Concordiae inter Alexandrum 3. summum pont. et Fridericum 1. imperatorem Venetiis confirmatae narratio ad veritatis scriptum stabilita. Criminationes ab authore actorum Alexandri Tertij, & chronico Romualdi archiepiscopi Salernitani depulsae. Caesari

발행: 1632년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

14 Concordiae narratio

Pontificatus Alexandri iam sextusdecimus, at supra undeciescentenos quintus ac septuagesimus a salute nostra vertebatur. JQui hominis calliditatem ignorant, facile existimabunt ea fragmenti partem ab illo praetermissam, quod multa in ea interrupta, multa hiantia sint, nihilque ad controueisiam, de qua agitur, pertinens complectatur. Haec qiudem in speciem fuerunt in causa, cur omitteretur; sed reuera aliud latet, a quo Vimus ma-. xime inductius est quod nimirum in ea plura contineantur quae ad probandam Pseudo-Obonis imposturam plurimum valent. Optasset ille quidem a Bardo praetermissam,atque omnino obluuioni traditam; sed neque ille qui Obonem finxit, neque Ba dus qui primus in lucem exposuit, omnibus obiectis quae alb

quando interuentura erant, occurrere potuerunt. Nos totum

fragmentum, ut a Bardo datum est, a principio,ordine percurr mus , & paucis quae notatu digna videbuntur, selectis, omnem Lectori censuram permittemus.

xander Tertuti legitim astituitur, quem quidem Cardinales circiter eviginti, quos tamen non pauciores octo G decem fuisse eo flat, Pontificem legeram.

AN I M ADVERSIO.

NIHIL aeque ea tempestate omnium sermonibus iactatum: praesertim in Italia, quam Alexandri Terti j veri Pontificis,& Octaviani Pseudo Pontifici electio.Missae passim ea de re ab Alexandro, Missae a Cardinalibus, quorum sussi agijs Pontifex

renunciatus fuerat, litterae,quae &rei gestae seriem,&suffragat rum numerum complectebantur, ut creditu admodum dissicile

sit, ea, non dicam accuratum & diligentem historicum, cuius munus es: omnia sedulo scrutari quae narratione digna sint, latuisse; sed in Lombardia, quae ob eam causam facti ortibus statim distracta est, etianrquoscumque de triuio. Certe Oboniana i quendi forma satis olfendit, scriptorem,mon solum Cardinalium numerum a quibus Alexander electus est, ignorasse, sed existi

masse praeterea, eos non plures fuisse, quam viginti.Nam vocem circiterὶ ut ex ijs quae sequuntur, patet, non refert ad numerum maiorem

22쪽

O O B O. Conobilitate hominem ti-

ωο sancti Clementu Proterum Cardinalem tres tantum no

minarunt.

ANIMADVERSIO, E R R A T primo Pseudo-Obo. Non enim Octavianus tituli nnit sancti Clemenus,sed sanctae Caeciliae trans berim. Dci cet Radeuicus: docent littera: Anastasi j Quarti ad Canonicos

Lateranenses datae anno M. CLIV. aliaeque ad Petrum Cluni censem anno M. CLV. Docent publicae Tabula emptionis Coim TH. Augusti amao CL apud Cencium Came

electum fuisse, electus enim tantummodo est a duobus. Testam tur litterae Alexandri Papae ad Bononienses, quas refert Radmicus, aliaeque ad Cantauriensem Archiepiscopum, quaein Vatic na Bibliotheca asseruantur. Idemostendunditer Cardinalium ad Fridericum Imperatorem, apud eundem Radeuicum Achitem Arnulphi Lexoviensis Episcopi apud Baronium uibus

23쪽

Concordiae narratio

ANIMADVERSIO.

FRiDERI CVs ea tempestate Cremonensibus amicus erat, Cremensibus infensus, quorum Ciuitatem Cremonensium suasione obsidebat , quod Radeuicus testatur.

o B O. OMAM hine reuesu, cumsibi omnia Duliora expectatione lodi sit, in Gallias proficisci ,hortatu praecipue Ludoum Franeorum Ret constituit. Haasium insiliu , quosdam Annales P idi

pum o Ludovico habere, cum Philippus ea tempestate mix dum natus , mel certe infans esset.

ANIM ADVERSIO.

sic verba non solum ostendunt, Pseudo-Obonem Alexandri aequalem non fuisse, sed aliqua a scriptoribus Al xandri aetate longe posterioribus acceDisse. Si eium Annalium quorum meminit, Auctor ipsi Alexandro suppar saltem nisset, nequaquam de Francorum Rege Alexandri aequali tam oscitam tur loquutus fuisset.

gis triremi, Romam demperuenit, Pontificatus sevi anno sexto, mel ital, tradunt, septimo.

AN IM ADVERSIO

SI liberet contra Pseudo-Obonem hic exclamare quemas modum' contra scriptorem Actorum Alexandri mi uti e clamauit Ulmus, par pari referrem, si dicerem simulatam esse &fictam eius diligentiam, cum res enucleate persequitur. I enim de annis dubius est, quomodo minuta atque exigua certo naserare potest 3OBO.

24쪽

inter Alex. III.&Frid. I. ly

O B O. IM P E RATO R piam maximis potest itineribus D nam cum

omni exercitu contendit, ne quam opprimendi Pontificis occasio nem praetermitteret, positi iue s ita Marii collem pratis , quae Neroniana dicuntur, castris, Vaticanum irrumpere conatur.

ANIMADVERSIO. Coci et Avi equidem diu cum Obonis stagmentum ab

Vlmo editum vidissem, quonam potissmum tempore confictum videretur. Comptam affectate eloquutionem,compositas narrandi formas , elaboratam totius scriptionis Mucturam, proximi saeculi diligentiam potius, quam prioris vllius aeui ruditatem olere iudicabam. Sed cum idem fiagmentum integrum apud Bardum perlegi, atque in hunc locum, qui in Vimiano Obone desideratur, incidi; enimuero substiti aliquantulum, donec animo repetitis veterum scriptorum monumentis, memini quidem eum collem apud illos, Ianiculi sis enim perpetuis iugis a sublicio per agrum Vaticanum usque ad Miluium pontemporri itur nunquam tamen Mari j appellationem sortitum esse. Suspicatus sum ex hoc uno verbo, fiagmenti illius aetatem deprehendi posse, perquisitaque re diligentius, inueni ab anno Domini M. Cael. sedente Paschali secundo in Actis,tum illius,tum consequentium Pontificum in Ioannis Villani historia, atque in publicis tabulis

emptionum ac venditionum Vsque ad annum MD.XI. continentur, & perpetuo Montem Malum, non Matij appellatum fuisse. Inueni praeterea Marium Millinum Civem Romanum Sixto Quarto, atque Innocentio Octauo Pontificibus maximam eius collis partem coemptis circumquaque vinetis, priuatim familiae suae addixisse; atque ab eo tempore eidem Montis Marii nomen vulgo factum esse. Haec, sat, scio, Vimo non placebunt, quod Oboetianae Daudis latebras nimis alte rimari videantur; sed ea unico verbo conlutare poterit, si veterem sci iptorem asserat, qui, vel semel eum collem Mari j nomine insigni uerit. Mendax igitur Obonis fiagmentum post annum M. D. fabricatum fuisse constat: quoto tamen eius saeculi anno, adhuc nobis incompertum est.

25쪽

Concordiae narratio

ANNO mi erat salutis nostrae mitra miste ac centum, octauis ac se agesimi ι, . Alexander tunc annos octo Pontificatum

senuerat.

C I praeter velit, rei octo Pontificatus annos, quinque menses elapsos velit, recte loquitur, dummodo annos numeret a Christi Domini Natiuitate ; nam si numeret ab Incarnatione, praeter octo annos, elapsi tunc erant decem menses.

sequentibus annis praeter crudelem Friderici in populos Meli

Ayrannidem , O marias Germanorum iniurias in eas ciuitates quas in Ethuria rimam et sue praesidiys retinebant, nihil memoratu dignum comperimus.

ANIMADVERSIO.

HO c est sui ego interpretor illius temporis scriptores nihil memoriae prodiderunt, quod ipse in nuperrimum suum libellum transferre posset. Obseruaui diligenter Obonis artificem nullis veterum monumentis aeque frequenter ac familiari ter, praeterquam cum mentiri statuerat, usum esse, atque actis Alexandri Terti j: quae tamen Vimus beneficii immemor tam maligne carpere veritus non est sed baec verba aliud censoria nota magis dignum complectuntur, habent enim sequentibus annis post Alexandriana obsidione liberatam,vsque aci mensem Maium anni M. CLXXV. quo tempore Friderici noua narratur expeditio, nihil memoratu dignum contigisse. At Alexandriam obsidione liberata constat ante FestumPaschae anno V.CLXXI v. Huic ad Maium anno M. CLXX v . spatium intercedit unius anni, uniusque mensis. Aut igitur Pseudo-Obo Alexandriam multis ante millesimum centel imum septuagesimum quartum ab obsidione liberatam annis falso ponit, aut infra unius anni uniusque mensis curriculum plures annos inest concludit. Argumentum multo

26쪽

inter Alex. III. & Frid. I. is

multo urgeret vehementius, si verum esset quod existimauit Vinius, Alexandriana obsidione liberatam fuisse ante dimidium mensis Aprilis M. CLXX v. ostenderet enim insequentes Obonis

annos, sexqui mensem, aut non implere, aut non excedere.

O. B O. IS inflammatiore quam quam ad id tempus animo exagitatus,

in pene in furorem actus, copias ex fuga omnes in mnum collegit, accito propere ex Germanis seupplemento , simulata ad praesens iniuriarium obliuione Lombardos omnes adsemenientes blandisi me alloquutus, animos hominum demulcebat, ne quis retro sitam ardentia

bus animis repentinus tumultus oraretur.

ANIMADVERSIO.

HIc habenae laxantur mendaciis; nam caetera quae Pseudo- Obo hactenus peccauit, inscitiae lapsus fuere potius quam fallaciae; sed consideret Lector quam huiusmodi narratio verisimilitudinem habeat. Fridericus exercitu iuxta Comum a Lombardis pene deleto, vix fuga elapsus , acceptae cladis iracundia copiarum reliquias statim colligit,aduocato propere Germanorum supplemento, non ut iterum cum illis praelio decernat atque insignem ignominiae notam deleat; sed ut Alexandrum Pontificem in Hernicis Apostolicae administrationis muneribus vacantem, hostiliter insectetur. Verum Pseudo Obonem interrogo, undenam illud Germanorum supplementum aduocatum sit. Non ex Germania, quia exercitus in Germania summo lab re collectus, recens caesus fuerat; neque ex diuersis Italiae regionibus, quia ad Comensem pugnam quos adunare io Italia potuerat Germanos milites, secum adduxerat. Praeterea quaero, utrum Fridericus, qui perspicacitate atque calliditate caeteros suae aetatis Duces superauit, crediderit illa beneuolentiae simula tione Lombardorum animos ita sibi devinctos esse , ut nihil in posterum contra se viderentur aggressuri. Si assirmet, dicam eum post rem male gestam, admirabili conuersione exas luto credulum, ex versipelli simplicem euasisse. Si neget:inseram non

ergo sibi persuasit nihil in Lombardia turbarum post suum dis

cessum excitatum iri. i

27쪽

Concordiae narratio

IPSE, mere appetente, praeparatis per hyemem omnibus ad Ponti fidem Anagniae commorantem perseePendum, trans Apenninum priamo ad Lucam cum omm exercitu con it. Inde per Ethruriam progressus, confirmatis eorum animis quos praesi s detinuerat , in deuastatis reluctantium agris , oppis lue treptis, Rymam praetergressus , exercitu seupra Dberis O Anienis confluentem traducto, Anagniam recta properabat.

ANIMADVERSIO.

SCi LICET Fridericus bellicae artis experientissimus, amisso exercitu paucisque collectilijs militibus tantum stipatus, ad nouam atque incertam expeditionem Lombardia excederet, &scederatas sibi Ciuitates, unicum rerum attritarum perfugium, hostibus recenti victoria elatis diripiendas desereret; de non potius ibidem subsisteret, ut illas, si sorte nutassent, sua praesentia confirmaret, auctisque armatorum praesidi js tueretur Non enim illi exciderat quomodo exercitu pestentia consumpto Lonabardi eum anno M. CLXvIII. cum paucis fugientem infesto milite ita insequuti sint, ut demum dissimulata Imperatoris persona, simulatoque famuli habitu trans Alpes se recipere compulerint, Ciuitatesque omnes, quae in illius fide intra Lombardiam permanserant, Germanis interfectis, in suam potestatem redege

rint.

PO NTIF E X, qui neque exercitui, neque pecunia munitum se deprehendi periculosium xumis existimabat hune enim non esse Attilam, cui Leo Pontifex obuiam inermis progressius struatus esset, satis cognouerat ) essuis patenti interclusis, ne semitra furenti faciosisteret, Anagnia priuato habitu clam sic fit. . ANIMADVERSIO. RU B ego φeque alius quisquam viderit, qua ratione J Pontifici in Siciliam ad V Vilhelmum maxime sibi addictum

28쪽

inter Alex. III. &F id I. at

etiam ac vectigalem Regem, esiugium interclusum fuerit. At Imperator inquies) cum exercitu tam expedite, & tacite. iter habuit, ut antequam a quoquam sentiretur, iam Anagniae immineret. Crederem, si Ticinum Anainia decem aut quindecim passuum millibus distaret , sed ista de longo itinere, aeque gradario Germanorum exercitu dici nequeunt, neque verum est Alexandrum Anagniae sine militum praesidio fuisse ; nam in pacis conuentionibus, quae inter ipsum, & Ca aris Oratores inibi conastitutae sunt, mentio habetur nobilium Romanorum qui militubus in Hernicis praeerant. Horum procul dubio Alexandrum atque Prouintiam ab hostibus tueri munus fuerat. Praeterea V Vilhelmus Rex Alexandro paulo ante Rogerium & Tancredum Duces cum militaribus auxilijs aduersus Frideri cum summiserat. Quis ipitur credat Fridericum, qui Lombardos hostes infensissimos a tergo victores haberet ,a fronte vero Pontificios milites,& V Vilhelmi Regis copias,a quibus facile medius excipi poterat, contra omnem belli administrandi rationem, se se in eas an gustias coniecisse 3O B O. QUEM cum in Apuliam profectum Fridericus censeret per

singula ferme oppida delitescentem consectarem , omnia sibi ad Tarentum βιbegit Pontifici Alexandro terra marique grauisii moedioIo interdixit. Erat hic annus supra et ecies centum sextus, ac septuagesimus Pontificatus septimus decimus, cum n tuam Pontifex appareret.

ANIMADVERSIO. SI verum esset id, quod Vimus contra Romualdum ex Sigonio attulit, Alexandru die XXIII. Ianuari j anni M. CLXXVII.

Anagniae palam diplomata dedisse , fugae falsitas quam anno

M. CLXX vi. contigisse Obo narrat, satis ostenderetur. Sed quia id falsum esse docuimus, ne veritatem mendacio confirmare via deamur,dicimus extare Alexandri diplomata hoc ipso anno Anagniae data mensibus Ianuari j, Aprilis, Iuli j, Augusti, Septembris: quale est illud decimo octauo Kal. Februarij VVilhelmo Siciliae Regi, quo confirmantur priuilegia Ecclesiae montis Regalis a sedecim Cardinalibus subscriptum, & aliud iv. Id. Iul.

29쪽

22 Concordiae narratio

Philippo de Marano, &Raynaldo, ac Bartholomaeo eius si ijs, qu confirmat nudum Castri Gennari, quod iis concesserat Simon Abbas Subiacensis S. R.E. Cardinatis,a tribus Cardinalibus subscriptum; & aliud non: Iul. Praeposito & Canonicis Eccle sitae Aquileiensis , quo eius Privilegia confirmat, subscriptum a quatuordecim; & aliud Priori Carthusiensi i v. Non: Septemb. ruo illum ordinem commendat, subscriptum itidem a quatuor-ecim. Alia duo refert Panuinus: alterum pridie Kal. Maij, alteterum vero pridie Id. Aurasti. Haec niu aperte conuincunt, O bonem fictum esse scriptorem, nulla superest ratio, qua suppositos libellos a veris internoscere possimus.

o B O. IM P ERATOR exercitu per Apuliam in hybema dimisso , Lamdonem iv. Antipapam, qui Innocentius dictus est,Sirmiensi Ioanni se rogatum, piasi ita funcito Alexandro, quem nus uam locorum comperire erat, mel perpetuum edidi, metu a Pontificatu sibi temporaturo , in merum Pontificem firmari satagebat.

ANIMADVERSIO. MI R A sunt, quae excogitauit Vimus, ut Obonis de Lauia

done narrationem faceret verisimilem; sed quia coniecturarum quas affert , neminem laudat auctorem, confutare supersedebimus. Scio a 'Ioanne Villano Laudonem in eo schismate quartum poni Pseudo-Pontificem. Scio a Dandulo tradi Ioan

nem Sirmiensem, qui Callatus dictus est, hoc tempore obiisse, illique Laudonem a Friderico suffectum, a quibus sui existimo Pseudo Obo & alij in errorem inducti sunt. Sed Calixtum postremum in eo schismate Pseudoaontificem fuisse duo aperte

probant alterum est Decretum Concili j Lateranensis Alexandro Pontisce, quo,cum omnia trium Pseudo-Pontificum, Octaviani, Guidonis, & Strumensis acta rescindantur , nulla Laudo nis habetur mentio: quae sane,ut schismatis reliquiae penitus de terentur, praetermittenda non erat: alterum quia eius aetatis scriptores grauissimi, Rogerius Anglicus, Sigebertus, Bemardus Praepositus Papiensis, tres tantum Pseudo-Pontifices numerant, atque inter eos postremum faciunt Callatum, qui Alexandri, &Friderici pacificationi superstes filii. o B O.

30쪽

inter Alex. III. & Dd. I.

ANIM02VE mitionum sanguinis insatiabili bestum,

quasi consitito pontificio bello, in Emanuelem Constantinopolia. tanum Imperatorem apertum sibi declaratum hostem, parare coepit; Brundus yiue coaceruata materia triremes quam plurimaspotest compingendas curat. Vse operi Princeps Videt, atque instat. ANIMADVERSIO.T TI c mendaciis sternitur via mendacio maxime palmari deo Othonis nauali pugna, dEque Ziani Ducis victoria, dum Fridericus qui Ticini rebus perditis hyemabat, fingitur Brundu- sj clasti comparandae intentus.

It S in Apuliam in hunc modum constitutis, Alexander interea ibi omnia Italiae loca ab Imperatorjs satellitibus lustrari cognouit, sisecubi eum forcle quis deprehenderet, desperatis rebus secum deliberabat, satius ne esset ad milhelmum Siciliae Retem proficisii, an in Ga

lias rursum euadere, an Venetiam se e conferre, I ilhelmi ad tantos Friderici exercitus mires imbecillae, o vatris in sedem Apostolia eam nullis dum calamitatibus osse sam in lati memoria ; tenues' terea in aduersispraestitum auxilium Guadebant ne illi salutem uam facile crederet Alexander, tam propinquo praesertim hoste , tampertinaciter se se appetente. Pro etitionem in Gallias, mi inanem, O quae praeter fugae diuerticulum, nihil ei aduersus Frideri cum praesti tura esset, damnabat. Venetiam ciuitatem liberam,'ob id minis me seu pectam, quam item amicam potius m suarum partium fuisse cognouerat, maxime adeundam putabat, mi praetentatis iaminum animis , mel defendi se a Venetis impetraret, mel saltem ad Hero.

nensi ocietatem lys icinam, quae Friderico aduerseabatur,tuto transiret.

ANIMADVERSIO.

QVio hac deliberatione stigidius 3 quid compositum ac

fucatum magis Vi licet hic scriptor singula eo dirigit,

SEARCH

MENU NAVIGATION