Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

gnitudinis, situsque laedentia actiones citra omnem controuersiam morbos esse instrumentarios: eo titulo eorum fatuitatem significa ui, qui id negant ; nam perinde faciunt, ac si negarent, morbum esse morbum: hominem es hominem. Sed mirum est,te paulo post in id incidere,quod in me irrides,cum ais. Nequaquam scripsisset,me

argumento nullo comprobauisse causas organicorum morborum Veste eorundem causas. Demonstrasti igitur causas organicorum morborum, esse causas morborum organicorum. Verum cum ego totam hanc disputationeni aduersus Vegam conuerterem,te praeterito,hac ratione,quia nullum addas nouum argumentum, debebas statim proferre argumenta ex tuo illo tractatu De Caus. Continente,quae nec apud Vegam,nec apud Argenterium legerentur. At cum

proferre nullum posses,suppositis,& distinctionibus insulsissimis eκ

eo tractatu huc translatis,tempus frustra conteris; quas ego non attingam,cum potius decreta tua euertant,quam mea; cum enim asseras hic, morbos agere, & mouere , nonne repugnant haec decresis tuis, qui morbos ex intemperie esse ais malam proportionem, quae est inter qualitates Θ at illa non agit; imo uero negabas, qualitates

ipsas morbos,& dispositiones esse,quia agunt; vidisti tu quidem hac obiectionem: & iterum asseuerasti, dispositiones quidem non altera So. Cre corpus, sed potius ei quietem afferre; per accidens uero mouere, quia qualitates mouent. Hsc mihi satis erant; sed audiamus quae subiungis. Accidit ergo intemperiei haec actio propter qualitates primas,quarum ipsa est affectio quaedam. Quocirca si proprie,exa - cteque loquendum sit,dicere nos oportebit, non ipsos morbos , sed 'ca,quorum ratione in corpore insunt, ita ipsum fatigare, aut non fa- 'tigare. ia autem uariant hac in parte habitus,sicut ista uariant,in is quibus primis consistunt, ipsis habitibus attribuimus,cum negligen- ,, tius loquimur, quae uerius illis tribui debent, in quibus habitus illi primo insunt. Cum hic fatearis, habitus per accidens agere;qua

litates autem uere agere: & improprie ac negligenter te esse locutu, cum dixisti, habitus agere: nonne ultro confirmas argumentum it

Iud meumξ Qualitates primo & per se actiones impediunt; ergo morbi sunt;cum morbus primo actiones impediat,ut hactenus tu quoque mordicus defendisti. Nunc itaque aut argumentum illud confirmare cogeris; ut negare morbum primo actiones impedire. Totam tamen praecedentem disputatione ni ad euertendum id argumentum

insumpsisti. Comprobas tandem tuam illam distinctionem, morbos ex intemperie actiones laedere ἱ organicos impedire ex Gale. 3. De P Sympi.

122쪽

comitis Mont. Defensio

Sympl.Cau.cap. I.ubi intemperiem ait ipsam laedere facultatem: in frumentales autem morbos cam solummodo impedire. Quem l cum tam recte,quam alios intelligis; neque enim Galenus ait ibi intemperiem laedere facultatem : sed esse noxam in propria essentia facultatis: quod nihil est aliud,quam esse facultatem iptam laesam.

Cum enim facultas concoquendi in uentriculo sit eius temperies: intemperies nihil est aliud,quam noxa huius temperiei: noxa autem temptrici, & intemperies idem . Praeterea Galenus eo in loco ait, morbos instrumcntales impedire facultatem uentriculi, ne concoquat ; aliud autem est impedire facultatem: aliud impedire actiones. Quare nihil facit ille locus ad demonstrandum, morbos ex intemperie laedere potius actiones,quam impedire; instrum etales plerosque impedire solum , non item sic laedere ; quod euidentius d monstrabo,cum respondebo ad ea,quae obiicis capiti ultimo libri

tibi eum locum enarrabo. Post multas nugas tandem me increpas,quod argumentum tuum praeterierim,quo probas morbos,quos τι C Galenus instrumentales esse statuit,non esse morbos,sed morborum causas. Verum si tu ipse affirmas argumentum illud tuum pertinere . A ad causam continentem, fateor non esse me adeo perspicacem, ut potuerim dispicere argumentum illud etiam ad rem nostram p nere. Praeterea si argumentum ibi allatum,&nunc repetitum id demonstrat,cur ipsiim nunc immutas,& minorem propositionem ac

in commodas propositae quaestioni Z Illud addo amplius, nihil noui

addi hoc argumento argumentis Vegae. iure igitur a me pr termisse summit . Sed ne te prorsus contemnere uideamur, proponamus Iongissimum hoc argumentum,aliorumque tuorum simiIlimum. Ir. B Quicquid corpori, ueI parti eius secundum naturam non adeli, ta is cum ei accidit,morbum in part cui accidit,excitat; Id non est morbus,sed causa morbi. Magnitudo excedens,numerus incongruens '& huius Oeneris aIia, quae secundum naturam non debent adesse,' nonnunquam accidunt corpori, morbumque suscitant: Talia igitur non sunt morbi, sed morborum causae. Huic subdis nouum argumentum de forma,& figura: quod cum a me in lib. De Morbis s. De fuerit consulatum,& tu ipse nunc eam consutationem laudeS .ne-Icio,cur apposueris; videris tamen ueIle nouum argumentum construere, sed maiorem tantum affers propositionem hanc. Id quoa- sua praesentia figuram naturalem deprauat, cum pata corpori S natu

raliter affecti non sit, sed ei acciderit, non morbus, sed causa morbi' erit.Minorem uero propositionem tibi retines: ac per me retin. s

. licet.

123쪽

Aduersus Thom. Era L

licet: non enim nunc Aristotelem expono, saepe magna cum grauitate alteram ex praemissis omittentem. Ne uero longius more tuo uager, maiorem hanc quomodocunq; prolatam, & maiorem etiam primi syllogismi concedo; eius uero minorem nego, quam ad te coprobare attinebat, non tanquam concessam assumere. Sed tempus absumis nugis inutilibus,tectoremque eludentibus,aca proposito auertentibus. Minorautem illa Vegae argumento confirmatur;

quare tota uis huiusce negocii est in Vegae argumento: quod&tu ipse re declaras,nusquam enim eam probas. Sed post multa extrarem interposita;argumenti Vegae patrocinium suscipis. Videris, eadem elegantia,& perspicuitate uoluisse probare minorem in morbis cauitatum,qua argumenta lex uisti. Scribis itaque, lapidem incapacitate uesicae contentum non esse angustiam uesicae, sed angustiae causam; non ergo morbus, sed causa morbi. Verum nulla est uis in hoc argumento ; quia etiamsi concessero , calculum esse causam angustiae,& angustiam esse uesicae morbum in consor satione , quid prohibet,quin asseuerare possim calculum esse morbum numeri, & causam angustiae .cum clara sit Galeni sententia, morbum morbum parere Θ Sed dubium apud me est,an calculus in concauitate ucsicae iacens,& meatum nullum occludens, faciat uesicae angustiam,quae morbus appellandus sit.Quaero enim quam actionem laedat haec angustia,influxum ne urinae in uesicam, an em uxum eiusdsi ab eademΘquare rectius statuunt,qui asscrunt, lapidem eo pacto ues cae capacitati insidentem esse morbum numeri: & impedire uesica, ne probe complectatur urinam. Vnde sequuntur aliae actionum laesiones, quod urina non recte alteretur; nec iusto tempore contineatur. Hoc tuo elegantissimo exemplo alia duo doces,sic scribens.

Εκ hoc exemplo sine magno labore in telligere potes, primum qui- isdem,non recte Montanum lib. .cap.7.afarinare, humores sua mole rinon efficere morbos Thadaeum ibi citat asserentem, lapidem quan-ν titate laedere uesicae formam) de quo postea. Ueinde quomodo ui- tium numeri, aut magnitudinis recte, aut non recte uocari morbus V

possit. Ad primum respondeo,eo in loco institutam mihi fuisse di '

sputationem de causis morborum contra Fuchsium,qui eas substantias csse statuit, ueluti humores; licet a Galeno dispositiones dicatur esse;asseruique humores, & alias res corporeas non elIe causas morborum quatenus moles,corpora,&substantiae sunt: sed quatenus dispositiones, & qualitates; secutus 1 hadaeum, qui calculum renes laedentem,&inscitantem, non uesicae sormam,& cultellum pro exem-

124쪽

rio adducit. Quod si tu lapidem,& humores, quatenus corpora, &substantiae sunt, una cum Fuchsio causas esse morborum constituis: id live tuo hoc exemplo comprobari: ualde agis tirannice, cum ego i ibi aliter multis rationibus demonstrauerim,qus confutandς erant. Verucum antea quoq; demonstrauerim, causas uere esse dispositio. nes,ut etiam morbi sunt,apparent ineptiae tuae. Alterum erat,quomodo uitia numeri, aut magnitudinis recte aut non recte morbi u centur: qua in re tuum me interpretem constituere nolo, & docere,

quomodo id e tuo tam efficaci,& pregnante exemplo elici possit.

DEFENSIONIS TERTIAE PARS S ECUNDA, Contra Diaeressi nes Eroli.

r ecce comicis diuerticulis iterum oblectationem quaeris; ut lectorem recrees tot tuis erroribus, & ineptiis fastiditum; iterumque in medium profers tua oracula medaciis plena paulo ante inculcata,De Anima, De Facultatibus, De Instrumentis, De Dispositionibus,quasi nihil aliud scias. Verum praeclare tecum actum putes, quod cum homine rem habeas confusionem ab horrente, & quae ab instituto aliena sunt, libenter praetereunte; nam si omnia, quae blateras, perpendere uoluissem, innumerabiles alios errores annotassem. Cum locis a te citatis ut praecedentia omit - v tam tam aperte demonstrauerim, temperiem , compositionem, &unionem tres csse dispositiones, uel constitutiones, uel facultates, a quibus totius corporis actiones emanant, quando bene se habςnt;& actionum laesiones , quando male: nihilque supra has medicum considerare, ut nihil demonstrari possit apertius,nescio,cur tam frigide difficultatem hanc excitaueris,cum quod a me non fuerit abunde rcfutatum,afferas nihil. Quare possem haec silentio praeterire; cupraesertim fatearis,quod ego sentio, Galenum quoque sentire. y ς Quoniam uero me accusas,quod cum eo sentiam, cumque aperte incertamcn prouocas, quaedam dicenda sunt . Cum itaque negas , tres dispositiones enarratas facultates csse,si de ueris animae facultatibus intelligas,concordes sumus. Sed cum causae sint per quas par- s.C tes corporis tam simplices, quam compositae agunt, ideo facultates uocaui,authoritate Galeni I. De Fac. Nat. cap. q. & libello De Sub. Vac. . Iacultates autem sunt non anime, sed instrumen torum anum

125쪽

maeaaxas qudd lib. I. cap. 2 o. sententiam Fuchsii asserentis, tempe riem,naturam, & facultatem idem esse aduersus Argenterium sim tutatus,& eo urges argumento, quod natura sit substantia , ut patet ex eius definitione tradita ab Aristotele a. Phys. 3. Respondeo me secutum esse Hippocratem, a quo physiologiae principia sumpsit Aristoteles, qui passim natura pro temperie usurpat; quod millies notauit Galenus; sed locus est insignis a. Aph.com. 3q.Nec minus insignis est secundus Aph.secti tertii. Naturarum hae quidem ad aestatem,liae ue ,, ro ad hyemem bene,male ve se habent; ubi Galenus admonet, Hip- is pocrate eo in loco naturas sumpsisse in maxime propria , praecipua que significatione, quae secundum ipsam maxime substantiam natu rarest. Dicebamus autem in praecedentibus ipsam csse temperaturam quatuor elementorum, &c. Quod si Hippocratis authorita-.Vtem respuis,& soli inniteris Aristoteli, Galenus in lib. Quod Animi

Mores Corp.Tem p .seq.cap.7.ex multis locis Aristotelis demo strat, cum esse in eadem sententia, ne frustra laborem in multis Aristotelis locis recensendis. At instas; quomodocunque accipiatur natura, semper substantia est; quis enim principium,& causam primam omnium actionum nostrarum , accidens esse opinetur, siue dispositioncm Θ Pergis deinde ad redarguendum Galenum, quod tempe- Aricin partium formam,& substantiam esse dixerit. Quare aut asseren- ,, dum est eum per in temperiem aliud intellexisse, quam quod communiter creditur: aut cum in errore uersari,cum asserat accidens esse,

substantiam. Et cum haud doceas, quid aliud potuerit intelligere, restat, eum in aperto errore haesisse. Hos errores mihi cum Hippocrate, & Galeno communes discutiamus: mihi proprios post uidebimus. Euenit tibi profecto philosepho ut nos vocamus materiali, quod ut ait Galenus a. De Simpl. Med.cap. ao. eueniebat iis, qui physice causas simplicium facultatum scribebant, quae potius experimento explorandae erant ; sese enim coniiciebant in difficultates inexplicabiles.Nam cum a naturae definitione arguas, si quis hac

ueram esse definitionem,& ex uni uocis neget: multae excitabuntur altercationes ad medicum minime pertinentes. Praeterea cum Aristoteles ibi per naturam intelligat tam materiam , quam serinam smultae quaestiones excitari possunt,an utraque sit principium motus,& quietis; an altera tantum; vel altera motus, altera quietis; & aliae quamplures eiusdem generis,quae nihil ad artem morbum depellendi pertinent..uare haec omnia praetermisit GaIenus,& physicis consideranda reliquit.Vnde cum probe etiam ipse nosset, naturam esse

126쪽

semitis Mont. Defensio

substantiam,&praesertim materiam,ut indicat 3.De Humor.Comm.1 .& in prooemio in lib. De NatiHum. de hac tamen nihil disseruit, sed de ea tantlim,quae lub medici considerationem cadit. Idem etiaanimae essentiam non indagavit,cum ad curandos aegros nihil coma modi afferat; sed facultates illas tantummodo, a quibus euidenter prodeunt partium actiones,lustrauit,& descripsit; per temperiem vero nihil aliud intellexit,quam id medium,in quod desinunt quatuor primae qualitates in missione,ut cum Aristotele loquar, vel qualita

tem ex quatuor primarum qualitatum mistione prouenientem, ut cum Avicenna. Nec errat cum eam partium substantiam es se statuit;

non cnim id asserit, quia qualitas haec substatia sit, sed quia sola vim

habet totas substantias immutandi ,& in alias species conuertendi, ut docer luculenter in lib. De Const.Art.cap. 9. Venio nunc ad proprios ci rorci meos, in communes cum Hippocrate, & Galeno reieceritia. Miraris , quod organicam dispositionem facultatem es. V se dixerim,cum nusquam id asserat Galenus. Ego sane nullum Galeni locum protuli, sed ex eius doctrina id ita necessarium esse deduxi .lib. i .cap. i8. Vt aliter statui non possit. At argumenta illa non attigisti. Fingis me id probare uoluisse ex 3. De Sympi. Cau.cap. I. sed locum cum sentetiam meam explodcre; nam ibi Galenus asserit per intemperiem quidem facultatem laedi: at per instrumentales mor ibos actioncs impediri solum,non autem facultates laedi. Vnde colli- gere uideris. In temperiem quidem posse facultatem laesam uocari,' cum facultatem laedat: malam compositionem uero non item, cum facultatem non laedat, sed solum actiones impediat. Erras hic primum, protulisse me cum locum ad sententiam meam confirmandam;nunquam enim id a me factum est. protuli quidem cap. a a. non ex me, sed ex Valeriola ad comprobandam cius sententiam,quod faculiates interdum sint causaeuitiataru actionum: inde tamen colle-Si, facultatem aberrantem morbum esse. Deinde quan uis locus ille sentcntiae meae non faueat, non tamen eam Oppugnat, ut perperam affirmas. Hic erras in primis, quod Galeni locum non intelligis; nocnim asserit ut antea quoque annotaui ab intemperie laedi iacultatem; sic enim morbus primo laederet facultatem, & non actionem, quod confirmaret septimam Argenterii obiectionem : sed asserit intc periem csse noxam in inentia secultatis;unde intemperies est ipsam ct facultatis noxa,vel facultas laesa; nec ait C,alenus, morbos in strumentales actiones impedire,sed facultatem; unde cum ex illo impedimento lacultatis actiones udantur,quid prohibet, quin dicere

127쪽

Aduersus Nom. Das. εο possimus etiam,morbos instrumentales Isdere actiones similarium Sed de hoc latius dicetur in serius. Si recte itaque exponatur ille Ioacus, decreto meo non repugnat. Licet enim dicatur, morbos instrumentales impedire facultatem, Galenus ibi loquitur de facultate similarium, no instrumentalium; quare nihil prohibet ii Ie locus,quin morbus instrumentalis sit &ipse facultas instrumentalis laesa. Sub dis.Caeterum si structura est facultas ipsa organica,non minus per in 86. Bstrumentales morbos laedetur essentia facultatis instrum etalis,quam is per intemperiem laedatur essentia facultatis similaris. Quae uerba ni- ν, hil ad me, cum Galeni sententiam non exprimandrecte autem Galeni sententiam expressisses,si sic scripsisses. Caeterum si struethra est D Vcultas organica, non minus instrumentales morbi erunt noxa in est Vsentia facultatis similaris. Respondeo igitur,deductionem illam '' esse uerissimam, nihil absurdi afferre,& sententiam meam confirma re cum morbi instrumentales sint &ipsi facultas instrumentalis Iaesa. Vt putidum,& ridiculum argumentum,quod sequitur, reiiciatur,sciendum est de sententia Galeni I. De Fac. Naticap. 6. duas csse facultates corpus hominis cmngentes, alteram alteratricem, quaesimilaria producit: alteram serina tricena,que instrumenta struit. Argumentabar igitur facultatem formatricem in formatione instrumetorum eam structuram, &dispositionem illis indidisse, qua munia sua commode obirent; quq structura, & dispositio cum causa proxima sit actionum instrumentalium, instrumentorum facultas merito appellanda uenit: At tu putasti me ita argumentari. Instrumenta sunt a facultate formata,ergo facultacem habent eandem,quae ea eL formavit: quam opinionem multis urges incommodis, quae nihil ad rem; non enim assero instrumentorum facultatem eam es Ic, quae ea formauit, sed congruam eorum dispositionem, qua functiones sitas celebrant. Tibi habe opinionem illam,quae te dignissima est, cum propriis opinionibus tuisquam simillima sit. Reprehendis deinde,quod lib. I .cap. I 8. dixerim, morbum primo facultatem laedere, deinde actionem;cum subiungam , morbum nihil esse aliud, quam facultatem laesam;ex quo patet,morbum facultatem non laedere; respondeo, te mihi uitio uertere, quod omnibus scriptoribus laudi d tum est: ut,cum occurrit nodus aliquis difficilis,&abstrusus, omnes uias tentent eum explicandi,&dissoluendi. Cum itaque septimum Argenterii argumentum uehementer urgeret definitionem morbi a Galeno traditam,attuli primam solutionem, que argumentum reiicit,& medicis omnibus satisfacere potest.Verum cum alteram inu

nissem

128쪽

comitis mont sensio

nissem mihi magis arridentem,eam etiam proposui. Dices,cur priorem non deleuisti Θ R espondeo,me non prorsus pro certo habuisse,

secundam omnino ueram esse, & ideo totam rem lectorum iudicio commisisse,eos omnes imitatum,qui difficultates grauissimas discutiunt. Alio deinde modo invadis decreta illa. Nam si intemperies est excedens qualitas, ct facultas organica magnitudo, aut numerus redundans,vel deficiens,sequetur, facultates gradu solo differre. 8π.Α Quanquam in a. Defensione haec explosa fuerint, repeto tamen, B. moderatam caliditatem, & magnitudinem ventriculi duas esse eius facultates; si utraque immoderata reddatur, duae erunt facultates laequae gradibus quidem a facultatibus integris diuersae erunt; sed

ut illae moderatqsunt,& naturales , hae immoderatae, &praeter na turam,aliae sunt,& ad oppositas species referuntur,sanitatem, videlicet & morbum . Claudis tandem diuerticulum hac aenigmatica in 87. B cusatione. Quid porro dices de hominis constantia λ Compositio is nem sic vocat organorum structuram ante & post dicit facultatem

D esse: in medio dicit, conformationem, aut facultatem esse, aut certe facultatis causam. Sed huic uiro fatalis ui detur crebra sententiarum V mutatio. En, quomodo hic statim incidis in illam inconstantiam, quam mihi obiicis. Vndecim uersus antea me accusaueras, quod in principio concesserim, morbum primo laedere facultatem: nunc asseris, me in principio statuisse structuram esse lacultatem. Sed uideamus,nunquid sobrius cras,cum haec scribebas. Locus,ubi assero, conformationem uesicae esse facultatem, aut facultatis causam, quem in medio loca s,est cap. i 9. ubi aduersus Alexandrinum disputo;&propositio illa est ad hominem, ut loquuntur philosophi) non

enim ita sentio. Imo uero bis ibi admoneo me id esse explicaturum postea. Quare si postea per te assero,struitur ram esse facultatem, in medio etiam assero: quod pluribus non demonstrabo,cum per se notissimum sit,& in calce cap.a a .huius loci mentionem facio, ut facile appareat , me reiecisse ad eum locum determinationem eius difficultatis . Diuerticulum hoc claudis alio diuerticulo, docens, quae

alibi tape docueras,quod cum placitis Galeni nec obsit, nec prosit, omittatur. Sic diuerticulis istis delectationem parasti, quam ego auxisse mihi persuadeo, cum in publicum protulerim innumerabiles tuos turpes,& ridiculos errores.

129쪽

Digressio, in qua Ziscutitur publici cui Tm Artis editae pro es ni

visio negantis semperiem e e facultatem.

V M in manus ineas inciderint Dictata duorum celebrium professorum in Academiis Italicis, quiabus illi multa librorum nostrorum capita CXaminant,quaedam admittentes , quaedam reiicientes, ea etiam in tyronum gratiam perpendere decreuis ut in audiendis quoque praeceptoribus cautiores reddantur: nec statim omnia , que ex eorum prodeunt ore,pro oraculis habeant: sed interdum eo usque assensum sustineant, donec prouectiores facti iudicare possint, an cum Galeri disciplina colantiant.Ego quidem quod ad me attinet etiamsi quidam nostra damnent, omnia potuissem, ac debuissem dissimulare: cum huiusmodi eorum Dictata imprella nolint: nec mihi,quidquid

contra me :ameritur,resellere in animo fuerit: Nam hoc nihil esset a liud, quam muscas omnes uolantes captare,& Sisyphi saxum volu re. Acseriasse aequum fuerar,hisce uiris non solum non reluctari sed gratias potiusagere,qui librum meum uix cditum in manus suimpserint, de ue eius decretis in publicis choris disseruerint. Quod enim

certius indicium esse potest, in genium iam habere,& uicturum esse Sed tamen cum eorum scripta uersentur in manibus multorum, atque hoc modo fere sint publica ,ob communem utilitatem,neque potui,neque debui ab illorum confutatione abstinere. Itaque defendam nunc aduersus alterum,temperiem esse facultatem ; quae tractatio cum superiori disputatione De Constitutionibus, & Facultatibus maxime cohaeret. Aduersus alterum locis opportunis agam. Doctissimus hic Prosessor in is .i3in i . Dictato cuiusdam laedi sputationis anatomicae, tres humani corporis constitutiones, tem periem, compositionem, &vnitatem, qu librorum meorum De Morbis materia,& subtemina sunt,diligentissene enarras, in se is perici inplicatione damnat,quod lib. i .cap. i 8.in Responsione ad septimam Argenterii obiectioncm contra morbi definitionem a Galeno

traditam dixerim,temperiem esse facultatem; silc autem ait. Vt tem- ,,

peratura sit principale organum facultatis. Vnde idem Galenus f., De Loc. Affcap.vit.respjciens ad hanc necessitatem, dicebat, actio- nis causam esse facultatem; &addit. Porro omnium facultatum essen Vtiam in peculiaribus partium temperantiis consistere didicistis; ut 'aliqui & satis infeliciter, & philosophiam destruentes crediderint, ''

130쪽

Comitis Mon1. Defensio

temperaturam esse facultatem. Putauit a Ie,me per facultatem ea-pere animae facultatem: Quod si facerem,infeliciter uere, & conti philosophiam assererem temperaturam esse animam'. Hoc eodem rore sciolus nescio quis mihi idem crimen apertius,&petulantius, obiecit,scribens in quadam Epistola ut a quibusdam amicis accepi me asseuerasse,'nimam esse temperaturam,atque hoc modo finidamentum Epicuri ni statuisse; quem quidem nihil miror non intellexisse,quae euidentissima sunt;cum certo sciam cum nihil intelligere; sicuti certe non possum non ualde mirari proselibrem illo, quElama est eruditissimu esse,iam oscitanter locum cum legisse, utcrediderit,me per facultatem,an s facultatem intelligere;cum id conceptis uerbis negem . Demonstrabo itaque primum, sed qua reuissime,ex eo loco remoueri omnem sulpicionem, me asseruisse t M peraturam esse animam,cum asserui temperaturam csse facultatem:. deinde quid per facultatem intellexerim: tum uero facultatem comodo sumptam,non animam a medico,ut medicus cst, consideran dam esse;postremo uiri huius Dictata discutiam. Ad primum ita que aggrudiamur. Cum temperaturam facultatem, osse dixi , statim aperui, me per facultatem animam non capere ; sic enim du--bitati θ: dubitationem sustuli Mices. iones omnes ab anima pro is ueniunt;: anima igitur crit temperies , compositio& unio; responis deo, lias non esse animas,nec facultates animae , sed fortasse instrui, menta. Quomodoplanius diee potuissem, temperiem non esse se animam,nec animae facultatemξ nonne haec uerba legit uir ille alioqui diligentissiimus Θ cur me igitur tam acerbe accusauit, cum ipse etiam mecum afferax temperiem esse anima instrumentum ξ. Sane. Erasius quaiacunque uel leuem me carpendi occasionem, captans, .A hanc non arripuit imbuero sis scripsit . Adde, quod temperiem M,, structuram,& unionem negat esse animas, aut facultates animae , sed ,, instrumenta concedereuidetur,licet dubitanter scribat, fortasse i strutarenta esta. Profecto si temperiem tantum facultatem esse scripsissem suspicari potuisset,ine eos philosophos esse secutum, qui ut

Philoponiis refert animam temperiem esse senserunt; at cui com positionem, & unionem otiam facultates este scripserim, quomodo cogitare potuit, me adeo sensuum omnium, di rationis expertem es se,utcrediderim compositionem, & unionem esse animas Θ Haec de, primo. Nunc quaerendum, cur constitutiones illas facultates effoedixerim,si animae facultates non sunt Demonstro itaque ibidem ex Galeno stres illas constitutiones esse causas actionum, undes

quitur

SEARCH

MENU NAVIGATION