장음표시 사용
211쪽
paulo ante tam dubius,& perplexus fueris,quis nam morbus esset tumor praeter naturam,ex intemperie ne,an Organicus: & unus ne, an plures citcnt morbi,totque tragoedias excitaueris,nunc tam repente
didiceris,& organicum esse morbum, quando magnitudine excedits& ex intemperieὸ Sed redeo ad rem. Cum ex definitionibus cau- ss efficientis, & materialis probo,humores causam esse materialem, non efficientem, ad argumentum sumptum a causa efficiente noua tua quadam philosophia, respondes, ut non satis tibi fuerit totam artem medicam inquinare,nisi manus etiam in philosophiam iniiceres. Sed antequam argumentum, & ridiculam responsionem tua propono,a te libet sciscitari, nunquid tumor praeter naturam, velutiphlegmone,sit corpus mathematicum,an physicum; non adeo te vecordem puto, ut mathematicum esse dicas; si physicum corpus est, ex materia,& forma compositum sit necesse est: quae nam igitur est materia ξ haesitabis hic profecto, quia dicere non potes, sanguinem essematcriam phlegmones,quem causam efficientem esse statueris; cogeris igitur dicere phlegmonem causam materialem non habere,efficientem habere. Habebit igitur corpus physicum causam efficientem,quq ab effectis sol et esse seiuncta materiali carebit,quaei in maneret Olci. Haec a te praeclara dogmata prodeunt. Sed ad argumentum accedo. Nego,sanguinem esse causam efficientem phlegmones,
quia ab illo non est motus initium, sed aliunde; quare causiae efficientes sunt ille,quae sanguinem ad locum affectum mouent; derides hoci, oc argumentum,& more solito exemplis redarguis, quae ut plurimum inepta uiat ad aliquid probandum, aut refellendum, ut hoc in loco ;nam gladius vim lecandi habet,&secat, licet ex se non moueatur,risC sed a manu eo utentis; & ignis vim habet urendi, licet deportetur
D ad rem urendam, aut res urenda in eum coniiciatur; at quam vim
agendi habet sanguis, qua phlegmonem efficiat ξ dices habere in t periem calidam, atque humidam; at de qualitatibus nunc non loquimur; sed de mole corporea sanguinis, que nullam habet aliam uim,quam replendi spatia,quae sunt inter partes; sed nunquam ex se id claciet, nisi co attrahatur, aut compellatur; quod rudi ore, & pla niore exemplo sub oculos subiiciam; est genus edulii farcimen appellatum,i ibi ut puto notissimum; conficitur ex carne suilla, aut alia minutissime concisa ,&contusa,& in intestinii aliquod oblongum,
angustumque inculcata,&impacta. Quaero, caro ne illa sit causa effi-εicns,an materialis farciminis,& coquus,aut lanius, qui confecerui,
quae nam causae sint ρ&sane nihil aliud respondere potes, quam carnem
212쪽
nem intrusam esse causam efficientem propinquam,coquum uero rei 18B motam δε per accidens. At si rursus quaeram, quae nam sit materialis causa,non poteris non Obmutescere. Verum omissis exemplis, quia me in hoc argumento Aristotelem non intelligere, a Galeno recede . re,& argumento nihil ad rem pertinente uti insimulas: tria haec ponderemus. Quantum ad Aristotelem,concedo omnia,& illud addo amplius, non primas tantum, & remotas causas efficientes, sed medias omnes,& tandem ultimam eas esse,unde principium motus; illud etiam addo ex eodem Aristotele et .Phys 3 8. semper explicadam esse ultimam,& propinquam causam,ut domus domuum effectore icum haec concedam,dico,me eum esse diligentissime imitatum; cum Cenim dixi, causas efficientes tumorum esse expultricem vim valida partium transmittentium, imbecillam recipientium, puto me causas propinquas explicasse. Dices humores propinquiores esse; respondeo,demonstrandum fuisse humores esse causas effectrices; at oblitus es; nam quae hactenus ex Aristotele deduxisti, id non probant; imo in ea serie quaedam sunt,quae potius astruant contrarium.
Scribis enim de eius sententia efficiens non esse partem citasti,&om in Bnino faciens facti,& mutans mutati; quare cum humoreS pars quae isdam tumorum sint, efficientes causae esse non possunt . Taceo ν, hic te innata tua procacitate,& malignitate, temere Hispanos incese sere ea de re,de qua satis laudari non possunt, neque ad rem nostram id pertinet. Non enim affero causas efficientes tumorum remotissimas,sed propinquissimas, quae tamen ab effectu sunt seiuncta'; has enim vere causas efficientes esse tradit eo in loco Simplicius; sed de his iterum nunc nunc agemus. Venio ad Galenum, & demonstrabo apertissime,len eccum,nec Aristotele,nec me intellexisse. Quod is Aadmones,me cogitare debuisse ex Galeni principiis, an causa conti- nens detur,frustra admones; nam &cogitaui,& nego ex eius princi Vpiis dari in morbis,& rebus factis. Quid tum cum Aristoteles,& Galenus de causis eadem non tradant,debuisse me considerare,quom
do de eis disputet Galenus. Ponis deinde inter eos discrimen. Arrigant hic omnes aures ad imbibendam praeclaram hanc disciplinam his verbis expressam. Aristoteles ut alias differentias omittam i 18 Aproprie,& principaliter vocat efficientem, a qua primum initiu mo- stus oritur. alenus efficiens id per se ponit, quod effectui est propin- 'quissimum, ut exemplo calculorum nos docuit, lib. De Sympl. Diff. Vcap. t. inc quam Aristoteles principem facit, hic maxime per acci- '
dens causam dicit. Ponis hic dissidium inter Aristotelem, &Gale ''
213쪽
comitis Mont2 Defensionum eum dissidi I nihil sit: nam in Aristotele definitionem caula emcientis recenses; in Galeno causarum ordinem; atqui proponenda erat etiam Galeni definitio, & Aristotelis ordo; deinde definitio definitioni comparanda, ordo ordini, quod nos faciemus, & concora desne,an discordes sint perscrutabimur. Causam efficientem Aristoteles esse ait, unde primum principium motus, & quietis; ac cum quatuor sint genera motuum,in substantia, in quantitate, qualitate, di loco; in substantiae generatione causa essiciens erit illa,a qua generationis initium emanat: sic in auctione, alteratione,&dilatione. Quod si Galenum ad eas r. De Nat.Fac.cap. a. idem inuenies. Cum enim quaerit facultates quatuor istorum motuum in corpore humano,nihil aliud quaerit, quam causas eorum efficientes: unde musculos causam motus localis esse statuit,quia ab ipsis prodit motus huius principium; a venis etiam motum generandi languinem incipere;
lolci autem motus hosce omnes vocare generationes. Unde a. Meth. cap. r.alterationem,qualitatis generationem vocat; unum est, Iale
num saepe uti ea descriptione Aristotelis adumbrata,interdum etiam expressa; nam lib. De Sympl. Diff. cap. r. causam efficientem vocatis cum Aristotele,unde motus initium. Quare in definitione cause efficientis nullum est inter eos dissidium; & minus est in earum ordine'. Statuis tu Aristotelem causis efficientibus remotioribus, Galenu pro 'pinquioribus primas tribuere, quod falsum est; nam quod propin-'' quiores candem vim habeant,& eodem modo definiantur, quo primae,& remotiores,declarat ipse Contextu 3 I. sed 38. praecipit, cum quaerimus,aut reddimus causam, supremam esse reddendam, quam Simplicius ait ab aliquibus vocari continentem ; Philoponus propinquissimam vocat; exempli causa, homo domum struit, quia domuum constructor est;& domuum constructor est,quoniam arte construendi domos callet; ad cuius imitationem Galenus 6. Epidi. Sec.
. Comment. l. artem medicam medico anteponit; quare non solunon dissidet Galenus ab Aristotele, sed ab ipso est mutuatus. At instas,cur Aristotelis definitionem adhibuisti, & non eam Gale'
a 32 ni,quam tradit r. De Loc. Affcap. a. o tangente afficimur, & quoi, abeunte abit affectus causa est omnium hominum confessione. Re- spondeo cum mihi proposituin esset inuestigare, nunquid humores' tumorum essent causae eorum efficientes, an materiales, id me qua fuisse cx definitionibus utriusque causae,quae uniuersalissimae est ent,& omnem causam efficientem, & materialem complecterentur; at causa citiciens a te proposita non complectitur causas omnes efficientesi
214쪽
tes; imo vero causa est passionum,& rerum,quae sunt in motu, mombus autem dispositio est,& res permanens,ac stabilis. Tertio loco ponderandum occurri an recte obiicias,argumenta a causarum definitionibus sumpta,ci Te superuacua: superuacua esse censes, quia non quaeritur,quid humores moueat Ad quid humores moti,& partem affectam iam occupantes faciant: cum enim hi partem alterent, diducant,& extendant,tumorem,& intemperiem suscitant;quare tumoris ,& intemperi et efiicientes cauis sunt; respondeo,cu humores sint materia,& materia ex se no moueatur, necessario fuisse causa inuestigandam cosmouete:cum haec sola sit causa tumorum efficiens,& haec sola a Galeno tradatur, qui De Cau.Morb.cap.6.cum morborum ex intemperie cum materia,vel tumorum praeter naturam, qui ex fluxione gignuntur,causas vestigaret, nullas alias exposuit, quam quae fluxionem faciunt: quas quidem cu exposuisset in fine cap. eius sic conclusit. Haec quidem principia sunt gignendi omnes praedictas ,, aegritudines.Sed I 3.Meth.cap.6. tam clare id explicat, Vt mirer non
quidem a te,qui nihil vides,etiam si sub oculos subiiciatur, sed ab authoribus,quorum es simia, non fuisse perspectum,quem locum antectiam citatum non grauabor repetere. Nunc,inquit, ad sermone de is phlegmone reuersi dicamus, communem omnium phlegmonarum curationis scopum esse vacuationem,quae vero adhuc in generatio- Vne sunt,in iis prior vacuatione est confluentis ad affectum locum sanguinis inhibitio ; inhibebitur is commode, si ipsam fluxionis causa
inuonerimus;sane ea duplex est,&c.explicat deinde causas omnes fu -xionis,&sic concludit.His igitur omnibus aestimatis, quae phlegmo- ,, nae adhuc in generatione sunt, earum causas prius abscindes. Hinc upatet sanguinem esse phlegmones materiam,non causam efficiente, quia eius euacuatio curatio est phlegmones: apparet etiam, quae impcllunt, aut attrahunt sanguinem ad locum affectum , causas esse solas efficientcs phlegmonis,cum in praeseruatione his solis occurrat Calenus. Inhibitio enim in uxus,qua praecipit,nihil aliud est, quam correctio causarum influxus,quas paulo post exponemus; nullas itaque alias causas phlegmoncs ,&aliorum tumorum efficientes inuenire eli apud Galenum, quam influxuum causas. Quare humores ta fluentes,quam qui fluxerunt,materiae tumorum sunt : sicut tam lapides,& ccmenta,quae comportantur ad struendum pariet quam quq in exstructa parietis parte sunt, sunt parietis materia. Hinc iam apparere reor argumenta a definitionibus causarum opportuna fuissse huic disceptationi,& ex hac determinatione multa dogmata Gale
215쪽
ni,& Aristotelis incorrupta seruari,atque id in primis, quod corpora physica constent ex materia,& forma,quod rueret, si cocederetur, humores non esse tumorum materiam. Seruatur & illud,tumores non habere causas continentes,quas a morbis Omnibus Galenus ex , cludit. Seruatur & illud,intemperiem cum materia suae inhaerere imateriae, & ideo distingui a nuda intemperie. Seruatur.& illud , Galenum non improprie uti nomine curationis, cum euacuatione sanguinis,qui fluxi curationem Phlegmones recte praedicat,quod faceret, si sanguis ille causa esset efiiciens. Sςruatur & illud demum, rei fac causiam effcientem non esse . Hinc contra excutitur syl- 'ua ingens errorum tuorum, quorum ille caput est, quod inficiaris, causas fluxionem facientes ad praesentem quaestionem pertinere ; a deo enim pertinent , ut cius lux,&anima sint. Verum multa his. obiicis ; nam Galenus asserit, humores motos, &impactos esse causam efficientem intemperiet ,& tumoris. Respondeo id esse falsum ;nam ut ante demonstrauimus statuit, cos esse utriusque materiam; . at partem extendunt,diducunt,& alterant.Quantum ad alteratione, lateor,humores in alterare partes vicinas, sed hanc esse unam, atque eandem intemperiem, quae in humore sedem habens,diffunditur ad vicinas partes ; distendunt vero partes mole sua, tanquam materia in eas intrusi,non tanquam efficiens,sicuti caro minutim caesa,& in
intestinum impacta materia est farciminis, non efficiens.Quod si motum aliquem distensionis,aut diductionis faciant,non humores efficientes causae sunt, sed quae humores impellunt, aut trahunt .i 8D At instas, si sensim humor colligatur, & nullum adsit fluxionis efficiens, nonne humor sensim collectus causa efficiens tumoris erit respondeo,eum humorem, aut ab aliis partibus sensim in ea parte colia ligi, aut in ea gigni;si ab aliis colligitur,ab eisdem causis emanat sed sensim,& non consertim, ac vehementer eum mouentibus; si ibi glagnitur, cauis gignentes erunt verae effectrices; ipse vero humor materia. At si humor ille erodat partem aliquam, erit ne & tunc, quod mouit humorem causa efficiens ξ R espondeo humorem habere in se principium erodendi,& ideo causam efficientem esse erosionis, quae
ulcus erit,& nouum morbi genus, ut euenit in erysipelate exulcera, stri tori in carbunculis. Priterea sic urges.Concedis m,pituitam vi . tream causam esse intemperiei intestinorum,& lethargi, & humores in v cntriculum confluentes cius intemperiei causas este sta cientes:
cur hi causi sunt, non materia, illi non causae,scd materia 3 Respon- , deo hos summoueri posse relicta intemperie, quam inuexerunt; &ideo i
216쪽
ideo non esse de morbi essentia: cum nec materia,in qua,esse possut; nec materia,ex qua,cum tumorem nullum gignant. Quintum er-irorem sic purgo . Non fuisse tunc mihi propositum ut saepe admo-nco causas omnes ad unguem disquirere: unde satis habui praecipuas attingere,& indicare non locos omnes, sed duos tantum, ubi a Caleno enarrantur . Sextum errorem tu ipse incaute excusas; nacausa efficiens illa est,unde non motus tantum, sed quietis etiam initium cst: & ideo facultas imbecilla causa est, cur humores ad partem imbecilla detrusi,in ea quiescat. Reuerteris tande ad locu Galeni aduersus Iulianu prolatu pro defendeta causa coli ne te,& a me huc reiectu;in cuius loci refutatione obiicis, me Galenti medace facere;Sic.n. . scribis. Galenus,inquit,asserit apertissime,plenitudine particulare es cse caulam continctu phlegmones,erysipelatis,&c.&sanc ita habet, ut D. dicit. Quare igitur respondet, plenitudinem, seu humores istos esse ..causas materiales Nam quod de causa materiali ibi sermo non fiat, ,. Patet ex argumento,& progressu eius libri; disputatur enim in eo de causa continente,tanquam efficiente cum Iuliano,& Asclepiade; unde in calce libri sic scribit. Nullam aliam continentis causae notione,, afferri posse,quam quod ab ea aliquid fiat,& cum ea cesset; cum ita ,, que Galenus plenitudinem particularem dicat phlegmones continentem esse causam, de efficienti necessario intelligit, non nuateriali. Respondeo,cum de sensu verborum Galeni, hic agatur, propone da esse eius verba, & enucleanda diligenter; scribit itaque sic cap. 6.
εἰς τὸ κατα φυσιν ἐπανερχς αενον. Haec apud Valerio iam ita latine leguntur
Ostensum a nobis est in his Commentariis, in quibus symptomatum V
causas enarrauimus, atque ubi tumores praeter naturam tractauimus, couulsione interdum, tremoremq;,ac in uniuersum phlegmonem,& is crysipelas, idq; quod a recutioribus medicis oedema vocatur, alios ,sque praeterea affectus plenitudinis inniti hypothesi;tu si plenitudine vacuet quis, ad naturale quam primum statum redire membrum. Va riant in quibusdam interpretes a Valeriola trubi enim ipse habet, ac '' in uniuersum phlegmonem; Trinca uelius,& Raarius habent, perpetuo,&rectius,ut videbimus:ubi ille habet, plenitudinis inniti hypothesi;hi verterunt,pro fundamento habere plenitudinem. Tu in a. .De Cau.Conticadem uallatione es usus,qua Valeriola; haec G Dd lcnuS.
217쪽
lenus. Quoniam verδ caput controuersiae nostrae est in illa uoce, hypothesis,uidendum est,quid peream intelligas.In a .Ep.De Cau. Cont.scribis, Galenum non absolute dixisse,plenitudinem esse causam morborum continentem; sed ex hypothesi aliquas causas ita appellare: nam non semper, & quouis tepore plenitudo est causa mor- horum continens, sed aliquando solum, &certo quodamodo morbos creans. Sed quoniam in hac appellatione videtur supponi aliquid hic,explicas hanc hypothesim ex Galeno in eodem capite an-,ιb. ste locum citatum,Vbi scribit Supponatur, causam morborum conti,, nentem interdum esse plenitudinem, necesse statim est, ut ea uacua- ta,tollantur morbi: tota haec est per te suppositio; si haec itaque est hypothesis,de qua Galenus loquitur in prauenti loco,sequetur, eum ostendisse in lib.De SymptiCaus&De Tum.Praeter Nat. si plenitudo interdum sit causa continens conuulsionis,& tremoris, inflammationis vero reliquorumque tumorum semper, necesse esse, ut caeuacuata morbi tollantur; at si mihi ostendas, Galenum haec somnia in libris illis ostendisse,remittam tibi lcpidissima tua munuscula, te selo dignissima.Facilius Ionge demonstrare possem ego, Galenu per hypothesim intellexisse fundamentu, & per fundamentu causam materiale; sed quia ut ingenue fatean puto me etia ab eiusloci sentetia hactenus aberrasib,veru eius loci sensu paucis elicia. Ceseo igitur, eu esse medosum, & delenda tae uoce illam hypothesim,& pro ea reponeda diathesim; sic sensus erit planus,&perspicuus;quadrabit lib.
mor,interdu plethoricam habent diathesim,quando videlicet couulso a plenitudine, non ab inanitione prouenit: & sic tremor, qui ab aliis c tiam causis excitari potest .phlegmone vero,&reliqui tumores
plethoricam hanc dispositionem semper habebunt: quadrabit etialoco illi, ut ostendam; sed praeterquam quod quadrat locis Galent, . di placitis, est etiam usitatissimum Galeno,ut inflammationes, & reliquos tumores plethoricas dispositiones uocet:ac ut alios omitta in eodem libro cap. 7. usurpat plethoricam diathesim, quanquam de uniuersi plenitudine intelligat,sed in eodem capite phlegmonem
plethoricum morbum uocat. Demonstremus nunc, sensum hunc quadrare huic loco,& uno atque eodem tempore, an ex uerbis illis constituatur causa morborum continens: quq ut commodius exequar paulo altius exordiendum est . Iulianus taxat secundum Aphorismum Hipp. quoniam ab eo tanquam a fonte manarit, Pl mitudinem esse causam morborum continentem : ti sic contra eum
218쪽
Aduersus Nom. Da LI. io8 Instat; si evacuationes humorum aegris utiles sunt, sequitur, plenitu
dinem esse causam continentem morborum. Galenus negat, hanc consecutionem necessariam csse;non enim sequitur, si evacuatio humorum prosit,plenitudinem esse causam morborum continentem; unde valde errarunt,qui capiti illi 6.hanc inscriptionem proposuerunt,Plenitudinem morborum causam continentem esse contra Iulianum,& Asclepiadem; nam si Galenus statuere voluisset, plenitudinem esse causam continentem, probandum erat consequens a Iuliano negatum, & sic inscriptio illa locum haberet ; at Galenus negat consecutionem,in quo Iuliano aduersatur; Haec de Iuliani argumeto, quo omisso tanquam inartificioso, aggreditur Aselepiadis argumentum artificiosius,& probabilius connexum; erat enim huiusnodi: Si plenitudo esset causa continens morborum, humorum uacua tio principio facta morbum sedaret; sed non sedat; ergo plenitudo
non est causa morborum continens;argumentum hoc fusius examinat Galenus:& quia Asclepiades negabat, plenitudinem esse causa continentem, quaerit,an uera sit haec positio,distinguens prius plenitudines,deinde & causas continentes: tradita itaque plenitudinis distinctione, ait tandem, se alibi ostendisse,conuulsionem,& tremoruquandoque, tumores vero praeter naturam semper plethoricam habere dispositionem: unde si quis plenitudinem evacuet, membrum statim sanum reddetur. Hinc duo apparent, primum, lectionem hanc quadrare huius loci sententiae : alterum, ex verbis his Galenunon probare , plenitudinem esse causam continentem, ut tu putas ream enim hic neque astruit, neque destruit; quomodo enim id faciat,si nondum explicauit distinctiones omnes, quibus estet connexum illud Asclepiadis , sed solum distini tionem plenitudinis adhibuit unde antequam solutionem quaesiti afferat, adhibendae sunt distinctiones etiam causae continentis,quod statim facit; nam cum admonuerit,nomen,& rem causae continentis a Stoicis emanasse:& medicos recentiores,nec nomen,nec rem recte usurpasse, concludit se,
ne denominibias contendere videretur, quasilam causas ita appellare permissi Gnon eorum quidem, quae absblute esse dicuntur; sed eorum,quae eatenus sunt,quatenus fiunt. Hoc in loco Galenus una aperit,quid senserit,& quaesiti solutionem, non in uerbis praecedentibus. Est igitur eius iudicium se permittere usurpationem causae continentis in rebus,quae fiunt, & in motu sunt, veluti in causis pulsuum: in iis vero,quae non sunt in motu,sed fare atque absolutae, id
non permittere; atque hanc esse sophismatis Asclepiadis solutione. D d a Con
219쪽
comitis moni. Defensio Concludamus I tur ex loco illo ab aduersariis producto ad astruendam causam continentem, eam non posse astrui, nec destrui : & li- ,, cet dicat,si quis plenitudinem vacuet, membrum statim redire ad sta tum naturalem: non sequitur necessario, plenitudinem esse causam continentem, cum ante in eodem capite ipsemet hanc necessitatem . s renuerit;& 2.De NatiΗum.Comment. I. plenitudinem causam esse
Τ Τ continentem negauerit. Pergis deinde incessere, quod eodem
cap.37.asseruerim,humores esse causam materialem tumorum , sicutici.B est terra aggerum: cum magna sit di uersitas inter tumores terrae,&corporis tumores,qus nihil ad rem; nam licet in multis diuersitas sit, in hoc tamen conueniunt, quod tumores fiunt ex humoribus: ut aggeres. tumuli ex terra; unde sicut terra eorum materia est, ita hu- 6IC mores tumorum.Cum iterum repetis. Non quaeri,quid humores moD. ueat,sed quid humores moti agant: ego non repetam, quae paulo anisi A te dixi. Negas rursus,humores tumorum esse materiam,cum solum corpus uiuens eorum sit subiectum; quod antea cum confutatum fuerit, id tantum repetam; sanguinem proculdubio materiam esse, ex
qua conflatur inflammatio, sicuti ex flaua bile crysipelas,& ex pituita oedema: tumores uero istos ita conflatos corporis humani, & uiuentis morbos esse non inficior,imo vero constanter assero. Interea annotandum est, te superiorum tuarum tergiversationumica d oblitum hic asserere,iumorem morbum esse tum similarem, tum m-iues C strumentalem,ut paulo ante etiam asseruisti. Cum assero,efficiens 161 C ab effectu separari posse; &ideo causam efficientem non fuisse inclusam a Galeno in desinitione morbi,negas tu, causam continente separari posse; sed respondeo causas continentes non habere eis ctus stabiles,& permanentes, ut aliis argumentis demonstratum est,& ideo separari non posse sine effectuum suorum,qualescunque sint, Iabe. Cum dixi, in definitione morbi includi materiam , obiicis, nullam aliam materiam in ea includi, quam corpus humanum. At respondeo materiam esse duplicem,naturalem, & praeternaturalem:& quia naturalis omnibus morbis subiicitur, eam posuit; cum uero praeternaturalis non sit in omnibus, eam quidem non apposuit; debet tamen,&ipsa ex apposita subintelligi. Cum enim distinguat
intemperies,quod aliae sint cum materia: aliae sine materia: quemadmodum materia carentes sine materia naturali esse nequeunt: ita
quaecum materia sunt,nec sine hac,nec sine illa possitiat subsistere, &cum illa definiuntur. Cum facta sit mentio subiectorum febris, inter ea collocas humores putridos masn cum inscitia,cum sic respo- des
220쪽
res cordis putridarum febrium subiectum constituit, sicuti ephemerarum eius spiritus,hecticarum Vero eius corpus; sed cum pro subie--Actis his amandes ad legendum tractatum tuum nescio quem,ego pro βfecto laborem illum non subibo. Pro Cap. 18.
A p r τ a 37. ad 38. reuerteris, in quo refello eorum argumenta, qui sentiunt, humores in tumoribus inclusos dine causam efficientem morbi, non autem de morbi essentia; seruas autem in his argumentis ordinem,quo cap.3 . a me proposita fuere; erat autem secundum eorum argumentum. Humores sunt substan is, 3 Ctia,ergo nec morbus,nec de morbi essentia,quoniam morbus qualitas est; cum autem duobus modis respondcam huic argumento, priorem reiiciam,licet mihi non deessent rationes probabiles ad instantias tuas refellendas,cas tamen omittam, &ad instantias contra secundum respondendi modum statim veniam: dixi, solam intemperiem dine morbum, eam tamen necessario inhaerere materiae; respondes autem,te & hunc modum saepe antea confutasse; sed cum hactenus omnia reiecerim,quae Obiecisti,superiora praetermittam. Obiicis tamen & hic,quod hoc pacto sola intemperies morbus erit, cum t men,& tumor morbus sit. Sed & hoc antea saepe reiectum est,& d claratum tumorem esse symptoma. Accedis ad primum argumentum, quod agitatum est cliam in tertia Defensione; sed quia tribus emodis ad id argumentum respondeo, & de tertio modo nullam tunc mentionem fecisti,eum in praesentia invadis;&obiicis,me hic negare qualitates humorum morbos esse, veluti in phlegmone caliditate,& humiditatem sanguinis, cum tamen passim fatear,morbos dine; respondeo me non absolute negare, qualitates istas morbos esse, ita per se solas.Constituo cas esse morbi initium,& post multa sic coclu-ldo totam illam sententiam. Est itaque statuendum, intemperiem hu-. morum in tumoribus contentorum morbum ipsum esse, sed eam hu- Vmoribus illis insidere. Tollitur itaque omnis repugnantia. Sed cum dixerim, caliditatem, & humiditatem sanguinis membra solida. inalterare,multis id urges incommodis. Primum enim sequeretur, quod corpus secundum dispositionem moueretur; at hoc tota cum ranatura