[Omnia quae extant juxta Benedictinorum versionem]

발행: 1835년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

sia mptiarum, apparuit Laban nocto in omnο .u Venit enim,

, inquit, Deus ad Laban Syriam in somno nocte, et dixit, ei . Vide Dei indulgentiam, quomodo ob suam in Justum providentiam cum Laban colloquitur, ut territa ejus monte, impetum ejus a Iacob coerceat a Cave tibi, ne, loquaris eum Jacob mala'. Magna Domini enignitas :quia enim sciebat eum ad pugnam contendere, et contra Justum insurgere velle, hoc verbo mentem ejUS compeScit, et dicit u Cave tibi, ne loquaris cum Jacob mola raperinde ac si diceret: Cave ne vel verbis offendere Iacob

coneris : Sed sorva teipsum , contine malum hunc tuum impetum, comprime surorem, refrena iratum tuum animum, ac ne Vel Verbo ip Sum contristare velis. v Et considera Dei clementiam Vnon imperavit Laban ut ad propria reverteretur, sed Solum prohibet ne quid durum vel molestum cum Just loquatur. Quare , et propter quid ut discat per negotia et per opera ipsa diastus, quantam Sui curam gerat Deus. Num si reversus suisset Laban, unde illud scivisset Jacob, aut ejus uxores Ideo perinittit ei

ut abeat, et lingua Sua consileatur quae Deus dixit ad se, quo et u Stia majorem allacritatem habeat proficiscendo, si duciamque accipiat, et ut hujus uxores discant quanto studio Deus, omnium Dominus Jacobum curet, rejiciantque errorem paternum , et imitentur Justum , atque o cognoscendum Deum sufficientem doctrinam inde

accipiant. Neque enim sic si de digna erant quo Jacob dicebat , ut quae a Lbban dicebantur, qui adhuc idola colobat. Semper enim insidelium et advorSantium verse religioni testimonia majorem habent idem. Et hoc est ex omnipotenti sapientia Dei, cum inimicos veritatis ipsius testes veritalis esticit, et Sua lingit ipsam siemare satagunt. Consecutus est autem Laban Jacobum. Jacob autem

272쪽

xtuit Patres suo in monte Gaiahcl. Dixit autem Laban ad Jacobes Cur hoc fecisti' , Vide quomodo praeceptum Dei

magnum illius calorem repressit, et furorem re enavit :et idcirc cum magna mansuetudine colloquium habet cum eo, quaSine excia San S, et paternam dilectionem erga illii declarans. Quando enim superna providentia nobis assistit, nοn solum malorum hominum insidias effugere possumus, Sed etsi in hestias ipsas incidamus, nihil adversi nobis evenit. Omnium enim Dominus suae Virtuti proeStantiam declarans bestiarum mutat naturam , ea Sque in oves manSUeta tranSformata non quod bestialem ei naturam immutet, Sed relictas in natura eas ovium, OPES et naturam exhibere satagit. Idque non solum in seris quis videre poterit, sed et in elementis ipsis quando enim vult, tunc et elementa ipsa virtutis suae obli Vi Scuntur, et neque

ignis acit quod ignis solet Et hoc quoque discere poterit aliquis tam in tribus pueris, nam in Daniele . Nam hunc

leones sicut Ves circumdabant, et superno auxilio retusa

eorum ferocitate, nihil illi incommodi dabant L Nam quod

ferocitatem non exercente sero , eam tamen retinuerint,

ii, qui seris truculentiore erant, reipSa experti Sunt. V. Iloc autein ad majorem illorum accusationem factum est, quia ratione in Signiti, crudelitate bestias ratione carentes vincebant. Tandemque reipsa didicerunt quomodο, ex Domini providentia, fero ipso Justum sint reveritae, neque aia Sae suerint ejus corpus attingere illi vero seras immanitate Superarunt. Et ne putarent haec ex visu Sol ac specie facta SSe, per eos, qui postea in lacum injecti sunt, agnoveriant ea cum Ju Si viro Uium mansuetudinem imitatas, et naturae uae oblita esSe cum iis autem, qui

postea injecti sunt, serociam suam exhibuisse. Similiter

Gen. xxxi, 25, 26. - Dan. VI, 22.

273쪽

et in fornace ignis factum est: nam EOS, qui in tu erant, re, verebatur element una, et non urebat ignis VSed quasi ligata operatione sua , ita nihil nocebat puerorum corporibus, et neque capillos eorum attingere ausus suit, quasi mandato alicujus elementum propriam declarare Virtutem prohiberetur Deo autem, qui extra fornacem erant, ab Sumpsit. In utroque magna Dei potentia declaratur, et quia illi intus manserunt illaesi, et quia qui foris erant, perierunt. Sic quando Superno auxilio munimur, non solum effugimus inimicorum insidias, sed etsi in bestias ipsas incidamus, nihil patimur grave Dei enim manus potentior Strem ni-bu S, ip Sa no Undique Sati munit, et invictos facita id quod et in Justo hoc declaratum est. Nam qui tanto impetu comprehendere jacobum, et poenam fugae de eo sumere volebat non solima nihil asperum et durum adversus eum loquitur, sed sicut pater filium compellans, ita blandis verbis convenit, dicit enim : Cur hoc fecisti quare clam obscessisti Vide quanta mutatiora vide quomodo is, qui ut bestia insaniebat ovium imitatur mansuetudinem. Quare clanculo discessisti, et mea furtim abstuliSti, et subduxisti filias meas quasi captivas gladio pta Quare, inquit, hoc fecisti quid tandem in proposito habuisti quare

Sic occulto parasti discessum , Nam si annuntiasse mihi, pcum magno honore et laetitia suissem te prosecutuS'. Enim vero si hoc civissem V Cum musicis, et tympanisset cithara pro Secutus suissem tem non sum dignus ha- abitus osculari silias meas' nunc autem insipienter egisti. 5 Vide quomodo nunc emetipSum arguit, et perlinguam suam saletur Se Se quidem Ju Stum male afficereia ratum suisse Dei autem providentiam a molimine suo ipsum impedivisse. Potest, inquit, manu mea te ansigere,3 Deus autem patris tui heri mihi dixit Cave tibi ipsi, no

274쪽

5 sortes loquaris cum Jacob mala Cogita hic quantacinia consolatione diasti emissa suerint haec verba, et considera quomodo hic effatu quae adversus Iustum decreVerit, et qualiter eum Comprehendere Voluerit, seque timore

Dei a malis consiliis cohibitum fuisse. Deus patris tui, hinquit. Vide quomodo ipse Laban non parum utilitatis hinc porceperit, maximam ex iis, quae sibi dicta fuerunt, virtutis Dei accipiens demonstrationem. Verum quia et tu, inquit, hoc decrevisti, et Deus est, Di tantam tui curam gerit, Nunc igitur vade. Magno enim desideri desiderastin abire in domum patris tui. Quare suratus est deos meos phEst , inquit, hoc decreveris ut abeas in domum patris tui V quare deos meos suratus e pri ingentem insipientiam 2 Tales no sunt dii tui, ut quis eos surari queat Non erubescis dicens : Quare duratus es deos meos hyide quanta fuit erroris gravitas , dum ii, qui ratione praediti erant, colebant lapides et ligna. Is sunt dii tui, o Laban, qui neque cum furatur Se quidam erant,du Vare Se potuerunt Qui enim possent qui e lapide sunt consecti Deus

autem Justi ignorante Justo impetum tuum coercuit taetnon cogita errori magnitudinem, et Justum surti arguis Quare enim Justus illo surari voluisset, quos abominabalur, imo quos Sciebat QSSO Sensu vacuos lapides Porro haec cum audisset Jacob, primum magna mansuetudine de ossis ectis criminibus e purgat, et tunc ut inquirantur

dii jubet. . Dixi enim, inquit Ne forte auferas sidias tuas

a me, et Omnia mea . Quia inquit, videbam te non bene erga me affectum, anxius sui, ne forte conareris auferre dias tuas et sacultates meas, Atque privare me meiS,

sicut quondam secisti. Ista igitur causa timoris secit, ut clam te abirem aeterum, Apud quem inveneris deos 3 tuos, non vivet coram fratribu nostris . Vides ignorasse

275쪽

Jacob surtum a Rachel commissum. Vide enim quanta austeritate supplicium decernit ei, qui surtum admiserat. Apud quem, inquit, inventi suerint, non vivet coram, fratribus no StriS. Non solum, inquit, quia ablatum est, sed et quia surtum qui secerit, manifestum sui flagitii indicium proseret Scias si quid est tuorum apud me, et accipe. Scrutare, inquit, num quid abstulerim quod ad me non pertinuerit. Nihil aliud in me arguere poteris, quam quod clam abierim ; et hoc non sponte feci, sed supicatus injustitiam, et timens ne velles auferre silias tuas, et alias meas facultates si id rescires e Et non agnovit apud eum, aliquid Nesciebat autem Iacob quod Rachel uxor sua su-hrata suisset eos. Ingressus autem Laban Scrutatus est do-hmum Liae, et non invenit. Ingressu est autem et in domum, Rachel. Rachel vero accepit idola, et posuit ea subter a Stramenta camelorum, et Sedit super ea. Et dixit patri suo : Ne gravite seras, domine miri non possum surgere Coram te , quia Secundum consuetudinem mulierum mihi x est. Scrutatus autem est Laban in tota domo ejus, et non sinuenit L VI Magna Rachelis solertia, per quam deludere potuit Labanum. Audiant qui adhuc erroribus sunt addicti, et idololatriam ni igni faciunt. Posuit ea Subter stramentancamelorum, inquit, et sedit super ea. Quid his magis ridiculum sui ratione praediti erant, et tantam mi Sericordia Dei assecuti fuerant dignitatem, lapide sensu vacuos putant colendo nec pudet EOS, nec tantam Secum reputant absurditatem, sed a cοn Suetudine quaSi oves abducuntur Idcirco Paulus quoquo scribens dicebat me Scitis, quando gente erati S ad idola muta utcumque ducebas ni in euntes'. 3 Et recte dixit: Muta. Qui vocem, inquit, abolis et aures , et rationis estis participes, ad ea,

276쪽

quae nullum Sensum habent, sicut bruta abducimini. Et qualem qui tales Sunt veniam merentur Sed videamus quomodo ustu nunc fiduciam acceperit, partim ex iis, quae Laban Consessus St, partim quoniam nullum crimen contra Se in Venerat repreliensione dignum, quid dicit pa Iratus est autem, inquit, Jacob, et contendit cum Laban, et dixit L . Vide quomodo etiam expostulando animae Suae virtutem detegit. Quae injustitia mea, vel quod peccatum umeum, inquit, quod persecutus es me Quare, inquit,

tanto impetu insectatus es me qualem injustitiam mihi potes exprobrare quale peccatum loque id satis, nisi et

tantam SuperinduxiSse contumeliam, ut scrutoreri Omnia

quae in domo mea. Quid invenisti de omnibus vasis quae . in domo tua pone hic coram fratribus tuis et fratribus, meis, et judicent inter nos duos'. Tant , inquit, Crutinio facto, potuisti- ne aliquid invenire quod ad me non attineat, vel quod tuum sit Si invenisti, proserin medium, iat qui hic adsunt apud me et te judicium reddant. Quoniam vidit se in culpatum in omnibus, magna Sumpta siducia, enumerat beneficia, quae illi per omne tempus exhibuit, et inquit De Isi sunt viginti anni quibus tecum sum .s Pro labore tot annorum, haccine dignus eram contumelia p. Ili mihi viginti anni. Ilo die viginti annorum complevi in

domo tua numerum. Ove tuae et caprae tuae Sterile non fuerunt, arietes ovium tuarum non comedi: captum a sera, tibi non altus ego satisfeci de meo surta diei et furta

noctis. Die Urobar aeStu, et nocte gelu, et discedebat somnus ab oculis meis . , Obsitus es , inquit, laborum quo ex antlaVi pa Scens oves tua et capras Num potes arguere quod unquam ove vel caprae tuae fuerint steriles phVide quantam demonstrat a Deo henevolentiam contigisse

277쪽

domui Laban pio ple Sinam adventum. oc enim est id quod et supra diccbat De Benedixit te Deus ad pedemn meum. Isoc enim nullia uia Stoie EXigeret. Neque enim pastoralis arti hoc opus est, Sed naturae. Propterea anto

omnia hoc ponit, providentiaque superna actum hoc suisso in pecudibus ostendit arariete ovium tuaruma non comedi a Num potes, inquit, dicere quod ali quando comederim arietem de gregibus tuis p qui scilicet multorum pastorum mos est bestia captum, non attuli tibi. Neque ipso, inquit, aliquando comedi, neque bestia aliquando rapere potuit. Num attuli aliquid hostia captum p Annon quotidie vide eo , quibus greges croditi sunt, capta a bestiis asserre dominis At iu nihil tale vel demonstrare vel objicere factum potes in viginti onnis. Et quid dic captum a sera Sed neque si surto ablatum quid, ut Saepe contingit, ad notitiam tuam venire curavi sed ego pro iiS, quod sui lim ablata suerunt, satisfeci, sive die sive nocte accidisset. Et cum de Stu flagraret, ferebam sortiter similiter et frigus nocti , ut illaesi consorvarentur grege tui : ac non hoc Solum, Ed et ipse Somnus propter multam curam discedebat ab oculi: meis. Vidisti pastoris vigilantiam vidisti intentum studium Qualem

habebunt excusationem ii, quibus rationale grege crediti sunt, magnamque pro Se ferunt negligentiam, et quotidie, secundum Prophetam, pecude alia mactant alias a bestiis capta contemnunt: si a ver ab aliis raptas reducere non curant, tam et Si minor it labor, et cura facilior Anima enim est quae docetur illic autem inultus est et corporis et an inti labor. II. Vide enim quid dicata: Die urebar aestu, et gelu nocte, et discedebat Somnu a me. Qui haec nunc potest dicero, si propter corum salutem quo pascit, tot serre

278쪽

labores et pericula Et hoc quidem nunc nullus dicere audet Paulo autem Soli orbis magistro licet hoc sidenter dicere , atque his majora. Et ubi, inquis , Paulus haec Sus tinuit audi eum dicentem: Quis infirmatur, et ego non, infirmor quis scandaligatur, et ego non uror . O paSioris dilectionem l Alienae ruinae , inquit, meos dolore augent, aliena scandala fornacem doloris mei succendunt. IIunc omnes imitentur, quibus rationales oves concreditae

sunt, et ne deteriore sant illo, qui tanto in brutis pecudibus custodiendis vigilantiae fuit, idque tot annorum numero Et illic quidem, si incuria quaedam acciderit nul Ium damnum hic autem, Si vel unam vi rationalis perierit, vel a hestia fuerit capta, grave damnum, maximum detrimentum, inessobilis poena. Nam Si Dominus noster an guinem Suum proprium essundere pro illa non declinavit, qua venia dignus uerit, qui sic honoratam a Domino despicere vobierit, et non omnia quod potest in curanda vicula adimpleverit Coeterum ad Seriem Sermoni redeamuS.e II mihi, inquit, viginti anni, quihus Sum in domo tua. , Servivi tibi quatuordecim annis pro siliabus tuis, et Sex, anni pro ovibus tuis, et eaudasti mercedem meam h decem gnabus me nisi Deus patris mei Abrahae, et, Deus Isaac fuisset mihi adjutor, nunc sorte me de Uum, dimisisses. I umilitatem meam et hi borem manuum mea rum vidit Deus , et arguit te heri'. Vide quomodo ea , quo consessu e St Laban , animarunt ustum, ut cum

fiducia illum reprehenderet e Vidisti, inquit, quomodο Viginti annorum numer SerVivi tibi pro filiabus quatuor decim annis, reliqui autem pro Vibu et tamen privare me voluisti mercede, et non te super hoc argui Verum ex illis ipsis, quae tu consessus es, Scio quod nisi Deus Abraham et Isaac fuisset mihi adjutor , nunc me vacuum dimi-

279쪽

sisses et nudum , uini sorte abstuli SSe a me , et injustitiam , quam proposuera S, per complexis Se S. Sed Deus, qui scit humilitatem meam, et laborem manu Um mea- ,rum. Quid CSt, IIumilitatem, et laborem manuum mea ,rum Quoniam, inquit, Scit Deus quomodo ego magno studio servitutem meam perfecerim, et quantum laborem Sustinuerim , paSconS VES , die noctuque in curis versatus; ad illa, inquam, respexit benignus Dominus cum heri arguit toet coercuit inju Stitiam, quam adversum me StruebaS, et irrationabile tuos conatus. Satis tetigit de sendendo se Labanum, et postquam reprehendisset illius in o injustillam , sua in illum beneficia recensuit. Ideo ille erubescens de iis, quae dixerat, nunc in timorem verSus est, et foedera inire vult cum Justo. Vide providentiam Dei: qui tanto impetu ad per Sequendum cxierat, lanio timor affectus est, ut ab eo cedera quaereret. Respondens autem I liban,

dixit ah Jacobri Filio tuae, siliae meae: et filii tui, filii mei:

het pecora tua, pecοra mea: et omnia quaecumque tu vi-

de , mea Sunt, et siliarum mearum quid facerem illis, hodieri vel pueris qui ab eis sunt nati pri Seio , inquit, quod silia metae Sunt, et omnia quaecumque ahes ex Substantia mea accesserunt. Quid igitur sacerem illis hodie, i, vel pueris qui ab eis natis Nunc igitur veni, et ineamus sinctus ego et tuta et erit in testimonium in te me et ie'. 3Pacta , inquit, faciamus; Et erunt in testimonium inter hinc et te, hi judietum et demonstrationem. Dixit autem ei: u Si quis transgredi attentaverit quae nunc a nobi Sunt proposita e Ecce nullus nobiScum, Deus autem testis, inter me et C.

VIII Considera quomodo paulatim et Laban ad cognitionem Dei ducitur. Nam qui ante hoc arguebat Iustum desuri do orum uorum , t tanta in propto eo Scrutationem

280쪽

sciciebat, uinc in sitit: quia nullis est internos, qui poSSit, si quid posthac novatum suerit, testis esse foederis no Stri, Deus testis sit inter me et te. Ille , inquit adest, qui omnia videt, quem nihil latere potest, qui uniuscujus quo mentem agnoscit. Sumens autem, inquit, Jacob erexit columnam, vel fecit collem , et comederunt super collem. Et dixit ei, Laban : Collis hic testatur inter me et lo . ouid est, ut ollis hic D, id est, verba inae fiunt in hoc colle, memoria perpetua nobi erunt. Et vocavit nomen ejus loci, Collis, testimonii' sic inde inquites Aspiciat Deus into me et vle. Attende quomodo poenam iterum a Deo deprecatur Laban Aspiciat, inquit, Deus inter me et inter te, quiarum secedemus alter ab alter Nunc, inquit, Separabimur, et tu quidem ibis in terram propriam , ego autem redibo in domum meam e Si humiliaveris silias meas, Si accepe-yri uxores ad silias meas, vide, nullus nosbiscum Si quis videat Deus testis Considera quomodo semel et iterum atque Saepius Deum in testona vocat. Quia providentia ,

quom expertus orat Jacob blocuit eum quanta PSSet D ο-mini potentia, et quod impossibile sit aliquid occultum esses Oculo, qui dormitare mequit propterea inquit :u Etiam Si Separemur, et in in si nullus alius adsit qui testificari possit, ille testis erit ubique praesens. Per Singula Verba docet ipsum totius terra esse Dominum e Et dixit Jacob,

3 Ecce ossis ille testatue Deinde iterum Laban inquit Si

venim ego non transiero ad te, neque tu transea ad me collem hunc et columnam hanc in malitia : Deus Abra, ham, et Deus Nachor judicet inter nos'. b Vide quomodo cum patre sit a Viam Suum conjunxit, qui frater sui Patriarch id ipsi u autem avus V Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos. Et juravit Jacob per timorem Dei patris

SEARCH

MENU NAVIGATION