Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

esiud resertur.QSe propositio exquae proprie ad aliquid sunt, amplectitur: ac cum in superioribus argumentis usus fueris voce relationis, indicas,te relationem,& ad aliud referri pro eodem capere. Ac, ut eruditio. tua magis pateat videndum est, quos tunc reprehenderis; idque verbis il lis tuis innotescit. Parum feliciter excusat errorem, qui relationes facit ' csse morbos, quod nonnullos facere video. Etenim substantia nulla rela- tio est, tametsi in substantia nonnunquam fundetur. Hos eosdem reprehendunt Peregrinus Bononiensis in quaestione De Causa Continente,&Scheghius etiam. Ille, itaque cum de affectia,&actione qusta protulisset, , , sic intulit.Quapropter,ut relata sint,& inter se conferantur, siue alterum, , ad alterum referatur, quemadmodum pater ad fili uest necesse.Vt enim , , pater &filius mutuo reserutur, sic praecise affectus&actio. Sed morbus. , , & sanitas sunt affectus, ob id erunt ex genere eorum,quae sunt ad aliquid. , , Schegkius hunc in modum. Vt sanitas&morbus, ita quoque affectus &,, actio ex eorum numero sunt, quae ad aliquid reseruntur. Ideoque non in ,, genere qualitatis, sed potius relationis,seu ad aliquid reponuntur. Hinc patet,viros illos censuisse,sanitatem & morbum esse ad aliquid; quorum opinionem cum refutes tuis illis argumentis, patet etiam, te negare sanitatem & morbum esse ad aliquid; in calce tamen tertiae Epistolae, ad aliis I S.C.quid esse affirmas. Adiungis tandem me socium erroribus tuis sic scris, , bens. Mirari licet,cur,cum ipse quoque dicat.morbos no esse relationes, , , & referri tamen fateatur,vitio mihi vertat, quod laudi sibi ducit. At. Hoeme alicubi dixisse,non memini,demonstraui quidem Litar .cap. xi. morbum &sanitatem esse qualitates,&ad aliquid: at hoc quid ad rem Sed mirum non est, euin, qui se ipsum non intelligat,nec me, nec Galenu intelligere.Cum dixi Lib. i. cap.xvij. plenitudinem esse ad aliquid,& qualitatem vel dispositionem,me cum Galeno locutum fuisse scio.Quis enim neget plenitudinem, ut causa morborum est,ad aliquid esse Θ quod vero dis spositio sit, Galenus declarat,cum passun in ore habeat plethoricam dispositionem; quod in disputatione De Causa Continente ostendemus. Quae subdis usque ad secundam partem,omittam , cum partim nudasiit verba;partim in superioribus discussa.

32쪽

ss s

DEFENSIONIS SECUNDAE PARS PRIMA:mqt a demon iratur, qua latum excessum esse

temperamentum , non tempera i menti caueam. haec pars sit multiplex,& confuse,ordini tuo,quali L cunque sit,insista,incipies primum a primis. Ac ut eius

argumentum aperiatur sciendum est, me Lib. I. cap.x. protulisse Argenterij argumentum, quo demonstra sexdecim morbos ex intemperie a me ad eum usque ------ locum explicatos,morbos non esse, sed morbi causas: cap.deinde κi.cum attulissem,quid ad argumentum respoderit Fuchsius, haec addidisse.Verum argumentum id alios multos& strictius illaqueauit,Vegam in primis ut visum est & Thomam Erastum, qui in calce vitimae Episside causconi.licet vir sit in disputando acer, non tamen audet , shoc argumentum attentare,sed laudat potius,& nouis rationibus confir , , mat quas recensui,& tandem cap. ra.con'taui.Nunc tu illam consul tionem reiecturus ab alto initium ducis,& antequam ad rem venias,mo re tuo multa obloqueris extra rem,quae praeterire statui, quod propositum perpetuo praemam,ne in rebus friuolis,& nihil ad institutum nosti upertinentibus,tempus perdam magna cum lectorum molcstia. Attingam tamen quaedam non omnino a re proposita aliena ut in his etiam ostendam, quam negligenter quae alibi scripsisti. obseruaueris. Scribis hic, inserius repetis,& ante etiam in prooemio obieceras,falli me, cum asse-I7. Cro te ab argumento Argenterij impulsum fuisse ad ita credendum : te enim excogitare potuisse,quod alij excogitauerint:euenire etia potuisse, i i -Cut talia Bononiae a praeceptoribus audieris. At sane hac in re minime fal- , , lor;id enim tantum asserinte ab argumento eo fuisse illaqueatum; quod siue ipse eκcogitaueris, siue a praeceptoribus hauseris; sive apud Argenterium,aut Vegam legeris;nihil ad me,sed cum eo in loco de caus coni.sic scribas.Proinde negare nequeo quin obiectio vera sit. Viderunt hoc viri in omni doctrinae genere eruditi complures alij,quaero,qui nam sint hi Ego certe inuenio Argenterium, & Vegam. Quare si assirmassem, te ab his desumpsisse illud argumentum,fortasse no erras . Subdis. o tempore illa scripsi,nihil Argenteri j videram exccpto libello De Cosultationibus apud aegros. At arguis te ipsum mendacij, cum in prima Epist. sic

scribi4.Nec illor etiam refellcre hoc loco statui,qui morbos primo im- - pedire

33쪽

Comitis Mont. Defensio

pedire actiones ni gant.Indicant enim haec, te librum etiam Argenteriir D. de Gon. Morb. flagitiae, in quo praua illa opinio proponitur, & defenditur. Obij cis & tuc me curiose,& sollicite quaerere, quod carpam, qua- , , si ad nostram disputationem non pertinuissent argumenta illa tua , quae

S A. argumenta Argoiarci ij confirmabant. Negas quinctiam te arguincto covii voluisIc pro defendenda causa continente. Respondeo nolle me consilia tua exquirere. Satis mihi est, argumentum productum fuisse; nouis, , rationibus confirmatum;& ita collaudatum. Proinde negare nequeo, , . quin obiectio vera sit. An vcro eo argumento defendatur causa contines,, testem te producam sic scribentem. Hoc modo omnis omnino morbus,, haberet coniunctam causam,nec osset ullius morbi curatio aliud, quain ,, causae deletio. Ex his patet te lapidem coniecisse,& manum abdere voluisse.Quod cur tunc feceris,non intelligo nisi fortasse, quia tibi arduum& iniquum videbatur,tam dira monstra defendere,& Galeno palam ad uersari. Sed cum hic id iam aperte facias,frustra te excusas.Quod si cupis ostendi monstra Paracelsicis prodigiosiora duo in paucis illis verbis caput exerunt; priinum, Esse in omnibus morbis causam continentem,qua in nullo morbo ese Galenus decreuit. Alterum, Nullam esse allain Nor. borum curationem, quam causae depulsionem,de quibus loco suo age mus.Nunc ad rem veniendum est. Atque hanc ab alto ducis exordio, tyri quippe a nomine,& definitione temperamenti quae praetermitta tanqua

abunde a me explicata in primis capitibus libri secundi. Id tantum anno 19. A. tabo te falso mihi ascribere, quod mistio de corporibus etiam efferatur, temperatio de solis qualitatibus; quisquis enim leget cap. t. libri mei a. de Morb. intelliget hoc non solum mihi, sed Aristoteli, Alexandro, Galeno,& veritati aduersari. Si quidem substantiae ipsae, non qualitates

tantum temperantur, ut ibi demonstratur. Verum iam ad controuersias accedamus.Quas si quis recte percipere, & diiudicare cupit, legat

2. . . 6. o. ii.& ra .caput libri mei 2. In illis propono definitionem temperamenti, confirmo,explico,& distinguo in novem .Qu orum unum est' aequabile.& mod cratum,octo non item; cum in his una,aut dias excedant qu esitates; a quarum excessu temperamenta illa octo denominantur. Atque in hoc consentientcm habeo Avicennam, qui cum compi cxionem definiuisset, multaque de mediocri tam ad pondus . quam ad iustitiam disseruisset tandem in fine capitis nouem has complexionis. vel temperaturas descripsit; casiacmque corporis primum partibus ai csimodauit; deinde aetatibus postremo humoribus .Quod idem fecit & Galenus, via. A. paulo post demonstrabo. Audes tamen asseuerare non dubius amplius,a.B. sed certus Argenterij assecla excessum qualitatum lcmpcraturam nonecte,

34쪽

Aduersis Thom. Erata . 'Ia

esse sed causam potius; temperaturam vero nihil esse aliud, quam proportionem inter quatuor qualitates cadentem. Atque hoc est controuersiae nostrae caput,ac positionem tuam sic probare incipis. Si temperari dicu

tur, quae ad mediocritatem deducuntur, nec tamen prorsus corrumpun-

in .sequi ue omnino.ut mediocritas illa diathesis quaedam sit in earum ' 'omnium unitate,&reprcssione consistens.Non igitur vel frigiditas est, ' vel caliditas,vel humiditas,vel siccitas, sed ab omnibus his diuersa est. Vt paucis agam, assero quaecunque hic a te dicuntur, in temperamento vere mediocri, quod Galenus eucraton vocare solet, esse verissima; & consentire ad unguem cum Galeno, qui primo de temperam .cap. 8. de eo sic scribit.Si quidem medium plane sit in utroque contrariorum genere ita ut ' non magis sit calidum, quam frigidum, aut humidum, quam :siccum; cu- craton id omnino dicitur. Et paulo infra .Qui natique in summo est tem peratus, is neutram oppositionem habet superantem. Haec eadem si in re liquis octo temperamentis considerentur,sunt falsissima,ut patet ex e dem Galeni loco nunc citato; nam si ad unguem temperatus nautram oppositionem habet superantem,sequitur, qui non sit ad unguem tempera-

&ex rei natura; nam si in eo non est aequabilis omnium qualitatum in diocritas, nonne sequitur,esse cxcessum in una, aut duabus ξInstabis. Fateor,in illis octo temperaturis qualitatum excessiim csth; non illum tameexcessum qualitatum,aut qualitates excedentes, imo vero proportione inter omnes cadentem temperiem esse constituo. Sane si naturam reruconsiderares, non tam facile impingeres in rebus apertissimis. Perpendamus itaque hoc in temperaturis partium similarium corporis humani. Statuunt Galenus, Avicenna,& Omnes, temperiem ossunt esse frigidam

S siccam; carnium calidam & humidam. Id tu negas, statuisque non excessum qualitatum, sed proportionem inter qualitates esse temperiem. Si sic est,ostende hanc mihi proportionem in ossibus;&sane aliam nul- Iam ostendes, quam quod quaedam superent, quaedam superentur. Vnde si quaeram, quae nam est proportio intor qualitates elementorum,ex qui bus ossa constituunturΘquid aliud respondere poteris, quam frigiditate si perare caliditatem,&nccitatem superare humiditatein, atque sic esse excessum in utraque oppositione Cum igitur dico . ossium temperiem esse frigidam & siccam,non ne proportioncm, quae est inter qualitates complectore Vis idem experiamur in temperie carnis Θ At non puto te adeo esse rudem, quin ex hoc incipias rei naturam intelligere, & etiam resipiscere.V tinam aliquando ex te ipso periculum id fecisses; non enim

tam praeceps fortasse inscita Argenterij ruisscs deserto Galeno. At v

35쪽

Comitis Mont Defensio

ges, si qualitates excedentes statuantur temperaturae, temperaturae nonao B. crunt diuersae a primis qualitatibus. Respondeo id non sequi. Imo vero magnam esse inter eas diuersitate.Vnde sicuti ossa diuersa sunt ab igne. terra, aqua, & aere ; ex quibus sunt condita; ita qualitates eorum sunt diuersae a qualitatibus clementorum; cum elementorum qualitates sint O' purae; hae vero retusae,&contrarijs confusae.Pergis deinde multis is monstrare neccssitatem huius diuersitatis.Quae ut omnia vera esse concedam, nihil contra nos faciunt.Nam & in hoc nostro decreto apparet insignis,& conspicua diuersitas inter qualitates excedente temperamentumque constituentes;& primas clementorum qualitates.Quare ad alia transeamus; nam si qua restabit dissicultas,eam in sequentibus summouebimus,dc praesertim cum Vegae argumentum a te defensum iterum 3- A. oppugnabimus. Concludis tandem, te ex Avicenna . & Alexandro comprobasse sententiam tuam.Quae sententia cum sit duplo,prior,tem periem esse diuersam a qnatuor primis qualitatibus ca constituentibus: altera,excessum unius, aut duarum qualitatum non esse temperiem, sed

temperiei causiam; concedo & ipse priorem ex Avicenna, & Alexandro confirmari; sicuti alteram Avicennae,& Alexandro repugnare assirmo. De Avicenna ex iam deductis potuit apparere. Quantum vero ad Alexadrum nihil attulisti,quod ad secundam sententiam pertineat. Si posthac afferes aliquid, id discutiemus. Transis tandem ad Galenum & Aristotelem,& prius ad Galenum.& ex eo secuadam partem tantum sententiae - tuae confirmare niteris;excessum videlicet qualitatum non esse temperi λ

3 η' Vnde sic urges.Quid aliud censeri potest voluisse Galenum, cum medica

' menta toties dicat agere vel qualitatibus reliquas superantibus, vel toto temperamento aperte qualitates a temperie alias facit. Idem statuere cogimur,cum propter idio syncrasiam certos peculiariter aliquid agere, ' vel pati asseuerat.Si hinc colligis, qualitatum manifestarum excessu non esse temperamentum,& solum esse temperamentum, quod Galenus vocat,totum temperamentum,& idiosyncrasiam,nescio. an aliquod portetosius monstrum in Paracci deprehenderis, quam hoc,quod totam Galeni disciplinam,dc rerum naturam contaminat,& deuastat. Sane si nulla aliud est temperamentnm,quam quod nunc costituis, frustra conscripti

sunt a Galeno duo primi libri De T peram. & pars tertij rustra libri xi.

De Facult. medicam ctorum simplicium, fitistra tradita indicia temperamentorum partium totius corporis humani in Arte medicinali, & omnia tandem, quae de temperie & in temporie scripsit .in rerum etiam natura cum actiones omnCs a temperamcntis prodeant, maior pars actionurcribiticum a tota temperie, dc ab idio syncrasia non admodum multae prodeant

36쪽

prodeant actiones,multae vero a qualitatibus manifestis. Locus autem, quem citas ex Lib.de Simpl. Med. Galeni,& est in prooemio quinti libri, tam recte a te intelligitur, quam alii omnes.Nam si putas, qualitates superantes in medicamentis non esse temperiem, tota eorum librorum disciplina te refellit; in qua nouem medicamelorum temperaturas describiti. quarum una moderata est, octo immoderata una in illa nulla qualitas excedat; in his aut una aut duae. Ac in excedentibus quatuor ordines constituit.Vnde lib. s. cap. vltimo ordines hosce descripturus sic praefatur. Porro congruens iam tempus est,definitis temperamentorum.& facultatum, quae in medicamentis sunt,ordinibus,hunc librum absoluere. Ecce quam aperte Galenus qualitates octo modis excedentes temperameta.& facultates medicamentorum vocet;& in singulis quatuor ordines constituat,quorum unum quoque in tres partes distribuit. Inde ita que patet,

excessum qualitatum apud Galenum cile temperamentum. Quare cum medicamenta agunt manifestis qualitatibus,temperamento agunt; cum etiam a tota substantia, a tota temperie, a forma specifica agunt, proculdubio a temperamento agunt,ut declarauimus tertio lib. contra Feriae

lium. Sed id est discriminis.Nam quando agunt qualitatibus manifestis, qualitates illae sunt sensui manifesta & gradus etiam earum. Si quidem dicimus alia calefacere tribus gradibus, alia duobus, alia ctiam in princillio gradus, alia in medio,alia in fine.Tota vero temperies non patet scia hi quia certus eius gradus ignotus est Lepus marinus pulmonem, cantharides vescam exulcerant, atque id faciunt intensa caliditate, & siccitate, cuius vi non vesicam tantum,&pulmonem,sed reliquas ctiam partes exulcerant.Quare cum reliquas exulcerant, id faciunt qualitatibus manifestis; quarum gradus etiam inueniri possent. Sed cum pulm 'nem,&vosicam,faciunt id a tota substantia; quia certus ille & exquisitus gradus ignotus est.Leporis marini nullum sumpsi experimentum. Cantharidas vidi vel capiti admotas non solum in eo vesicas excitare, sed etiam ardorem urinae inducere.In capite itaque vesicas excitant ob caliditatem &siccitatem quarti gradus; ardorem vero urinae a certissimo quodam,&proprio gradu,sed ignoto,quo a reliquis omnib' calidis & siccis in quarto gradu differunt.Nascitur autem ille certus,& determinatus gradus cxcerta elementorum mensura; quibus unumquodque in istum constat, ut docet Galenus primo de Fac. Nat. cap. 3. lib. a. cap. 8. in lib. De Plen. cap. 3.& . De simpl. Medi c. cap. t F.Nec sortasse ab hac sententia es ali

nus in Thesbus tuis de morbis totius substantiae: in quibus operam dedisti,ut Galeni decreta a Fernet io defenderes; unde doliis loquens scribis. Posteriores ideo publicabo,ut Molanus intelligat, etia nobis displicere,

D quae

37쪽

Gmitis Mont. Defensio

ν quae contra Galenum,& veritatem ipsam asseruntur ; & nec uires nobis ν ad ea rcfellenda deesse,&c.Thesi itaque set .m s.&quibustiam sequentibus . perte fateris,qualitates mani sestas esse temperamenta qu od iam facias in eo tractatu, in quo fateris, te Galenum,& veritatem defendere, credendum est, te in hac Anatome contra Galenum & veritatem pugnare a nihil in ca aliud tibi proponere,quam ut me consules, & obiurges.: ;.D. Obij cis deinde Galenum in lib.Quod animi mores corporis temper. se .ubi temperiem esse statuit formam substantiae, animam, facultatem

animae, aut potentiam corpus gubernantem.Neque enim verisimile est, eum tunc per temperiem qualitates excedentes intelligere. Nescio sane,

quo spiritu ductus lisc protuleris,cumGalenus eo in lib.nihil agat aliud,

quam ut demonstret,inores animi corporis temperiem consequi. Vnde docet cibis,potibus, medicamentis,institutis quotidianis, immutari corporis temperaturas; quarum mutationi morum mutationes succedunt; fiunt autem hae mutation os omnes qualitatibus manifestis.Neque habendus est Galenus pro inerte,& supido, i scripsit, quae quotidie fieri vid mus: quaeque prodita sunt ab Hippocrate etiam , Platone, & Aristotcle.

Nec dandum cst illi vitio,quod videatur asserere,animam esse primarum qualitatum temperamentum,quia siccotinet intra artis sua septa sensum se uentis quamquam alibi probabilius pronunciat temperaturam cile animae instrumentum,no animam. Huius autem veritas in sacris paginis, . A. tantum enitet. Dcinii ex primo De Usu pari. cap. 9.&lib. lePlen. cap.;.nihil habes aliud, quam partium substantiam constare ex temperie quatuor qualitatum. An ve ro cxcedens qualitas sit icta peries, non docet ibi Galenus,cum opportunioribus locis id fecerit. Quod ad Aristotelem pertini t ego ante te citis sententiam exposui,& amplexus sum,candeque, . n. prasci ua an piccior; neque Unim decretis Galeni repugnat, ut antea C. D. quoque sum professus. Deinde sententiam meam exquiris , meque mihi

a a. n. rius latius inlccteris,cum ad locum omnia re ciam. Quaeris praeterea, aue. B. cum altero icta periem csc mediocrem,& moderatam qualitatem ex mu tua primarum qualitatum actione&passione ortam; quae na sit haec qualitas dubitasque an me ipsum intellexerim cum inscribebam. Respondeo, me in et .lib. saepe,sed praesertim cap.vi.id declarasse. Si loquamur itaque de vere mediocri,ea est, in qua post mistionem nulla eminet qualitas, Vnde eucr. Os dici tui squalis est temperies cutis volae manus. Sed si vere mediocris non sit,conueniat tamen parti, ius est temperies,ca est, - - C in qua Vna,aut duae zmincut qualitates unam potiamus,& caliditatem,ut

38쪽

, Aduersis Thoan. Eran. I

tas cur non & tres reliquae mediocresῖnam si hoc ex mutuo conssinu redacta est ad mediocritatem,cur non & reliquaeὸ Respondeo, te in nichii meam in his temperaturis non recte esse assecutum; nunquam cnim iii moderata temperie ab octo immoderatis distincta asJerui caliditatem. aut aliam quampiam qualitatem eminere,sed omnes ex squo modera ias curiveluti in temperie cutis vols manus.Quare cum deducis, si caliditas mediocris est,reliquas etiam mediocres csse, totum id concedo. At in mediocritate iustitiae, in qua una,aut dias solet excellere sed capiamus nos caliditatem iam usurpatam interrogatio tua vana est,& inepta; nam si haec caliditas redacta est ad mediocritatem a frigiditate no inde sequiatur,frigiditatem etiam esse mediocrem, & temperiem a frigiditate esse denominandam, sicuti a caliditatemain in eo conflictu licet utraque alteram retuderit,caliditas tame magis eminuit, ' frigiditas magis repressa

est.Idem dixeris in altera oppositione humiditatis,& siccitatis: idem dixeris etiam quando duae excellunt.Nam & hs duas sibi oppositas magis retuderunt,quam ab ipsis fuerint retusae.Idque planum est in omnibus mistis,& praesertim in partibus similaribus corporis nostri. Caro calida est,&humida non frigida & sicca,quia in eius productione caliditas frugiditatem; humiditas siccitatem superauit.Ossa contra sunt frigida & sicca,quia in eorum productione frigiditas caliditatem;siccitas humiditatem deuicit;& ratio est,quia in gcneratione carnis concurrit maior po tio elementorum calidorum, &humidorum: in ossibus cotra maior po tio teres,qus frigida est&sicca; ut hinc appareat, reliquas tuas interrogationes magnam arguere inscitiam,& ignorantiam, ne frustra conterami pusili singulis sigillatim refutandis.Cum autem videres, temper menta a qualitate eminente denominari,concedis temperamentum hominis calidum dici posse; negas tamen temperamcntum hominis calidi PPtatem esse; qua in re repugnas Avicennae,& tibi ipsi, qui eius definitione collaudasti,tiisque verbis expressisti.Temperanactum est qualitas ex mu 'tua qualitatum elementarium actione,& passione orta. Nam si definitio cum definito conuertitur,sicuti temperamentum est haec qualitast ita liscqualitas est temperamentum.Vnde si dixero, caliditatem, & humiditate moderatam esse carnis temperamentum,neminem id mihi magis prohibiturum puto,quam si dixero,temperiem carnis esse calidam.& humida . At invadis nos accommodatissimo exemplo hydromelitis aquosi.Licet et 7 l enim dicere temperies hydromelitis est aquosa ; non tamen temperies

hydromelitis est aqua. Elucescit hic praeclara tua illa ostentatio philosophis,cum substantias ab accidentibus nescias internosse. Quis adeo est imperitus,qui nesciat,falsam esse propositionem illam. Aqua est tempe-D a ries,

39쪽

ries,cum altera sit accidens,altera subitantiaΘobruis lectorem tuis istis exemplis,ut alibi dixi quae ut aliquando fidem faciant, raro tamen d monstrant,nec adhuc aduertisti quantopere passim a Galeno laxetur hie argumentandi modus,&praesertim a. De Simpl. Med. cap. . Potest hoc excinplum recte usurpatum in te retorqueri.Nam s dicamus hydronas litis aquosi temperiem esse frigidam & humidam,puto nos prohibituruesse neminem,quin dicamus etiam frigiditatem cum humiditate esse tem- periem hydromelitis aquosi,quia nec contra philosophiam, nec contra 7' rerum naturam loquemur.Exemptu ex Aristotele minus quadrat. Quod statuam liceat ligneam,aut aeream vocare, non lignum aut res Quis enim . adeo stupidus sit, tui compositum ex materia&forma materiam esse di13 cat Sed videamus,quam recte exemplum accommodes.Similis est , i ii quis,ratio figurae ad subiectum,& temperamenti ad qualitates,in quibus γε inest.Vocem status nunc commutasti in figuram secutus potuis oratoria aut poeticam verborum varietatem, quam rerum; veritatem,&dignitate nec aduertisti,eas valde esin diuersas,cum altera substantia, & totum sit; altera accideris,& pars. Vnde in alium errorem incidis; licet enim dicamus statuam aeream, aut ligneam,non tamen licet dicere,figuram s eam; sic enim qualitatem substantiam essiceremus. Sed quae nam est huius mepli similitudo cum temperie nobis proposita,cum illud de substantia sit, nos aute de accidentibus agamusὸ Verum desinamus iam turpissimos hos errorcs prosequi iberales simus,& concedamus,temperamenta appellari calida, frigida,humida,& sicca,non caliditatem, frigiditatem, humiditatem,& siccitatem;neque enim video quid hinc volueris inferre ad monstra tua fulcienda,& veniamus ad conclusionem, qnam sic ex ante a P D- tam praeclare demonstratis colligis. V ideo temperationem , sub qua ad

, , certam modiocritatem redacta continentur qualitates connexae, omni αν bus quatuor ex aequo conuenire,non magis caliditati quam reliquis cων ν petere.Conclusionem hanc amplector,si de moderata,&aequabili temperie loqueris ut antea quoque amplexus sum Sed si de alijs non modς ratis ad unguem loquaris,& neges in illis eminere unaminiit duas quali

tates quae temperamento nomen dent,& etiam essentiam, lico, te valdς errare; Aristotelis&Galeni disciplinam subuerterri& latitudincio temperamentorum destruere; nam hoc pacto non nouem essent temper Era,sed unum tantum mediocre,& imoderatum quo fit, ut monstra etiam tua ab Argenterio ortum ducentia evanescant. Negabant Argenterius,& Vega excessum qualitatum esse temperamentum,& proportionem inter eas t inperam carium esse statuebant; hanc tamen proportionem asserebant late patere;& unam esse,in qua omnes qualitates sunt parcs;octo, in

40쪽

in quibus impares;at tu has omnes destruis. Pergis deinde demonstrare, solam caliditatem temperamentum esse non posse,a definitione temperamenti omittam enim falsam tuam illam hypothesim, tanquam vanam nam si temperamentum est qualitas in pluribus rebus consistens, certum est,caliditatem solam temperamentum esse non posse. Si dicam me luctare cum Protheo, non errabo; ita in varias,&contrarias formas conuerteris. Antea cum tibi statuisses demonstrare,temperamentum esse diue

sum a quatuor primis qualitatibus,laudasti complexionis definitionem ab Avicenna traditam; quia ex illa ita sentiendum est; nunc nouam hanc definitionem fingis,ut demonstres unam,aut duas qualitates temperametum esse non posse. Sed cum definitio illa Avicennsate sit recepta,& collaudata: a me pluribus hic,& alibi confirmata,eandem retineo;& ex illa

definitione prohiberi nego,vnam,aut duas qualitates excedentes temperamentum esse. At nouam hanc definitionem concentus exemplo confirmas. Sicuti enim concentus non in sola graui, acutaue voce inest: sed est qualitas, quae in omnibus sub certa proportione iunctis intelligitur: ita temperamentum est qualitas, quae in omnibus primis qualitatibus resi- :det. Respondeo inter concentum,& temperiem magnum esse discrime; cum ille in motu sit,& in fieri; lum enim canunt musici, concentus perci- , pitur; ubi cessarunt, nihil est amplius. At temperies non est in motu, sed post motum oritur Vnde inconcentia graue,& acutum reuera sunt separata;&utrunque separatim percipitur,atque ex illis colligitur consensus etiam, tui inter ea est, qui concentus est.At in temperie prims qualitates non sunt a se inuicem distinctae; quare nec separatim percipiuntur. Sed id solum percipitur, quod ex ipsis genitum est. Et propterea recte dixeris, iconcentum in vocibus ipsis consistere ; at temperamentum ne finxeris 'uidem consistere in primis qualitatibus, quae inter se sunt confusae. Quaquam in concentibus etiam dicere pol sumus, ex varijs mensuris acuti, de grauis varios exoriri modulos, qui varie etia aures assiciunt, quales erant

lud veteres quatuor illi, Phrygius, Lydius, Doricus, & lonicus; atque

in his aperte eminere varios incessus aut grauium, aut acutarum vocum,

qui suas habent appellationes,& varie aures assiciunt. Eadem obseruare licet in alijs quoque mistionibus;& temperaturis.Non longe abieris, clicolores oriantur ex mistione corporum lucidorum,& opacorum, authore Aristotele in lib. De Sensu,&Seusili, certu est in alijs coloribus lucidii excellere; in alijs opacum; atque id diuersis modulis,& mensuris. In albo lumen plurim dum excelli Gin nigro opacitas; in med ijs vero mi inor est eκ- cessus tam lucidi, quam opaci;& ab excessu illo colorum actiones oriuntur. Vnde albus segregat visum,quia id a luminis excessu sortitur; niger

SEARCH

MENU NAVIGATION