Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

comitis amni. Defensio

bos nomine causarum vocari asserunt; non aduertitis autem,quomodo peruertatis totam Galeni disciplinam; sic enim liber De Diff. Morb. erit De Causis; & liber De Causis non perscrutabitur causas

morborum, sed causas causarum. Verum cum haec plene confutata sint,non erimus nunc longiores. Ex diuerticulis in diuerticula,

hoc est ex somniis in Emnia, ex deliriis in deliria transgressus repent C te tandem ita concludis,quae scripsisti ad argumentum I hurisant.' A De ambigua Thuri sani propositione, quam nobis Montanus veluti Achillis clypeum obiicit,quomodo vera sit,aut non sit,satis dictum. Thurisani propositio nullam continet ambiguitatem; nam cum dubitassiet,nunquid uitiata figura morbus est et,an causa morbi,constituit eme morbum hac ratione, quia primo laedit actionem; quare mens eius clara est; quod vere ita sit,iam demonstrauimus,omnibus tuis nugis dissipatis. Cum itaque minorem propositionem tui syllogismi ex lib.De CavLCon unquam probaueris, nec Vegae argumentu, a quo probari poterat, confirmaueris, nec ab argumento Thuri sani tutatus sis,sicuti tibi proposueras; transis ad defendenda ridiculaquet dam sophismata eiusdem V egae: & ferre non potes,me ea uocasse argutiolas;cum tamen ea consulem, non defendis: sed id tantum atteris,me eius argumentum non intellexisse. Quare denuo modo tuo is id construis, a Vegae uerbis, &sensu alienum hunc in modum .

99 A Morbus est dispositio praua, quae primo laedit actione partis, in qua

is est. Digitus abscissias non est dispositio manus. Non ergo laedit' actionem manus,nec etiam morbus est manus. Cum hoc argumetum nullam syllogismorum legem seruet,& eius conclusio siue recte, siue perperam collecta,nihil ad me pertineat, cum nusquam asseruerim digitum abscissiim esse manus morbum: sed potius ita afferentes reiecerim,intactum relinquam; conserues itaque tibi a me inuiolatum. In argumento sequenti cum Anatomem in libris meis exerari cueris:& totos eos perlustraris, miror te non recordari nunc quae' scripsi lib. 4. cap. a i. nam si recordareris;bstineres ab insulsis tuis artutioli de sexto digito. Declaro enim sextum digitum non esse morbum,ut digitus est; sed v t est mala manus dispositio in numeri excelsu. Repetis iterum argumentum tuum ab Argeterio desumptum, quod paulo ante confutaui,quando demonstraui tam defectu, quam excesvim digitorum esse malam manus dispositionem, & moi bum,& eius actionem laedere; unde frustra quaeris, quomodo digitus abri sens possit esse dispositio manus ξ nunquam enim ego ea desilia pro

nunclaui,& nunquam dixi, digitum deficientem esse malam manus

152쪽

.Aduersus Nom. Erast. dispositionem: sed digiti defectum. Subdis deinde. Addit post pali iis Α

ca.Non figuram, sed inconcinnitatem eius, & incongruentiam mor Abum esse. At digitus amissus nec est figura,nec pars figurae manus,nec , , inconcinnitas figurae manus. Qua igitur ratione digiti amputati in- ,, congruentiam manus morbum statuemus Cum insuperioribus, & hic confundas morbositum eri cum morbis figurae,requiris,ut doceam quae nam inconcinnitas figurae sit in digito amputato. Respondebo enim, digitum amputatum esse vitium numeri,distinctum alvitio figure; vari autem, &ualgi fiunt figure vitia & morbi. Temere igitur,&inscitequςris a me, ut demonstrem morbum figure in morbo numeri. In fine superioris responsionis collegimus summatim monstra,quae totam Hippocratis,& Galeni doctrinam deuastabant. Hic vero illud tantum admonebo, quod cum aperte dicere ausus sis, in morbis numeri Galenum aliud intellexisse, quam eius verba δε- nent, atque hoc,quia qui Galeni verbis morbi sunt, non morbi, sed ccausae sunt; idem in omnibus morbis tam similaribus, quam instrumentariis pronunciasti. Vbique enim cum praeceptoribus tuis Argenterio,& Vcga,quos Galenus morbos esse statuit,eos no morbos, sed morborum causas facis. Quare totam morborum disciplina perturbares, nisi opinionem eam falsam, & falsis innixam rationibuς demonstrassem;cum autem in hac ultima tertiae Defensionis parte egeris de morbis organicis, mentionem nullam fecisti noui illius morabi consormationis,quem color praeter na Iuram in oculo efficit,cum tamen te id facturum bis antea sis pollicitus.

ΣIGRESSIO CONTRA ALTER d MEDICAnae professi rem aserentem, morbum esse ad aliquid, ct ex con

squcnii Galeni morbos morborum causas constituentem. Rino euidentissime demonstratum esse, Gale- 1. Anum rectissime pronunciasse, morbos omnes esse 73. Adi spositiones praeter naturam; & ideo qualitates primi generis. Exinde, quos ipse constituit morbos partium similarium ,& organicarum, Veros

esse morbos,non autem morborum causas. Quare huic disceptationi finis esset imponendus. Cum tamen, ut supra quoque monui, ab initio mihi proposue- rim in artis huius studiosorum beneficium haec conscribere,iciam-

153쪽

que non ex librorum tantum lectione , sed ex viva etiam praeceptorum voce errores imbibi, alterius publici medicinae prosese foris in hac dicticultate assertiones ascribam : quibus mea sola reiecta,aliorum omnium opiniones amplectitur;vnde ni fallor magnuerrorum cumulum in v nu.congerit; ut hoc etia pacto consulam iuuenum studiis,cum intelligent magis Galeno, quam authoribus aliis, aut praeceptoribus credendum esse. Nomini etiam huius professoris parcam, quia haec ipse non edidit, sed ab eius auditoribus suere excepta . Et quoniam plane,& perspicue,quod neque Erastus, neque alter professor faciunt,rem totam sub oculos subiici Gomnia eius uerba adscribam,que sunt huiusmodi. De gonere morbi,quod Galenus modo dispositionem esse ait,modo constitutionem,dissicilis est controuersia,que recentiorum medicorum animos diu ,ac mirifice torsit,uolentium ad aliquod determinatum praedicamentum ipsum reducere; quod dum conantur emce-xc,in diuersas abiere sententias. Nam alii ad relationem, alii ad qualitatem,quidam ad utrunque simul, nonnulli ad plura praedicamenta ipsum cxtendunt, ita ut etiam multa morborum genera sub subsantia contineri velint. Causa dissensionis multiplex fuit,& primo quidem Aristotelis authoritas, qui inter primas qualitatis species morbos reponit,sub habitu scilicet,& dispositione; & qui in praedicamento Ad aliquid dispositiones ipsas collocat,manifesto indicat, morbum ipsum qui sub dispositione continetur, in eodem praedicamento esse reponendum. Postea vero ipsa rei natura a quamplurimis diligenter considcrata fuit, ut ad alia etiam praedicamenta morbum extenderent, cum calculum, ex tum digitum, lumbricos, tumores praeternaturam, aliosque huiusmodi morbos,& substantias, &quantitates esse animaduerterent. Ego in tam dissicili quaestione arbitror sic esse dicendum, quod cum morbus rinaliter,& proprie loquendo sit ametria,& mala quaedam proportio,sic proculdubio in praedicamento Ad aliquid reponi debet. Sed cum relatio ipse,sublatis te minis suis,adeo paucam habeat existentiam, ut non defuerint inter philosophos, qui ipsam interentia rationis putauerint esse r ponendam Ab id medicus,qui sensum maxime sequitur,absque suis terminis,&ut ita dixerim, fundamentis eiusmodi relationem noco siderat in ob id cum morbum dicit esse ametriam, simul etiam con notat,&intelligit ea,quorum est ametria, ut puta in similaribus partiabus primas qualitates, in organicis. vero numerum partium com p

acnuum, magnitudinem formatio In positum,& in natura com

154쪽

muni unitatem, ita ut nunquam ab ipso consideretue morbus, qui

non includat ambo haec, relationem scilicet,& terminum. Quando enim sebrem, aut calidam aliquam intemperiem nominamus, duo per ipsam significamus, caliditatem scilicet tanquam terminum, &relationem ipsam, seu ametriam. Idem quoque de sexto digito, &aliis numeri morbis dicendum: substantia cnim superaddita termini habct rationem,qucm relatio,&ametria ipsa connotat; & quod de his diximus, de ccteris quoque cst intclligendum. Vnum tamen

est animaduertendum circa terminos huius relationis, quod cu duo necessario existant,quorum unus est res aliqua praeter naturam addita,ut puta sextus digitus,vel caliditas caecedens; alius vero est res ipsae, quae secundum naturam cuicunque parti in existunt, nos cum dicimus morbum proprio importare ametriam ipsam,& relationem,& simul etiam con notare terminos ipsius, ita quod secundum medicorum opinionem terminos dicamus includi in morbi essentia, illum solum dicimus esse accipiendum terminum, qui constitutioni naturali superadditus, ac praeter naturae ordinem corpori aduenies, ametriam inducit.Cum vero hic terminus ad ipsam ametriam ita referatur, vilisc sine illo nequeat consistere, non male facturos arbitror,si qui dixerint,ipsum continentis causerationem habere.

His hunc in modum constitutis, dico, quod cum relatio formaliter distinguatur ab ipsis correlativis,non male faciunt authores, qui per eiusmodi relationem, morbum generi ce definientes, dicunt ipsum esse ametriam .Quod genus si verum cst, quemadmodum negari non debet,cu ab Aristotele&a Galeno admittatur,no arbitror per dispositionem, aut constitutionem aliud sibi ipsi voluisse Galenum, definitionem morbi asserentem,quam hanc ipsam ametriam ta ut dispositionis nomen non ad qualitates primae speciei ita sit referendum, ut non possimus dicere aliquid esse morbum, quod non aliquam eius

speciei qualitatem in se habeat: sufficit enim quod sit modo substantia,modo qualitas primae speciei, modo qualitas quartae speciei, modo quantitas, quae tanquam unus ex terminis relationis, qui morbi essentiam constituit,ametriam illam efficiat, quae formaliter & propriissime est morbus, & quam Galenus vocat dispositionem; vel si quis philosophorum vocabula audire assuetus, non satis congrue dispositionem vocari putet, constitutionem saltem , aut alio quolibet magis appropriato nomine, ut cuique videbitur Galenus appellare permittit. Verumtamen sicuti in ipso morbo generi ce explicandosormalitas ipsa potissimum consideratur licet non excludatur,quod T a est

155쪽

est materiale,& sundamentum, seu terminus relationis ita quoque in singulis morbis sigillatim explicandis,materiale ipsum, quod est

relationis iundam ctum, a medico magis consideratur, ut pote quod

sensui magis est obuium,& quod proprie indicat curationem, sui brblationem,cum ab ipse morbi essentia conseruetur, & foueatur. Hinc fit ut Galenus sextum digitum,calculum, lumbricum, superan-lcm caliditatem in intemperie sine affluxu materiar,& materiam supra modum calidam in ea quae est cum affluxu,& magnitudinem auctam,& alia id genus morbos esse dicat; non quod putet ista dispositiones, aut constitutiones,aut ametrias esse quis enim fanae mentis

id asserat Θ) sed quod sciat hanc ipsam ab illis proxime vitiari, esse4;

ametriam illam ,& relationem adeo tenuis ut ita dicam entitatis, ut a medico morbi curationem praecipue intendente,& qui illam in morbo genericu definiendo, satis explicauerat,Vix veniat attendendum . Atque haec breuiter sunt praecipua meae opinionis fundameta: quae si velim latius diffundere, operae precium erit, singula, quae in hac materia a diuersis scriptoribus allata sunt argumenta, sigillatim expendere,& aliorum confutatis solutionibus,meam,quae ex supradictis fundamentis eliceretur,subiungere; quod cum nimis laboriosum sit, nec difficulter admodum ex his,quae dixi, fieri posse existimem,ab hoc labore supersedebo, & illud tantummodo subiungam, quod non parum ad hoc negotium coducere existimo; quod scilicet Aristoteles,quado in praedicamelis morbum in prima specie qualitatis reposuit,non simpliciter id protulit,sed iuxta eam opinionem, quam vel ipse sequebatur, vel ut ab aliis admissam ipse in sua philosophia inserit,cum morbum esse definit ametriam calidorum, frigidorumque, indicans se similarium tantummodo morborum notitia habuisse, ideoqus nil mirum,si inter primae qualitatis species ipsum numerauerit.Addo insuper,quod quemadmodum qualitatis nome, quod praessius acceptum a reliquis nouem praedicamentis distinguitur si latius accipiatur,ad omnia praedicamenta extenditur,cum dicimus acci lcntia omnia, & differentias ipsas substantiales praedicari in quale,ita quoque non inconuenit,dispositionis nomen, quod iuxta unam significationem proprie dictς dispositioni, & habitui quo 'que accommodatur, ita interdum late patere posse, ut ad relatione quoq; reseratur,ad qua ipse etia Aristoteles eam pertinere affirmat; idque tanto magis facere possiimus,quando liberum facimus unicuique, ut si dispositionis nomine relationem illam nolit appellari, aut constitutionem,aut alio quopiam nomine vocet. Illud praeterea

156쪽

.Aduersus Nom. Era L 77

non est prstereun dum,quod quanquam semper relatio distinguatura terminis; nihilominus in quibusdam morbis adeo exigua, & adeo latens est huiusmodi differentia,ut aegre a se inuicem utraque haec seiungi possint: LVliae potissimum nascitur ex ipsa praedicamentorum natura: inde sit,ut ob maximam,& euidentem omnibus differentia, quae est inter substantiam,& ad aliquid, nemo sit, qui non agnoscat discrimen,quod intercedit inter ametriam,quam inuehit sextus digitus si peradditus,&ipsum mel digitum.Contra uero in primis qualitatibus difficulter admodum distinguitur ametria ab ipso termino, hoc est a qualitate superante; unde euenit, ut quanquam rei ipsius

natura diuersitatem hanc nobis indicet, ipsam tamen saepenumero medicus non consideret.Professor hactenus. Licet autem ex libro De Morbis, atq; ex hoc tractatu omnia haeciam resutata sint, ut funditus prauar huiusmodi opiniones extirpentur, quaedam repetere non grauabor. Vega primus recentiorum, ut declinaret argumenta Argenterii in Galenum intentata, scrupulos,& tricas has in artem inuexit; statuitque sanitatem,& morbum esse ad aliquid, non qualitates; ea potissimum de causa, quia videt Galenum amerentem sanitatem esse symmetriam, & morbum ametrias quare ut quaesiti huius veritas elucescat, primum Galeni mens aperienda est. Hic in lib. De Morb. Diff. cap. a. scribit, quidquid naturale est, moderatum esse: quidquid praeter naturam, immoderatum; unde colligit,sanitatem symmetriam, hoc est moderatione :& mo bum ametriam,hoc est immoderationem esse:& quorum sanitas moderatio sit,eorundem morbum esse immoderationem;explicat deinde,quorum sanitas sit symmetria :& consequenter quorum morbus sita metria ; si itaque sanitas partium similarium,ex Methodicorum

position sit meatuum moderatio: carundem morbus crit meatuum

immoderatio; quod quomodo eueniat, locet cap. his uerbis. Necesse est similarium quamlibet partium situm habere robur,cum mea ν

tuum moderati 'nem obtinet: qua moderatione corrupta, a natura- '

li di spositione digrediatur, oportet. Sed quoniam unaquaeque me' 'diocritas duplicem patitur corruptionem,alteram exuperantiam; at ''teram dcfectum, liquet, quod primae passio nes corporum simpliciu '

duplices erunt; quarum alterae ex ampliatione: altere ex angustatio-

ne meatuum consistunt.Si vero ex Dogmaticorum sententia sanitas sit moderatio quatuor elementorum, calidi, Digidi,humidi,sicci: e rundcm clemcntorum immoderatio morbus erit; quod quomodo

eueniat sic docet. At qui elementa pati supponunt, mutuisque inter

se v

157쪽

comitis Mont. Defensio

se actionibus per se tota misceri, ac temperari , quocunque numero '' constare prima elementa supponunt, totidem primas esse aegritudi-ὐ nes necessario latebuntur. Age igitur sint prima clementa numero is quatuor calidum,frigidum,humidum,& siccum ; quibus inuicem o-υ dcrate confusis sanum sit animat: immoderate vero,aegrotum: erunt ' consequio aegritudines quatuori prima caliditas, quae naturalem cx-Ρ cesserit symmetriam: secunda frigiditas; tertia humiditas, & quarta V siccitas. Quae dicta sunt de morbis partium similarium regula nobis

sint reliquorum omnium morborum, ne huc transferre cogamur totam de morbis tractationem. Si quaeras,quomodo capienda sit haec moderatio,& immoderatio clementorum , docet id Galenus primo De Tucn.Valet.cap. S.Cum itaque eorum moderatio sit duplex, altera quae sola potius cogitatione depingitur, quam vere subsistat in animantium corpore: altera,quae in sanis omnibus subsistit: hςc secuda tantum medico pensitanda. Sed cum corpora sana valde sint diueris,diuersae sunt&elementorum symmetriae. Consideranda itaq; est symmetria, quae secundum cultatque naturam;& ametria, quae praeter cuiusque naturam est. Quae diuersitas apparet etiam in partibus ipsis; alia enim symmetria est clementorum in corde, alia in corebro,alia in ossibus, alia in carnibus. Cor calidum, cerebrum stigidum,carnes humidar,ossa sicca; symmetria igitur elementorum in v-noquoque homine est,quae unicuique congruit: in unaquaque parte corporis,quq unicuique parti corporis commoda est ; unde a metria uniuscuiusque erit recessus a symmetria illi congrua; quod de partibus etiam dixeris. Qua de causa Galenus de hoc recellu uerba faciens in Arte Med.cap. a 8. admonet, quod unam quanque partem '' seipsa vel calidiorem,vel frigidiorem,vel sicciorem vel humidiore '' dicimus factam,non alicui rei alteri comparantes, scd ad seipsam. Et propterea Iq. Meth. cap. Iq. aggressurus curationem morborum x numeri,&magnitudinis Ea sunt inquit, quae in numero,& magni- tudine conuenientem modum excedunt, tum quae in ambobus his' deficiunt. Dixi in hoc loco conuenientem, quod si conserentem,Vel '' conduccntcm vel secundum naturam, vel utilem alibi ustirpauero, V cadcin sermonis uis erit. Hinc patet,cum dicimus, sanitatem esse' h mmctriam, nihil aliud nos significare, quam statum,&dispositionem naturalem,utilem,conducentem,& congruam corpori. Cum morbum ametriam dicimus, dispositionem corpori praeternaturalem, incongruam, non conuenientem, inutilem, noxiam. Hinc etia

158쪽

Aduersus Thom Erua. 78

pars eius suam,qua actiones probe celebrantur,ametria recedens ab illa symmetria laedens actiones morbus erit. Hinc etiam patet, quod naturale est,symmetrum, quod praeter naturam,asym metrum esse. unde sequitur,nos lib. I .cap. O .recte statuisse sanitatem,&morbum esse qualitates, & ad aliquid referri; qualitates esse, ut dispostationes sunt: ad aliquid referri, ut moderatae simi, vel immoderatae imoderationemque,& immoderationem referri ad subiectum dispositionum ipsarum. Nec Galenus considerauit symmetriam nuda, cadentem inter qualitates ipsas; nunquam enim constituit, temperiem cordis esse proportionem quandam inter calidum, & frigidii , inter siccum&humidum: cum nuda illa proportio nullam habeat vim agendi,sed actiones omnes a qualitatibus ipsis emanent. Cum igitur cordis calidioris, quam cordi conueniat,indicia tradit, magnitudinem respirationis,pulsus uelocitatem, frequentiam,audaciam,& naturam promptam ad agendum, putas ne tu id a proportione, & relatione, an a caliditate excedente prouenire λ haud negauerim adesse illas proportiones, sed cum uim agendi non habeat, non spectant ad medicum considerantem actionum causas. Lege totum cum librum , non inuenies, GaIenum harum proportionum indicia inuestigare, sed qualitatum ipsarum excedentium. Et propterea apud ipsum sanitas, & morbus uere sunt primae speciei qualitates; ut uero sanitas corpori symmetra est, morbus contra, di cuntur etiam ad aliquid. Haec est uera Galeni mens; a qua longe recedens uir hic celeberrimus, nullos ut mihi uidetur commisit errores; quorum haec fuit origo. Cum legisset apud Galenum, morbum esse ametriam quandam, putauit, ametriam in definitione morbi genus esse; &ideo pronunciauit, morbum in praedicamento Ad aliquid esse debere;cum autem videret, uocem ametriae non Pl ne explicare morbi naturam,subdidit,ametriam connotare,complecti, includere terminos,&fundamenta,quibus innititur: quae omnia Galeni definitio uana esse docet o Cum enim in ea dispositio uerumst genus, & dispositio qualitas sit morbus etiam qualitas est. Pe sedo,& perspicua est Galeni definitio : nihil tacite connotat; sed aperte exprimit tam relationem, quam relationis fundamentum.

Relatio exprimitur uerbis illis, praeter naturam, quae nihil aliud λgnificant ut in excursu nostro demonstrauimus quam ametriam, Mimmoderationem,cuius fundamentum est dispositio; nam dispositio prae ter naturam , & dispositio ametra, aut immoderata,pro uno, M

159쪽

comitis mori. mefensio

tione,& terminum relationis causam facit, multa Galeni dogmata uidetur cvertere. Primum enim in morbi desinitione erit includenda causa eius efficiens,quae nullo modo includi potest,aut debet. Cum enim Galenus ait, morbus est dispositio praeter naturam laedes primo actiones, ubi est haec causa Θ certe ne excogitari quidem potest: addenda crit igitur ; at inde sequetur, hanc Galeni definitione esse mancam .Quod si omnino addatur, haec causa erit continens, ut ipse etiam fatetur. Habebunt igitur morbi omnes causam continentem , quod nullus unquam huius causae assertor ausius est affirmare: Galenus eam certe ab omnibus remouit. Definitio Galeni recti sesime est instituta,& terminus in ea est genus: relatio uero differentia; dispositio enim genus est, quod tam sanitatem, quam morbum amplectitur: praeter naturam est,differentia,quae morbum a sanitate s parat; sed per hunc uirum doctissimum dispositio esset causa: praeter naturam,esset morbus: quo quid absurdius excogitari potest λPraeterea si terminus est causa morbi,& relatio morbus,sequetur, relationem este causam actionum, quod etiam ipse abhorret. Si uero relatio non erit primo causa impeditarum actionum, sed terminus, sequetur aliud absurdum, causam morbi primo actiones laedere. Praeterea falsum esset,quod Galenus scribit r. leth.cap.8. Morbos sine causis est e posse; nam si terminus est causa continens relationis;

terminus autem est causa; relatio morbus: morbus sine causa nunquam erit. Praeterea locum habebit hic scitum authoris De Opt.becta. Indicationes curatorias a solis causis se mi, a morbis nequa quam; nam sublato termino tolletur relatio. Sed alia,quae restant, prosequamur; Ametria genus in definitione morbi costituit;at quis non uidet,dispositionem esse genus ;ametriam uero disserentiam nam morbus est dispositio ametra, quod idem est, quod praeter naturam . At,inquit,Galenus per dispositionem hanc ipsam ametriam significauit;& non aduertit,se uanum & nugacem Galenum facere.

Nam si dispositio nihil aliud significet, quam ametriam,& apud Galenum constat,quod praeternaturam est,ametrum esse, definitio hoc pacto se habcbiti corbus est ametria ametra . . Cum uero repetit, In definitione morbi relationem con notare terminum,qui subintelligendus sit,si quaeras,qui nam termini sunt subintelligendi Substantia, inquit,qualitas primae,& quartae speciei,& quantitas; ut hoc pacto confirmet positiones Fuchsii,& Fernelii a me recitatas lib. I .cap. & tribus sequentibus resutatas. Ac sane rationes, quibus tu iacusus sum,ab hoc uiro clarissimo erant confutandae, antequam absur

160쪽

das illas opiniones, & dogmata Galeni euertentes exsuscitaret; eas hic non adscribam,cum ab omnibus legi possint ; dc in hoc etiam tractatu demonstratum sit, Galenum in definitione morbi usurpare nomen dispositionis in suo antiquo significatu pro prima specie qualitatis, quia reuera morbus in qualitate est. Tacebo rationes illas , quas recitat in tradenda disserentia definitionis genericae morbi, de ungulorum morborum explicationis; reuocant enim scita Vegar, &Erasti, iterum,atque iterum a me explosa. Pariter omittam rationes non nullas,quas ille reddit, cur Aristoteles morbum in prima specie qualitatis collocauerit,dcillam inter caeteras, quod ille partia timilarium tantum morbos nouerit,cum aperte ueritati repugnet,dcconsutatione non indigeat. At omisso Aristotele,quid de Galeno dicendum est,quem certo certius constat,dispositionem pro qualitate primae speciei semper usurpasse Sed ad Erastum reuertamur, qui utinam ordinatus,pressus , dc perspicuus esset; quemadmodu est uir hic ingeniosissimus, dc doctissimus: minus enim laboraremus, de breuiores cssemus.

B qua ante congressum multa confutantur ad causam

continetitem pertinentia. CYvit v s de causa continente,multa praesaris, inquibus me sepe vellicas; quare antequam ad rem V niam, quaedam cx hac praefatione retundam. Cum mihi vitio das,quod annos vigintiquinque nopauciores enim fuerunt,ut verum fatear in libr. De

Morbis insumpserim, id tuo solito iudicio facis, ut semper quae laudanda sunt,reprehendas, dc reprehendenda laudes. Cito quidem totum id opus scripseram; sed diu apud me continui,dtispe,ac carpius legi: de quotiescunque legi,aliquod vitium occurrit:

de quantamcunque adhibuerim diligentiam, multa adhuc me effugerunt,ut noua editio indicabit. Has Defensiones etiam paucis

mensibus scripsi, sed hactenus quinquies,dc diligenter legi; dc in hac

quinta lectione multa immutanda Occurrerunt : sic enim fert imbecillitas humani ingenii,ut quod perfectum,atque absolutum est, aut nunquam,aut raro,dc magna cum difficultate inueniat : dc ideo ma-

Iaudari solent, qui tatus suos tardius,quam qui festine edunt; sed

SEARCH

MENU NAVIGATION