De sacra summi pontificis communione sacrosanctam missam solemniter celebrantis commentarius...

발행: 1610년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

γa De solemni Communione

vi iothecae

Veterum Patrum Ap al. 3.&

Luc. 11 Ioan. g.

Odo Canaeuracen in expositione Can. d.3.co emanat exprimendum , id fieri dicanti Sc Nicolaus Cabasilas per quam calidam in Calicem iniectam , Spiritus sancti in Ecclesiam descensum interpretetur Ego amen per quam calefactam, Vino mixtam ωCalici immissam , Populum charitate feruentem , atque ad Martyri passionem praeparatum significari posse censeo ; sicut ex ipsa Beati Ioannis Apocalypsi , necnon ex ijs quae in primo Quaesito dicta sunt, colligi potest De Passione itaque Martyri per Calicem sevi eo inde digressi sumtic, reuertamur insinuata, legitur apud Euangelistas

praesertim vero apud Mattharum in haec verba Pot sis bibere Calicem, quem ego bibiturus flum Pater micis possibile es, transeat a me

Calixis : Calix namque, ut ait Odo Cameracensis , metonymice, continens scilicet pro eo, quod continetur, idest Nas pro Sanguine sumitur. Quod autem Calamus Christo in Cruce pendenti Calicis loco fuerit porrectu: ex eo patet, quod ipse Calamus alicis munere functus , ad potum porrigendum deseruiuit Christus enim Cruci at fixu , adeo erat a terra eleuatus , ut potu non nisi stipite aut scipione liquo , vel Calamo,

92쪽

aut arundine ori eius porrigi poterat. Quod autem ad Christi γallionem per Calicem insinuatam pertinet, illud in primis sese nobis offert considerandum , cur scilicet Diuina dispensetione factum sit, ut in Golgotha Caluariae loco, antequam Cruci assigeretur , Vinum cum Felle mixtum , vel Myrrhatum, deinde Calami, siue Arundinis ministerio Acetum Christo Domino Cruciat fixo bibendum datum fuerit Id quod mysterio non carere credas oportet. Haec enim

tria, et scilicet , Acetum, myrrhata, nonnisi amarissimum, macerbissimum Calicem, Calicem videlicet amarissimae , acerbissimae Passionis per Calamum insinuata prae se ferunt. De duobus primis Pro

pheta Dauid , qui Christi Mysteria prae ceteris Prophetis plene praeuiuit, expresse scripsit it Augustinus in Cassiodorus te

stantur dum amarissimam, Macerbissimam Domini Saluatoris nostri Passionem diffuse narrat, ite meditatur, post multa in haec

ait verba Dederunt in escam meam et, insiti mea potauerunt me Aceto Vtrumque enim,

Fel scilicet, atque Acetum, molestiam , aut amaritudinem, mordacitatem , siue austeri-

psa 1. talem D

93쪽

ν De solemni Communione

I, uuid, &eius locus. Hierony in

Hierem

sedulius La

schali ope

Eucher. r- mulis spiritualibus . QBeda in Prou. 1 .

tatem, suauitati contrariam, PasSioniq. con- genitam designat. Fel namque quod a Medicis flaua bilis vocitatur, est humor amarissimus, sub ima hepatis parte in vesicula quadam conclusus, tribulationem , Hieronymo teste, & supplicium , aut punitionem, aut mortem in Scriptura sacra interdum significat. Hinc Sedulius , dum de Paschali opere scribit, Tel Domino datum meditatur, per Fel amaram mortem signiri cari ait hunc in modum : Nee illud i Consortio Titiinitatis Ucessitis quod datam sumit Vinum felle mixtum , labris tetigit , ct ab oreproiecit Signum quippὸ fuit mirabile, amaram mortem Dominum degustare, confisimq. virus ei horribile reducis vul-tMauer ne contemnere. Haec Seduliu . Acetum quoque , quod est item mordax gustui grauea immo propter suam ipsius mordacitatem is acerbitatem ad bibendum, insuaue atque ineptum, supplicium incorrectionem in Diuinis litteris nonnumquam praestierre solet, ut Eucherius, Sed testantur . Hinc Plautus in amaritudine animi insinuanda Acetum cum Felle perbelle coniunxit, apud quem Adolescens ad Asta-

pnium loquens, hunc in modum ait: In

94쪽

Summi Pontimcis. II melle sunt μω ingua viara, atque orationes: Corda in felle sunt sta atque acerbo Aceto.

Adde etiam , quod de potione amarissima, Christo in Golgotha nondum Cruci

a fixo subministrata, idem fere a Matthaeo, a Marco scriptum fuit hic autem loco Uini cum Pelle mixti, Vinum myrrhatum Christo Domino oblatum fuisse testatur. Sed hunc nodum sanctus Pater Augustinus distatuit dicens moe intelligendum es, Ma

thaeum dixisse, cum Felle mixtum Fel quin pro amaritudine posuit Urrhatum enim Vinum amaris Emum est, quamquam fleripossit, ut,O Fel, O MIrrha Vinum amari mum redderent. Haec Augustinus . Michael autem Mercatiis Miniatensis, vir quidem aetate nostra eruditissimus, in sua Metallotheca rerum fossilium varietate refertissima , quam ego frequenter legi Vinum Myrrhatum, seu Myrrhinum, non amarum , sed gustui gratum , ac iucundum olim fuisse docet Id quod item mihi coram non semel at firmauit , quibusdam , Plauti Plinii locis innixus . Hanc etiam opinionem nonnulli Scriptores aetate nostra insignes sequuntur, Christum l. Dominum omnes aerumnas sponte suscipien-

Plautus in

Trucul Act. t. stea. a.

Matth. 17. Mare tr. Aug. i. 3.de consensu.

95쪽

Consulatio prima. Galen. lib.

tem , nullum q. in suo corpore blatium capere olentem, Myrrhinum, siue Myrrhatum Vinum tamquam gustui gratum , ciucundum omnino recusasse contendunt. Nos tamen doctrinam , sententiam S. Patris Augustini , ceterorumq. Doctorum sequemur . Quamuis enim illi ex recentioribus Scriptores quos honori gratia semper nomini Plauti, Plini auctoritate sussulti, Uinum Myrrhatum non amarum , sed dulcedines, ac suauitate refertum omnino fuisse affirment, inter eos tamen non deest, qui Myrrhatum Uinum, etsi non ex Myrrha ipse alijs tamen admixtis speciebus dulcedinem in vasis Myrrhinis olim contraxisse fateatur, quasi Myrrham reapse amaram esse dicat Id quod omnes affirmant Galenus namque in libro de simplicium medicamentorum facultatibus , ne

non Isidorus Hispalensis in libro Etymologiarum, alij q. Scriptores Clastici, Myrrham

amaram esse testantur : Et hac in re Doctores sacri omnes consentiunt. Hinc sanctus Bernardus in Cantica Canticorum , dunt locum de Myrrha illum iasi is Urrhae dialecti meus mihi interpretatur, Myrrhae si- gm-

96쪽

gnificatum explicat hisce verbis LMIrrha ,

amara res, dura , ct aspera, tribulationem signiscat.

Et paulo inferius , Myrrham , qua Christus in Cruce Caithpotatus fuit, nostrorum peccatorum amaritudinem Christum Dominum sibi tum applicuisse dicit. Quare rigenes in Cantica Canticorum , nec non Basilius Magnus in Psal. q. Alij q. Doctores per Myrrham , asilonem ac Mortem significari volunt. Quae sane Omnia nullum una Vino illo Myrrhino , iucundo gustui grato symbolum habent, odore ipse excepto, quem sane Myrrhae gutta suavem habet nisi dicamus , in illa Myrrhinata, quantum ad saporem , fuisse periucundata, non ex Myrrha ipsa, qtve Vinum, quamuis dulcissimis condimentis refertum , amarum redderet, sed ex condimentis , quae invasis Myrrhinis apponebantur in commixta Vina itaque saporem ex condimentis, odorem ex vasis contrahebant; idcirco linius non sapore Myrrhae, sed odore eius condita Vina apud Priscos erant lautissima. Odorem autem Myrrhae illun ,

de quo Plinius loquitur , non ex Myr rhae gutta, siue lacryma, sed ex vasis ipsis

97쪽

Plauti, Plinii loca

explicatur Plaut in Pseudolo. Ilieron. Lauren in Silua Allegoriam rum de Myr

contractum esse dicas oportet. Nam Vasa illa conficiebantur, vel ex Myrrhae ligno, vel ex lapide quodam , quem Plinius, Isidorus , Albertus Magnus , Bartholomaeus Anglicus, Camillus Leonardus, alij, Myrrhi nam, ac Murrhinam,Vocant,&apud Parthos nasci, atque ad vasa fabricanda idoneum esse dicunt Uasi vero Myrrhina Pompeium in Italiam primum aduexisse , magnoq. pretio extitisse Plinius narrat Myrrhi te item, ut ijdem Scriptores volunt , lapis est, colori , modori Myrrhae adsimilis , confricatu' pannis , nardi , aut aromatis Dd rem spirat cum suauitate . Quod si ex confricatione ni multo magis illud ipsunta ex Vini ebullitione in vasa illa Myrrhina immissi effici credendum est . Quando igitur a Plauto Myrrhina , hoc est , illud Vini conditi genus, inter dulcia nominaturi dulcedinem illam non ad Myrrham , sed ad condimenta ipsa dulcia referendum censeo. Arbor namque nec amaritudinem , nec odorem habet, nec fructuis; sed guttae ipsi, aut lacrymae ex arbore stillanti odorem, lamaritudinem inesse Hieronymus Lauretus in sua Allegoriarum Silua, viati Scriptores

98쪽

produnt. Vinum itaque duobus modis Myrrhinum, siue Myrrhatum dici posse puto; Vel quia Vinum it aiunt calidum, Teruens , vel ebulliens in vasa Myrrhina immissum , ex ligno, vel ex lapide propter ebullitionem ipsam, odorem , ex condimentis dulcedinem excipita Vel quia Myrrhae gutta , siue lacryma , quae amarissima res est, inoconiuncta, Vinum amarissimum reddit Fieri autem non potest, ut Vinum primo modo sumptum, Christo Domino in Golgotha fuerit oblatum liopterea quod loco Vini myrrhati, quod scribit sanctus Marcus, eodem me in loco S. Matthaeus Vinum cum Felle mixtum, oblatum Christo Domino fuisse narrat. Editio vero Graeca apud Matthaeum loco Vini, Acetum , quod est Vinum acidum Masperum , legitur hisce verbi. 'Eδωκαν αυτ

σι οξος Wτα κλῆι Διώγμέ- , hoc est, Dederunt ei

bibere Acetum cum Felle mixtum . Quae sane mixtio acerbitatem δε amaritudinem bibenti mirandum in modum at fert Aceturi autem, vel Uinum cum felle mixtum in Vi.

num Myrrhatum , idem hoc in loco esse ait Beda quia cum sancto Augustino et pro

amaritudine a Beato Matthaeo usurpatum eo

Coussitatio secunda.

Marc. Isa

fleda in Mati. 17.

99쪽

Cyrill Ca

in loco fuisse affirmat. Immo Sanctiis Augustinus, ut diximus, Vinum clim Felle, ac Myrrha mixtum , Christo datum coniectat. Et Cyrillus Hierosolymitanti sua in Catechesii ait Fel dederunt ori eius, Vinum . Myrrha permixtum, Jrrha autem Fellis insar amara est;

Ah,h. Ideinq. de Myrrha fere scribit Aponius dicens Frrha quidem amara interpretatur:

Immo apud Beatum Hieronymum in Russint Symbolo sinum Myrrhatum felle amarius existimatur . Hinc aliud Myrrhinum, aliud Myrrhatum Uinum eis cense, illud enim ex vase odorem , hoc autem ex Myrrha ipsa amarissimum trahere saporem credendum est . Si autem saporem gustu gratum ex vase illo reddi quis experimento dicat, ut Mercatus in sua Metallotheca assim matri vel saporem illum suavem ex condimentis eis ci vel vas illud ex alio alterius naturae ligno esse dicas nece se est, ut αMyrrhite lapide dictum nuper fuit. Tantum itaque abest, ut Vinum illud Myrrhatur1 Christo datum, dulce fuerit, ac suave, ut nihil ipsi dulcedini ac suauitati magis contrarium esse queat. Dulce namque, inmarum, antitheta esse nemo non nouit. Quam-

100쪽

uis vero Christum Dominum Vinum Myrrhatum apud Beatum Marcum non accepisse legatur Eum tamen Vinum illud gusta se, sed non bibisse Doctores contendunt, Vt legitur in Beati Matthaei Euangelio de Vino, vel ceto cum Felle mixto dicentis Et cum Uabsit , noluit bibere nam partita teste Philosopho pro nihilo interdum censetur Myrrhatum igitur Vinum non accepit, ut biberet, ait sanctus Pater Augustinus , sed gustauit pro nobis amaritudinei rLPassionis, ac mortis nobis Passionis acerbae, atque mortis amarae partem relinquens. Adde etiam, quod Christus Dominus Vinum Myrrhatum gustauit, sed bibere recusauit, ut hoc exemplo verum hominem se esse comprobaret, dum rem amaram gustui humano ingratam, omnino aduersantem, renuebat sicut enim dulcia sunt amica natum, ita amara eidem mimica esse, necesse est. Sed quamuis Vinum cum Felle mixtum quod Hilarius etiam peccatorum amaritudinem mystice appellat' necnon in una Myrrhatum absque Calami, aut Arundinis ministerio, sed non sitne Calice, aut Vari , Calicis loco , Christo Domino in Golgotha

Marc. I s. Matth. 27.

Aug. l. 3. de

Hilarius in

SEARCH

MENU NAVIGATION