Concordiae inter Alexandrum 3. summum pont. et Fridericum 1. imperatorem Venetiis confirmatae narratio ad veritatis scriptum stabilita. Criminationes ab authore actorum Alexandri Tertij, & chronico Romualdi archiepiscopi Salernitani depulsae. Caesari

발행: 1632년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

24 Concordiae narratio

ut omnes sibi persuadeant Pontifici nihil in toto Christiano orbe praesidi j, nisi Venetijs reliquum ibisse. Si dixero Oboniani fragia

menti auctorem ita Venetorum gloriae studuisse, ut multum de maximorum Regum existimatione contra ius fasque detraxerit, nullum illi falsum crimen effingam, quemadmodum iniuria a finxit Vinius Romualdo, cum dixit, eum Venetis insensum omnia ad illustrandam V Vilhelmi Regis famam composuisse. Sed mirum est quam multa in paucis Pseudo Obonis verbis a vero abhorrentia lateant Cur deberet Alexander incertam, & adhuc sibi ignotam experiri V enetorum fidem V Vilscimo tanquam sibi suspecto praetermisso, cui cum Friderico graues sciret inimicitias intercedere, & cuius praesens in ea fortunae aduersitate non semel expertus erat auxilium Cur Ludovico Francorum Regi se credere timeret, cuius antea aduersus Fridericum, patrocinium & maximum & constans fuisse cognouerat 3 Sed ista operaepretium non es pluribus refutare. Euoluat Lector eorum temporum historia. P sima, sat, scio atque eximia comperiet

virtusque Regis in Alexandrum promerita: Venetorum adhuc nulla. Sed, ut hoc sigmentum ipsis Venetis armis penitus coim ficiamus, qui fieri poterat ut Alexander ante firmatas pacis conuentiones Venetis se committere auderet, quos sciret paulo ante perpetuam cum Friderico pacem fecisseὶ Testem astero locuta pletissimum Andream Dandulum Venerum Ducem in Chronico qui id anno Ziani Principis tertio, hoc est salutis M. CLXX v. contigisse narrat. His accedit, Alexandro nullam huiuscemodi deliberationis causam fuisse , cui iam fide data atque accepta constitutum esset in Lombardiam iter suscipere. Custoditur Romae in penitiori sedis Apostolicae tabulario quod in Arce sancti

Angeli situm est, inter insignia Pontificum monumenta exemplar conuentionum pacis quae inter Alexandrum & Cesaris Oratores Anagniae anno M. CLXXVI. constitutae sunt, cuius auctoritate ac fide, etiamsi alia desiderarentur argumenta, non solum eius deliberationis aboletur figmentum, sed etiam alia de Alexandri fuga, deque Friderici in Apuliam irruptione & Brundusina classe ac Ziani pugna penitus profligantur. Contra vero mirum in modum confirmantur illa quae a scriptore actorum Alexandri atque a Romualdo Salernitano tradita sunt. Earum initium est; tDominus Imperator Fridericus,&c. JOBO.

32쪽

inter Alex. III & Frid. I. rue

montem ysii repens, a V se oppidulo Iaderam Liburnico nauigio delatim, atque inde alio, Venetiam ignotus accessit. Ea noBis sub me- .stibulo Basilic. e Saluatoris, quae in Rauoalto est , per flauit. In equenti die ad I Ionasterium Diuae Mariae cognomento Charitatis,aiuertit Id Marci Iuliani opera m impensa nuper construdium fuerat.

ANIMADVERSIO. SVs p icost bis quae de Marco Iuliano dicuntur subesse

mendacium; nam Eugenius quartus in Bulla Canonicis eius Monasterii data anno M. CCc CXLvi. quae in vaticano regesto habetur, si Ecclesia una cum Monasterio a Canonicis regularibus, Calixto secundo Pontifice, hi praediis a Petro Presbytero in hanc rem attributis, aedificatam fuisse, nulla saeta Marci Iuliani mentione; quo loco Petrum solummodo fundatorem agnoscere videtur. Cur autem Iulianum praeteriisset, si eius opera atque impensa Templum ac Monasterium aedificatum esset 3 nam ignorasse credibile non est , cum Petrum , a quo praedia sunt donata, non ignorauerit. Neque Marcus Iulianus instaurator esse potuit, cum Eugenius in ea Bulla omnem eius Templi &Monasteri j usque ad sua tempora progressum atque incrementum

narret.

o B O. AFFERUNTVR castigandae Pontifici litterae , quas legere constant fimo renuit, scire he inquiens qua in Ciuitate spem suam dixisset: quilus item administrandam rem hanc demandasset.

Tum Nuncius, Pontifice in 'effante,litteras cera obsignare annixu ab eo corripitur, duosus enim modis Veneti Duces multos ante hoc tempus annos, quemadmodum seupra docuimus, cera filicet ac plumbo litteras concludebant. Iusiit ergo Pontifex plumbeo signo litteras obsignari; neue aliter Zianus Dux, in qui essent deinceps illi uccessiiuri, asin iniuersum liticras obsignarent.

33쪽

16 Concordiae narratio

EX v M p L v M Obonis, quo Sabellicus usus est, haec diuerso modo narrat ut enim ipse ex Obone refert, duplici Veia. neti Principes ad eam diem signandi forma usi fuerant , nam publica monumenta, plumbo, epistolas Sc reliquos libellos cara consignauerant sed tunc primum Alexandro auctore receptum est, ut omnia nullo discrimine, plumbo consignarentur. Obosabellici ait ante Alexandrum a Venetis epistolas, & reliquos libellos caera tantum obsignatos; Obo vero Bardi atque Vinii docet modo caera, modo plumbo promiscue. Deinde Obo Sabellici publicorum monumentorum meminit, quorum nullam Obo Bardi mentionem facit. At quid hoc est, nisi unum atque eundem Obonem Sabellici ci Bardi non esse; sed penitus diuersos 3 .

. OBO

IIS ita con stitutis, Pontifex prosequente Venetorum Duce, O

ciuitatis Primoribus Ferrariam transiit.

ε ANIMADVERSIO. ALEXANDER Ferrariae fuit a die decima Aprilis anni

M. CLXXvII. usque in diem nonam Mah, duobusque ante eius discessum diebus Venetorum Nuncis, Ducis nomine, &Lombardiae Rectores,nomine suarum Ciuitatum, cum Ferraria: Consulibus de quodam aquae Padi exitu stipulati sunt. Si Dux Ferrariae fuit, cur Nuncij, eius nomine mittuntur 3 At de re graui agebatur, cui cum ipsi Rectores & Consules interessent, Dux grauate ferre non poterat, quod se coram perficeretur. Huius conuentionis tabulae asseruantur Ferrariae in publico Archiuio, quarum exemplum nos inde desumpsimus.Autigitur Dux Pontarificem Ferrariam comitatus non est, aut illum Venetias non reduxit; quorum alterum Oboni aperte repugnat; alterum ei

is dem aduersari ex ijs quae subi jcit, videtur Quare f in anaeis Clusiis Nunc ue J permotus Alexander, omissis, quod inchoatae

δε rat,itinere Venetiam reuertitur. Du ropere deductis nauibus. JDum eni in hostium aduentu nunciato prius narratur Alexandria In

34쪽

inter Alex. III. & Frid. L et

drum Venetias redijsse, deside Ducem se ad bellum comparasse, satis verisimiliter deducitur,ambos simul, & Nuncium hostium Ferrariae accepisse, & inde Venetias regressos esse. Non possim hic facere quin Lectorem de Pseud Obonis oscitantia admoneam; non enim cum haec fingeret, animaduertit futurum fuis- lς , Ddςx qui Lombardorum societatem omnibus rebus ad bellum sustentandum instructam, ac victorijs de Frideri cor portatis gloriosam,sibique foedere coniunctam, proximam habebat, nunciata Ferrariae, tam ingenti Friderici classe, quae Vens iijs magnum excidi j periculum allatura erat, statim in tutum se ad illam, Venetijs tantisper valere iussis, reciperet.

o B O. DUCI ensem tradidit 'tandicandae in libertatem sedis Apost

licae monumentum perpetuo gestandum.

ANIM ADVERSIO.

NO u erat cur sedes Apostolica ab ullo in libertatem vindi

caretur quae a nemine asseri inseruitutem' potest. Si obo. ut Bardus intereretatur, loquitur de ense, quem consecratum Romani Pontifices Principibus viris donare consueuerunt,eramgie fallitur , nam libri quibus Apostolicae sedis ritus ab anno M. CXIV. Vsque ad annum M. CXCII. diligentissime describuntur, aureae 'uidem Rota consecrationem habent : ensis vero non item, nullusque scriptor,quem sciam,adhuc memoriae mandauit ante Bonifacij Octaui Pontificatum,ensem a Romano Pontis-ce,aut consecratum, aut dono missum fuisse.Quibus Obo multorum est instar, ij grauiorem testem ne quaerant. Ego certe alium milii dari velim. Haec si vera sunt, ut minimum ostendunt,oboniani fragmenti parentem, eius quam nobis vendicare Ulmus conatur, antiquitatis non esse. o BO. QUOD in sequentibiis annis continenter repetitum Veneti Di ces ea celebritate factitant.

35쪽

28 Concordiae narratio

ANIMADVERSIO. E maris desponsatione loquitur; sed haec etiam verba dio ficit Pusurpare potuit is qui Alexandri Terti, aetate vixit. o B O.

PSE iuersalem delictorum omnium remisionem, quam sol uenti clasii pronunciarat , omnibus omnino qui Ascensionu dutemplum Diui Marci adysent, perpetuὸ promulgauit. .

ANIMADVERSIO.

E Eis indulgenti js Obo cum litteris Apostolicis quas Veneta

di scriptores proserunt, minime consentit, ille enim indulentias concessas vult Kal. Iuni j anno M. CLXxv II. litterae vero datae leguntur Venetijs die X. Maij anno Pontificatus X v II. quo

tempore Alexander Anagnia nondum discesserat; sedis harum litterarum Alsitate insta dicemus. Interim moneo Obonis scri iaptorem imprudenter finxisse indulgentias diuerso tempore,quam Bullae, quas Veneti veras putant, concessas.

sumus.

ANIMADVERSIO.VERs A sunt Othonis ad pridericum parentem,Venetorum potentiam amplificantis; sed velim mihi dicat Pseudo-Obo, siue V linus illius patronus, qua terrestri pugna, quave expediti ne Fridericus aduersus se Venetorum vires expertus sit; ego enim Venetos contra illum terra pugnasse adhuc non audiui; neque apud ullum scriptorem ,siue testatae, siue dubiae fidei,perlegi. L ii tamen apud Dandulum, eos, ut supra animaduerti, cum Fri-

erico Caesare anno M. CLXxv. perpetuam pacem iuramento sanxisse.

36쪽

inter Alex. III. & Frid. I. rs

o B O.

ER A T autem ex ijs initi Imperialis Comes .alter Archi merserius, quorum nomina incerta seunt.

ANIMADVERSIO.

MIROR Obonem, quem, teste Vlino,nil ait praeterivit eorum quae ad illius aetatis historiam pertinent, quique tot

Praelatorum ac Principum, qui Imperatorem Venetias prosequuti sunt, nomina tam distincte ac dilucide suis narrationibus intexuit, eos qui Friderici loco, insigni iurandae pacis munere perfuncti sunt, ignorasse; quos tamen inter caeteros nobilitate, ac dignitate maxime praestantes fuisse, dubitandum non esticum praesertim eorumdem nomina inter eos qui paci interfuere, enumerauerit; sed ubi eius consilium animaduerti, hominis prudentiam non vulgari dignam commendatione censui; nam cum ex veteribus scriptoribus centonem conficeret, videresque apud illos de eorum qui pacem iurarunt, nominibus non liquere, nec ubi in salebras impingeret, caute incerta esse pronunciauit. Haec

tamen callidi artifici, sagacitas apud sapientes rerum aestimat res, conficti libelli taudem magis aperit. O B O. Eo die Petrus Zianus Ducis filius, qui Friderico obuiam progressius fuerat , ei ad V, ne Padi ostium occurrit, c singulari pompa exceptum, Clodiam deduxit.

ANIMADVERSIO.

PS E v D o-O B o tradit a Petro Ziano Frideticum Clodiam deductum die XX i. Iulii; nos tamen Privilegium inuenimus ab illo, pridie eius diei eodem anno Virico Aquileiensis Ecclesiae Praeposito & Canonicis, concessum Clodiae in Monasterio sanctissimae Trinitatis; hoc est die xx. Iuli j, quod apud ipsos extat. Non igitur verum est quod Pseudo-Obo ait, eum Clodiam appulisse die XXI. Iulij.

37쪽

stituerat promulgaret, atque alia item ederet , Concilium fertur ij, didus indicere moluisse i quod quidem nobis qua potiomum de causa celebratum non fuerit,minime constat , nee merὲ humus qui ambigua pro compertis asseramus.

PS a v D o-O B o se ambigua pro compertis non asserre recte loquitur, nam satis illi est manifeste falsa pro veris supponere , quod hactenus audacissime, sed tamen parum sceliciterfecit. Quod Concilium Venetijs celebratum insciatur, malam

tuetur causam, quam obtinere, veritate contradicente, nequa

quam poterit. Nam primo in Anagninis conditionibus illud erat, ut Pontifex primo quoque tempore aduocato Concilio excommunicationem in illos ferret, qui pacem violare ausi essent , idemque postea in generali Concilio praestaret. Deinde ut pax Caesaris Sacramento iam confirmata, rata, ac firma esset, a Pontifice accipi, atque approbari debuit. Hoc autem nullibi apud Pseudo Obonem dicto vel scripto factum fuisse legimus. Legumus tamen apud nostros scriptores factium Venetijs in Concilio. Qui igitur Conciliui te medio tollit, cogitur fateri Pontificis approbationem , quae pacis absolutio atque perscinio fuit, des-derare. Caeterum Venetijs Concilium ab Alexandro, presente Imperatore,celebratum fuisse, praeter scriptorem actorum, &Rom ualdum, testantur acta Lucij tertij, & habetur inter Concilia a Seuerino Binio edita anno salutis M. DcXvm .sed quiaVimus hos fortasse testes fastidit, labimus alios.En Rogerium Anglicum eius aetatis scriptorem, qui ait Concilium Venetijs ab Alexandro habitum, quo, Calixto postremo Pseudo-Pontisce damnato, quotquot vel ab ipso vel ab Octauiano & Cui done sacris Ordi nibus initiati fuerant, loco moti sunt, & sacrorum administratione exclusi. En Gottefridum Viterbiensem , qui Imperatori

Friderico fuit ab Epistolis.

Vixit Alexander, tandem cui Caesar Aedit, Paceque consedit, Conciliumque dedit. Haec testanonia mirum est quantum elevare conetur, Rogerium cnim

38쪽

inter Alex. III. & Frid. I. as

enim Concilij nomine, intellexisse ait couentum,tum Pontiscis, Cardinalium, & Episcoporu,tum Imperatoris,ci Principum, qui Venetias pro stabilienda inter sede Apostolicam atq; Imperatorem concordia confluxerant. Et apud Gotest idum non legit frenobiumque dediti sed sconsiliumque dediti ut sententia sit, Imperatorem pace confirmata ad Omnes rerum gerendarum consultationes a Pontifice adhibitum; sed quis non videt effugia quaeri, ut suu Oboni constet fides 3 Si Rogeri j verba proprie accipiamus,

habemus illum cum Alexandri vita, cum Romualdo, cum actis Lucij tertii optimc consentientem. Cur igitur tam alienam in terpretationem sequamur, ut falsitati quaeratur auctoritas nam

lectio, quam in Gotes ido excogitauit, noua est & sententia tam absur , ut refutare non libeat. Dixisset saltem probabiliter eum de Lateranens Concilio loquutum, quod ab Alexandro anno M. CLXXIX. celebratum est; sed ne id quidem dici potest, quod Gotcfridus, ut fatetur Vimus, discessu Friderici Venetiis, hoc

cli anno M. CLXXV M. suam tui loriam concluserit.

Quae hactenus diximus fatis aperte probant , libellum qui Obonis nomine circumsertur, atque ab Ulmo tanquam Lydius quidam lapis ad verum a falso dignoscendum proponitur, spurium esse atque adulterinum, tenebricos parentis foetum, mentito alterius nomine in lucem editum. Verum quia eius in dactis constantia, δ cum Alexandri ac Friderici litteris , tamque receptis eius aetatis scriptoribus consensio ab Vlmo tam scire atque odiose commendatur, necesse habeo hoc loco paulo diligentius

omnem huius artificis telam retexere, ut lector cognoscat quaim

tum illius integritati ac fidei tribuendum sit. Cum posterioris Oboniani fiagmenti parens intelligeret post editas a Sabellico

historias, controuersiam de Alexandri Papae fusa, deque Ziani victoria multorum sermonibus vcrsari, atque a plerisque praesertim externis, eius narrationem fabulae loco haberi, cumque sc ret illum ad Obonis Rauennatis historiam confugisse, quae interanonymos libellos post annum M. CCCC. Venetijs ea de re magno numero conscriptos, in tenebris latitabat ; quod illam suis confirmandis figmentis parum accomodatam nostet,ex auctoris, atque voluminis obseuritate impos lurae opportunitatem nactus, Apostolicas&Caesareas litteras, scriptoresque Alexandri aequales, illiusque aetati suppares, qui sane pauci sunt & perbreves, collegit; temporibusque, locis,&personarum nominibus notatis,

aliquot pagi uis quibus fragmenti septimi atque octaui libri Obo-

39쪽

Concordiae narratio

ni, historiarum nomen secit', stylo fucato & composito, omnem Alexandri Terti j dc Friderici Primi controuersam historiam fabulis pro suo arbitratu interpositis ita complexus est, ut nihil in ea Pontiscijs & Caesareis litteris, illiusque aeui scriptoribus aper

te repugnans inueniatur. neque id factu dissicile luit ; nam cum illi breuissime scribant, summaque tantum rerum capita percurrant, narrationibus inserendi commoditatem assequutus est Quo enim loco ieiune ab ijs dicitur Alexandrum Venetias trai ciste; ibi fugam, vellis mutationem, & latebram in Monasterio Charitatis callide assiarit. Quo vero narratur Frideri cum eodem conuenisse, ut pace cum Pontifice facta Ecclesiae reconciliare tur , Ziani naualem pugnam , de Othone capto triumphum, eiusdemque preces ad racem a parente impetrandam, a lite intermiscuit. Idque eo fecit considentius, quod duo diligentissimi rerum ab Alexandrogesiarum scriptores, qui ijs quae narrant interfuerant, atque illum mendaci j nullo negotio redarguere poterant , in Bibliothecis abditi nunquam lucem aspexerant. Et quamuis fabulosa quae adiecit, neque in litteris , neque in vilis eorum temporum scriptoribus repererit, satis habuit quod MVlmus illius imitator profitetur in ea ab ijs, planis verbis negata non fuisse; quasi vero expresse negare potuerint quod futurum nunquam somniarunt, aut perindenon sit ea quae praeteriri sine praeuaricatioris nota non possint, silere, ac diserte negare. Illud ultimo loco omittendum non est, quod Obonis auctor,ut fraudem sedulo occultaret, hiatus identidem , & lacunas, quasi a

tineis, atque a vetustate in manu scriptum codicem inductas, si mulauit. Verum neque in ea re satis callidus, ac veterator fuit;

nam praeterquam quod in illa historiae parte, qua suas confirmat

fabulas, nullas simit ante earum explicationem, neque eandem

in scribendo diligentiam, neque copiam aut grauitatem praestat sed perbrevis et , & velut ad alia properan omnia epitome instar

in pauca contrahit.

SECUNDUM TESTIMONIVM

si Bardiu, quod exemplum ad ma non habuit, praetermisit; optime tamen Frangipamus , Sanssumus, al,que Veneti criptores no

40쪽

inter Alex. III. & Frid. I. 33

runt, cuius sit antiquitatis. Eius exemplum a Iacobo Capitensi Disi copo, qui Romam locaque puburbana, dum Pontifices Auenioni ped rent , pro Iob uetano Episcopo Pontis ae Vicario regebat, Venetias Ioanni Delphino Duri, Consiliari s , sanctique Ma ci Procuratoribus transemissum es anno M. CCCLIX Multum sane huic manuscripto conciliat fidei transimittentis auὸtoritas ; quod iam inde ab eo tempore metus erat. Eius ipse Capiten is metustatem ostendit , dum ait, IS exemplum descripsi e meteris exemplaris quod dissicile repertum 6t. nisi inquit originali de merbo ad mersum pluries audire luimus, de antiquo molumine, lique de digno, d 'culter reperto JCon ergo Capitensis cir Delphinus solis CLXXX. ab Alexandro Pontifice annI asseuerit , si molumen eorum aetate antiquum fuit , i se Alexandri auo conscriptum fui e credibile est. Hinc mi opinor V laterranus, qui Romana Tabularia non minus diligenter perquisiuit, quam Blondus, m Baronius, ea eruit quae de Alexandro posteritati tradidit. Ita facIom est, misi i i duos loci phos scriptores compi xi sent, alius I.btilioris iudici' non defuerit, qui eorum narrationem neque side, neque luce dignam existi inauerit. Equidem huii modi te- simonium antiquistimum duco, atqμe a seriptore Alexandri aequali profectum ; anno enim ab hinc ducentesim exagesimo nono a Capit -- si 'scopo antiquum habitum est, quaeque complectitur, ea cum ijs

quae ab Obone traduntur, mirifice cohaerent. Hunc auctorem, qua

quam a suis apoc phis dissentientem, si sacrorum Annalium scriptormidisset, fortasse moluminis antiquitate adductus , fide ac luce

quae optimis debetur historicis, non faudasset. integrum exemplum inealce huius libelli producam, ab alio antiquo diligenter exseriptum, cuius exiguum agmentum ediderat Sansiuinus, totius enim, tuam pamistulae facilius erit iudicatum.

. RESPONSIO.

MOLns TE' tulerat in Romualdo Vlmus quaedam verba quibus ille simpliciter & candide sibi oculato testi credi aliqua postulabat; putauit enim affectatae fidei arti scio prodimendacium. Liceat mihi, si non ita fastidiose, certe magis vere, de Pseudo Capitens idem iudicium instituere, quod, ut rite sat, in medium eius verba asseremus f Quoniam ex verbo Euang lico pro talento abscondito seruus reprehenditur, & ex latenti H notitia quasi videtur admissa culpa , formidari debet in tali ι unoquoque, quia thesaurus absconditus,& scientia inuisa, quae M

SEARCH

MENU NAVIGATION