Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

m aliter iudicas non uerbis tantum,imo vero&re ipsa,cum plurimuconicia das studiosis persuadere,te tuam hanc Anatomem praepropere consecisse ; quod primum putaui te facere ad ostentandum inge- . . nium; ed postea deprehcndi, te id data opera fecisse, ut haec festinatio turpissimorum errorum,quos commisisti, tibi esset excusatio. ibi .s Quinquaginta uitia,quae hactenus in istu meo notasti,si iterum enumerabis, multo pauciora inuenies ; sed si tuorum numerum recte sibduces,non pauciora,quam quinquagies quinquaginta; nec mirum, cum quot de tuo sint sententiae,tot sint errores, dc plures etiam . Nec pauciores restant notandi,ut re ipse,non verbis,& nugis demonstra- ibi.C bo . Cum asseris librum tuum De Cau.Con me in te praecipue co- citasse,id ego ingenue,& liberc fateor; quia cum hoc solum ex operibus tuis cum aliqua attentione legissem,sperans ex titulo, & epistolarum pollicitationibus me esse inuenturum, qui litem luculenter a Leoniceno,Fuchsio,Scheg Κio, Valeriola,& aliis preclaris ingeniis agitatam , tandem sedaret; deprehendi te cos tantum pertinaciter imitari,qui deteriorem partem sunt sequuti. Quare mouit id mihi non parum stomachum,&indignationem; auxit haec scribendi modus,quo nullum unquam legi deteriorem ; solent alii suppositis, &exemplis opportunis res obscuras illustrare: at tu frequenti inculcatione suppositorum,& exemplorum, quorum nulla est necessitas, res perspicuas obscuras,& obtenebras; materiam materiar ita implicas, ut difficulter certa conclusio huius vel illius appareat. Taceo fre

quentissimaS illas repetitiones eorundem argumentorum, quae in 'gens etiam volumen deformarent : taceo inusitatas,&confusas distinistiones; ordinem scribendi praetereo, in quo scriptore De Opi. Sect. familiarem tuum imitaris; cum enim totam iam quaestionem de, hac causa scripsisses,tum demum nominum significatus explorasti. . De portentosis positionibus nihil dicam ; sed si forte in earum quapiam incidemus,eius turpitudinem patefaciemus. Verum, quod

instat agamus. Transfers huc totam fere secundam epistClam tractatus illius,ut volumen augias, cum satis esset,demonstrare morborum causas csse efficientes,quibus positis morbi necessario ponatur: summotis,summoueantur; nam de hac controuersia est; & de hac loqua caeteris omisss. Cum cicatrices tuas restricas, &scribis, po-

. e tui sic me praeterire quae lib. a. cap. ii. & D. scripsi contra te de dispositionibus partium similarium, eatumque causis; quoniam ea noprouuxisti ad probandam causam continentem; declaras, te uere stusam, di labilcm habere mc moriam. Vbi enim primum oculos ab eo

162쪽

.Aduersus Thom. Erasi 8o Ioco legendo sustulisti,oblitus cs,quid tibi eo loci obiiciam; obiicio

autem, quod primas qualitates excedentes,causas morborum, non morbos esse constituas : cum etenim quaestio haec ibi tractaretur ex proposito contra Argenterium ,&Vegam, nolui eorum alumnum praeterire;nec tunc portentum illud a medicina depuli propter causam continentem,sed propter seipsum. Quod vero opinio illa valeat ad afferendam causam morborum continentem , indicasti tu in a. Epist.illis verbis. Hoc modo omnis omnino morbus causam habe. . ret coniunctam,quanquam iniecto aculeo, aufugias. Quod neges 'ea ratione te uti v elle pro causa continente,imprudenter facis; nam si uerum esset delirium illud, causa haec necessario introduceretur. Cum vero negas te uti uelle hac ratione, quia non est animus tibi de hac causa accurate adeo,cxquisiteque disserere,iquod etiamtin tertia illa Epistola asseruisti,mihi videtur,sicuti id tunc satis opportune asi 'serebas,nunc id te non posse asserere,cum in et .parte Anatomes nihil aliud sis molitus, quam ut non ambigue amplius, sed aperte iam a Galeno descisceres, & monstrum illud in medicinam inueheres . Quare siue admittas,sive respuas rationem illam,ipsa tamen per seipsain causam morborum continentem astruit. Quod causa conti- όnens sit, quae praesens effectum producat: abiens secum auferat, id ''' tanquam Galeni dogma accipio. Quod vero morbus huiusmodi causam habeat,ex Galeno constantissime nego;quia cum morbus sit dispositio,& res facta,causam huiusmodi non potest habere . Vnde cum asseris, Galenum abhorruisse nomen causae continentis in hoc significatu,quo morbi, id est rei factae causa dicitur, rcin tamen non damnasse, nec damnare potuisse; ego totum oppositum sentio; &Galenum rem damnasse,&significatum non abhorruisse;quod hinc iri. 3facile constare potest,quia causa morborum continens a medicis in- Ciroducta est ad Stoicorum imitationem,qui quidem aerem, di igne,

aquae,& terrae causam continentem esse statuunt; quo significatu dictum est etiam ab Aristotele i. De Ani.9o. Animam continere compus,hoc est unire &a.de Gonera.&Corr. 49. Terram in mistis ab aqua contineri,ut unita permaneat,& non dispergatur ; cum itaque apud Stoicos tam continens causa, quam contentum actu sint; &ideo res factae,atque absolutae; a causa pendeant; & medici suas causas continentes ad imitationem Stoicorum introduxerint, non potuit Galenus significatum primum respuere, si secivadum admisit, cuprimus propius accedat ad causam continuntem Stoicorum; at urim cum causam continentem admiserit in iis tantum, quae actu non

V V a sunt,

163쪽

comitis Mont. Defensio sent,sed fiunt,cidetur proculdubio rem damnasse potius,quam signῖficatum: & ideo nullam huiusmodi causam admisisse. Cum urges, Galenum 3.De Loc.Affcap. a. crere,humorcm uitreum fuisse causam doloris colici; idque probare ex definitione caust continentis, non appellare tamen eam causam continentem,sed antecedentem; unde colligis, eum re ipsa causam morborum continentem admittere; sed eius appellationem auersari u espondeo Galenum in eo capite solum causae nomen usurparo,non continentem,non antecedente addere, quia non tradcbat causarum distinctiones, sed demonstrare uolcbat, causas interdum affectus leues parere, qui cum causa cessat; interdum graues, di stabiliores, Ut remota etiam causa perseuerent:

non poteti itaque inde colligi,quod colligis. Quomodo vero locus ille sit intelligendus, videbimus in congressit,in quo hunc locum it rum producis. Ad locum Hippocratis ex lib. De Veteri Med. que apud SchegΚium potius obseruasti,quam apud Hippocrate, possem respondere, dubium esse apud me, an liber ille su veri illius Hippocratis,qui composuit librum de Nat. Hum. Causa, cur dubitem est; quia video, eum oppugnare principia Hippocratis tradita in libro illo; sic enim sentit quidam Paracellicus uir, meo iudicio, & doctus, di ingeniosus,cum eius libri argumentum ad unguem perceperit; licet in 3.Antipara cel.nugis,& deliramentis eius sententiam refellere coneris. Sed nolo,quantum mihi per te licebit, a proposita altercatione digredi. Quisquis sit author ille,dico eum ibi loqui de fluxionibus, quae ad fauces decumbunt, quae si salis, acres, & mordaces sint,inducunt raucedines,anginas,erysipelata, &peripneumonias a quod si in aliam temperiem mutentur, morbi cessant. Haec sane ieiune,& indistin te sunt prolata,quare enucleanda, &distinguenda. Hae igitur suxiones,aut intemperiem nudam excitant,aut tumorem etiam: si solam intemperiem,dico remedia illa, quae corrigunt int periem causae, corrigere etiam morbum ipsum quare mirum noncst,si morbus cum causa cessat; si vero tumor adsit, qui ma itudine non laedat, potest & hic cum alteratione causae alteratus,simul cum ea summoueri; sed si magnitudinc laederet difficile est cogitare, quomodo alterata tantummodo causa, sedari possit, cum potius caulaeuacuata sedetur . Si igitur fluxiones morbum permanentem excitarunt. ad earum correctionem morbus cessat, alio modo csse non

potest, quam diximus; sed quia locus Hippocratis mentionem facit alterationis, non evacuationis; & ideo non plene comprobat posta A tionem tuam, sic scrupulum eximis. Qui morbos propter mutatam

164쪽

qualitatem causae mox solui concedit, multo magis eosdem ablatis is

causis, solui concedet. Sed hoc falsum esse apparet ex demonstratis; ., nam etiamsi alterata causa, morbus tollatur, non tamen sequitur, euacuata causa, eum necessario tolli, ut colligitur ex regula Galeni tradita in Art.Med.cap.88.ex qua patet, causa euacuata,&sublata , morbum adhuc remanere posse.Idem probas ex Aristotelea . Poste. ibicus 6.de 17. ubi asserit quasdam esse causas, quae semper sunt cum suo effectu; ueluti interpositio terrae cu Lunae desectu ; nam cum fit Lunae defectus,ob interpositionem terrae fit: cum factus est,ob terrae inte positum factus est: cum futurus est,ob terrae interpositum fiet.Locum affers arduum,& obscurum, cum in eo exponendo magnum sit dissudium inter ueteres,& recentiores expositores ; Themistius, 'hilopo-nus, Eustratius,& Averro es statu ut, Aristotele ibi loqui de causa ser-malli, quae semper est cum suo subiecto,& negant id polla affirmari

de causa efficiente. Quorum sententia,si uera est,non Blum non co-

probat sententiam tuam,sed pen itus infirmat;alii uero aliter. Sed ne me a uoces ab instituta materia, concedam Aristotelem agere ibi de causa emciente; sed licet de causa efficiente intelligat, non intelligit tamen de effectu facto,sed de eo,qui fit,& in motu est, ut exempla declarant; nam defectus Lunae nihil aliud est, quam priuatio luminis, quo a Sole solet illuminari. Videamus itaque, quomodo se habeat causa illuminationis,&apparebit, quomodo se habeat causa priuationis. Illuminatio itaque est actio Solis, quae semper in motu est, &in successione: quare recte dicitur Sol esse causa efficiens,& contines huius illuminationis; cum enim Sol Lunam respicit,eam semper i Lluminat; & cum Luna a Sole respicitur, semper illuminatur; sicuti cum adsunt tres causae pulsuum arteria semper pulsat, & cum arteria pulsat, semper adsunt illae causae; at quis non uideat, istas esse acti

nes,dc motus P Privationes uero actionum,&motuum, licet nosintactiones, aut motus, ad eas tamen reuocandae sunt, ut patet in mor

bis ; nam sicuti sanitas est causa continens actionum omnium corporis humani, ita morbus earum cst deprauatio,&ablatio. Exempli glatia, nitas oculi est causa continens uisionis; nam si oculus sanus est,

probe uidet;& si probe uidet,sanus cst; sed si morbus exoriatur,ueluti suffusio,oculus uisione priuatur; suffusio igitur est causa huius priuationis;& sic omnes morbi laedunt,impediunt,&deprauant actiones,& deprauatarum actionum causae sunt continentes; & licet nul lus tunc adsit motus,nulla adsit actio,morbus tamen causa carum priuationum est continens. Idem dicendum est cum lumen Solis, cau-

165쪽

comitis asent. CDefensio

sa sit continens luminis Lunae,quae actio quaedam est;ita interpositustcrrae est causa continens priuationis huius actionis; ut illa interposi tio sit ueluti morbus quidam . Et propterea locus ille Aristotelis intelligendus est de causis cfficientibus adhuc,non quae iam effecerui. Sed dici ctiam potest, exempla eo in loco ab Aristotele tradita esse definitionis causalis,quae explicat quod quid est definiti, &cum suo definito conuertitur; quia reuera idem fiunt definitio, & definitum

At causa morbi continens a te inuecta,neque est definitio morbi, ne que cum morbo conuertitur. Sed contemplemur causas , ob quas &Α hic,&in tract. De Caus Cont. ais, Galenum abstinuisse ab huius causae appellatione. ἰPrima quidem ualde est friuola; nam si Galenus

ab usu eius nominis abstinuit ad euitandam ambiguitatem, cur nomen id ii sui pa uit in causis pulsuum, & aliarum rerum, quae in motu sunt,qui significatus minus erat in usu,cum omnes fere causiam continenlcm de causis morborum usurparent Quare si abstinuit ab ea, non ob significatum abstinuit, sed quia rem abhorruit. Nec mi i nus friuola est secunda; imo uero & falsa; multi enim praeter causam

tu identem,& a ntecedentem addebant continentem; ut patet etiam

apud Dioscoridem in prooemio libri sexti. Praeterea inter causas pulsuum hanc reposuit, & reposuit, quia locum in illis habebat inter causas morbi non collocavit,quia in illis locum non habet. Tertia ctiam falsa est, quia Galenus nunquam abhorruit a uocibus usitatis,etiam si barbarae essent,ut patet de synocho'. Quare si qua es.set morborum causa continens, m non prstermisisset. C Quarta causa est contra praecipuum Galeni institutum, ueritatem caeteris rebus omnibus anteponendi. Praeterea magis incursurus erat in sectarum reprehensionem, confundendo causam antecedentem cum continente, quam distinguendo utraque nomine sito uocata. Nec locus a me sumptus positionem tuam confirmat. Excuso enim

ego Galenum, quod in gratiam sectarum earum eundem morbum in uariis generibus collocabat, modo id arti curandi non repugnaret; at tu cum excusas non de hac uarietate, sed quod omiserit causae continentis appellationem, in cuius omissione non potuit effugere reprehensionem saltem sectarum,quae eam usurpabant. Nec uideo, quomodo potuisset effugere rixas cu Sophistis, si ita indistincte causam antecedentem pro continente etiam usurpasset. Ex eo enim patet,c alcnum quidem rationem sectariun habuisse,inodo id in aegrorum detrimentum non uergeret.Sed si abstinuita mentione causae c6tinentis morborum,quae sectisqilibusdam crat in usu, haec fuit .causa

166쪽

potius earumsin se odium concitandi,quam conciliandi gratiam. Cum uero scribis; Nolo dicere iam quam belle Calenum excuset; res cst mira,te eum locum produxisse ad confirmandam quartam illam excusationem: cundemque taxasse; nam dum taxas,detrahis illi de authoritate ad confirmandam positionem tuam. Excusatio at tem illa siue bella, siue turpis,a te redditur turpior, duin uerba mea, mutas,ut in aliis multis locis dolose facis. Non enim di&i,si repugnatia scribere deprehensus fuisset,sed scribere uideatur; aliud est scriberc repugnantia: aliud scribere uideri; nam quaedam repugnantia uideri possunt,quae non sunt; unde statim ibi demonstro, quae uidebantur in Galeno rcpugnantia ,ropugnantia non esse. Quinta excusatio tota putida est; nam propter Methodicorum odium debuit potius

eam causam usurpare,quam omittcre. Sic enim in eos odium cxςrcuisset,cum eorum secta causam eam reiiceret, ut scribit in lib. De Sect. cap. 7.& in Apolagia Hippocratis contra Iulianum. Facile, inquis, non loquebatur cum Methodicis : sed si legisses libros Methodi saltem ut legi debent,vidisses,quam frequenter cum cis loqueretur,&altercaretur. At cur non loquebatur Z ne quis suspicaretur

eum aliter sentire,quam sentiret. At cur hec ille uerebatur, quem de omnibus morbis aliter loqui,aliter sentire paulo ante asseuerasti Praetcrea aliud est loqui, aliud scribere:& Galenus, si quis alius, inscribendo non temporum suorum tantum rationem habuit, sed post

futuras aetates respcxit.Quare ueritatem semper est amplexatus.

Postrema causa ordine,sed non dignitate indicat, omnes sine digni latccsse,cum ipsa indignissima sit,&absurdissima.Nam si uerum est, ἡ Α

causam continentem fuisse praetermissam,quia non erat in omnibus morbis, ut in a. Epistola De Caus.Cont.asseruisti,pi aetermittere dc huit etiam antecellcntem,cum in omnibus morbis non sit. Prsterea si antecedens transit in continentem,cur omisit continctem potius, quam antecedentcm,ut confusionem euitaret At perpende&hic tua illa uerba.Potest rcs calefaciens intemperiem corpori sic infigere,ut ipsa rccedente,non amplius soluatur altius impressa iam ca liditas; vocas hic caliditatem impressam intemperi cin , & morbum; quod quid cin uerum cst : at positionibus tuis ualde repugnat. Nec crceo, te consilio, ac iudicio aliquo partem ueritatis tandem esse conlisitim , scd temere, di imprudenter,ut omnia . AtqtVenu'ge sunt hae Nonne satis erat, sc mel desipuisse incis scribendis, ni s&itcrum cas inculcasscs Θ certe Iuliano similis es, quem sepe in ore habes, qui non niti nugas effundebat, nullumque ex se proba-. . bile

167쪽

comitis Mont. Defensio

bile argumentum promebat. At cur non admonuit aliquando Iectorem Galenus e appellationem illam praetermittere, rem tamen admittere

In qua argumenta pro causa contriente refelluntur : o contraria defenduntur. N hoc congressu ut superuacanea, quantum in me est,recidam) ad rem statim ueniam,& ordini tuo insistam . Cum itaque septem argumenta mea, tuo modo constructa,&distributa recenseas: deinde rationes tuas in medium prostras ad asciscendam in morbis causam continentem ; tandem argumenta mea confutes: ego primum rationes tuas discutiam; deinde ad argumenta mea defendenda veniam. Quantum itaque ad primum, cum asseris,constans esse non in medicina solum, sed in omni natura,

causas inueniri , quae sua praesentia effectum producant, sua absentia austrant, uerum esse fateor; cum infers; ergo & in morbis sunt huiusmodi causae, id nego de efficientibus. Cum probas ex I. De Loc. Ass.cap. z.Vitream pituitam,quet dolorem in intestinis excitaui causam morbi fuisse continetem, axiomate illo; Quo tangente, &c. Fu-chsius Valeriolae cundem locum obiicienti, respondet, morbum illum non fuisse,sed passionem : quare non est mirum, si pituita causa cius continens fuit; at si morbum suisse contendas; verbi gratia, intemperiem frigidam, nego, pituitam eius continentem causam fuisse; quod facile dcmonstrari potest ex regulis a Galeno traditis in Arte Med.cap.89.Cum itaque tunc in intestinis esset intemperies, aut facta erat,aut futura,aut in fieri; non facta,quia causa aderat: non futura,quia iam a causalexcitabatur; erat igitur in fieri. Cum aute quae

sunt in fieri partim facta sint,partim sutura; si quid erat facti,non dependebat amplius a pituita. Instabis; evacuata illa pituita statim summotam fuisse intemperiem,tam quae erat in fieri, quam iam factam,quod apparuit ex doloris cessatione.Respondeo, quod factum erat tam exiguum fuisse, ut natura id per se sanauerit,sicuti ex eo Galeni loco colligitur loquentis deaffectibus aliis exiguis,& insensibis libus. Ait enim.At uero huiusmodi affectus,qui sunt adeo exigui,s paratis causis facientibus, illico finiuntur, natura uidelicet ipsos sa'

168쪽

nante ;& sane verba haec mihi videntur ex elodere suspIcionem orinem causae continentis omnibus, qui non sint prorsus obtuso in e-nto; nam etiamsi summota causa, leues illi affectus summoueani , remotio tamen causae non est praecipuus author totius huius liberationis,cum concurrat etiam natura,& si quod restat facti morbi vestigium, id per se deleat. Cum verbasserat ibi, pituitam fuisseca sam mali infestantis,sicuti ignem ustulationis,& gladium sectionis , videndum est,quomodo haec comparatio progrediatur. Proculdubio ignis dum urit,ustionis,gladius dum secat, sectionis causae sunt,& continentes; cum vero cessant, si quid usti,aut secti remansit, causa amplius non sunt; ita pituita dum refrigerat intestinum,causa quidem est,& continens frigiditatis: ubi vero educta est,aut aliquid stigoris relinqui tur,aut nihil: si nihil ,haec passio fuit,non dispositio; si

relinquit,huius causa non est amplius; id vero aut magnum est, aut exiguum; si magnum,aliis indiget remediis: si exiguum,a natura sanatur: quare omnino morbi causa continens no est. Quid si dixero, clystere ex oleo rutaceo vno ,& codem tempore pituitam eduxisse,& frigidam intemperiem remouisseὸ quod non solum Galeno tunc contigit,sed in artis operibus cotidie experimur. Quantum ad au-

thoritatem meam citatam ex lib. a. cap. 32. respondeo, Vere pituitam vitream fuisse causam illius intemperiet frigida , & continetem quidem,si in generatione tantum erat. Alterum tuum argumen- metum in lib. De CausConti & in tertia etiam Anatomes parte inculca A. tum,& a me refutatum omittam; illud solum tibi in memoriam reuo s . Scans, te cim argumenti minorem propositionem nunquam probasse,& minus probare posse, cum aperte a me fuerit demonstratum, vitia structurae,& compositionis veros esse morbos, non morbi causas cffectrices. Repetis tertium argumentum semptum ab authoritate Aristotelis,in quo adeo intumescis,& cristas tollis, ut solus sapere vi dearis,cum tamen tantam in te arguat inscitiam,& fatuitatem, vide ea iam Paracelsici exultare,& triumphare possint; sed cum in praqudio argumentum hoc sit reiectum,hinc avolemus . Cum extra omne propositum altercationis nostrae increpas me, quod ieiune nimis lib. I. cap.3o.d definitione tractauerim : &suspicaris, me

instar psittaci de ea fuisse loquutum, declaras iudicii tui leuitatem: δ nam si latius de natura huius definitionis disseruissem, id nihil aliud V

fuisset,quam inanis Ostentatio,transitus de genere in genus, & disciplinarum confusio,quod tuum est peculiare vitium. Nonne tu nu-

dum nomen definitionis illius & hic, &antea,&postea etiam oblo-X ' queris

169쪽

omitis Mont. aesensio

queris,cum tamen partes tuae filissent demonstrare, quomodo dessirinio causae morborum continentis solo situ a demonstratione disse ru. Tribus his argumentis lutulentis confirmata causa morbo i*-D rum continente,subdis. Quod ad Galenum attinet,ex responsione

M ad sophisimata puerilia Montani satis eIucescet,quid senserit. ' Postum gloriari, dum Galenum defendo, idem mihi euenire, quod

Galeno eueniebat; argumenta mea a rei essentia,ut plurimum sumpta ,sophismata a rudissimo omnium sophistarum vocari; nam quod idem Galeno eueniret,ipsemet in lib.De Plen.cap. 3. sic testatum reliquit.Si aliquo incommodo urgeantur,id totum in ea reiiciunt,quq A nos proposueramus; quin etiam aduersus cos, a quibus interrogatiis sunt,indignantur,quasi nimis importuni illi sint,atque Sophi ; est

,, enim hoc positum in more medicorum huius temporis, ut de maxi-a mis decretis audacter statuant: cumq; redarguuntur, aegre ferant,

' eosque a quibus sunt reprehensi, Sophistas vocent. Sed iam videamus,quomodo mea tractes sophismata. Argumentis meis priponis hypothesim quandam,a te nomine meo confictam, ut de falso possim tibi crimen intendere; est autem haec. Si humores in tumois ribus praeter naturam contentos constet morborum causas non esse; is sed ipses morbos,vel morborum partes, certu quoque sere, causam si continentem morborum nullam esse. Nego hanc hypothesim mea esse,& eam,si mea est, repudio; arguerem ne ego hoc pacto.In tumoribus praeter naturam non est causa continens, ergo in nullo morbo

est causa continens Te decet id argumentandi genus, qui deterius etiam soIeas argutari. Diuinare profecto uoluisti mentem meam,& ex cap.36.libri a. commentus es illam hypothesim. Quod diuinaueris, declaras in argumentorum confutatione: antequam enim id η 3.A facias,repetis hanc hypothesim hoc pacto.Leonicenum negare scri- is bit,humores in tumoribus conclusos tumorum causas esse. Unde in- is ferre videtur voluisse, continentem causam debellatam esse, si obti- , neri hoc placitum Leoniceni possit.Nonne ex illis verbis unde inferre videtur voluisse,aperte indicas,te diuinasse;at perperam, falso diuinasti; hypothesis tua est; ipsam igitur quantumuis pessunda,

exulta,& triumpha: nihil enim repugnabo,& ueniam ad sophisnata:quorum cum ordinem a me constitutum perturbaueris,le sequar:;b - Verbis tamen meis, non tuis recitabo. Primum sophisma libr. I.

170쪽

pretiacuam, eum dicitur morbos partium similarium en ex intem- ..perie uel sola, vel cum amuxu substantiae: nam si assiuxus substantiae Amorbus non sitirestabit sola intemperies; sola autem intemperies a ,, sola intemperie nihil differt; si nihil differt, vana igitur, & superua- ,.cua illa differentia. Nec refutatio huius argumenti, nec defensio M. percipi possiant,nisi legatur cap.9. lib.a. in quo ex Galeno, morbos partium similarium in nudam intemperiem, & cum affluxu substantiae distinguori cap.3 r.eiusdem lib.in quo doceo, morbos ex intemperie cum affluxu iubstantiae esse tumores praeter naturam. Hispositis ad argumentum redeo; quod cum videres a natura rei deductum esse,& necessiario concludere, nec iam tibi satis esset, tot, &tam praeclara Galeni dogmata peruertime, hoc etiam peruertere conaris; & negas distinctionem illam veram eme distinctionem,& constituere aliquam morborum differentiam: & ratio est, quia non traditur distributio generis in species contrarias: nam intemperies in ii, D. Iida sine materia non est contraria intemperiei calidae cum materia.

Quod haec sit diuisio in veras differentias, vel species intemperierunt,& ita statuerit Galenus,inde patet, quod in lib. De Diff. Morta ubi morborum disterentias indagat,eam distinctionem adhibuit. Dico igitur hanc distinctionem verissimam esse, & genus,quod est intemperies,in species oppositas diuidi. Ad argumentum tuum igitur dico, intemperiem calidam cum materia esse vere oppositam intemperiei calidae sine materia;non ratione quidem caliditatis,sed superaddits differentiae: quanta vero sit oppositio haec, inde patet,

quod esse cum materia,& non esse cum materia contradictoria sunt,& simul non possiunt esse; sicuti rationale & irrationale,sensile, &insensile, corporeum & incorporeum,nunquam erunt simul,lcaptiora sunt distinctionibus,quam contraria,atque ea praesertim, quae medium habent. Causiae deinde, quas scribis Galenum impulisse ad

hanc tradendam distinctionem, non tollunt, eam esse distributionε in veras,& oppositas differentias; imo vero confirmant,cum diuersitatem inter eas indicent,non consormitatem; quare eas admitto,cumihi, non tibi faueant. Non possium tamen tacere qus falsa sunt, etiamsi mihi faueant. sicuti enim prima differentia a te notata, quod intemperies cum affluxu substantiae sit euidentissima ; nuda vero obscura, nisi cum plurimum a naturali habitu recessit, verissima est ,& flex Galeno deprompta; ita secunda a te confecta falsissima est, intemperies sine materia inherentes esse pertinaces,& factas:quaecum materia sun leuiter insedisse,& esse in fieri; cum utraque &leuiter, α

SEARCH

MENU NAVIGATION