Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

semitis alni. Defensio

mutationem ad sanitatem, alterationem non inrised propter,alterationem succedore. Haec valde confirmant sentcntiam tuam, sed experia, murian ea diluere possi inus;& facilis, ac multiplex est diluendi ratio. Demonstrauimus lib. i. multis in loci S,&praesertim cap. io. Morbum

de sentcntia Aristotelis esse ad aliquid,& qualitatem; dico igitur Aristotelem eo in loco agere de virtutibus,& viiijs corporis,&animi, ut ad aliquid sunt, non ut qualitates; atque id locus ipse perse apertissime indicat;& proptcrea negauit,habitus,sanitates,& morbos, assumptiones, & abiectiones eorum,esse alterationes, quod non fecisset, si de illis,ut qualitates

sunt,egisset; nam ut qualitates sunt, alterationem subcunt,& ex alteratione accedunt,& recedunt: ut palam declaravit r. de Gen. & corrup. 2 3. ubi discrimina inter alterationcm,& generationem constituit. Nam cum

adsint subiectum,& passiones subiecti; si subicctu ita immutetur, ut nihil eius supersi, illa est generatio; sed si immutentur palliones, subiecto in.

tegro,& superstite, mutatio illa alteratio est. Mutatio autem fit in passionibus contrarijs, aut med ijs,veluti corpus sanescit,& aegio tali de perin nens. Quid clarius pronunciari potest, sanitatem,& morbum esse qualitates,&inter se vicissim per alterationcm commutari at quis adco amens sit, qui in dubium reuocet, an habitus,&dispositio sint qualitatcsξcum ab Aristotele in praedicamento qualitatis statim ab initio inter qualitates collocentu tecumque idem in fine eius praedicamenti admoneat, ne conturbetur quispiam, quod habitum,& dispositionem, aliaque multa relatiua inter qualitates recensuerit; ct tandem concludat; si eueniat, idem quale & ad aliquid esse, non absurdum csse, si in utroque genere reponatur.

Nam sane idem diuersis rationibus in diuersis praedicam et is esse potest. Quippe dispositio, cum per eam aliquid dicitur quod amodo se habere, qualitas est: cum vero dispositi dicitur; ad aliquid est. Cum hinc certu insit de Aristotelis sentcntia,sanitatem,& morbum qualitates csse,dicenducst,eum 7.Phycnon agere de sanitate&morbo,ut qualitates sunt, sed ut ad aliquid.quod ex Simplicio colligitur sic admonete.Quod mutationes in virtutibus,& viiijs non sint alterationes,inde demonstrat Aristoteles, quod qualitates non sint, sed ad ea, quae cum aliquo conseruntur,redigantur. Innuit enim si de his,ut qualitatibus egisset,non fuisse negaturum,eas mutationes esse alterationes. Et inferius in eodem commento. Si igitur virtutes,& vitia corporum in eo, quod ad aliquid,sunt tanquam symmetriae,& a symmetriae; ea vero quae ad aliquid in qualitate non sunt; at m ratio eorum, quae in quali non sunt, per alterationem non fit, perspicuum est,mutationcm, quae fit in virtutibus & viiijs, non esse alterationem. Ex his patere potest,cum Aristotcles capiat sanitatem & morbum,habitus

52쪽

siccitatem,nec morbos esset, nec sanitatem.' Sed si sanitas ct morbus capiantur,ut qualitates, caliditas, frigiditas humiditas,& siccitas sanitas,&morbus esse poterunt.Quare ruit argumentum ab Aristotelis authoritate desumptum. Cum ostensum sit, caliditatem, frigiditatem, humiditatem,& siccitatem immoderatas, apud Galenum esse intempe ries preter naturam.& morbos; experiamur nunc. an argumentum illud tuum sine sudore,& algore rei j cere possimus, quod ego a morbi desini. tione deductum este,no perperam affirmaui; cum enim tibi propositum sit probare, primas qualitates non esse morbos, quia dispositiones non sunt,& morbus per dispositionem definiatur, nonne est hoc argumetu in a morbi definitionc & cum sic scribas. Cortu in hoc est primum,omneui morbum etiam intemperiem esse διαθεσιν. & quandam. Nonne est haec, si non integra morbi definitio, saltem bona & praecipua pars definitionisΘsed ad rem.Negas, qualitates immoderatas esse morbos, quia dispositiones non sunt, at valde hallucinaris. Nam qualitates illae sunt dispositiones progeniis ut dein Jstrauimus primo lib. cap. 3. cx Aristotcle,&cius expositoribus, necta 5 ex Galeno e X passione. Instas adhuc sic. Qualitates lis corpus alterant; dispositiones non alterant, sed finis & ted minus alterationis sunt, non sunt ergo dispositiones; cum lirc fusius confutata sint antea paucis respondeo, Galenum quamuis statuat, dispositionem permanentem esse debere, ut morbus sit; nunquam tamen negare, eam corpus alterare,& male assicere, nam si hoc negaret, sequeretur notbum non assicere, non alterare corpus, actioniin nullam i iere, molestia nullam inferre; quod repugnat Galeno, rerum nature tibique ipsi, qui in prima censura pronunciasti, morbum esse causam,&principium motus, idque perse notum esse,quia tedit actiones. Ac sane in hoc argumen. to a teipso non degeneras, cum undequaque vitiosum sit:& undequaque contra te ipsum; nam praeter alia vitia iam patefacta, si qualitates immo-d eratae ut somnias morbi non sunt, quia dispositioncs non sunt;& dispositiones non sunt,quia corpus alterant; nonne eodem incommodo urgetur tuae illae proportiones nam aut alterant corpus, aut non. Si alterant, nec morbi per te,nec dispositiones sunt. Si non alterant, actiones non laedunt; si actiones non laedunt, morbi non sunt; nihil ergo sunt. Videris huc scopulum declinare, cum innuas, causas esse, quae laedunt actiones,& molestiam inferunt,ueluti in febre putrida, de qua cum dixisses, An in putrida febre non vehementer mouetur, alteratur, amigitur corpus Θan non ratione putridi caloris patitur & alteraturὸpost inulta sic repetis,& conclii excruciamurὸEr. Iam audiuisti.

53쪽

3 . A. audiuisti.In exemplo proposito manentes,in causa esse dicimus putrem, , . caliditatem, quae corpus contra naturam calefaciendo exagitat, congrue, , temque eius temperiem magis magisque dissoluit. Et postque longam 'digressionem somniorum & portentorum plenam, sic tandem concludi; i.C ostendi clare supra, putrem caliditatem,quae in febribus putridis corpus,, torquet non esse intemperiem, sed intemperici causam. Inhis aperte cense aliditatem esse causam inteperiei; eamque esse,quae moueat, alteret, affligat,& torqueat corpus; a causis igitur laeduntur actioncs. At si ita seres habeat, sequetur absurdum ingens', quod morbus non laedet primo actiones, quod non solum est contra Galenum, sed etiam contra te, qui

nihil aliud habes sani, nisi quod subinde dictites,morbum primo laedere actiones: quanquam re ipsa id decrotum si placuertas.Sed absurdum hoc

3 7. R. aufugere conaris,cum ita scribis. Satis est nunc scire, omnem διάθεσὲν bo- , , nam,ac malam motus csse terminum,& finem; ac proinde ratione eius ., corpus non moueri. Cum cogruit natura in statu est,ac qui cte recte ope

, , randi,& sine naolestia; cum non congruit, in statu nihilominus est, at cum ., labore,& molestia agit. Ex his infers, licet causae morborum corpus moueant,alterentos ligant,torqueantque, nsi tam e primo, & perse actiones laeder ;sed dissoluendo,&corrumpendo temperiem ; quae dissoluta cum labore,& molestia agit. Si haec tua mens cst, dum absurdum illud cf. fugis, quod morbus pi imo actiones non laederet, contra te ipsum asti uiri' intemperiem causam primo esse motus,& agitationis; at per te intemperies sunt dispositiones,& dispositiones non motus,sed quietis causae sunt; quare corruit tota vis argumenti tui. Sed consideremus aliquantia Iuniverba. Asseris ratione dispostionis siue bonae, siue malae corpus non moueri; cum bona est tamen,scribis,eam esse in statu recte operandi; cum vero mala est, in statu adhuc cile, sed cu labore agere.Vcrum si in statu estisi causa est quietis, non motus, quomodo recte operatur,vel secus Hic cute undique irretitum videres, haesi raresque, ac titubares, astu elegantissimo ex his nodis te subripuisti, ptopositis multis quaestionibus nihil ad reattinetibus, ut lectorem eluderes, quibus etiam interseris quasdam meas laudes ut his tanqua malis aurcis me tantisper a cursu disputationis auer . teres,du ipse prior metam attingeres. Et sane omnia illa tua quaesita praeterijssem,cum propositum mihi sit,ea tantum prosequi, quae ad rem nostram pertinent; verum tamen cum meis laudibus nonnullas addas reprehensiones,ea nequeo silentio praeterire; in quibus spero, facile me esse demonstraturum, te ubique tui similem esse. Asseris caliditatem putrida 3 7-D. una cum vapore,seu humore putrido ad cor & totum corpus deferri; &, , cum subiecto qu litatuna permisceri; non enim est imaginabile quomodo

54쪽

prio suo subiecto; quod tamen Mont nu non pudet alii mare lib. a. cap. 3 7, Locus quem sugillas,enm es4e credo, qui verbis bis continetur. Quando intemperies est cum materia, ita inhaeret illi materiar, vi sine

illa esse non possit.at febris putrida etiam sine maiors esse porcu; intellisendo de materia prs ter naturam, qualea sunt putridi hutnores, Mii vhon est.te infensum esse Galeno,& ab eo palam dcsciuisse,cum adeo parum fanuliaris tibi sit,ut quod apud eum tritissmum, & euidentissimum G,nunquam videris, aut obseruaueris, Purgabo prius quod falso mihi ob ij cis: deinde supinitatem tuam demonstrabo, Dixi ego febrem putridam contra Arabas;& Vegam non esie intemperiem cu materia, quia

a materia seiungi potest cum possit euenire causam febris putritis abscindi,&febrem adhuc persistere, quod Galenus passim docuit, admonent in curatione febris, quae cum causa est, causam prius esse abstin dςndam; deinde febrem, quae ab ea est accensa,extinguendam. Vnde xi. Meth. cap. 4. loquens de indicationibus curandi synochum putridam sic scribit.

Nee fieri potest,ut ea senetur nisi inhibita prius putredo sit Porro ea inhiberi egula m4nente, non potem in re submouend/ ipsius causa est, si modo putredo ipsa prior, mox post ipsani fetiris sa lari debcbit Hac do caR-sa febris putrida differt a morbis c intemperie cum materiai cuiusmodi funx tumore praeter naturam, in quibu4 intemperi materia sepa ridon potest. C qua vero di x i,febrem p Ridam sine materi sic posse ' humorem putridum apexto sigm sic utiqec tamen inde sequitur, intemperigillam esse sine subiecto, cum retibus corpori male ffecti adhuc inhaereat. At negas febrem putridam sine putrido vapor icti humoro tanquapropriu subiecto ςf e Rohe i cum contra Galenu sentiat, ut visum est. Nasi febris putrida potest, summotg causa,persistere; quis non videat, cam sine vapor dc humore p utri do es e posteὸ Dices fortasse, te Montisisano sient irimeganti superstitem illam febrem amplius esse putridam. At vir ille dum in litur pectin citer defendere, putredinem de G leni etiam sen entia febris putridae causam esic continentem, eum trahit ist haec ab ur-da.Nam si haeς febris putrid no' est, aut diaria aut hectica ost. At quomodo cum accepsa in cordis humoribuet es et, momento te inporis illis relictis adspiritus, aut ad membra se transtulitZ Sed hi omissis quael qum opportuniorem desidera 't, ad praecipuum argumentui reuertaibuta Cum itaque argumentum illud tuum, in quo refutando mul um mihirudorem denimciasti,tam male stabili ueris,imo vero per te ipsum subuer cris, concludςnduni est,sanitatem, de morbum partium similarium esse

55쪽

quod in Galeno nullam habet difficultatem,nam si calorem transeuntda phlegmone ad cor dispositionem vocat primo de Diff.Febr. cap. r. magi contentanee calorem etiam a corde in totum corpus diffusum dimositioncm vocare potest. Nec id Aristoteli repugnat, qui morbum, & sanutatem, caliditatem,& frigiditatem, dispositionem & habitu in prima qualitatis specie collocat. Nam etiamsi ad habitum, & dispositionem motus&alteratio non sit; ab habitu tamen,&dispostione,cum formae vim habeant, motus & alteratio prodeunt. Vnde etia si prinas qualitates alteret corpus & assiciant,dispositioncs tame sunt.Quod si omnino pertinaciter neges, dispositioncs csse,sed patibiles potius qualitates, ut ne oblucterisam pluis,dicam. Has qualitates excedentes,&dispositiones csse,& patibiles qualitates, sed diuersis rationibus ut antea dixi: idque comprobari potest ex omnibus Aristotelis expositoribus.Sed satis mihi sit in praesentia in re adeo aperta Porphyri; authoritas sic scribentis in dubitationibus tertiae speciei qualitatis. In torr.Qu' modo in prima specie caliditates,& frigidi tates,& morbum,& sanitalcm inter dispositiones enumerauit;

nunc vero quasi diuersa ab ea specie sit, caliditatem & frigiditatem assectivam qualitatem esse inquitὸ Resp. Quia illic calidum, & frigidum ex eo, quod dispositum quodammodo quippiam essetaicet non stabili

ter, dispositiones vocavit hic vero affectivas qualitates cx eo nuncupata

quod affecisionem in alia inducant. Nihil absurdi autem res in se haber u idem alio, atque alio modo sumptu alterius, atque alterius species si ἰxempli gratia. Pater quatenus est Socrates, substantia est, quatenus p ter,ad aliquid. Ita caliditas in eo, quod rem subiectam quodammodo di-lponit, dispositio est; si permanens ita euadat, ut dissiculter tolli queat,est habitus. in eo, quod sensu appropinquantem calefacit,affectiva qualitascit. Interri At temporaria calesactio cum sit affectio,ost nc idem, quod dispositio Θ Resp. Ea quidem quae ab habente corpore in alterum inducitur, dum calcfit, dispositio est; quae vero ita calescentis est, ut aliud corpus calcfacere tam cia nequeat, esse a flectio dicenda est, ita ut affectionis incremcntum sit dispositio, quae quidem esse etiam affectiva qualitas videtur: dispositionis autem incrementum habitus, & maxime affectiva qualitas sit. Haec omnia produxi,ut cximerem omnes scrupulos, qui de dispositio ne injiciuntur,& ostenderem, quam facile tibi lucrit eXplicare te ab omnibus laqueis, qui te mancipium Vegs,& Argenterj fecerunt,& verissimorum Galeui decretorum destructorcin. Puto iam totum argumentum sumptum a morbi ucsinitione osse labet ictatum sine multo sudore, aut algore. Et quoniam lib. r. cap. ia. idem multis modis confutaueram,quos in praesentia. rciicere conaris,hic quoque perpendam LS

56쪽

mus. Cum itaque in calce ultimae EpistolaeDeCau. Conti argum etatus esses qualitates excedentes non esse morbos, quia dipositiones non sunt; sed esse morborum causas,& ego in te argumentum retorsissem, quali tates illas causas morborum esse no posse, qitia causae etiam ipsae di positiones sunt, quod multis in locis libri primi, & praesertim cap. 7. demonstraueram, nunc tam inepta affers tergiversationem,ut iam me pudeat cum

homine tam omnium disciplinarum ignaro, altercari. Scribis itaque, qq. di positionem non praedicari uni uoce de causa, morbo symptomate, ut ego assero lib. t. cap. t .sed analogice, vel ab uno, & ad unti: solum veronaorbum esse proprie dispositionem; causam esse dispositione, quia mombum facit;& symptoma, quia fit a morbo. Respo deo csi dixi,dispositione viai uoce praedicari de causa, morbo, & Quodam symptomatum genere,

me secuturn esse Galenum. a. Meth. cap. 3. asserente appellari haec omnia

dispositiones, non quia morbus verem dispositio, causa cum faciat, symptoma ab eo fiat;sed quia ex squo participant natura dispositionis; cum enim dispositio sit res absoluta & permanens, & hac ratione ab lis distinguatur, quae sunt in motu & imperfecta ; deinde cum per dipositionem subiectum aliquo modo se habeat, tam causa, quam morbus, & sympto mata qusdam sunt res absolutae, di permanentes;& in causa sunt cur per ea subiectum quodammodo se habeat. Hinc sequitur, falsum esse, causas vocari dispositiones, quia morbii faciunt, qui proprie dispositio est:& symptomata, quia fiant a morbo. De causis patet; nam si multitudo & corruptela producis a Galeno dispositiones vocarentur, quia morbum faciant, tunc tantum odo dispositiones essent, cu morbu faciunt:at licet morbii n5du faciat,& fortasse facturae no sint, dispositiones in corporis & sunt,& vocantur, cum res sint permanentes; & per quas corpus quodammodo se habeat; atque id apertius adhuc cst in symptomatis. Na si hec voca sset clispositiones Galenus, quia fiant a morbo, omnia symptomatum genc ra dispositioncs vocali et,cum omnia fiant a morbo. ipse tamen actiones laesas,& quae excernuntur, ac retinentur, negauit esse dispositiones. Quare sue plomata, quae dispositiones sunt, non ideo sunt, quia fiant a morbo, sed quia res sunt permanentes,& per ea corpus quodammodo se haberctgitur sunt & ipsa verae,& propriae dispositiones. At causa in corporis dispositioncm esse negas, cum in corpore non inhaereat, sed in ipsa causa; quod Φ

a me sumis tanquam concellam Eb. i. cap. 7. Respondato, mihi tunc propositum fuisse, resutare Fuchsij argumentum a causis sumptum, quod dispositio qualitas non sit; dixi caulas ipsas licet corporeae sint, sua tamen qualitate agere, quae dispositio est. Docui postea dispositionem illam aut causae ipsitanhaerere,aut corpori etiam impi mi; & interdum dispositionec lae

57쪽

tres ulli H ila corru Ptela, quas Galenus corporis dispositione 4 esse ait Θ v - . Vs perde Iam asseri , causas morbi non esse corporis dispositiones, si dei prouucias. Cu ex hi pateat eisdρ e causis causas mor

licia uia posse eas eff*morborum caus qRars ro e Me e argumentutuun i in terςtorsi. Nitebar contra tua somnia Aristotele qui in praedi

q6. v. fusis. Vteris locis a m c citatis,& regulis a me usurpatis, quod tam frequet

ter facis, ut 'eminem alium legi illa Midearis. Et miruest te a dep mihi eua infestum, cyria in toto hoc tu' traha ii nulla fere sit vera propositio i nisi quae a m ς dc sumpi a sucrit. Regulam vero a natura rei perpera adhibes quin ante plene sit demonstrat um, dispositiqyes, siccit imi cessagi 0 4 abi

alteratione praeuia, ab illi tamen alias alteration SP Onianare, thici -

58쪽

Has qualitates excedentes esse dispositiones , quia positionem non ha.

beant; cum enim nec loci, nec forma ratione positio reperiatur in intemperie nectae est.' in proportione Virium, quatuor scilicet effectricium qualitatum intelligatur; at ego respondi,qualitates ipsas magis positione habere, quam pmportiones illas tuas,cum hae sint imaginariae, illa positi uanidque astruxi eu inquar ante dennonstraueram Iib. i. cap. I. qua in re

cum errorem muni tantum annotauerim; nunc plures annotare cogari: Cum itaque asseris, in i memperie esse solam virium positionem, atque eam collocas in proportione quatuor primarum qualitatum, si Vires capias cum Alexandro,salsissimum est; quippe cum perVirium ordinem intelligat ordinem facultatum corpus regentium, veluti si dicas, vegetatiua 'osse primam ordine sensitivam secudam. At illa proportio inter quatuor qualitates nullam habet cum facultatibus hisce similitudinem. Quod si dem, quatuor qualitates viros esse, quis ordo inter eas esse potest quς prinia,quae secunda, quae tertia, aut quarta ex eis estΘverum si Aristoteles cuSimplicio,& Diuo Thoma exponat,ut ego exposui,positio haec μεως. quam nunc virium,nunc facultatum, mγnc pulcntiae vocant interpretos in intemperio sana,vel aegra locum non habet; cum in prieparatione de

potentia tantummodo sit,ueluti in scientia c virtute inchoata. Quare dispositio neutra hoc modo tantum dicitur habere positionem facultatis. cum nondum fima,aut aegratit, sed tamen prona,&propensa ad morbui& sanitatem. Habet potius intum peries sana vel fgra dispositionem formae, quod tu negas,quae in dispositionibus purfectis, & habitibus extat.

Vnde hsc positio in qualitatibus ipsis primis procul lubio reperit; quis

enim neges habere formam suam Θ quae in proportionibus cogi nitione tantum depingi potesticum res sint imaginaria qtrod & tu asseris in argrementis astruentibus, morbum non esse ad aliquid; qu bd si proportiones hae positionem habent, habent qualitatum ipsaruin merito, ut plane col. ligitur ex Aristotele,& Alexandro f.Meth. Scribit Aristoteles concentum ex dis limitibus esse,& positionem habere; que sic interpretatur Alexander.Concentus dissimilibus constat, cx media scilicet, para nete , parhypate, atque hypate; quin & ordinem quendam cum 'situ habet eorum quodque; concentus enim in certo quodam ho-

rum inter se situ consistit a quibus commutandis concentus variat Ecce, concentum positi onem obtinere a positione mediae paraneia 'tes, & reliquarum;vnde si situm mutent concentus etiam variat: si ita: a

proportiones positionem a qualitatibus consequantur , longe euiden tius in qualitatibus ipsis erat positio,quaquam difficile est cognitu. Cum enim qualitates non sint actu distincta sed potentia tantum insint in inte-

59쪽

c semitis Mont. Defensio

- perie difficile est in ipsis hanc deprehende e positionemr at si qualitate

ipsam excedete inteperie, dispositione,& morbu costituas cu Galeno,positio omnis facile apparebit. Atque hςc satis sint ad refutanda quae depositionibus somniasti in calce tertiae Epistolae DeCaus Cont.&confirman 6.C.D. da. quae ad obieci lib. r. cap tu Nunc quid noui afferas, videamus. , , Caliditatem, inquis,positionem habere id est in subiecto suo positam, , csse nullus negat. Nobis de ea positione sermo i est, sed de illa loquimur,. quae est qualitas determinas qualitates corpus alterantes, id est secundum, , quam corpus desinit alterari. Cum in mi is, assererem caliditatem positio nem habere, quia in subiecto posita est, longe abes a meo sensu; nam assero, caliditatem esse dispositionem, quia ordinem positionum obtinet tam loci, quam formae; quod quomodo sit intelligendum & hic, & alibi declaratum est.Quod si caliditatem,& alias qualitates positionem, & ordinem partium obtinere ratione subiecti dixeris, asseram id esse verissimum, imo vero aliter esse non posse.Cum aperis de qua positione intelligas,& eam dicas qualitatem esse, si vere de positione loqueris, insigni uteris mendacio; quis enim unquam positiones inter qualitates collocauit Sed alius error non minor hunc potest excusare; nam ex illa tua positi nis descriptione, per positionem nihil aliud intelligere potes, quam dispositionem; cum habitus &dispositiones sint finis, & terminus motu u,& alterationum,ut millies ante inculcasti. At vide, quam belle propulses, quae obieci argumento tuo. Vis argumenti haec erat,caliditas no est morbus, quia non est dispositio;dispositio non est, quia positionem non habet; at nunc argumentum ita progreditur. Caliditas non est morbus, quia non est dispositio; dispositio autem non est, quia non est dispositio. Haec sunt quae addidisti ad corroborandum argumentum, ut non sine multo sudore,& algore id possem refutare;& nunc etiam rem non minus ardua

q' '' ob ij cis scribens. Hoc modo si qualitates primas ostendes, positionem ha bere, eris tu nobis nouus, ac magnus Apollo. Si positionem capis ut es interpretatus pro dispositione;& in primo lib.cap. s. demonstraui, & sii- perius saepe,primas qualitates esse dispositiones.Qu'd si firmius id astrui desideras, lege Simplici uinin ea parte, qua exponit prima speciem qualitatis,aperte asserentem, primas qualitates cum in motu & alteratione

sunt, esse passiones, ct patibiles qualitates; quando vero a motu cessant, informae aduentu,tunc esse dispositiones. Sed in proposito no perstas, imo 7. A. tibi ostendi petis,ueram positionem, cum sic scribas. Ordinem praecipue inprimis qualitatibus cerni ais.Considera quamlibet per se,&dissere tiam, seu ordinem partium eius nobis indicato. Atiam hoc indicatu est;& nunc nunc planius indicabitur.' Sed videamus vltima tua argumentationem

60쪽

tationem eontra me.Cum enim ego,ut lucem aliquam afferrem ijs, quae subobscure scripsit de dispositione Aristoteles in s.Metaph. lixi, dispositionem esse ordinem,&distributionem positionum: quia Simplicio authore,cum agens in passum agit aliquid in eo ponit,& quod ponitur positio qusdam est. Obijcis nunc ea adeo tibi videri obscura , ut Oedipode 4 . n. non Erasto indigeant.Contra mihi res perspicua videtur,& vcrbis etiam , , perspicuis explicata.Sed planiora reddam exemplo sumpto a Galeno et .de Tuen.Val cap . Scribit ibi frictionem,quae corpori adhibetur,esse efficiens; effectum vero ab ea in corpore proucnientem esse dispositione. Cum itaque frictio dura corpus dcnsum reddat,mollis laxum, & rarum; dicemus frictiones efficiens,corpus patiens, densitudinem & laxitatem dispositiones esse.Verum cum dispositiones hae non statim suscitentur ab una & altera frictione,sed a quamplurimis,dicendum est, quamlibet frictionem aliquid in corpore ponere, donec integra densitudinis,aut laxitatis forma emergat, quae dispositio cli quae merito positionum ordo, &distributio appellatur ut etiam nomen ipsum videtur indicare. Hoc locuhabet etiam in primis qualitatibus, quibus corpus allicitur; lum enim afficitur, passiones vocantur; cum a lactium est, dispositiones: quarum positiones facile est indicare.Verum si haec in nudis qualitatibus apparent, quanto clarius apparebunt, quando adest substantiae affluxusὸ nam quis

dubitet phlegmonem esse dispositionem,&in ea esse positiones forma & lociὸquis hic in mala proportione quaerat dispositionem, & positiones,quae nullae suntὸ I nunc,& epilogum illum tuum perpcde. Nam inuenies omnia,quae in eo colligis,esse falsissima.

DEFENSIONIS SECUNDAE P ARS

Tertia in qua resutantur iterum riga argumenta,' quibus probauit,quabtates immoderatas non ut se morbos ed morborum causas.

Ransis hine ad defendenda Vegae argumenta a me

I lib. cap. a 8.enarrata,& refutata. Statuebat ille mota bos omnes tam partium similarium,quam organicaruita iudicatos a Galeno,non esse morbos, sed morborucausas.Uerian cum in presentia altercemur de morbis similarium tantum ,reliquos omittamus. Confutatis itaque Vege argumentis.ut patefacerem,moderatas qualitates ei se sani-

SEARCH

MENU NAVIGATION