinus de O. O nou. Eccles. Discipi. pari. I. lib. 2. cap. I. num. 3. q. ubi sic

ex Iustino Martyre idem colligere videtur: Iustinus Mar r de Psalmod. Ecelesiastica Horarum canonicarum siluit in Amogia secunda, ubi Dominicam Synaxim descripsit; eamque, qua tunc celebrabatur, Miliam, in qua o legi solitas scripturas , multas preces Deo fundi. Quamquam poset contendere non immeritὸ quis in bis precibus, ct in illis scripturarum lectionibus Psalmos comprebendi , qui recitarentur , aut etiam leuismo vocis flexu canerentuν . Et iterum cap. 76. num. I. dum recitat is suprapositis S. Isidori verbis, Primi. tiua Ecclesia oee. pro bile & ipse putat, talem re vera fuisse in tota Ecclesia antiquum psallendi morem, dicens: Quia de Alexandrina dixit Augustinus, hoe de primitiua Ecclesia tota Isidorus intelligit; atque id ita fuisse, mihi probabile est. 39 Sed elatius huius simplicis Psalmodiae ritus dignoscitur ex origine

eantus melodici, quam tangit Theodoretus lib. bH. cap. 29. resert Sozo

menus Hist. Eccles lib. 3. cap. I S. & Nicephorus Hist. lib. 9. cap. I 6. fusius se describit: Cum iam per tria a Christo nato saecula simplex eantus, siue potius recitatio nullo modulationis fuco permixta Christi populos nutriuisset. Eicὸ tibi

Harmonius quidam Bardesani haeresiarcha haereticus filius, mali eorui malui ouum, cum Iua prava dogmata musicis numeris includeret, multi ex Dris propter verborum venustatem, O sonoram suauitatem demulsi paulatim haere-Ies imbiberent, B. brem ea re cognita, carmina eatholicam fidem reIonantia rueneficis Harmoni, versbus opposuit, elatio scilicet clauum tundens. Ea itaque suavi vocum , sonorumqueflexu accommodata Syris audienda praebuit, o eanem da. Haec ex Nicephoro, Martene loc. cit. Vertim in Nicephoro haec tantum lego: Alj insuper apud Ostoenos fuere eodem praeclari modo Bardesanes , ct Mius eius Harmonius. Et pater quidem nominis sui haeresim instituit; filius autem Graecis diIciplinis satis eruditus patris vocibus legitimis modis, musicisque numeris inclusis ordine circulari in choro eas cani instituit, quos ex eo tempore buculque Syri psallentes usurpant. Nom ille ad paternam delapsus haeresim , eademque cum Graecis de animageneratione, o corporis interitu , O uon de futura regeneratione opinatus, lyricis modulis doctrinas huiusmodi aspersit. Quibus multi ex Syris propter verborum venustatem, sonorum numeros demussi, paulatim opinionibus talibus recipiendis sunt assuefacti. Caeteram D. Ephraim

ea re cognita, quamuis Graecarum artium e res Harmoni1 n meros moderatus

est, atque eiusdem modulis, carminibus ecclesiasticae sententiae confovis, adiectis, Syris ad hoc usque tempus ea canenda dedit. V diuinos omnos plurimos ,

quibus Deum in primis celabrat, O laudes praeterea virorum, Di instituto Deo

35쪽

dio 'OBSERVATIO L

placuere ad Hammonis carminum leges composuit: a quibus, ut equῖdem

puto, per aemulationis ardorem posteriores Ecclesiae cantores modulorum formas mutuati, magis etiam , atque magis augere , atque propagare eas aggredi sunt.

Ex quibus nihilominus ultimis verbis modulati Ecclesiastici cantus origo dignoscitur. Ex bis habemus verba sunt Antoni j Monchiacent Democh ris aduers. Missoliturgos lib. . cap. I a. pag. 37. liti. G. a quo primum forma

modulandi, ac canendi harmonicὸ trincipium acceperunt, nempὸ ab Ephrem diuinitus inspirato: quod inseri de Franciscus Biuarius de Veter. Monach. tom. 2. lib. I . cap. 2. num. I 8. 6c Martene loc. m. dum subdit, hinc tum suaui iocis modulatione diuina celebrari caeperunt victa , & nouisti me Iacobus Pignatellus in tom. . consuli. Canonic. cons. I. sc scribens: Sanctiora namque

ea Apostolorum tempora, O quae successere proxim aecula nullos habuisse ibi lusemodi ad lyram concentus, nullis non litteris constat. Invecti subDidὲ fuere, cum θι aurium laenocingsbaeretici instillare per ea vocum frequentamenta in piorum animos luem occapere. Opponenda siquidem , ut lib. 9. cap. I 6. Niceph rus suis in histor sadnotauit, cantica canticis, cytbaraeque e inaris veluti pila minantia pilis, fuere, inductique eapugnandis nouatorum artibus ebori eatrorum. Idem tradit Theodoretus lib. I. Hs. Ex quo rursus sequitur, huiusmodi m

dulatum cantum anIes. Epbrem a Diuinis ossicijs abfuisse, & solam sina, plicem psalmodiam viguisse. o Facit item adhoc,quod ab initio Diuinum ossicium sunt verba Radulphi Tungrensis lib. de anon. obserua. propos ΙΣ. omnimodo constitu tum erat in Psalmis, absque hoc quod aliqua cantarentur &c. Missae autem in Ecclesia Dei primitiis fiebant cum lectionibus utriusque Testamenti Euangelio absque cantu; ad quas Caelestinus Papa psalmos, sicut ad alia ossicia decantari instituit dee. Tamen ex hoc uniuersaliter in Eccle-sam Dei non suit introductus: sed postmodum tempore Theodosij iunio. iis, sicut in vita B. Ambrosi; legitur, in Ecclesia Mediolanensi Cantus,& hymni coeperunt Dequentari, & tempore succelsiuo a B. Ambrosio apud Latinos & ad Missam ad alias horas diui nas cantus publicus cum hymnis metricis est introductus. Haec illa. Facit insuper, quod cum crescente Ecclesia verba sunt Uualdensis d. cap. I 8. num. I. creuerit oe cantus ad laudem Dei in triplici specie sua; & hinc forte absurda qilaedam suborta: ad ea tollenda simplex canendi modus reassumptus fuerit, ut ex his Auctoris Responsionum ad Orthodoxos, praefato S. Iustino, ut notant Bellarminus

de Scriptor. Eccles. & Sixtus Senensis in Biblioth. verb. Iustinus . falso adscri tarum q. io7. verbis: circa in Ecclastis non usus carminum per eius generisii rumenta , ct alta insistentibus congruentia receptus , sed simplex cantio in eis Manet, colligit Cornelius Schultingius ibid. cap..2o. & veluti antiqua ca ne di consuetudo restituta.k

4i Quo 'ersi ad Monachos habetur a Cassiano, qui lib. 2. Instit. cap. s. huius:

36쪽

huiusmodi cantum eos ab Angelo edoctos describit: Mius quem Angelum

erediderunt in medium psalmos Domino cantaturus exurgit. tumque sedentiabus cunctis, O in Dallentis verba omni cordis intentione defixis, undecim malis mos orationum interiectione distinctos contiguis versibus, parili pronimciatione cantaset c. ab uniuersorum oculis repentὸ Iubtractus, quasionι pariter σ csrimoniis finem imposuit; per parilem namque pronunciationem non certicantus ille venit , qui eleuationem, & imminutionem importat, sed qui voce semper pari pronunciationi magis , quam cantui vicinior est , ut o seruat Peyrin. in d. cap. . Regul. o. 6. notab. 2. Et ita ab ijsdem obseruatum. vi Cassianus ipse libid. cap. q. sic scripserit: Qui modus antiquitus coustitutus Uchrcὸ per tot saecula penes euncta illarum Trouinciarum Monasterιa intemeratus nunc usque perdurat , quia non humana adinventione statutus d senioribus agris

matur, sed caelitus Angeli magisterio patribus fuse delatus ; cum enim loqua tur de cantu, quem Angelus eos docuerat, ut statim prosequitur enarrare Cassianus, & notat Christianus Lupus in Concit. tom. pag. q. 6. benediagnoscitur, hunc cantum cum parili pronunciatione apud Monachos tanto tempore usitatum.

1 Nec dictis obstat, quod saepE, ac saepius qui de Clericorum, Mon

chorumque antiqua psalmodia scripserunt, canendi verbo usi fuermi, quasi modulatum eorum cantum etiam pro tunc insinuare voluerint, quia voces istae Cantus, & cantare ex usu sup eonunt pro recitatione, ut ad verba illa S. P. August. Ierna. 2s i. de Temp. ibi: Conqueri vobiscum volo, quia sunt aliqui, Cr maximὸ potentes istius mundi , qui, cum veniunt ad Ecclesiam, non sunt deuoti ad laudes iei celebrandas, sed cogunt Presbyterum, ut abbreulae Missam, cT ad eorum libitum eantet, observat Lotanus in praefat. ad psalm. cap. i . ubi&subditi Hoc txmpore Galli cantare Missam dicunt quomodolibee eelebretur , etiam sine cantu; & pluribus probant, & exornant Stephanus

BaluZius tom. 2. Capitular. col. II68. verb. Misiam cantare. Mabillon. in Liturg. Gallican . Sisquiset. de Γωrsu Gallicano. nu. . o. 63. 56. S Mar- tened. cap. z. num. 32. Ostendentes & priuatam recitationem, quae certe pronunciatione, &non cantu completur, hac voce cantare explicatam:& in specie loquendo de Scriptoribus antiquis Ioseph vicecomes de Missa

Ritib. lib. . cap. 7.fin. per haec verba: bic mihi quis obiiciet, Missae cantandae tim videri in christianae Reipublicae incunabulis receptissimul fuisse, quia Scriptores plurimi suppares eorum temporum Missam cantare dixerunt. Cui ita responsum volo , cantandi vocem pro dicendi verbo usurpatam esse , ita ut nihil aliud fuerit Misiam cantare, quam Misiam celebrare ; quod sensit

&Gauantus infra num. II L. . - -

3 saltem huiusmodi simplicem cantum Monasticam Iimplicitatem

magis decere habemus ab ipso Martene, qui cit. cap. z. vum. II. de antiquorum Monachorum cantu loquens. sic habet: tamen magis

37쪽

ri OBSERVATIO L

placuit sola psalmorum recitatio , tamquam Mona licae simplicstati magis est mniens. Qua forte de causa nec S. Benedictus eum exclusit, sed licet una ςum cantu modulato admisit, ut habent Haestenus LIqu sit. Mona l. lib. Diras. .di'. 3. & Martene eod. cap. 2. num. F3. Coni jcio secundo, hunc simplicem eantum nobis demandari, quia S. P. Augustini menti magis conformis luit , ut ex eius confess. lib. Io. cap. 33. supra adductis verbis, Tutius mibi videtur oe. & ex his etiam: Et cum

mihi accidit , ut me amplius cantus, quam res, qua canitur , moueat, panariter me peccare confiteor , mallem tunc non audire cantantem, apparere in Quos

lib. Regularia num. 36. seq. cum Gracciolo , Maggio , Haesteno, &Mabillona ostendimus. cbibus addendi Valafridus Stratis lib. de Reb. Eceles cap. I 2. Claudius Espencaeus in Epist. I. ad Timotb. lib. I. Digressionreap. v.& Antonius Bellotta de Ritib. Eusef. Laudunen. observat. I 6. pag. 67. num. 8. omnes enim S. Patris mentem Mne declarant. Ille quidem stercumque omne genus laudationis diuinae secundum rationem exbibita sit lauda dum , illud probabilius en dicendum , quod habuerit vanitatis, ct iactantia minimum. Lege libros confessionum S. Aigustini, σinuenies quantum ille iudicauerit ese periculi in cantilenarum cum melodia dulcedine . Alter vero sic tWalterium suavi , liquida , artificiosa , O conuenientissima modulatione olim iam cantaretur, Ut Augustinus lib. I in Confess cap. 3 3. lachrymarum, quas ad Ecclesia cantum fuderat, memor magnam instituti huius utilitatem agnosceret; tutius tamen sibi visum non dissimulat, quod D. Athanasius modico inflexu Ia-eiebat sonare lectorem psalmi, ut pronuncianti vieinior effet, quam canenti. Et tertius: Quamobrem illud de cantu obseruari olim certissimum se, nee mum cas, nec modulos, nee organa , veteres Ecclesiasticos ea maximὸ pompa, qua nunc utimur , adhibuilla; nec etiam ut plurimilm cpprobasse,sicut ex sola S. AMiuuini sententia facise colligi potest, quam in confessionibus suis profert bis veris: Domne melos cantilenarum suauium, quibus Dauidicum multerium frequentatur, ab auribus meis reuocare velim, atque ipsius Ecclesiae: tutiusquemibι videtur, quod de Alexandrino m. Cum namque S. Pater de cantu non

organico, sed tantum de modulato locutus fuerit, hic certe cantus est ille, quem S. Augustinus in sensu Bellottae saltem non absolute apprωbauit. s Quod si statim subdidit: Verumtamen, cuυ reminiscor lub marum mearum , quas fudi ad cantus Ecclesiae tuae in primordiis recuperatae sidcimea , ct nunc ipse commoveor non cantu, sed rebus, quae cantantur quum liquida voce , conuenientisma modulatione cantantur, magnam instituti huius υtilitatem rursus agnosco: Ita fluIIuo inter periculum voluptatis, ct experimem tum salubritatis, magisque adducor, non quidem irretractabilem fententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in Ecclesia, ut per oblectamenta aurium animus in lectum pietatis assurgat; non hoc ad mentis mutationem dixit sDiuiti

38쪽

sECTIO IV. 23

ἐixit, cum ex praxi suae Ecclesiae, in qua cantus Alexandrinae Ecclesiae cantui consimilis obseruabatur, & ob quod illum irridebant Donatis ue

vidd. Quodlib. Regul. num. . 38. σ 439. videre est in sed ea addidit, nointroductae in Ecclesam consuetudini cantus melcisci aduersari videre. tur; & quoniam ipse ex eo animi teneritudinem fuerat expertus, hac de causa illum approbauit, seu permittendum censuit, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis exurgat; ut nstant S. Isidorus

d. cap. I. Rabanus Maurus cit. cap. 48. Thomas valdensis eod. cap. 18arum.14. 62. col. 3. princip. Caracciolus ad d. cap. I. num. II. Io: Bapt. R

Mus in nou.Rational lib.3 cap.3 . & Pranciscus M.AIaggius de Sacr. cerem. spusc. I. diAu.27. num. Is . numquam vero quatenus quantum ex se illum vellet, & intenderet, ut idem Ualdensis ibid. col. 2. prou sin. clade sic explicat : Et quamuis satim subdat Augustinus acetassesibi, unde mallet non audire cantantem , parcit tamen cantui SIBI PLACITO , propter infirmos . Vnde cast. I 8. pS. 3. Uncip. hunc cantum ab Augustino

pro infirmioribus ad Auotionem excitandis permissum , in Mol eriis

non esse opportunum, per haec verba concludit: Maximὸ autem in Monasteriis, O cum viris religiosis delicatos cantus cum triplis, O quadruplis resonantes non existimem opportunos, quia infirmi non sunt, aut esse non debent , Propter quos solos caηtusprouidentur dulcisonis ut hucusque vidimus.

M His ergo de causis cantus simpleta, seu sine nota nobis praescribitur Constitutionibusi ut eam omittam , quam pro sua Religione adducunt Minores Reformati qui ex suis statutis plane, & sine nota Ossicium Diuinum persoluere debent in ut videre est apud Rousserium de Stat. σ ori g.

Ordin. S. Francisci cap. 3. q. similem illi, quam pro sua loc. cit. num. Iadducit sub his verbis Gracciolus: quod per hasce cantilationes , σ cbromaticos sexus bono quidem, ct magno temporis dispendio a grauioribus nos stu di s auocari facilὸ p se censuerunt. & quam pro sua ex cap. In Sancta Romans,

Mis. 92. e dum blanda vox quaeritur, quaeri congrua vita negligatur, O ca torminister Deum moribus stimulet, sum Populum vocibus demulcet, cum

Montoya in Chronicis refert Porinus ad Constit. 6. Iuli1 II. F. I, num. 2.2ἰobis inquam praescribitur, utpote antiquo Ecclesiae ritui,&S. P. Augustini menti magis conformis . Quod utique intelligendum tam in Oliciorum, quam in Missarum celebratione, cum ad utraq; munera distia-guenda Possint, st. n. 9. dicitur , intelligi ea Constitutionum verba isticissa, vel boro. Non tamen sequitur, non posse & modulata, seu o ganice, & mu sicali eantu in Ecclesijs nostris vel Missas, vel Vesperas, lives Benefactorum, vel piarum permnarum in nostros Sanctos , vel alios deuotio postulauerit iuxta item laudabilem Ecclesiae morem solemniter celebrari ; prohibitio namque cantus cum nota solos assicit Religiosos , she nota tamen a Fratribus in Ecclem, vel choro celebratur, Saod bene oblatis

uaretur

39쪽

M OBSERVATIO L

uaretur & in casibus supradictis, cum non Fratres, sed saeculares essent, qui canerent, & celebrans semper sua munera siue in Missa, sue in Ueruperis sine nota persolueret; Et talis est obseruantia etiani aliquarum aliarum Religionum, quae nec cantum Gregorianum, nec ullum cum nota modulatum admittunt.

7 Unum restat soluendum obiectum: Implicare scilicet cantu sine nota cum subsequenti dispositione , de qua infra lech. o. iuxta ritum Romanum;

quandoquidem cantus cum nota exigitur a ritu Romano per Cordub. in Regul. S. Francisci cap. 3. q. I. tertium punctum. & Rousserium de stat. σorigin. ordiu. S. Francisci cap. 3. s. g. Hane ferὸ formam in med. v bir Et revera ego credo , quod ordo, quo nunc Ecclesia in Oscio Sisino persoluendo ut tuir,sit quasi imiiuisibiliter eam cantu Ecclesiastico coniunctus Oe. Soluitur inquam , ta dupliciter; primo, quia quando cantus sine nota non esset ri tui Romano conformis, clausula illa iuxta ritum Romanum inte Iligenda esset praeter expressa, scilicet, quod hic ritus seruetur in reliquis praeterquam in cantu cum nota, ut de consimili clausula, iuxta formam, ex mente R tae dictum est in s uodlibet. Regular. n. I 378. ubi corrigendus impressionis error, Lex a conput. . &reponendum et apud L anam confula. qq. diu. Secundo, quia si indivisibilis esset a ritu Romano cantus cum nota , non tot ordines, ut S. Francisci de Paula, Carmelitaruin Discalceatorum , Ca-

puccinorum,& Clericorum Regularium, quin & Minorum Obseraa tium, qui ab initio sine nota, & pland cantabant; & ad cuius rei mem riam in Conuentu Mirabelli sic ex statuto cantatur, teste eod. Rousser. ibid. g. irae ratem, & signanter Minorum Recollectorum , qui per eum dein Rousser. eit. . Hanc verὶ Iormam cte. ex statutis suis Diuinum Ostacium sine nota persoluere debent, licet ex Clementis VIII. sanctione modo in Conuentibus, quos ab obseruantibus resormandos accipiunt, & in

suibus consuetus erat cantuscum nota, eumdem cantum sequantur; non,

inquam, tot ordines, qui ritui Romano ex Regula, vel Constitutionibus adstringuntur, illo dimisso, cantum planum recepissint; quin & ideo receperunt, utpote ab aluiquo, ut probatum est, in Ecclesia usitatum . Hoc tamen omisso, non est contra ritum Romanum obseruare, quod Summi Pontifices concedunt, ut ex Rousser. ipso ibid. g. Dico tertiis. ubi de Capuecinorum cantu, colligitur . Vnde bene dicitur , Regulares quoad huiusmodi,& consimilia in materia Diuinorum Oificiorum propria stat ta obseruare debere, ut infra num. 83. maxime prout nostra, a Sede Ap .solica approbata. 8 Hoc tamen & in hoc sine nota cantu obseruandum , quod ex quodam sermone, quem ipse S. P.Augustino adscribit refert Valdensis loc. cit.

V. 19. Vox omnium nostrum dissona non debet esse, sed consona . Pon unus insipienter protrabat, oe alter contrabat;aut unus humiliet, alter vocem extol lut

40쪽

SECTIO IV. fue

lat: sed nitatur unusquisque humiliter vocem intra sonum ebori concinentis cludere, non extrinsecus extollentes, aut rotrabentes pias ad stultam ostenta tionem. Accinit D. Bernardus, qui suis Monachis, ut habet Caramuel Theolog. Regul. n. I 327. formulam hanc conscripsit: Psalmodiam non nimiim protr; amas ,sed rotunde, ct υiua voce cantemus, metrum , ct finem versus simul intonemus, simul dimittamus. Vultus ante alios incipere, crnimis currere prae mat, aut post alios pneuma trahere, vel pundium tenere. Non pigri, non somnolenti , nou oscitantes , non parcentes vocibus , non praecidentes verba dimidia, non integra transilientes, non frastis, σ remigit vocibus muli

Me quiddam, O balba de naresonantes; sed virili, ut dignum est, ct sonitu, σafectu Sancti Spiritus depromentes. Et omissis pluribus, de quibus Maggius d. opusc. I. dijq.2s Peyrinus d. cap. q. Regul. . Iz. q. 8. n. Σ. & Cardinalis Bana de Divin. Halmod. cap. i7. j. s. idem quod nobis sufficere debet in nostro Ceremoniali lib. 2. eap. 2. sub hac forma ordinatur: Druinum Os-eium tam diurnum, quam nocturnum deuotione maxima , voce clara , dictincta, sonora, non autem rigida, aspera. inflata, sed cum quadam eius dulcedine , suauitate ad deuotionem, O compunctiouem excitante a Fratribus recitetur, qui almos, O cantica solis unisono, O υniformi dicere, ct canere debent. 'vero Diuinum ossicium non festinanter, indistincte , ct confusὶ dicatur, in medio versus psalmorum, O inter binos tremus Θmnorum semper adhibeatur pausa , seu respiratio quadam vocis, ut omnes ex illa parte respirare posnt, er Fratres deuotionem non amittant: sed inter versum , O versum talis pausa nomfiat; v mquam tamen υersus subsequens incipiatur, donec praecedens a recitantibus fuerit terminatus. Ex quorum obseruantia non niti cordis hilaritas ,& deuotio non recitantium tantum, sed & audientium; & ex quibus argui pose sunt, qui, ut ibid. n. I .loquitur Maggius, plata decepti dierum festorum solemnitatem fieri putant,si vocem solito Atius attollamas , ac si immani illo clamore, Iridoreque nobismet, O audientibus quibuslibet obtundere caput, patrietes transfigere, ferireque nubes, Bdera, ct Coelum eniteremur .

De recitationis icij Ioco, obligatisne, er modo; ia

E signatur per haec verba, a Fratribus in Ecclesia, vel choro, pro Officii celebratione locus, seu Ecclesia, vel Cliorus, iuxta Cay. Si quis Presbyter. dist. tap. molentes. de celebrat. Missar. N lcmen. tit.eod. per Beilarinia. de boni operib. in cap. α

SEARCH

MENU NAVIGATION