Comitis Montani Vicentini Defensio librorum suorum de morbis, aduersus Thomam Erastum

발행: 1584년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Asuersus Thom. Dam Iq. Quam eonciliationem eo etiam in loco non semel indicaui,si inue-- nire uoluisses.

: DEFENSIONIS SEXTAE PARS SECUN DA,

in qua demonstratur, Ratiocinationem non esse a tionem

missam e mitiri, s instrumentaria.

E C v v n v s error fuerat,quod ratiocinationem actionem essem istam ex similari,&instrumentali asserueris contra Galeni sententiam, qui actionem eam a te perie cerebri emanare assirmat ; sed de hac parte nihil scribis i supponis tamen quasdam theses, quibus nodum hunc explicasti. Verum in his thesibus aliter sentis: aliter in quarta Paracelsica. Illic enim ratiocinatione actionem mistam esse ex similari,& instrumentali constituis; thesi uero se- ptima,instrumentalem; sed percurramus,quae scribis in illis thesibus de ratiocinatione tantum, nam alios errores tuos praeteribo. S xta thesi ratiocinationem ais propriam esse cerebri operationem: qua in re recte sentis; sed hoc statim positionem tuam euertit; quanquam putem, te non intelligere, quae nam sit actio propria alicuius partis.Cum itaque apud Galenum actio propria dicatur, ut distinguitur a communi, id quod late ipse declarat 6. de Decre. cap. 8. & q. de Usu Part.cap. I a. proculdubio ratiocinatio est actio propria cerebri

non communis; communes enim sunt, quae a uenis,& arteriis , d neruis emanant, quia omnibus corporis partibus communes sunt.

Alio etiam modo propria est, declarato a Galeno a. De Loc. Aff. cap. 9. quia a propria substantia cerebri celebratur, non ab aliquo eius instrumento. Cerebrum enim uidet,&audit, sed oculis, &auribus; quare uisio,& auditio non sunt propriae eius actiones;ratiocinatur uero propria substantia,quare uere propria est eius actio. Cliitaque propria sit, & ab eius substantia prodeat: ac ex locis Galeni nunc citatis,& ex demonstratis a nobis in prima huius Defensionis parte,actiones a propria substantia prodeuntes a temperie prodeancertum est ratiocinationem a cerebri temperie prodire; unde sequitur,septimam tuam thesim esse falsam, qua statuis, hanc actionem esse instrumentalem,non similarem; sed adest alius in eadem error turpis smus,cum morbos isdentes hanc,& alias principes actiones, neces ario instrumentales esse statuis; nam primum, etiamsi uerum esset, hanc

302쪽

Aduersus Nom. EraII. reon ditionem esse captiosam,includit enim,si rectEqstimes,sophisma

Zenonis Eleatae resutatum ab Aristotele 7. Physic. 38.Quod minima quaeque particula partis similaris integrae eadem sit praedita teperie, qua tota pars, & concurrat pro sua quaeque portione ad actionem totius partis celebrandam, negari non potest; quod vero per se totam actione celebrare possit,nemo sani sensus dixerit. Quare licet quaelibet particula cerebri ratiocinari non possit, totum tamen potest. Functiones naturales, quas concedis esse pure similares, fibris celebrantur longis,transuersis,obliquis: de fibra longa attrahit, tranu uerti expellit, obliqua retinet; non est tamen dicendum,in particula quaque fibrς eandem esse vim,quae in tota est,sed unamquamq; concurrere ad actionem celebrandam; quis enim minimam quanq; particulam eandem habere vim cum toto asseverete est itaq; hoc sophisma,non argumentum. Argumentum, quod decimatertia thesi, &duabus sequentibus continetur, ex falso manat principio; statuis . n. solas functiones naturales esse pure similares, attractricem,retetrice, expultricem,alteratricem: at ratiocinatio nulla est existis,ergo actio similaris non est; sed falsum est, solas actiones naturales esse similares,cum Galenus ut multis ante probaud propriam actionem instrumenti a temperie unius partis tantum emanare constituerit; unde sexto De Decretis ante citato; Ex propria,inquit, specie substantiae propriam etiam esse functionem oportet: porro qualis est pulmonis sub- Vi stantia,talem nullam aliam inuenies: cerebri item corpus id est,qua '' Ie nullu aliud . Quis neget hic proprias cerebri functiones,ut a com ''munibus distinguuntur,& ab iis,quas instrumento aliquo cerebrum Vcelebrat,a substantia cerebri prouenireὸ In septimo etiam de Anatome cap. 8.ait,omnes peritos naturae interpretes tum philosophos, tu Vmedicos fateri, actiones substantiae proprietatem imitari. Quid ve- 'ro sit haec substantia,declarat primo De Usu Part. cap.9. cum asserat nihil esse aliud,quam temperamentum calidi, & Digidi, humidi, disicci; quinto etiam De Loc. AC.cap. 6. Porro,inquit, omnium facultatum essentiam in peculiaribus partium temperantiis consistere didi- cistis. Hinc igitur sequitur, actiones, quae a substantia partium ema-

nant,a temperie emanare. Quamobrem ratiocinatio etiam, & reliquae principes actiones,cum a substantia cerebri prodeant, a temperie cerebri prodeunt neccssario. Incommodum, quo aduersarium urges quintadecima idiculum est; nam ratiocinatio, ut propria cerebri actio est,ita a propria eius,& aliis omnibus dissimili substatis producitur a sola itaque substantia similari cerebri, non ab aliis sinii la-Pp ribus

303쪽

mmitis IIo M. Pefensoribus procedit. Quare incommodum risu explodendum . Argin mentum decim res extς redolet & ipsum petitionem principit; sumis

enim pro concesso,aesiones similares a morbis similaribus tantum r& organicas ab organicis laedi: quod non solum non si concellum, sed scire a me refutatum; facile itaque respondcbo, ratiocinationem, etiam si actio similaris sit a morbo organico laedi posse;& ideo argumentum nullum est. Postumus etiam dicere, etiamsi subito erumpat delirium,non tamen subito genitam esse intemperiem,sed paulatim contractam, ut fere fit in deliri is ex primario assectu cerebri concitatis; nam de his intelligendum est; ac sane antequam delirium apertherumpat,solent eius praeludia quaedam antecedere. are de his recte dici potest, quod tu asseris de febribus in thesi huic succedente;

cum praesertim deliria in febribus soleant euenire; sed cum certo constet ex Galeno, ut in principio demonstrauimus, actiones istas, ut plurimum,morbis ex intemperie vitiari,licet etiam morbis organicis interdum deprauentur, hoc non selum non destruit decreta Galeni, sed confirmat, quod actiones cuiuscunque generis a quocunquCmorbo laedi possimi; atque hinc corruit etiam argumentum decimgoctauae. Ad argumentum decimamonet facilis est responsio; cunienim solutio continui temperiem ex se non laedat, Ut dei non strauilibro I. cap. 27. argumentum csta me : dicam enim tunc non vitiari

actiones c crebri, quia temperies eius non vitiatur: sed si cerebrum vulneratum contrahat inflammationem, actiones eius uitiantur , quia vitiata est temperius. Ad vigesimam etiam ex antra dictis facilis est responsio,totum illum apparatum,structuram, & ornatum cerebri usiim ingentem afferre omnibus actionibus eius tam communibus,quam propriis: imo vero sine illo apparatu eas non pollet edere; si iecur esset solum,& nudum parenchyma sine arterris, neruis, v nis,si neque meatu ullo, quoniodo ex qua materia singuinem gigneret λ non est tamen dicendum, naturam instrumentalem hepatis esse sanguificationis opificem, sed usum tantummodo praebere, asserendum estuevnde cum in sine vigesim aeterrita cocludis, admirabilem illam fabricam ad iunctiones animales conferre, insciens di nolens fateris quod verum est,&semper a m c concesIum, fabricam instrumcntariam cerebri conferre ad actiones animales; sed addendum,licet conferat,non est e tame earum causam primo, & per se; quod & si antea sepe comprobatum sit Galent authoritate, aliam tamen nunc etiam addam; Octauo itaque De Usu Parti cap. i 3. cum reprelundis

set E uiaratum,qui uarios plexus in cerebro esse assciuisset:pro Pt

304쪽

.Aduersus Nom. Erast. Ira rea quod homines mente. & ratiocinatione caetera animantia superant,subiungit. Velius autem forte suisset existimare,intellectum se- qui non compositionis varietatem; sed corporis, quod cogitat, atq; si intelligit, quodcunque id sit, bonam temperiem; neque enim boni- ,, tas, ac perfectio intellectus multitudini spiritus animalis potius videtur attribuenda,quam qualitati. Non obstat itaque argumentum tuum decretis nostris. Nec thesis vigesimatertia eis repugnat,etiadi concedatur quicquid in ea scribis; nam ut patet ex ultim is Galeni verbis nunc recitatis si ratiocinatio prodiret a spiritibus,ab eorum temperie prodiret; sed thesis illa plena est mendaciorum. Verum quidem est ut asseris spiritum primum esse animae instrumentum: v rum est etiam, cerebri substantiam non esse animae instrumentum, sed quod inde infers falsissimum est, ratiocinationem prodire a spiritibus,& non a subitalia ccrebri; cum enim dictum sit,eam esse propriam cerebri actionem,a cerebri substatia emanet necesse est. Quare substantia haec instrumentum quidem animae non est, sed domicilium ; insidens itaque anima cerebri substantiar, actiones obit, aut per sese ut per instrumenta. Motum, &sensum instrumentis obit,&eis facultatem per spiritus animales impartitur; ratiocinationem vero, & alias principes actiones per se obit sine aliis instrum entis: &hoc consentit cum disciplina Aristotelis asserentis 3. De Ani.sexto,intellectui nullum esse instrumentum, ut sensitivo; & licet ex decretis Galeni cepe ante explicatis hoc euidentissim uin sit,ex septimo tame De Decretis cap. 3. id reddam euidentius; nam ibi non solum decreta sua exponit, sed eorum etiam demonstrationes ex apparentibus texit; ait igitur sic. Ex quibus sentui patentibus rebus suspicari pos ,,

set fortasse aliquis,alterum ex duobus, vel si incorporea est anima, rispiritum illum,qui in cerebri uentriculis continetur,primum anima .ri

quasi domicilium esse; vel si est corpus anima, eundem illum spiritu ,, eise animam; sed quia videmus collisis uentriculis animal paulo post is

rursum sentire,&moueri, neutrum horum sentiendum est. Rectius is

vero eriti si existimemus,in ipso quidem cercbri corpore habitacu- istum animae esse, qualiscunque substantia eius fuerit, nondum enim is de hoc consideramus. Sed primum ipsius jnstrumentum ad sensus is omnes,& item admotus,qui ex appetitione fiunt, hunc esse spiritu: is unde fiat,ut exinanitus,animal minime uita priuet,sed stupidum,sen risu,motuque erepto, tantisper reddat, quo ad rursus collectus restitua istur. At si spiritus animae substantia esset,lieri nullo modo posset,quin is simulatque ipse esset euacuatim,continuo quoque animal interiret. B

305쪽

omitis Mont. Pefensio

st post aliquot uersus demonstrationem eandem repetit his verbis

si di itaque idein membrorum ipsa fabrica prae se ferente,didicimusis sipiritum hunc animalem, neque substantiam animae, neque domici ,, lium eius, sed primum tantum instrumentum esse, eo ouod, cum exis vulneratione fuerit euacuatus,illico animal quasi mortuum collabi- tur: cum lωrum colligitur,reuiuiscit Ex his,& aliis ante demonstratis patet,actiones istas principes non aliunde produci, quam a cerebri temperie, quae a laedentibus has actiones,& corrigentibus comprobari post uni, ut docet idem Galenus 3. De Loc. Affcap. s. Vigesima quarta thesis vim habet decim tertiae; quare eodem modo confutanda est. Conclusio,quam vigesimaquinta colligis, conceditur; nam , ut paulo ante demonstratum est, cerebri subsitantia primum instrumentum animae non est, sed eius domicilium. Vigesima sexta,vigesima septima, vigesimaoctaua,ponentes spiritum pstina animae instrumentum,consentiunt iis, quae hactenus demonstravi ;nam quod sensus,& motuum voluntariorum sint instrumenta,omnibus concessum est : quod vero actionum etiam principium, no caret controuersia: imo vero potius sentiendum est, has actiones prouenire a cerebri substantias non enim essent propriae cerebri actiones, si instrumentis indigerent , ut paulo ante demonstrauimus; cum cere brum per oculos videat,per aures audiat, spiritu animali adsensoria illa,& reliqua facultatem transmittit: at cum per se author sit principum actionum,non indiget vehiculo,facultatem earum ad alias partes deserente; nec uelocitas earum asionum arguit,eas a spiritibus celebrari,cum ipset velociores sint spiritibus. Nauim Vlissis cogitatione velociorem,per hyperbolem , fuisIescribit Homerus, nihil ea velocius ne excogitari quidem posse indicans; sunt spiritus proculdubio instrumenta sensiis,& motus, ut velocissime exequantur imperata animς sentientis,& motricis.At anima ipsis,sensuum, & motionum author, longe uelociori unde& Galenus 3. De Dignos Pul.cap.

I .ait. Mentis transcursum esse uelocissimum. Quare actiones principes,cum suapte natura uelocitatem omnem exsuperent, non egent

spiritibus,aut alio instrumento. Altimarus in pulcherrimo quaesi-to,quo probat principes sunctiones ab anima non in uentriculis,sed in corpore cerebri exerceri, statuit, has etiam facultates eo spiritu animali pro organo praecipuo uti, qui per corpus cerebri disseminatis est,hac potissimum ductus ratione,quod spiritus ille, nisi organuesset huius facultatis,frustra esset. Cum enim spiritus animalis in utatriculis contentus,sit instrumentum,& vehiculum facultatum sensibi lium,

306쪽

lium,ac motricum ad instrumenta sensuum,& motus, necesse est,huc' spiritum per corpus cerebri diffusum, aut facultatum principum esse instrumentum,aut frustra esse progenitum; sed facile respondetur. Cum cnim motus,& sensus etiam a cerebro procedant, sed per propria instrumenta celebrentur, facultas haec distribuitur prius spiritibus his per cerebrum disseminatis,deinde per illos ad spiritus ventriculorum deseruntur:& ideo frustra progeniti non sunt. Declarat hoc si Galenus . De Decretis in calce cap cum dicat, hunc spiritum per ,. totum cerebrum diffusum esse,cuius postea particeps factus oculoru is spiritus, lucidus efficitur.Hanc rationem cum leuem esse intelligeretti uir ille doctissimus, in progressu orationis conatus est demonstrare,hunc spiritum non fuisse genitum incassum,etiamsi facultatu principum instrumentum non sit. Verum est Galeni locus 8. De Usu Particap.r 3. quo aperte asserit,bonitatem, & persectionem intellectus no ,, multitudini spiritus animalis potius, quam qualitati esse attribuen- ,, dam;esi itaque hic spiritus principum etiam facultatum instrumentum; sed & hoc facile diluitur. Nam Galenus ibi non determinat, quod nam sit corpus,cui facultas illa insidet: quod patet ex uerbis sitati in or cedentibus;reprehendens enim Erasistratum,Melius, inquit, ,, fuisset, existimare intellectum sequi non compositionis varietatem, ,,

sed corporis,quod cogitat,atque intelligit quodcunque id sit bona si temperiem. En quomodo per uoces illas, quodcunque id sit, Galenus indicat, se indistincte loqui; unde si corpus illud spiritus sit,persectio intellectus ab eius bona teperie prouenit potius, quam a multitudine; alibi vero & 7. De Decretis potissimum ut antea demon' strauimus statuit cerebrum esse animae domicilium, non spiritum, spiritum vero eius esse instrumentum,& uehiculum in sensu,& motu.' distribuendo; sic enim semper locutus est, & nunquam id scripsit de principibus facultatibus; imo uero libro De Ocul. partea. cap. I. asserit, cerebrum per se principes functiones edere, sensum,& motum per instrumenta. & In Art.Med.cap. ia .has actiones a solo principio prouenire ait; nisi dicas hos spiritus his facultatibus etiam usui esse, cum ad eas species sensibiles deferant. In vigesima nona corrumpis quicquid boni casu,& temere potius, quam consulto in vigesima

secunda scripsisti, statuens, cerebri structuram ad eius actiones conferre,quod ego etiam fateor; at hic pronuncias. A cerebri structura, ,, Vt pote parte animata,primo produci operationes principes, &ani' ,, males,quod est ontra multa Galeni dogmata. t 'rimum contra illud,

quo admonet,inuestiganti propriam instrumenti actionem, quaerendam

307쪽

. comitis Mont. Defensiodam esse partem instrumenti quae nulli alteri sit similis: haec en Im prirno &per se actionis causa cst,inst umentum uero secundo; est&co-tra dogma illud; In instruinentis esse unam tantum particulam, quae actionis causa sit, reliquas vero usum aliquem afferre: at si a natura instrumentali nascatur actio, partes in strum en tum constituentes notantum v sum afferent, sed actionis ctiam opifices erunt, est & contra id quod Galenus censet;Actiones omnes exoriri a temperie,& temper ictu constuuentibus. Praeterea sumis tanquam concessum, quod controuersum est. In trigesimas sentis, spiritus animales instrumenta cilc quarundam facultatum animς, tecum sentio; nec mirum Cit,facultatcs aberrare a suis actionibus vitio solo spirituum: quia cuin si tumenta vitium aliquod contrahunt, non possunt recte ex equi,

quod facultas imperat. Quod si aberrare faciunt principes etiam facultatcs, non ideo sunt earum instrumenta, quia non sunt causis primo huiusmodi errorum,sed cum primo sensus aberrare faciant, hic error ratiocinantem etiam,&imaginatricem animam seducit, ut in vertigine;motus enim spirituum inordinatus visionem ita vitiat, ut Omnia circumagi appareant: ouod animae partem etiam imaginatrice, deinde ratiocinationem decipit. Verum affirmas, spiritus esse instrumenta principum etiam actionum,imo vero primas causas, ut a Pparet ex thesibus sequentibus; quarum tres prius occurrento mul

tis,& turpissimis scatent erroribus; statuis primum, spiritum non amplius instrumentum, sed subiectum facultatum ,& in earum vitiis locum aflictum; quae non solum Galent authoritatibus, & demonstrationibus ante descriptis repugnant,sed etiam tibi ipsi, qui hactenus spiritus instrumenta esse asscteuerasti; statuis eos esse partes corporis, quod non admittitur ab omnibus: eos deinde partes similares esse

ais,quatenus temperie praediti sunt: instrumentales quatenus seruiunt instrumentis,at seruiunt instrumentis, ergo instrumentales; quaenam consecutio est haec oculus constat ex multis similaribus, veluti tunicis & humoribus etiam, ergo unaquaeque tunica instrumentalis est,unusquisque humor instrumentalis, quia unaquaeque ex illis,&unusquisque ex his seruiunt instruna ento oculi At si instrumentales sunt, natura aliqua instrumentali praediti sint necesse est. Vbi igitur est figura,cauitas,& superficies spirituum horum,quo numero praediti sunt,qua magnitudine,situ,& connexiones Lucidi sunt,m quis,t nues,subtiles,puri,mobiles: quae qualitates si immutentur, etiam si te perio nullam noxam contraxerit,principes actio nos laeduntur; sed

si hae qualitat instrumentariae sunt, & earum vitia principes laedunt

308쪽

actiones,morbi sint uitia illa oportet: addendi itaq; erunt noui morbi instrumentarii Galeni moibis: quod quomodo faciendum sit,iuuerat docere. Quam verum est Aristotclicum illud, Pauca considerantes facilὰ enuciare. Haud mihi persuadere possum de adco infelicis,dc peruersi esse ingenii, ut, si minimam adhibuisses consideratio 'nem,haec enunciaturus fuisses. In illa tua infami Anatome quidquid in buccas illas inflatas veniebat,effundebas,ut multos repleres quinterniones,quos ante nundinas ederes. At in thesibus istis non iracundia dictatis, sed ante librorum meorum editionem excogitatis, & inauditorio discussis,quis te tantus stupor oppressit, ut tot portenta cofingeres, & qualinates illas instrumentales esse statueres, quas Galenus passim affirmat temperamentum sequE&potissimum primo De Usu Partium cap. 9. Exoriuntur itaque hae qualitates ex temperam ito;& ex immutatione temperamenti immutantur; quod clare indicauit primo Meth. cap. 6.cum scripsit, humorem crystallinum purum esse, & pellucidum propter temperamentum: quod idem de spiritibus affirmandum, non mutari eorum qualitatem, nisi ob intemperiem; possent quidem vapores ascendentes a partibus inferioribus turbare spirituum puritatem, &tenuitatem: at affectus ille per consensui nesset. Quod autem qualitates hae spirituum plurimum conferant tanquam qualitates non instrumentaris,sed temperamentum consequotcs admotum,&adsensum,verum est,&demonstratur a Galeno primo De Sympl.Cau. cap. a .in sensu visus apertissime, cum sic scribi . Simili modo & animalis spiritus, uel ad unguem purus est, qualis a - ther: vel nebulae ritu humidus,ac turbidus: praeterea in modo substa- tiae vel plus cius habetur,uel minus. Ac si quidem multus cst,& aethe- reus etiam,quae longissimc absunt uidet,ac perfecte discern insin pati , , cus est,& purus quae prope sunt,exacte dignoscit: quae procul absunt is

non uidet; quod si huin idus simul,multusque est,tongissime quidem uidet,sed non exacte;sicuti etiam si humidus simul,exiguusq; est, nec

exacte, nec longissime uidet. Vcrima spiritus ipse principes actiones nec promouet,nec inhibet per se, ni si fortasse per accidens, ut ante dixi;ratio est,quia earum instrumentum non est, quippe cum sint actiones proprie cerebri,& ab eius substantia manantes: quod cli passim scriptum reliquerit Galenus, miror te id nusquam obseruasse. Ego uero licet id plenius demonstrauerim, tame locum repetam, cui reniti nemo possit:& est in Ar. Med.cap. ia. Quo in loco principes actiones a principio ipso statim emanare statuit. eius temperamenti, ac substatiae cile indicia. Cum uero enarrans qualitates spirituum, dicas

309쪽

comitis Mont. Defensio

dicas,eos esse tenues,&subtiles, cur non dixisti etiam, quod nam sit discrimen inter tenues,& subtilesὸ Quidquid igitur ponis in quatuor istis thesibus, quomodocunque ponas falsum, & portentosum est. In trigesima quarta obiicis quaedam semniis,& figmentis tuis r quam

obiectionem putarem a me desumptam esse ex lib. .cap. a. nisi viderem, positiones istas tuas ante librorum meorum publicationem fuisse disputatas; sed siue a me sumpseris, siue ex te cogitaueris, obiectio uerissima est,& refutari non potest. Nec minus uera est, quam proponis in trigesima quinta,quae confirmari potest ex cap. I a. Arr. Med. ante a me citato; adeo autem uerae sunt obiectiones ills,ut sortasse in tota illa tua disputatione nihil aliud ueri contineatur, quodq; artem medicam sapiat. In trigesimasexta solvis priorem obiectionem, negans,uere esse desen tentia Galeni, particulam propriam uniust iusque instrumenti suo temperamento causam esse actionis. At nos iam demonstrauimus id uerum esse; nec eo incommodo urgetur hec Galeni sententia, quod nullus esset morbus pure instrumentarius: quia ut ego demonstraui morbi essentia non oritur ab actionum laesione,sed a mala dispositione partium,quae si instrumentalis est,morbus etiam est instrumentalis: si similaris,morbus est similaris. Quare non sequitur ullo pacto tuum illud incommodum, quod nullus esset morbus uere instrumentalis.Ac cum haec sit principalis nostra c6trouersia,si dixero,te hic principium petere,non fallar, cum id pro concesso assumas,quo de contendimus. Licet enim hanc disputationem

ante libros meos confinxeris, cum tamen eam Anatome tuae adiungas,ut accusationi me respondeas,perperam pro concesso assumis, quod accuso. In trigesimaseptima distrahis Galeni locum ex i. Methodi.cap. 6. in tuam lententiam nultissimo ipso Galeno; nunquam enim ex eo extorquebis, intemperiem crystallini humoris uitiare uisionem,uitiata prius dispositione instrumentali. Nec puritas, luciditas,& candor humoris illius sunt dispositiones instrumentariae, sed

qualitates temperamentum consequentes, ut antea demonstratum

est.Quare&in trigesimaoctaua hallucinaris, cum uerba Galeni ita sonare contendis: Galenus enim aperte scribit,luciditatem,& puritalcm humoris crystallini ab intemperie exoriri, & propterea no sunt qualitates instrumentariae; sed hoc iam consulatum est. Quare & ratio, quam producis, alterationem scilicet a contrariis fieri, contra te esti, nam a contrariis & hie celebratur. Si enim a bona temperie prO- vcnit humoris illius puritas;a mala prouenit impuritas: purum authti impurum. malum,& bonum temperamentum contraria sunt. Tria

310쪽

Trigesimanona eiusdem est farinae cum superioribus;&saepe a me restitata cum demonstratum sit consecutionem illam bonam non esse: . Morbus est instrumentalis, ergo actio ab eo issa instrumentalis: cum . haec eadem actio ab intemperie etiam laedi possit.Quare licet morbi quidam instrumentales humoris crystallini visionem laedant, morbi etiam ex intemperie eam laedunt: ut plane demonstrat Galenus i. De SymptiCau.cap. a. eius humoris morbos in Octo intemperamen iis constituens . Quadragesimatertia respondes obiectioni idolo rum,quam trigesimaquinta proposuisti; probans exemplo aeris commoti, & aquae leniter fluentis,in spiritibus spectra recipi; at nemo id negat'; imo vero id pro explorato habendum est, si spiritus deserunt haec spectra animae,recipiant etiam necesse est at non retinent,ut colligitur ex Galeno in Ar.Med.cap.ra.Si enim ipsemet cerebri substantia nimis suida idola non retinet,multo minus ea retinebit spiritus, cum tenuissimus sit,assidue moueatur,dissipeturn regeneretur; sed timeo cum putida haec mihi stomachum subuertant,ne idem lectoribus faciant: quare paucas alias theses, quae in hac difficultate versantur,praeteribo: cum eadem repetant, & iam saepe confutata sint; nam aliarum positionum errores, quq altercationem nostram non attingunt,aliis disquirendos relinquam. Falsum est igitur,quod asseruisti in quarta Antiparaccis ratiocinationem esse actionem mistam,hoe est similaremo instrumentalem:& quod in Anatome asseruisti,eam esse organicam. Nam vero similaris est,cum a dispositione similari proueniat;non negauerim tamen, eam actionem instrumentalem etiam esse,cum a cerebro prodeat,quod instrumentum est; sed instrumentalis erit ex accidente, &secundario, similaris vero primo, dc per se.

DEFENSIONIS SEPTIMAE PARS PRIMA,

in qua demonstratur,solutionem unionis , natur ab H

Eracto descriptum, sigmentum esse.

N vltima parte Anatomes duo facis, primum te purgas a calumnia a me illata: deinde arbitrum,ac iudi- 118 Dcem eorum, quae de soluta unione scripsi, te constituis. Quantum ad purgationem calumniae, nisi calumniam, aut verius errorem tut m,ex ponamus, non

postumus,quid stribas,intellligere. Sic itaque scribo libro s. p. a F.

SEARCH

MENU NAVIGATION