Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

quitur esse secultates; cum actionum causae, te Caleni sententia, a cultates sint; quod praeterlocos tunc citatos Galenus asseruit etiam lib.De Pleni. p.r.& 3. Wrobique enim ai facultatem causam esse effectricem. Verrum si constitutiones hae facultates sunt & facultates animae non sunt uius nam sunt facultates ξ atque hoc etiam eodem in loco aperio; assero enim temperiimine facultatem partium similarium,a qua earum actiones prodeunt et compositionem instrumentalium unionem utrarumque; ut uno uerbo respondere possimus; tres illisconstitutiones esse facultates,no animae,sed corporis; quod paulo latiusexplicandum estia Scribit Galemis I.De VL Part.cap. z.Platonem in primo Alcibiade secutus,corpus animae instrumenta esse; ac cum animae sint multiplices,& pene innumerabiles,prout uaria sunt, & pene infinita animalium genera, natura corporalabrese cit uniuscuiu sque animae moribus,& facultatibus accommodata per corpora intelligo,di integra ipsa corpora, & particulas omnes, ex quibus coagmentata sunti, exemplo manus id declarat Galenus; ut mos etiam ad eius imitationem fecimus lib. cap. a. Cu itaque data sit homini manus ad res omnes apprehendendas, & tactu drscernendas,ut co in libac I. Temper. p.ultitio docet, ita fabrefacta,&iconstitutacst,ututrunque usum facillime, & commodissime exequi ualeat.Haec aut costitutio nihil e aliud,qua dispositio,quae ipsa apta, & idonea reddit ad munia sui obeuda. iplex aut est haec dispositio,& constitutio,temperies sipositio,& uni perquas manus facile a prehendi in discernit; His oculus aptus ad uidendum redditur: auiales ad audiendum :crura ad ambulandum: uentriculus ad chylume hepar ad sanguinem gignendum: ac tandem his partes omnes cor poris munia sua,& imperaraanina exequuntur; undea Fortiuiens recte dicunturprincipia instrumentalia,quia sunt principia,& causae actionum ab inflamentis prodeuntium ; recte ctiam naturae ab eodem uocatae sent,ut docere has essecorporis facultates, non animae; ita enim corpori inhaerent, utab co separari non posfint; ani- 'mae uero facultates a corporeseparari possunt. Quod aut anima a natura distirusta sit, paret ex eius definitione; cu fit actus corporis naturalis; patet&exaliis multis,ut late docet Simplicia.Physic. i8. Dixi ego dubitanter, has facultates esse sertasse animae instrumenta, quia uera & propria animae instrumenta sunt partes ipse;cum tamen partes animae imperata his perficiam,possunt & ipsae merito appellari animae instrumenta. Verum ut tandem concludamus rerum naturam,& proprietatem sequentes,dicamus, temperium,& reliquas

' . Q. a duas

132쪽

duas constitutiones uel dispositiones esse facialia res non anim , sed instrumentorum animae r&ad ici tiam partem disi utationis nostr transeamus. Eodem Ioco demonstro, medico sensibus omnia subiicienti de aliis facultatibus,quam de tribus iam propositis,tractandum non esse; argumento Hippocratico acuratione sumpto: nam si perquiras diligenter omnia medici opera,inuciates, eum nihil aliud agere,nihil aliud moliri, quam ut tres illas constitutiones,aut conseruet, aut corrigat; unde colligi potest, tractationem de animae essentia, teque propriis,ac ueris eius facultatibus non pertinere ad artem medicam; cum enim unaquaeque strentia , & ars suum habeat subiectum,aut filiem finem, subiecti sui proprietates tantum, aut ea, quae ad finem sibi propositum conducunt,tractare debet di nec transten d

re ad alia genera, ne artium confusionem pariat Cum itaque artis medicae sinis sit similas,ex iis constituenda est tantummodo, quae sanitatem praesentem conseruare, absentem reuocare doccant; sanitas autem, & morbus locum non habent in anima, aut ueris animars aeuitatibus, sed infacultatibus tantummodo instrumcntorum animae. Quare hae a medico tractandae sunt,ut medicus est;& ideo Galeri nus 6 Epid Secis .commen. Existimo,inquit,superuacaneam mediri cis esse de anima substantia notitiam; propterea quod satis sit ariciniν medicam cum ratione tractantibus nosse,iasquedum cerebrii. ac spia ritus,qui eo continetur, naturalis temperies incolimaisseruatur , ui- re animal posse.At si contentus spiritus,aut omnino corruptus sit. V auta naturali temperatura cum ea, tuae in cerebro est,plurimum de-'' stexerit,mortem sequi. Cum autem haec medicus intclligari semperia dabit opcram,ut bona temperie perfruantur, atque permancant..H Qua iure methodos eas sequetur, quae a nobis in comment. De Va- .H let.Tuc.& De Curatione Morborum scriptae sunt. Haec eadem latius prosequitur in lib. De Sub at. Fac. quorum haec est siuinina. Scire,' quae nam sit animae essentia, neque ad morbos curandos , neque ad V ualetudinem tuendam est necessarium.& 2. De Sympta Call. - . r.

. . scribit Ipsius animae substantiam, ueIalio quovis opere definisse,soria tesse sit audacia; in eo uero,quod nunc proponitur,non solum audacia,scd etiam seperuacuum. Neminem dine puto. adeo a literis, &Musis auersum,qui cum audiat, Galenum tractation em de animae eL sentia ab arte medica excludere, putet eum aut nullam esse animam censuisse,auitem periem esse; utruque enim statini ex se falsissimum

esse inde patet, quia si putasset, temperiem esse animam, eam ita a. considcratione artis medicae explosisse icuti animae essentiam ex-

133쪽

plosit. Praeterea non asseruisset,animae essentiam sibi esse ignotam. Priinum etiam falsum cst; nam si nullam esse animam censuisset,seustra admonuisset eius inuestigationem medico esse superuacaneam. Quod si quis arguat, Galenum testatum reliquisse, animae ess tiam staresse ignotam, ergo nullam esse sanxisse ; responderipse in libr.

AduoIul. cap. I. licet naturae, atq anima substantia ignoretur, non esse tam cia negandum,animam,& naturam esse; cum ab ipsis multareuidentissimae actiones prodeant: sicuti nemo Solem esse nesai,cum uideat cum quotidie orientem,&occidentem,etiam si eius lubstatia perspectam,& cognitam non habeat. Si quis Galenum interrogas.set, quae nam sit Dei natura atque essentia ,id prose sto se nescire ro spondisset ; non negat tamen, D cum esse; imo uero summam eius sapientiam,potestatem,& bonitatem passim celebrat . Certe toti libri De Usu Part. nihil aliud sint quam hymni pulcherrimi, quos in . laudem sapientrisinii,potentissimi, atque optimi Dei cecinit. Quare licet fateatur,se anima essentiam ignorare, uidetur tamen crede re, eam incorpoream esse ita corpus immigrare tan tiam domicilium situm,& inde emigrare. Si negauit igitur animae tractationem

pertinere ad medicum,ideo negauic,quia impatibilis est, & morbis non afficitur,& ad altiores contemplationes,quam ad medicas sp etat; qua in recum Aristotele mirum in modum consentit, asserentes primo De Ani.6s. Animam csse impatibilem : pati uero quod eam continet. Senis uisus est obtusus, non quia anima consenuerit, sed quia oculius; unde si senex oculum iuuenis sina rereti, uideret ut iuuenis . Laeditur intellectus ita ebrietate, phrenitide, & lethargo, nota quia intellectus,sed quia eius continens afficitur. Id uero, tu 'con, tine afficitur,cum cius consti rutiones siue dispositiones, siue facultates uitiantur; quae cum tres sint,tem perses,compositio,& unio, in his tantum ars medica uersatur. His absit utis d uiri celeberrimi

Dictata accedamus. Cum hic nec opinionem meam,nee rationeS, quibus eam confirmo, refutasset, ut faciendum esse docet: Galenus I.De Nat.blum Gom. Iosed magna cum grauitate,&naci Conmptu

pronunciasset, me infeliciter, di destruentem Philosophiam creditidisse,temperiem esse facultatem, reddit ipse causam, cur Gal. s. De Loe.Alfeap.ultimo scripserit, omnium facultatum essentiam in peculiaribus partium temperantiis consistere, in hunc modum. Ita lo- ν quutus est Galenus insinuans, temperaturam ita esse praecipuum or- 'ganum facultatis,ut facultatis essentia ut uidelicet debet operari,'

bet cile in actu secundo,non in primo ita pendeat a temperatura, '

134쪽

, at temperatura fatuatur essentia facultatis, diocestat his secundus.

Forum uel borum ne singula sigillatim perpendam hic est se

ius. GaI num ideo facultatis essentiam in temperatura collocare, quia facultassine tempcratura non potest agere; tabdit in horum cosmationem.Vnde Gai r.De Praesag. Expuli cap. .dicebat, culta-- tis essentiam csse positam in commoda partium temperatura. Si eius is consilium erat,stabilire suam illam Galeni interpretationem,locum

aliquem Caleni producere debebat, in quo aperte scripserit, se ideo

asseuerare,essentiam facultatum esse in temperie,quia facultates ututur temperie tanquam proprio,&praecipuo instrumento;atlocus ab co productus nihil Iuuismodi continet; imo uero idem est cum loco ex s.De Locriffunde locum habeteademquaestio, cur dicat, s cultatis essentiam in temperatura positam esse; subiungit deinde hsci, Galani verba; risfacultas sitemperatissima, strenue agat; quae a ' Galeno sunt aliena; non enim ait,facultatem temperatissimam strenue agere: sed unamquanque partem strenue ager ubi sit tempera rissima; quare si ustr laborat in emendo uero sensu eorum uerboruipuersorum ;cum in ueris uerbis Galeni ex se sit apertissimus. Con- cludit tandem ex de istis;Vt necessiariumst colligere, temperatura '' ita esse necessariam ad operationem, ut sit primum, praecipuumque organum facultatis erantis,sed residentis in similari parte. Quare ad eius qu situm, cur Galenus dixerit, facultatum estentiam in pamtium temperantiis consistere, respondendum erit,quia temperatura ita est necessaria ad operationena palsit primum,&praecipuum s cultatis instrumentum; quam interpretationem pro concessa simili & nullo vel exiguo lenimento comprobat. Atqui mirum est, Gale' nuinum illies id dixisse,& nunquam cur ita dicat, rationem ab hoc uix eleberrimo excogitatam reddidisse. Quaesi quam vim haberet, possemus dicere etiam, mistaentiam esse positam in calamo, &gladio;quia sine calamo scribere,& sine gladio secareno potest. Ac vide naturalibus necessariis instrumentis loquamur dicerepossemus,faculiatis uisori essentiam esse in oculi quia oculi suntprimum,& praecipuum eius instrumentum a facultatis auditoriae essentiam esse in auribus,quia facultatis eius aures sunt primum, & pra cipuum instrumentum. At hoc nusquam legi apud Calenum, aut alium probati authorena erium cst. Verum hanc interpretationurerum naturae,& loquendi ac scribendi usui repugnare,facile demostrari potest. Scribit Galenus 3.De Symp. uscap. I. Facultatem

concoctria uentriculi per morbos ex intemperie laedi in propria

135쪽

essent a; quod uerissimum est cum enim facultas illacon coquendi

sit uentriculi temperies, quis non uidet, eam, si mutetur in intempe riem, lardi in propria essentia ξ & medicum remediis suis ut tu mirsus officio concoquendi recte fungatur eam intemperiem corrigere nihilq; de anima,atoe agente primo esse solicitum ξ Si dum ita

loquitur Galenus, euidentia aut rerum naturae, aut sibiipstrepugnoret,poscimus interpretationibus alienis, di distortis eum ab eiuni rota di erroribus uindicare. At cum euidentiae rerum, naturae, & decretis

siris ad unguem consentiat, quid confugimus ad haec Qmnia Θ Aesane mirum est, cur uir hic perspicaeissimus in definitionibus constitution uni licet satis infeliciter,& contra definiendi seges ab eo traditatas, fateatur, eas esse actionum causas,& timeat iacultates appellare nam si actionum causae sunt, ficultates etiam esse, Galenus semper fatebitur. Dicat aliquis; hoc pacto facultas erit constitutio, & dispositio; a: hoc falsum est,quia dispositio est in prima qualitatis spe eier cestas,& potentia in secunda .Respondeo,Galenum persa cultatem causam actionum effectricem intelligere. Nihil igiturobstat, quin facultas dispositio sit uni & ipsa actionum causa sit efiiciens; &licet nomina significaritia naturalem potentiam, vel impotentiam, ueluti salubre,& insalubre,sint in secunda qualitatis specie, non inde sequitur, potentiam etiam ipsam ire secunda specie qualitatis essse; imbuero potentia apud Aristotelam s. letaphs. 17. in primo suo significatu est hi prima qualitatis specie;cum artem aedificandi, & artem medicam,alia siue tes, & scientias potentias dine constituat 'motus principia,& causas effectrices. Nihil igitur repugnat, iacuit rem δε potentiam esseliabitum,dispositionem,& constitutionem.

Hactenus demonstratum est,temperaturam, & duas reliquas constitutiones esse facultates non quidem antiri ,sed corporis:& has haberi in consideratione a medicis satis uero impropriam, tortam,atque alienam rationem esse redditam ab authore Dictatorum, cucGalenus direerit,facultatum essentiam in temperie esse collocaram Nondum tam en expositum est, quibus, & quot incommodis urgea 'tur haec niterpretati,ut penitus explodatur; quare id ctiam demon-srandum . Quoniam uero haec Dictat sunt obseurissima,&sortasse non intelliguntur ab aliis,quam ab ipse Dictatore, utea plana, &aperta reddam, apponenda est hic septima Argenterii obiectio, ci

ius antea incininimus. Eam nos libr. I.cap. lao sic descripsimus

Falsum est,morbum primo uitiare actiones, ut ipsemet ex Galeno si is quere potest, qui I. De Pac.Nat.cap.a. haec tria sese inuicem conse-υ

136쪽

qui asseruit, acultatem,actionem, opus. A facultate proueniunta' is ctiones: ex actionibus cancrgit via Non potest itaq; morbus uitia ,, re actiones,si non laedat prius facultatem;laedit itaque primo faculta

t monactiones. Fgo,ut eam obiectionem diluerem interca te

ra assercliam,morbum non laedere facultastin, sed ine ipsaminet facultatem haesam unde sequitur,morbia primo acitone laedere, ultraditum est a Galano in morbi definitione. Ipse uero Dictator haccontempta liam solutionem magno cum apparatu moritur, δε ait. Consti uti ocst affectus secundum naturam,que sequitur bonaactio. V. Sed nolent,quaeso,tuuenes, utJaoc arcanum intelligant; quodsi aliis qui moderni antellexissentiorte opuscula non edidissent, quemad- ,, modiam uisuntur,&Moncsientcontrouersiae. m bona actiosequa inraffcctum secundum naturam &mala actio immediate sequatur asscctum preter naturam, diligenter an imaduertant oportet, actio 'V in an immediate sequi duas causas. Si uerum esset hoc pronunciarum,actioncm lesam immediate sequi duas causas, caderetobiectio Argentorii : solutio in opusculis meis contentis uana esset; & omnes tandem controuersiae si arentur; nam actio a morbo primum laed retur,etiamsi primum a iacultate laedatur:quia nihil prohibet, actio- . nem duas causas primo uel immediate sequi .-Probaturus itaque' hoc pronunciatum,de eo prius dubitationem hanc affert; Quod di '' ctum quia uidetur aduersari Philosophis,& proinde rei naturae, quia . unius effectus causa immediata non est nisi una;& tamen nos dici-- mus actionem immediate sequi duas causas ;& propterea moderni ,r, isti inuicem adhuc litigarunt, vilitigant. Quoniam si nos consider D musamonem,ut prodit,ut procedit a facultate, non potest, ut a fa-V cultate procedit, immediate progredi a facultate, & ab alia causa,'' hoc est a constitutione. Uissc in dubium reuocatis contra id pronunciatum,affert exemplum, quo uidetur uelle dubium comproba re, hoc clinon possu eundem effectum a duabus causis primum prodiret contrarium tamen colligit. Apponam uerba omnia, ex quibus fortasse alii alium sensum clicient; Vt uerbi gratia propter iuue-'' nes cum Galeno 3.De Sympi Causis. cap. I. mutatio cibi , quae pro-- priissime uocari potest chylificatio , sicuti mutatio chyli in sangui-- nem est coctio, tuae potest uocari, sanguificatio. Haec inquam cli PD Iiscatio fila temperatura,sitetiam a facultate: &s recte intelligatur: ' Galenus,ab utraque immediate; quoniam sanitas est causa immedia '' in operationis; morbusxstcausa immediata operationis laesae. Vn-'' desciendum est, tum consideramus,&facultatem,&constitutionc, in haec

137쪽

c duersus Thom. Erast. 6 s

haec debere considcrari secundum propriam naturam.Quae est,ut fa- , cultas habeat rationem agentis principalis: con stitu tio rationem is habeat agentis instrumentalis.Si igitur sermo fiat de actione, ut re- ,, spicit agens principale, immediate sequitur facultatem, unde mor- γνbus est laesio facultatis,morbus cst affectio; si uero capiamus actione in rcspectu ad causam instrumentariam,vt procedita causa instrum e Ptaria,secundum hanc rationem immediate sequitur constitutione, ''ut liceat asserere, morbus est affectus, non affectio immediate laedes AOperationes; immediate, non ratione cauis principalis, quoniam is hoc esset falsissimum, sed immediate, ratione cauis instrumentalis. ν,

His dictis statim se ad alia transfert, ac si obiectionem Argenterii funditus sustulerit; quod tamen non est assecutus; si demonstrasset

una atque eadem ratione actionem immedia te ut cum eo loquar a faculta te,& a constitutione prodire: & una atque eadem ratione a facultate laesa, & a constitutione Ivla laedi,& impediri,propositum assequutus csset; sic enim constaret, morbum primo actionem laedere ;sed ipse diuersis rationibus id euenire ait, sumendo & facultatem sine constitutione;&constitutionem sine facultate: ac si a se inuicem separatae actiones casilcm celebrare,& impedire possint; quod sane rerum naturae,& ucritati repugnat; neque enim facultas sine constitutione, neque constitutio sine facultate celebrare actiones potest, aut impedire. Haec quid cin satis esse dcberent ad ea figmenta explodeda; sed pressius agamus, & cum ipse id aperte non expresserit, explicemus primum, quomodo obiectio Argenterii ex his supposi- tis corruat: deinde uana ea esse demonstremus. Si consideremus, inquit,actionem laesam,ut prouenit a primo agente, id est ab anima, Safacultate ipsa,morbus est facultatis helio,& est assectio,id est passo,& res fiens; si uero actio respiciat causam instrumentariam,tunc est affectus,res facta, & permanens, atque hinc duae erigentur morbi definitiones; prior, morbus efflaesio facultatis immediate laedens actiones ; altera,morbus est affectus,uel constitutio praeter naturam immediate laedens actiones; viro uisnodo morbum definias,semper primo laedet actiones; quare obiectio Argenterii summouetur. At haec solutio statim ex se indicat, quam uana sit; nam praeterquam , quod ea seiungit, lue seiungi non possunt, introducit duas morbi desinitioncs,casque repugnantes;cum in altera morbus sit passio: in altera dispositio. Atque hoc erat arcanum illud, quod difficultatcs omnes summouebat. Dicit ipse,arcanum nondum eruisti. Tent

138쪽

comitis Mont. Defensio

nullum alium Inueniatur, id pro arcano habendum esse reor. Quare cum nec apud Galenum, nec alium quempiam lectum. unquam sue rit,morbum csse laesionem facultatis,& passionem ,hoc est arcanum. Licet ita quo duas morbi proponat definitiones, videtur tamen vulgatam Galeni definitionem respuere: & solam suam arcanam ad- . mittere, cum sic in cius dictati principio dicat. Constitutio secunia dum naturam nihil aliud est,quam causa contentitia sanitatis.Nunc se cognoscetis quid sit sanitas,quid morbus, quid causi contentiva. AC mnium facilis est cognitio; Vt cum constitutio secundum naturai, sit causa contenti ira sanitatis,sanitas sit affectio, sit quid in fieri des

dens a constitutione siccundum naturam.Siquidem omnis causa con V tentiva est causa illius rci,quae ex necessitate est in fieri;ut mala coi ' stitutio,constitutio praeter naturam sit causa contenti ira morbi; hocis memoriar mandent iuuenes, morbi causam contenti iram nullam a-

liam esse, quam constitutionem praeter naturam. Ex his patet, cum admittere solam hanc morbi definitioncm. Morbus est facultatis laesio immediate laedens actioncs: & per laesionem facultatis ii telligere laesionem non factam, sic enim in opinionem meam deueniret, quam spernit,sed quae fit:&constitutionem praeter naturam cius esse causam continentem; atque hoc pacto reiicitur obiectio Argenterii; nam per hanc definitioncm morbus non laedit primo facultatem,deinde actionem,sed primo laedit actionem, cum morbus nihil sit aliud,quam facultatis laesio. Licet hec acuta, ingeniosa,&sublimia uideantur; contra ea tamen dubitabo, haec prefatus. Argenterius quidem,& Erastus libere Galenum oppugnant: & ideo neminem decipiunt. At dubito, magnum hunc Professorem machinis cladestinis,&occultis cuniculis Galeni disciplinam subruere; nam in tribus his Dictatis semper Galenum in ore habet: pro Galeno uidetur totum cum labore subire, ut cum liberet ab accusatorum obiectionibus ita men periculum est,ne hoc arcano totam Galeni discuplinam subuertat; Galenus statuit morbum esse rem factam, & permanentem; hic uero passionem,& rem fientem; ille constitutionem praeter naturam morbum esse ait: hic causam morbi; statuit ille, nullam esse in morbis causam continentem : hic in omnibus; Galcnus praecipuam curandi indicationem a morbis elicit: hic non nisi a causa potest elicere ; Galenus indicationem sum ita morbis causa carentibus: at apud hunc indicatio illa erit superuacanea, cum per eum

nullus morbus possit esse sine causa. Dicet ipse, quid haec ad nac, modo arcana mea lint uera ξ Hoc igitur iam discutiamus, proposi-

139쪽

to hydropes exemplo. In hydrope est m ab constitutio,intemperies videlicet iecoris Digida,qus morbi est causa continens, morbus autem est laesio facultatis sanguificae: cst demum sanguificatio laesa; quae actio laesi est primo & immediate a morbo proueniens'. Caeteris omissis,si laesio facultatis sanguificae est morbus, quaero, quis nasit morbus, intemperies ne, an mala compositio, an soluta unio :&nulla ex illis cst,cum illae sint causae morbi, non morbus : illae sint dispositiones, & in prima specie qualitatis: morbus uero passio, & in tertia specie; si morbus hic nullus ex illis est, morbus non est, cu alia morborum genera non sint, nisi ad notios Fernelii morbos cofugiat; at ipse in his Dictatis mecum eum consutat. Respondebit sortas. se cum Vcga,& Erasto,in orbum non esse quidem intemperiem, malam compositionem,aut solutam unionem, sed ab illis tanqua a causis denominari ; unde laesio haec facultatis sanguificae crit morbus oriens ab intemperie Digida. Licet in disputationibus contra illos uisum sircri quanta sit haec rerum, & uerborum confusio, largiamur tamen. Quod si quaeram,quae nam sit haec facultatis laesio, cum proueniat ab intemperie frigida,nihil aliud respondere potest, quam restigerationem,quae ab intemperie eo differt,quod illa sit constitutio,&dispositio,haec passio. At cum i pse per facultatem primum agens, &animam ipsam intelligat; nam si ita non intelligeret, non me repre' hedisset,quod temperaturam facultatem esse dixerim,&omnia eius uerba nihil aliud resonant,quam primum agens; si anima itaque ab intemperie, stigida refrigeratur, a calida incalescet, ab humida humescet,& a sicca exsiccabitur: in malis constitutionibus instrumentariis figura eius, & meatus uitiabuntur : superficies exasperabitur,&Ienio quam par sit, reddetur: in numero,magnitudine, & situ uitiucontrahet, ac tandem in soluta unione dissoluetur, atque hoc pacto patibilis erit,atque una cum corpore alterabitur,aegrotabit,& corrumpetur.Quare hscinfelicissime dicta est e,&totam artem medica, nedum philosophiam destruere uidentur. Urgetur haec opinio alio absurdissimo incommodo; statuit enim uir hic celeberrimus Vt uidimus facultatem esse primum agens: temperiem uero,&reliquas duas constitutiones primi agentis instrumenta. At in explicatione

morborum contra prorsus statuere cogitur, constitutiones uidelicet esse primum agens, facultates vero constitutionum instrumenta: at

que id exemplum propositum declarat; nam intemperies Digida i coris est causa, & primum agens: laesio facultatis est eius effectus, &instruinentum,quo uitiosus languis producitur; serpere humi Opo R a tet,

140쪽

6omitis Mont. τὰ ensia

tet,& sensus duces sequi, Galeni dogmata perscrutantem,non in a rem sese attollere,& per nubes uagari. Ac sane uir hic,ut sublimi,& elato est ingenio,voluit artem medicam plus nimio nobilitare iubiiciens eius operibus animam impassibilem, atque immortalem: cuius natura, &substantia ab aliis scientiis medicinae superioribus indaganda est. Quare mirum non est,si in haec absurda incidit. Excusari potest, quod ex se ipso nouas istas morbi definitiones reiiciat;

cum trium constitutionum explicationem in fine i . Dictati, sic si claudat. Iam patet, quid intelligere oporteat per constitutionem, ,, ut omnis morbus ad tres reducatur constitutiones. Non possibile siti, imaginari morbum, qui non sit uel intemperies, uel mala composi-V tio,vel Bluta unitas: quia etiam constitutio secundum naturam,quae '' est organum facultatis, est tantum triplex.Est solum temperies, com-' positio,vnitas.Vnde ualeant, qui somniant morbos nouos;& deinceps Fernelium resutat. Sed haec nobis sint satis ad demonstrandum,eum ex seipso noua illa inuenta,&arcana respuere; unde hic morbus est constitutio,&affectus,non affectio,iici passio; hic constitutio praeter naturam est morbus, non causa morbi: hic causa conti nens a morbis eliminatur; cum enim hic statuat, morbum esse ast ctum,& constitutionem: & ibi testatum reliquerit,causam continentem esse eorum tantum effectuum,qui sunt in fieri, sequitur, morborum causam continentem esse non posse. Perstat solum in eo errore; quod inter morbos iterum animam commemoret; cum enim constitutionem secundum naturam facultatis organum esse dicat, per facultatem non potest intelligere nisi animae facultatem ;& licet in se

hoc uerum sit, cum enim constitutiones hae instrumentorum animae

constitutiones sint,possunt & ipsius animae instrumenta dici; licet inquam id verum sit,cum tamen ad medicum non pertineat, solas corporis,non animae facultates inter morbos commemorantem, pro errore habendum est,qui multis ut uidimus uexatur incommodis. Cum lisc considero,non possum mihi persuadere, uirum adeo acu tum, &perspicacem tam aperte sibi ipsi repugnare: & dubito aliquid reconditi in his Dictatis latere, quod a me non fuerit perceptum; aut ea non fuisse fideli ter ab auditoribus excepta. Scimus autem,unius uoculae mutationem posse multos errores parere. Atque

hinc fit,cum ab initio statuissem alia multa proferre ex his Dictatis, quae mihi non arrident,ut consilium mutauerim, ne fortasse aliquid reprehenderem, uel perperam a me perceptum, uel ab auditoribus perperam exceptum;obiectio uero,quam reieci,tanti erat momenti,

SEARCH

MENU NAVIGATION