Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

sentitis Mont. aesensio natura,cumque omni philosophia pugnare asseris, quod in secunda

etiam,& tertia disputatione asseruisti; respondeo,etiam si verum sit, caliditatem,& humiditatem sanguinis alterare partes solidas, id naturae non repugnare, nec philosophiae: imo vero opinionem tuam, quod dispositiones quiescant, & nihil agant, destruere rerum naturam, philosophiam, medicinam, & omnes artes; licet enim dispositiones alterationes non sint, vim tamen habent agendi, & alterandi,nisi intelligas,dispositionem non esse alterationem,aut alteratione fieri, ex .Physat licet id uerum sit, dispositiones tamen quibusdaalteratis fiunt: & post alterationes extat; unde & tu paulo post, quod is I A ab alteratione effectum est in corpore,illud morbus est. Hinc deinde sequi asseris, omnem qualitatem, que alterare corpus possit, morbu ' sed hoc est falsum;quia quae alterant,& a morbo separari posisut, morbi non sunt: at caliditas,&humiditas sanguinis feruescentis a partibus inflammatis separari non potest. Quare recte constituituris A initium, & pars inflammationis; qua ratione cessat & tertium abiurdum,quia humores citra tumorem seiungi possunt a morbo; nec quartum sequitur, quod omnes humores membra alterantes sint intemperies cum materia,cum possint a membrorum intemperie leparari; multo minus sequitur, intemperiem sanguinis causiain ine effectricem morbi,cum sanguinis,& membrorum intemperies una sit,atque eadem,& sanguini tanquam subiecto innitatur. Cum dixerim sanguinis intemperiem esse initium , originem, im morbiici B Variis in locis, quaeris, quid perinnium intelligam Dico primum

J initium loci & generationis ; nam intzmperies illa incipit primum a sanguine,deinde venas,& arteri S corripi tum neruos,& carnes,& tandem Gembrum totum: & cum haec non fiant m instanti, pqssiimus asseuerare, hoc temporis etiam initium esse, ut plane colligitur ex Caleno De In aeqv.Intemp. cap. 3. Cum vero appello fundamentur: Cateriai tunc sanguinem intelligo; sed cui dirutium redeam quod multis uexaS modis, dixi ego,intemperiem sanguinis' '' ut calor accensus In spiritibus cordis, est princi-

.ine initium ' ieeensum, non dico in humoribui putri in humoribus cordis, est principium se bris mitridae ut igitur calor accensus in spiritibus cordis, dem est copΠΤ PRI kοδ p bibit, diffunditur, & calor accen si S tD bum ri lar, qui per xo WN piissinguinis seruefacti est idem calor,quit bus eodem pacto UR ' sinum est initium morbi, sed Pars morbi,imo vero in b fri Giunta membri laedit ineque

222쪽

.Aduersus Tbom. Erast. Hohinc sequitur,quod obiicis,sanguinis qualitates esse morbum ,& nois cesse,quia nunquam negaui esse morbum,licet per se esse negauerim, nam si fingas,sanguinem seruefactum per se consistere, & non distri, buere caliditatem illam ad partes attiguas,reuera morbus non esset a sicuti si caliditas spirituum cordis in ipsis consisteret,& ita caliditas in humoribus,sebres non essent; sed cum hoc euenire non possiti sequitur,intemperiem sanguinis esse principium morbi, & morbum ipsum: sicuti caliditas spiratuum,&humorum sunt principium febris, im& febris ipsa; &cum etiam infers.Huius morbi si initium pars est,ip--

sum quoque actiones laedere oporter. Fateor,cum iam inflammatio is excitata est,& initium,& partem esse morbi,& actiones laedere. Atque haec dicta sint pro retinendo Galeni dogmate,quod intemperiei cum materia,materia etiam pars quaedam sit: quod dogma adeo ἐualide est comprobatum argumentis capitis 36. & defensum a tuis instantiis aduersus ea argumenta, ut pro necessario habeam. Possunt haec omnia inde confirmari,quod Galenus asserit, cum lO-quitur de epilepsia,& palpitatione, morbos ex intemperie, non ita subito suscitari,sed paulatim gigni; at videmus in phlegmone subito excitari intemperiem: quare nihil aliud dici potest, quam hanc intemperiem cum materia influxisse,&esse eam, quae actiones laedat: nam hac remota cum sua materia,membra statim in suum statum reuertentur; quod non accidit in nuda intemperie;nam haec ea est,qui paulatim generatur, & imprimitur in membra a causis :& cum impressa est,potest adhuc persistere,etiam si causa auferatur. Profers deinde tertium,quartum,& quintum argumentum, quibus omnibus cum duobus uerbis respondeam, responsionem mirabilem r66Besse ais;quod mirum non est,cum admiratio ex ignorantia soleat oriri; sed cum rem intellexeris,desines admirari. Tertium argumentum tuum erat:Tumor praeter naturam est spatium,& dimensio: spatium quantitas,non substantia est;quare humores morbi non sunt; respondeo ego,argumentum id pertinere ad tumores, quando sunt morbi instrumentales;tunc autem agebatur de intemperie,quq morbus est similarium,in qua ego etiam concedo humores non esse morbum. Quanquam autem reiiciam argumentum ad morbos organi cos, tamen addo , si ad hunc locum pertineat, refutatum iam esse: quia cum eo tendas, ut p=bes humores morbum non esse,& ego iam demonstrauerim,humores morbum non esse, sed intemperiem

humoribus insidentem,argumentum illud nullum mihi amplius negocium facessit.Vide igitur,quam congrua sit responsio,&quam fru

223쪽

comitis mant. Defensiostra te iactes. Quam autem necessaria sin humorum distinctIo, In

eorum intemperiem,& substantiam,vel materiam, hinc disce; in tu-i66C moribus, qui magnitudine non laedunt, sola intemperies humorum pars morbi est; in iis vero,qui magnitudine laedunt, concurrit &iipsa materia,cum ipsi magnitudo inli reat,tanquam subiecto. Quare

cum argumentaris. Humor non est spatium, id concedo; sed assero,spacium csse in humore, tanquam in materia ;&propterea humores in morbis magnitudinis concurrunt, tanquam magnitudinis subie- . ctum .Quomodocunque igitur tuum illud sophisma usirpes,iam confutatum est. Caeterum cum in expectatione essem, ut dum dogmata Galeni eadem iamdiu destruis , aliquid noui contra eum prose res, opportune expectationi meae respondisti,cum tua illa pulcherri 166D ma distinctione.Si non est,morbus non est, magnitudo scilicet supra

is modum naturae aucta,seu inconueniens partium diductio. Audieras, Ruicennae sentcntiam esse, tumores ex multis morbis esse compositos,inter quos est soluta unio,quare&tu eam addere voluisti, sed adeo insulse,ut errorem Avicennae multis erroribus cumulaueris; illa enim disiunctiva,seu,indicat,tumores praeter naturam esse posse tam auctam magnitudinem, quam solutam unionem; si utraque esse potest,dicamus iam; tumor praeter naturam est unionis solutio. Nec vi. D deo,quam uim habeat illatio illa tua; Si humor tumoris non est spa- tium,morbus non est,si non est morbus,ergo causa morbi, nam mate

' ria hic locum non habet,cum Galenus de qualitatibus loquatur; r spondeo enim,istae qualitates, istud spatium, ista magnitudo, sunt ne abstractae,an subiecto inhaerent λ abstractas non dixeris, humor igitur sua mole subiectum, & materia est eius masnitudinis; nec crediderim,te constituere,humorem esse causam efficientem tumoris suis qualitatibus,sed sua mole: at molem illam rectius dicemus causam esse materialem,quam efficientem, ut multis hactenus demonstratu est. Secundum argumentum,quod quartum paulo ante constitueras,non recordor sene,quomodo huc introduxerim,cum in cap.3 s. nullam eius mentionem fecerim;nec disquiram,nunc d id ipse e cogitauerim, an apud aliquem causae continentis defensorem leg rim,cum parui,& potius nullius momenti sit. Ex tuis tamen uerbis hic colligitur,te fateri tertio,tumores, qui magnitudine non laedant, symptomata esse, qui magnitudine laedant, esse morbos. Cum vero addis,de his non quaeri in praesenti controuersia, ego contra assero,de his praecipue quaerendum, cum soli bi sint uerar intemperies .e- Η cum materia, de quibus nunc dispuratur. De tertio nunc, ante ' - quinto

224쪽

Adursus T bom. Eraa. rarquinto argumento satis te egisse asseris in tota Anatome: ad quae omnia cum iam responderim,a me etiam praetermittatur. Cum argumentum etiam Valeriolae Omittas,tanquam a te supra defensum ,ο- t 6 .smittam & ego; nam si defendisti,necesse est me defensionem tuam re Cpulisse . Sed quia quaedam taxas in mea refutatione eius argumenti,& derides,ea perpendamus.Negas te vidisse,aut legisse, morbum, ν &subiectum morbi euacuari,nisi mortuit, ac putrefactum sit. At ego assem,praeceptum esse a veteribus,in morbis, qui inhaeren t subiectis prεternaturalibus,morbum, & morbi subiectum praeternaturale esse vacuanda,& in artis operibus id quotidie obseruari. Demonstraui

mus antea ex I 3.Meth.cap. 2.& 6.cum phlegmone facta, & causa carens per euacuationem curatur,euacuari morbum,& subiectum morbi,non causam efficientem;quomodo enim euacuatur causa efficies,

si morbus iam causa caretὸ Quare cum illudens,& insultans sic scribis. Hoc modo non intemperies tantum cum subiecto aegri per alvu ic . Dexcernent,verum etiam spacia,interualla,& figuras cacabunt;valde ,, es irridendus; non enim tantum morbi, & subiecta praeternaturalia morborum cacantur,sed perlocia etiam extruduntur, & per quan cuque aliam excretionem; unde si inflammatio sit morbus similaristatum, cum euacuatione sanguinis euacuatur etiam consectarie caliditas,& humiditas; si vero magnitudine etiam laedat, & morbus sit organicus,ad euacuationem sanguinis,euacuantur etiam spacia, interualla,aut figurae,aut saltim evanescunt;&recte pronunciauit Leonicenus,in pleuritide morbum euacuari, cum sanguis educitur usque

ad coloris mutationem; & quanquam haec sensui, & rationi pateant, proferam tamen,ad ea magis confirmanda,insignem Galeni locum 8. De Med. Loc. in calce capitis 8. cum ibi examinaret pharmacum Asclepiadis, scirrhis hepatis accommodatum, sic scripsit. Deinde . mel,&cryngium,veluti urinam cientia his addita sunt: quo exteris ' visceris affectionis per urinas deductio fiat. Nonne hic aperte docet ' Galenus, affectionem,uel dispositionem hepatis,quae scirrhus est,extergi, &per inas educiΘnonne nominatim asserit morbum ipsum euacuari ξ Hoc insultu non contentus,insultas etiam in causas ef5 ιε Acientes in hunc modum.Cum iubet Galenus causas morborum effectrices vacuare,quod tam est apud eum frequens, ut nihil siti equen 'tius δc tumorum causa effectrix sit uirtutis expultricis constantia, nu ,,& hanc medicamentis ex corpore educere tentabimus)miseros nos, quos etiam animas excernere cum excremcntis oportebit. Verum ' .

urgent te hic incommoda,qui statuis,causas effectrices esse euacuan

225쪽

comitis Mont. Defensiodas; unde cogeris non facultatem expultricem ualidam,&retent m cem inualidam partium transinittentium tantum, sed expultricem etiam imbecillam recipientium euacuare; at nos non urget, qui Galenum sequimur,qui in his morbis, de quibus contendimus, non iubet,causas esse euacuandas, sed inhibendas, ut patet ex duobus locis ex i3.Meth.ispecitatis.Inhibitio autem filiunicuique causae suuadmouendo contrarium; unde si adsi multitudo ingens,euacuanda est,si imbecillitas facultatum,quae est intemperies,corrigitur, & com roboratur; si valida nimis est facultas, henatur,& cohibetur;& si causa euacua tur,materialis euacuatur,non efficiens. Qubd si antea demonstrauimus ex Galeno,causas omnes in morbis este, materialem 168. A etiam in eis esse necesse est, quod planius adhuc in progressu sermo- v nis demonstrabimus.

Difenditur pars capitis sexti lib. ..-demon Iratur . umores ob

Eruentes obstruditionis materiam esse. R A N s t s ad obstructionem, de qua disputo libro 4.

cap.6.in ultima dubitatione, in qua discutitur alte catio inter Valeriolam,&Fuchlium: & caput altercationis est, quod Valeriola sentit, humores impactos venis,& eas obstruentes,csse causam efiiciente,& continentem obstructionis r Fuchsius obstructionem ipsammet. Amplector ego Fuchsii sententiam, & quomodo ipsam comprobet stendo,deinde instantias Valeriolae, & tuas contra eam diluo. Tu itaque in iis insitis, quae ad te pertinent; nam cum in I .Ep.De Cau Conti redarguisses Fuchsium , quod conclusionem

collegisset ex duabus assirmativis in secunda figura, ostendissemque

se instent magni momenti,in hoc tempus non conteram,&tecum errorem illum tuum dissimulabo:& ad alterum,quod defendis,accedam. Cum Fuchsii esset sententia, humores obstruentes sane este obstru -ctionem ipsam: affluentes adhuc,obstructionis causam, contra eum Valeriola nititur demonstrare aliud esse obstructionem:aliud humores obstruentes: cuius tu uestigiis insistens, queris, unde acquirantvo. A humores illi eam metamorphosim, ut statim ex effectoribus nant ef. . secta.Cumque ego demonstrassem,nullam ibi esse metamorphosime in hoc nunc insistis, & inde belli moves. Sed antequam congrediara

226쪽

Aduersus Thom. Era L II adiar,admonendus est mihi iterum lector,nihil me magis habuisse sollicitum in tota morborum explicatione, quam tumorum,&obstructionum explicationem;&cum diu perstitisseminea sententia, ut aleriolae adhererem durum enim mihi uidebatur, humores tum rum,& obstructionum morbos esse coactus tandem sium mutare sententiam,& partim cum Fuchsio sentire,partim ab eo recedere; asserocnim tam humores affluetes, quam impactos csse causam materialsi

morbi;sic enim puto multa Galeni dogmata seruari, litesque multas componi. Quantum vero in obstructionibus laborauerim, potest unusquisque studiosus animaduertςre: cum enim Galenus nullo alio in morbo tam varie loquatur,quam in obstructionibus, de eis tamen ita scripsi, ut magnam partem difficultatum summouerim. Cum itaque pleni sint hi morbi difficultatum, par erat, te non solum dare operam,ut positionem tua defenderes , ita ut etiam dissicultates omnes sedares; at nihil tibi fuit antiquius,quam errores meos enumer re,de Galeni repugnantiis parum sollicito;unde multos locos producis,in quibus videtur asserere, humores impactos causas esse efficientes obstructionum. Possiim contra ego multos proferre, & tunc protuli,in quibus eos morbos facit,sed nihil gestium est, nisi Galenus sibi ipsi concilietur. Constitui itaque humores impactos obstructionum partem elIe,& materiam,rei naturam secutus; quia magis eis cogruit definitio causae materialis,quam efficientis, cum praesertim efficiens are effecta soleat abiungi,materia immanere; videbam inpra tis riguis rivos deduci: & interdum in eos iniici terrae glebas, ut cur sus aquae intercipiatur, dc in aliam partem derivetur : qua in re pro 'culdubio glebar illae riuum claudentes materia sunt: agricola vero opifex ; si eodem modo sub oculos subiicerentur partes corporis internae,, uideremus, quempiam deserre humores crassos in aliquam venam,& cam ita occludere,ne sanguis per eam dilabi posset,nonne humores illos causam materialem esse fateremur ; deportatorem v ro essicientem sed cum haec sensus lateant, ideo haesitamus,&perplexi sumus. Verum cum certum sit, humores illos ex se non deserit , collisi,aut gigni, cogimur asserere,quae deducunt, impellunt,trahur, aut gignunt,causas esse effici entes, humores vero materiam ; necd sunt exempla sensatissima etiam in corporibus nostris ad id demonstrandum. Scribit Galenus 3. De Tuen. Valet. cap. a. cohibitione spiritus,meatus,& uias corporis nostri ab excrementis expurgari: naspiritus impetu,quae occurrunt,truduntur, quae adiacent, trahuntur,

Verum si ea cohibitio temere, & sine iudicio fiat, meatus non solum

Ee a non

227쪽

non expurgantur,sed occluduntur;propterea quod,inquit ibi GaIe-

, nus;vehementissimi materiae impetus,diuersis temporibus,ac rati ,, nibus,contrarios edere affectus possunt,obstruere quidem, cum cras,, sum simul,ac multum fuerit,quod consertim,ac praeceps agitur: puta

,, gare, cum exiguum,tenueque est,nec praepropere,nec violenter coais gitur simul omne expelli. Quis neget hic,excrementa spiritus impetu delata,ad obstruendos meatus esse materiam Θ nonne ea Gale nus nominatim materias vocat Quando itaque eodem lib. cap. ro. scribit,obstructionein fieri a lentis,crassisque excrementis, cum consertim ad cutim ruunt: nonne eodem pacto intelligendus est locus ille, & si modus loquendi innuat, eos esse causam efficientem

Praeterea cum 8. Meth. cap. q.& I I.Meth.cap. Io. vetat uti aperientibus obstructiones ante euacuationem per venae sectionem, quia sic augeretur obstructio; nam aperientia illa magis inculcarent, & impingerent humores cratas,vel multos,quis non videat,& hic medicamenta esse causam essicientem augendarum obstructionum , humores vero materialem cum humores isti obstructionum materia sint,mirum non est,si Galenus tradit eos, quasi morbi sint, impedire actiones.vnde in lib. De Diff.Morb.cap.7. ut notauit etia Fuchsius dicebat,lentos,&crassos humores impactos meatibus venarum,distributionem sanguinis impedire.& 2. De Sympl.Cauccap. a. Humores crassos viam facultatis motricis obstruentes,causam tremoris es.se; causa autem tremoris,qui est symptoma,morbus est. His de causs iudicauimus nos,humores crassos,lentos,& multos,cum fluxerui, esse materiam morbi ; cum fluunt, adhuc esse materiam: causam vero emcientem esse eam, quae humores multos, &crassos gignit, impellit, attrahit,& retinet. His constitutis te iam audiamus, & cuma αΑ in primis demonstrare nitaris,humores obstruentes non esse obstruactionem,de hoc non contendam,quia ad me non spectat, qui non dicam humores obstruentes esse obstructionem, sed materiam obstrictionis. Cum vero probas,humores istos esse causas efficientes o i o.B structionum duersus hoc pugnabo.Quare cum arguis. Quo tan- ,, gente oritur certus affectuso abeunte cessat,id omnes homines cauis iam crediderunt. Humor crassus cum partem aliquam corporis

D tangit,oritur obstructio, & eo ablato, ipsa etiam aufertur ; ergo is humor est causa efficiens obstructionis; respondeo , maiorem propositionem complecti causas tantummodo passionum, & eoru , quae

sunt in motu: minorem vero complecti causas rerum factarum. Pra

et ea maior propositio non solum causis es ientibus congruit, sed

aliis

228쪽

Aduersus Nom. Eram II 3

aliis etiam Nnde efficientem addidisti contra,quam Galenus faciat. Seclusa itaque voce illa, efficiens, quae in Galeno non est,concedo

maiorem,& minorem: quae minor cum causas rerum factarum contineat,proculdubio magis causis materialibus congruit,quam efficietibus. Secundum argumentum nihil probat, quia repetam, humores csse obstructionis materiam,Vnde mirum no est,si illis euacuatis, obstructio tollitur. At tertium argumentum tantam arguit inscitiam,vi me etiam ignominia tua commaculari sentiam. Probaturus,humores obstruentes csse causam efficientem obstructionis,construis jllogismum,cuius maior est haec. Morbus est corruptio dispositionis naturalis cauitatis in partibus corporis quibuslibet. Sih cnoua tua morbi definitio vera est, omnis morbus erit corruptio dispositionis naturalis cauitatum; nulli itaque alii erunt morbi, quacauitatum corruptarum; quamobrem plurimum tibi debebit humanum gentis,cum omnes morbos,solis exceptis obstructionibus,in Padorae vas iterum incluseris; quanquam argumentum hoc potius erat a me recipiendum, quam reiiciendum, cum pro me sit ad unguem: quod patebit apertissime,si rectis casibus, non obliquis, & oblique, ut tu fecisti,ipsum erigamus. Morbus est corruptio dispositionis 'naturalis cauitatis in partibus corporis quibuslibet. Humor lenia 'tus, & crassus cauitatem aliquam praeter naturam occupans,corrum- Vpit naturalem partis dispositionem. Si ita iaceant hae propositio . Vnes,habebimus syllogi linum in secunda figura ex duabus affirmati uis nihil concludentem; si corrigamus maiorem propositionem hoc pacto. Corruptio dispositionis naturalis cauitatis in partibus corporis quibuslibet est morbus ; liberabitur argumentum a vitiis ,

quae in eo notaui: sed conclusio erit prome, aut saltem pro Fuchsio; uc enim colligetur. Ergo humor lentus,& crassus cauitatem aliquam praeter naturam occupans,est morbus. Nam inuerte,& per uerte quantumuis, nunquam efficies, ut recte deducas tuam illam conclusionem; quocirca est efficiens huius corruptionis causa. Si erraui ego quando dixi,& intemperies hae sint tumores praeter naturam , cum dicendum cssiet ,& tumores praeter naturam sint intemperies hae: vide,quot tu hic commiseris errores, & grauissimos Citas deinde multos Galeni locos, quibus scribit; humores multos ib crassos,& lentos causam esse obstructionum,quod concedo; sed cau o ' sam materialem esse statuo,quod paulo ante ratione,sensu, & Gai ir inni authoritate demonstraui; qui 3. De Tuen.Valet.id apertissime in- n

dicat: unde loci isti omnes ex illo sunt explicandi, quod in uno de

229쪽

comitis Mont. Defensio; a.C monstrabo,& est 3.Meth.cap.q. cum ait.Patet aliquando,& multos , ,, si consertim fluxerint, non minus obstruere,& impingi, lentis, &,, crassis.Qusro enim de te,an ex se consertim fluant, an ab aliis moti; ex se non dixeris;si aliunde, proculdubio eos mouens obstructionisi7 3. C efficiens est: ipsi vero materia. Perilis inscctari opinionem Fuchsii, O in qua me etiam reprehendis, quod di erim, obstructionem sectam esse morbum sine causa: suturam,morbum ipsum potestat vel a cau in sa pendentem,imo vero causam ipsam; sic enim increpas; ego ne il-

lud quidem didici,quomodo quod potestate morbus est, a cause illara pendeat,per quam fit actu morbus; quae causa facit,ut res aliquid po a tentia sit,ea non secit,ut in actum permutetur. Sed haec vana sunt, &facile corruunt,ut nunc apparebit. Defendo ibi Fuchsii opinionem, qui humores impactos morbum esse statuit; eosdem uero nondum impactos,&obstruentes,causim esse morbi.Humores itaque impacti,sunt obstructio sine cauis; qui vero nondum fluxerunt,sunt mo

bus potestate: si enim cum fluxerint,& impacti sint morbi sunt, quis neget eos, antequam fluxerint, morbos potestate esse, & potestate etiam latis propinqua Nam si haec fluxio morbus futura est,& nondum est,potestate morbus si necesse est; iste itaque morbus, qui nodum actu est,potestate est, & a causa pendet; quod si quid in his verbis erroris est,per uerba statim sequentia, imo vero caulam ipsam, corrigitur; nam si quis negetfluxionem hanc nondum obstruentem esse vel morbum potestate, vel morbum a causa pendentem, certhnegare non potest esse causem ipsem. Quare nihil est hic a veritate alienum,& si est,corrigitur.Neque hic asseritur, unam & eandem esse causim,qua obstructio sit potestate,& actu: imo vero sunt duae causae diueris,& contrariae; nam non fluxisse causa est,cur humores crassi sint obstructio potestate : fluxisse,quod aetii sint; non fluxisse aute, . &fluxisse inter se opposita sunt.Quare aut somniabas,aut delirabas, cum haec fingebas. Haec de Fuchsii dogmate; sed quoniam recedo a Fuchsio; & humores fluentes facio causem materialem, non efficientem : contra hoc etiam instas, sicuti in humoribus tumorum in- 7η η stitisti,& negas,morbos habere materiam ex qua fiant, cum sint a cidentia, aec in qua sint praeter humanum,& vivens corpus. Non minus haec obiectio corruit,ut eo etiam in loco; nam & ego assero, subiectum morbi uerum esse vasa, & eorum uias, m ratusque; sed quia morbus,id est obstructio,constat ex multitudine,uel crassitie,& lentore humorum,dico,huius multitudinis,lentoris, & crassitudinis humores esse subiectum. Quare cum dicimus humores esse materiam

230쪽

obstructionum,hocdicimus propter humorum multitudinem, cransitiein,& lentorem,quae cum vitiosae sint qualitates,suo & ipsae subiecto inhaerent;&hsc omnia plane explicata sunt in eo lib. q. cap. 6.

quare non erant huc afferenda denuo argumenta, arpe, & saepius in libris meis confutata . Niteris deinde, me trahere in Futasti sententiam,vi magis expositus sim vulneribus tuis;atque hoc inde colligis, quia laudo eius conclusionem. Sed scito, me eam laudare, quan- 74 Ctum ad formam argumenti; quia cum obiecisse eius syllogismum esse ex duabus affirmativis in secunda figura,doceo, eum esse in prima figura,&recte concludere. Verum enimuero licet Fuchsium approbare videar, ab eo tamen palam recedo; quo ex loco patere potest, quantum decipiaris decipias, cum me leuissimam quanq, occasionem alios taxandi venatum esse obiicis: hic enim in re graui Dsma, Fuchsii errorem,si error est,ita corrigo, ut eum dissimulare videar; sed a te degenerasses, nisi dum causam materialem oppugnas, ad ineptias,&deliramenta rediisses. Non quaeritur, inquis, quid hu- II dmores moueat, sed quid humores in eo loco, ubi constiterunt, efii Dciant. At nonne possum & ego dicere; non quaeritur, quis moueat lapides,& cementa, sed quid lapides , & cementa parieti admota faciant.Non quaeritur,quis glebas terrae riuulo iniiciat, sed quid faciat illae glebs,cum iniectae sunt; ego sane sic responderem ad omnia haec

quaesita.Lapides,& cementa parietem constituere; glebas terrae riuuclaudere,& aquae fluxum intercipere,humores crassbs, & multos venas occludere, &sanguinis cursum impedire: ac cum sic respondissem,inde ne sequeretur, lapides,& cementa causam esse parietis efficientem , glebas clausion is rivuli,& humores crassos obstructionum Tu sane ita responderes; at si hoc non est rerum,&causarum naturas peruertere, nescio quid erit; in artis ministeriis non adeo te fatuum Puto,Vt neges,lapides,& cementa parietis: glebas terrς claudendi iuuii,materiam csse: architectum,& agricolam opifices;quoniam oculis usurpas,quomodo comportent materiam,apponant,&accommodent; at in rebus naturae cum haud appareat,quid inuehat humores, conglomeret,&impingat,eos obstructionis effectores esse decernis. Verum cum eadem ratione argumentandi probas,humores non esse causas materiales obstructionum, nisi a primo initio desipere coepiLses,nunc temcipere credere Syllogisinum enim nectis, cuius maior propositio non rationi tantum, sed sensibus omnibus aduersa

tur,& haec est. Quidquid ex seipso non mouetur ad eum locum, in ιγ I. a quo materia esse debet alichius effectus, non erit materia illius esse' is

SEARCH

MENU NAVIGATION