Audemari Talæi quem Petri Rami Theseum dicere iure possis, Opera elegantioris methodicæ philosophiæ studiosis pernecessaria. ..

발행: 1575년

분량: 791페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ao AUDO MARI TALAI

u est nabis iudicandi potestas, nes ut omnia, quae praefripta,ω quasi imperata

hut, defendamus, necessiate ulla cogimur. Nam caeteri primum ante tenens

mr a icti, quam quid esset optimum, iudicarepotuerint: deinde infirmissima

tempore aetatis aut obsequuti amico cuidam, aut una alicuitis, quem primum audierint, oratione capti, de rebus incognitis iudicant, tir ad quamcunquebunt

disciplinam quasi tempestate delati, ad eam tantuam ad saxum adhaerescunt: Aam quod dicunt omnino se credere ei, quem iudicent ki se sapientem. probas . rem, si id sium rudes c indocti iudicare potuissent: statuere enim qui Uapi

vel maxime videtur esse apientis: Sed ut potuerunt, omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum ententys iudicauerunt, aut re semel audita ad unius . . Reuuthoritatem coutulerunt. Itaque si fori S in delicatos Epicureorum greges de deorum otio inter pocula philosophantes incideris, audies Epicurum unicum authorem esse deumque, & beat re Se fortunatae vitae: Platonem autem de Arithotelem, reliquosq; philosophos prae hocvno stultos Se deliros. si in Peripateticorum deambulationem veneris, magnas hominum admirationes audies, Magnus ille vir Aristot les, Sc quem natura nihil celauit. si Stoicos de Zenone interroga um ris, nihil hoc uno in vita constantius, nihil in philosophia admirabilius aut diuinius fuisse respondebunt denique quam quisque sibi philosophiae sectam delegi t. quamuis ea sit plerunque impia, aut a veritate aliena: tamen ita mente & animo ad hanc adnaerescit, ut eum nec ratio ab errore, nec libertatis amor a seruitutis turpitudine, nec conis stantia veritatis ab obstinatione,pertinaciaque reuocare possit. Quae cum ita sint, cumque Academia sit magistra pudoris, vindex libertatis, indagatrix sapientiae, robur ac firmamentum humani iudici j.occurret tamen nomen nobis, Cur tam multi Epicurei , Peripatetici. curia o - Stoici: Academici autem tam pauci suerint Duas intelligo fuisse hu- ei Academi- ius erroris caussas, imbecillitatem Se amorem: permulti enim desperatione debilitati id experiri noluerunt, quod se consequi posse diis Iaiari Qui derent, aut pro suo quisque ingenio affectum animi ad amorem discitiamurioi plinarum transtulit. Cur enim tam multi Epicurei ' quia voluptates blandissimae dominae sunt, quae facile suis illecebris non tantum Eo

mines aliquot, sed urbes 8c nationes maximas alliciunt. Cur tam multi Peripateticis quia facillimum est, vel imperitissimis in schola totos dies muliebriter altercari, 3c popularem illam sententiam de fine bonorum, quod opes,quod honores, quod bona valetudo, quod pulchra coniunx, quo a perpetua sine ulla offensione prosperitas beatum L. ciant,amplexari. Cur tam multi Stoicis quia multi agrestes Sci n hii. mani, quibus nulla misericordia, nulla humanitate flecti aut moueri, . . rigidὰ atq; auster S loqui, pulchrum gratumque ei h Quibus omnibus Epicureis. Peripateticis, Stoicis cum sententia semel aliqua in animo In Lucii l . insedit nefas putant eam deponere,ut Cicero scribit: Sed nescio quo mordo pleris errare malunt, eam 4 siententiam,quam semel adamarunt, pugnacisti vii defendere,quam quid consantistime dicatur,exiuirere. Cur tam pauci igi

22쪽

ACADEMIA. n

tur Aeademici quia pauci firmo eonstantique iudicio sunt,&pleriq: discendi, cognoscendique laborem fugiunt. Itaq; Cicero Academico.

rum paucitatem, solitudinemq; Academiae sic excusat, stuam, ait, u&nc Lib. i. de Opropemodum orbam esse in ipsa Graecia intelligo, quod nan Academiae vitio, sea inra Gq. tarditate hominum arbitror contigisse: nam Aguta disciplinas percipere ni ignum eIr, quanto maius omnes ' quia facere his eIs necesse, quibus prustum est veri reperiendi caussa, cr contra omnes thilosophos caetro omnibus dicere.

Plerunque autem caecus ille amor ex aliqua aut horitatis opinione efficitur, quod vehementer est in hac libera philosophani veritate reprehendendum. Cicero, stui autem requirunt quid quaque δε re ipsisnὰ tib i. de Natiamus,curiosius idfaciunt, quam necesse eR: non enim tum authores in diitu laudo,quam rationis momenta quaerendasent: siuiuetiam obest bis plerunque, qui disiere volunt , authoritas eorum qui se docere profitentur: desinunt enim hum iudicium adhibere: id habent nutum,quod ab eo quem probant, iudicatum vident. nec vero probaresoleo,quod de pytbagoreis accepimusquo e ut, si quidqfirmarent in Iisssitando, cum ex his quaereretur quare ita set, reoondere ρσsitos, mτΘ ἔφα, se disit, ipsi autem enu Pythagoras tantum vivio praeiudiscata poterat, ut etiamsine rasione valeret authoritus. Eiusdem erroris vanitas in quibusdam Aristoteleis est, qui tantum tribuunt suo magistro. ut eum deum quenda existiment,& Aristoteli repugnare idem prope

inodum esse credant, quod naturae, veritati,deo repusnare. Itaq; cum frater meus Petrus Ramus in Aristoteleorum sentetiam usitatissimo illo,& omnibus temporibus approbatissimo more dixisset, duo homines tam vehementer irati, commotiqi sunt, ut qui Aristotelem reprehenderet, existimarent eum omneS artes conturbare, iura humana de

diuina peruertere, omnem humani iudicij libertatem eripere: deni- rueὸ mundo quasi mundi solem tollere: atque Aristotelico spiritu af OUtii lita ali exclamarent, tantum scelus igne expiandum esse , 5ene testimo. iudieium denio tantae stultitiae careremus vix enim credibile id esse nisi scripto testatum, proditumque teneretur libellis contra Aristotelica saniumaduersones descriptis,&per orbem terrarum inissis ad praedicans dum 8c diuulgandum censuerunt: quos homines, quoniain a seipsis satis vexati sunt,3c a fratre meo perpetuo contempti, tandeinque Aristoteleo iudicio rescisso satis refutati, non puto mihi seuerius notandos esse. Sed quid Aristoteleos duos hic commemoro, cum tota istorum hominum natio eadem sit: Enimuero quid singularem, Se post homines natos inauditam historiam resera sumina semper libertas fuit grammaticis,rhetoribus,mathematicis, philosophis,contra granimaticoS, rhetoras, mathematicos, philosoplios dicendi 8e scribendi: eaq; libertas, quia ad omnium artium persectione pertinere magnoispere videbatur, maxi inὸ probata est, Sc omnium philosophorum, Ariuotelis praesertim, priceptis unicὸ commendata. At quoniam Petrus Ramus Aristotelicis animaduersionibus Aristoteleos dormientes vellicare ausus erat, Deus bone, meminisse horret, quae contigerint:

23쪽

D AVDOMARI TALAE I

es atrociores praetermittam : ex Aristoteleis neminem nominabo: summa in rerum simpliciter attingam. Vix Aristotelicae animaduerusiones lectae erant,cum Petrus Ramus repente non ad humanam aliquam, & literis usitata disputatione ab Academia vocatur, sed ad Praetorij Tribunalis capitalem contentionem per certos homines falso Academiae nomine rapitur, novique & ante hunc diem inauditi cruminis accusatur, quod Aristoteli repugnando Theologiam & artes eneruaret: hac enim oratione Aristotelea actio instituta est. hinc Aristoteleorum clamoribus agitatus ad luminum Parisiens s curiae consilium traducitur: deinde cum legitimo iudicij more res agi atque pertius iniquissimae fraudis inuidia percipi videretur, nouis artibus a Senatu Parisiensi ad Regiam cognitionem disiicitur, qua constit iis quinque iudicibus, binis ex utraque parte, quinto regia de Rominatione designato, causam de singulis animaduersionum capitibus dicere iubetur. Hic tametsi de quinque iudicibus tres infensissimos Ramus habebat, tamen ut mandato Regio obtemperaret, ad diem constituta in adsuit : scriba unus aderat, qui rationes Rami, Sc Iudicum sententias exciperet : de sensionis suae testem Ramus impetrare neminem potuit. Biduo magna contentione de dialecticae artis definitione & partitione, quae in Logici Organi libris nullae essent, comcertatum et . tres Arithotelei iudices prtino die contra omnes benς descriptae artis leges iudicarunt, ad dialecticae artis perfectionem definitione nihil opus esse. Iohannes Quintinus Heduus, Iohannes Bo- montius Pariliensis, qui duo iudices erant a Ramo desecti,pro singulari sua eruditione & doctrina censuerunt, omnem disputation zin, quae via Se ratione procederet, a definitione proficisci debere, idque perscriptum obsignarunt. Pol iridie tres iudices Aristotelei vehe inenter conturbati de partitione assentiuntur, Dialecticae legitimas esse partes, inuentionem & iudicium, atque hac de re sententias suas periscribunt. v im cum Ramus urgeret Aristoteleos igitur merito a se reprehendi, quod propria partitione pr termissa totam Dialecti eam mille tenebris obruerent, tribus Iudicibus ampliari caussa in placuit,&in alium diem reiici, quia ista via Arithotelei superiores esse non possent. Hic audiendi Rami finis suit: deinceps enim Aristotelei Iudices aestuare,rixari inter se, & iurgare, quod eo se per imprudeliam demersissent, unde incolumes emergere non possent. Itaque ne non dat n-naretur Ramus, nouum consilium initur, ut ab initio tota disputatio retexatur,& adhuc iudicata induceretur, proque nihilo haberetur. Id

vero Ramus se facturum pernegauit, coepitque liberius conqueri his se Iudicibus esse traditum, quibus satis non esset eius sententiam lain caeca cupiditate oppugnare, nisi ipsi quoque suam dictam praeserutina,&obsignatam nullo inconstantiae pudore rescinderent: quare tum Ramus a tribus illis accusatoriis Iudicibus, cum eos neque sua conquestione, neque reliquorum Iudicum admonitione de tanta vioc lentia

24쪽

lentia deduceret .appellauit. Postremum igitur illud fuit, tanta authoritas contra Ramuin impetratur, ut tribus Aristoteleis Iudicibus infinita potestate, sine auxilio, sine prouocatione, iudicium de Aristotelicis ani in aduersionibus permitteretur: tam variis scilicet machinis. tam multis copiis, tot potet latibus ad confutandum dialecticae disputationis argumentum opus sitit,vix,ita me Deus amet, Vix Priamus tanti totas Troiafuit. Sed caetera attendamus 'huic tantae potestati. maiori etiam cupiditati Quintinus Ze Bomontius concessEre, perscripta tamen ant8 de uniuersa disputatione sententia, testati sibi placere. ut in philosophia sicut antea semper fuisset, liberum esset in omnem partem disputare: ex eo autem consessu se discedere, quia se non socios consilii, sed iniuriae, quae Ramo fieret, adhibitos testes intelligerent. idemque Ramus ipse non sine stomacho, cum a tribus illis contumeliose illuderetur, secit:&ea se tempora sperare dixit, quibus tales Iudices de suo facto nequaquam parem ement voluptatem percepturi: ita vi victa,vel ceratὸ nominum quorundam opinione, ad tempus oppressa caussa est. Condemnantur igitur triumuirali sententia non modo indicta, sed incognita planὸ caussa animaduersiones Aristotelicae. hoc expectaria talibus Iudicibus potuit. Eiusdem incendij ruina institutiones dia- lacticae asiliguntur, non alia quippe ratione, quam quod eiusdem aratificis opus erant: neque enim verbo Aristoteleos laeserant, imo ne

ab his quidem accusatae unquam fuerant, sed ante illum diem ab Arius oteleis ipsis laudatae. quis Iudex praeter hos damnauit unqua quod accusatu in non esset de quo reus nihil interrogatus esset Au thori animaduersionuin Sc institution uin toto philosophiae regno velut aqua Se igni, graui etiam poena addita interdicitur, ne unquam vel scribendo, vel docendo in ullam philosophiae partem ingrederetur. hoc vero non est dialecticum acumine refellere sed dialecticum de suggestu deturbare: atque haec omnia Regis, licet omnium Regum &humanissimi, Sc li terarum amantissimi, tamen per falsas & improbissi-ine confictas calumnias inducti aut horitate confirmatur. Constricta itaque lingua vinctis manibus,cum se amictus Ramus teneretur, Ut Ariistotele is vel impunὸ discerpere liceret, Ramo contra ne mutire quidem liceret. triumphus de tam nobili victoria mirificus agitur: triliis illa Se horrida triumuirum sententia impressis& Latina & Gallica oratione libellis, non modo per huius urbis compita, sed per ombis terrarum loca omnia, quo exportari potuit, promulgatur. ludi magno apparatu celebrantur, ubi spectantibus Se plaudentibus Aristo

teleis omni ludibrij & conuith genere Ramus asscitur. quid reliqua

his indigniora commemorem quae lain etsi verissima sunt, &memoria recenti tenentur, tamen ita sunt ab hora ellis studiis aliena, ut verear ne iis etiam qui interfuerint,& viderint. res tam incredibilis non

facta,sed sieta esse videatur.Haec Aristotelici iudicij breuis & sumina-

25쪽

ria historia est: plurima enim praetereo, quae sine certorum hominum infamia commemorari non possunt: neque haec pauca idcirco commemoro, Ut malevolo cuiqua in stomachum moueam . quid enim minus est, quam ut tam inhumaniter vexatis salte praeteriti laboris nam

minisse liceat sed ut omnes intelligant, Cardinalis illustrissime, non solum quantum tibi tali abrogato iudicio Ramus Talaeusq; debeant, sed etiam quam formidabilis Se iracunda Aristoteleoru in logica sit.

quae talibus argumentis aduersarium persequatur: ac ne me Aristotelei pari iracundia appetant, ad Academiam refugio minimὸ superisbam, atque violentam, sed contra facilem & benignam, quae tantuina est. vi sibi contradicentibus tam serociter irascatur, Ut etiam amatore . suos existimet, a quibus sibi veritatis inquirendae gratia diligenter & accurate contradicatur. Hanc itaqι velut certissimam humanae

prudentiae regulam semper homini propositam esse oportebit, qui Dquis volet rectε Se constanter de rebus omnibus iudicare. Quod si in his emendis & contrahendis quae ad corporis usum & cultum pertunent, tantum diligentiae adhibetur, ut non nisi adhibito magno dele.ctu quicquam emas, nec si tibi mercator merces suas, quas V ales exhibet opti inas esse iureiurando confirmauerit, idcirco plus eius testimonio, quam tuo iudicio tribuas: quanto maiore studio Se consideratione merces animorum, quas philosophi nobis venditant, explo. randas & deligendas esse arbitraris nam,ut ait Horatius, Non qui Sudonio contendere callidus Otho Nesiit aquinatem potantia vellenu fucum, certius accipiet damnum, ruisi siue medullis,

quam qui non poterit vero distingueresalpum. Sunt autem illi ipsi philosophi mercatores, atq; institores sapientiae. Itaq: si quid in Platonis ferinonibus Se scriptis commodum mihi ει utile est. accipio. si quid boni in hortis Epicuri prostat, non contemno: si quid melius Aristoteles vendit, quantum, quoquo modo Vid tu cassumo: si magis sunt vendibiles Zenonis, quam Aristotelis memees, Aristotelem relinquo,ad Zenonis ossicina diuerto: si vana sunt 3e inutilia, quae venduntur in tabernis philosophorum omnia. omnino nihil hinc emo, neque tamen optima quaerendi finem facio,notoque i. DEI. illo Horath consilio,atque instituto admonitus.

2uod verum ais decens,curo σ rogo, π omnis in Mesum: cne forte roges, quo me duce, quo lare tuter.

Nullius addidius iurare in verba magiitristuὸ me cunque nupit tempestas,deferor hostes: i uuc agilis H, mersor ciuilibus undis: Virtutis verae custos, rigiduassatellis: Mue in aristippifurtim praecepta relabor:

Et mihi res,non me rebussubmittere conor.

Haec est Academicorum, id est, verorum hominum utrunq; enim

26쪽

tantunde valere exissimo propria Sc germana libertas, nullius hominis legibus se institutis in philosophia necessario parere: modestia in rebus incertis iudicium suu in nullum interponere: prudentia, caucias rerum conferre, ae quid in quamque sententiam gici possit exprimere, nulla adhibita sua authoritate: sapientia, unicain veritatem in omni vita tanquain deam colere, eamque pluris quam omnium Philosophorum testi inonia aestimare. Habes, Cardinalis illustrissime, Academiae consuetudinem,non eκ meo, sed Ciceronis sensu atque oratione breuiter expositam: quam si quis melius Sc luculentius ostenderit, hunc ego non modo mihi adis uersarium non putabo, sed verum Academicum, verumque philos phum nominabo, qui mea oratione nihil exterritus, perfecitus ali. quid 3e accuratius exquisierit.

LAEI IN ACADEMI

CUM CICERONIS FRαgmentum,explicati

gum cardinalem sanum.

Cademicos Philosophos, Cardinalis illustrissime, sui cse accepimus, qui in Academia versati, philosophati

sunt: Academia autem, ut ait Laertius,locus erat Athenis su burbanus, de nemorosus, ab Academo heroe sie appellatus icut Eupolis in Astrateutis, E, Zαίοις Α'υδ,μου id est, In umbrosis ambulacris deademi Dei. Et Timon, ω, --ων πλατυ is , Qx άγρ ,ςl I gi, επης Mdu λγως in ἐ--.Δένδρο ἰφε μυριο-M eicio ν ἱέ . hoc est,ms inter dux ille plato cel simus ibat, Cuius ab ore melos manabat, quale hecademi arbustis lepida modulantur voce cicadae. Qui igitur post Platonem Platonis Academiam sequuti sunt,ὸ loci vocabulo nomen habuerunt, quemadmodu superiore libello docuimus: quorum alii veteres,alij noui dicebantur: 3c veteres quide a Platone usq; ad Archesila, qui excepto Platone in philosophia tanquatuin Republ. Princeps certas leges instituerunt, quibus eoru auditores

27쪽

sectatoresque necessarid parerent: noui autem ab Archesila usque ad aetatem Ciceronis viguerunt, qui sectas illas seruitutis aspernati, libertatis scholam tenuerunt, in qua liberuin esset de omnibus rebus, nulla adhibita cuiusquam authoritatis persuasione iudicare. quibus Academicis nouis duplex disserendi ratio proposita fuit, una de rebus propositis in contrarias partes, qualis est Ciceronis de Finibus bonorum & inalorum, de Natura deorum,de Diuinatione. Altera doctrinae cuiusdam & artis via progreditur, cum ea quae probabilia videntur. perpetuis praeceptis explicant: quod dissereno i genus Cicero in disputatione Officiorum secutus est: quem cuin sui temporis homines incesserent,ut leuissimum transfugam nec in ulla parte stantem, sed modo Epicureum . modo Stoicum, mod4 Peripateticum, modo ab his ipsis alienum, ille pulcherrimae institutionis suae declarandae caussa Academiae nouae caul Tam primum duobus libris egit Catulo Se Lucullo, quibus aliqua ex parte retractatis. idem argumentum quatuor aliis libris Academicis persecutus est' Ac duos illos prioris editionis nominibus eorum qui loquerentur, inscripsit, quos, cum

non satis philologos animaduertisset, de philologia indecore loqui, libros eos non argumenti quidem, sed personaruita caussa mutandosti a tr. ad esse existimauit. Haec ait, ria emica,v0cis, cum Catulo, Lucullo,Hortensio A i m. contulerum sani in personas non cadebant: exunt enim λογκώπιρο, quam ut illide huj*muisse unquam viderentur. Essicere tamen Cicero non potui quia iam in manus hominum peruenerant,ut omnino supprimerentur, cum Lucullus adhuc integer habeatur: quin etiam his libris iam editis noua prooemia addidit, quibus Catulus Se Lucullus laudarentur. Atque haec de priore editione. Secundς autem editionis quatuor Academicos libros M.Terentio Varroni multis de caussis nuncupatos esse voluit: una, quod doctus ille,& Antiochiarum partium, quas ibid.m. ei in dialogo tribuit,mirificὸ studiosus erat. Ergo, inquit,illum H ,in qua homines nobiles issi quidem, sed nullo modo philologi nimis acute lausuuntur. ad Varronem in infenumtis: etenim sunt as πόροι-, quae iste valde stabat: Catulo G Lucullo alibi reponcinus, ita tamen si tu hoc probas, des eo mii rescribas velim. Altera causa fuit, quod de ea re a Titio Pomponio Attico admonitus fuerat .siu)d ad me, inquit, de Varrone sicribi cis me anitea orationes, aut aliquid id genusolitumscribere, vi Varronem ii quam pos Ibidem sim intexere. Et alia epistola, commotus tuis literis quod ad me de Varrone seri senas, totain Mademiam ab hominibus nobilip imis abstuli, transtulis ad nostrums salem tir ex duobus libris contuli in quatuor. Gungiores omnino sitintiquam erant Ied tamen multu detracta. tu autem per mihi velim scribas, quid in tellexeris illum velle: illud viis scire cupis,quid intellexeris ab eo πιπι . . Postrema caussa fuit, quod hoc munus gratum Varroni fore senserat.

Libr. 33. ad In Varrone, sit, ista causa me non mouere ne vigerer φιλάδεξρο sic enim cons

Dtueram neminem includere in dialogo eorum, qui viverent ed qui cribis demerari a Varrone,ω magni illum aestimare,cos cossieci cr absolui,nescio quam bene

28쪽

m ACADEMIA. ν'

bene sed ita accurate,ut nihil possit sius xv. His igitur de caussis Academica

disputatio a Catulo & Lucullo ad M. Terentinum Varronem translao est, in qua quae ratio personarum dignitasque sit, idem Cicero in uiri epistolis ostenditi cademiam aitAmnem quaestionem libris quatuor absolini: in eis quae erant aras.-ληψι praeclare collectu ab Antiocho, Varroni aevi ad ea ipse restondeo: tu es tertius in siermone noctra: si cottam-nnonem fescissem lutes distulantes,ut a te proximis literis admonestri meum κώφὸμικάσωπον esset: hoc in antiquis persenissuauitest, ut Heraclides tu multis, renos sex libris de Republica ecimus. Cum hoc opus iam consed m&absolutum esset, an Varronis nomine ederet in luce, an de dialoξo Uar- ronem detraheret, personasque inutaret, Cicero diu multumque dubitauit,ut ipse testis est in epistolis ad Atticum: Ecce, in ciuit tuae literae Ibidem. de Varrone. nemini visa est aptior amneχμὰ ratio, sed tamen velimscribo, purciatne tibi ad illum: deinde si placebit, hoc ne potissmtim. Et alibi , Illud e- Libra iI. tiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod seris simus. etsi etiam aliquid ad te pertinet: na, cito te ei dialogo adiunt tum esse. tertium opinor igitur comeremtis, etsi nomina iamfacta vel induci, vel mutari possunt. Causam suae dubitationis aliquot in locis tacet,ut, De Varrone Ibidem. no sine cassa quid tibi placeat, diligerer exquiro: Occuriat mihi quae lased ea cosram: te autem οἰομε pio intexui, fuciam, proximis enim literis primum id te non nolle cognoui. Et alio loco. Varronis mulatque te videro videbitur, nitim. mittam: quid autem dubitarini,cum te videro,sicies. Se tamen quadam epistola se graue iudicium Varronis de hae Academica di utatione vereri significat: Volo, in vati, Varronem, risertim cum ille desideret sed est,ut

quaerenti ortasse vel hoc, meas partes in his libris copiosius defessas esse, quam suas. quod tame me hercule intelliges non esse, si quando in Epirum veneris: iamnunc flexionis epistolis cedimus, sita tamen non destero probatum iri Varroni,

or id quoniam impensam fecimtis in Macrocola, facili patior teneri sed etiam

eis etia dico, tuo periculoset quare,si dubitus,ad Brutum timnstamus est enimis quos Antiochius. O Academia volatica. 8c sui simile, modo huc, ino. do illuciEos libros pri inu Roma misit, nec tantu librariis Attici describendi potestate fecit, sed etiam tote editione Attici iudicio arbitrioque permisiti quid ego de Varrone rescribam διφειρι unt in tua potestate, Libro II. ad uid egeris, id probabo,nec tamen ta Δοι- re, M. quid enim essed is quam res -- illa probaretur, magis verebar sed quoniam tusiuscipis, in alteram aurem. Et Ibidem. alia epi stola, Ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varra. nem Jed tameu expedio quid ad ea, quae fcris ad te, primum quid intellexeris eum desiderare a me .cἰm ipsi homo πολι εας αύ- ω nunquam me lacessisset: deinde quam nῖν mali. Hortensum minus,aut eos aut de j publica is quuntur. Plane haec vidi explices velim, imprimis maneone in sententia, ut

mittam ad eum quaesiis ipsi, an nihil necesse putes.sed haec corant. Quanta autem accuratione & diligentia quatuor Academicos libros limatos edi id . i. derit, iisdem epistolis indicat, Vt legi, inquit,turaliteras, de Varrone tuni is . c

29쪽

quam ερμπιον arripui: aptius esse ad id ilosophiae genus nihil potuit, quo illi

maxime inibi delectari videtur, easI partes ut non sim constemius, dissuperior mea caussa videatur:sunt enim vehementer πιθανα Antiochia,quae diligenter a me expressa acumen habeant λntiochi,nitorem orationis nostrum, simodo saliquis in nobis. Et at lo loco, Libri quidem ita exierunt,ni orte me communis eιλ struet ab decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. Tu illum iacturam feres aequo animo, quod illa, iube habes de cademici rursu aes ripi unt, multo tame haec erunt1plendidionu,breuiora,meliora. De quatuor Academicis libris Dagmentum duntaxat primi hac nostra aetate residuum est, in quo primum captata sermonis occasione.quaestio statim disputatur,an Latinὸ philosophandum sit,deinde veteris Acadminiae explicatio, eiusque a Peripateticis primum, deinde a Stoicis iacta correctio traditur, reliqua disputatio primi libri, triumq; proximorum

desideratur.

M. T. Cic.

30쪽

M. Tuli, Ciceronis

ACADEMICARUM

Quaestionum liber primus,ab Audomaro

Talaeo explicatuS.

N fumano nuper quum mecum triacua nocter esset, nuntiatum est nobis a Irctaarrone ,*enisse eum Roma pridie v

Istera, ,nisi de , Ῥi essus esset, continuo ad nos venturum uisse. Quod suum au

digemus, nullam moram interponendam putauimus,quin videremus hominem nobiscum m nudi s rissem, στα flate amicitiae coniunctum. Ita a confestim ad eum ireperreximus,paulumi quum eius *issa abessemus, ipsum ad nos

venientem vidimus,ais illum complexi t mos amicorum cibaris eum lonρο interuallo ad uam villam reduximus.

Cumanum Ciceronis villa fuit non procul a Cumis oppido Lucaniae, cui vieina eiusdem nominis v:lla Varronis erat.Occasionem autem dialogi qui seqαitur,attulit tum Varronis adtactus in suum Cumanum , tum profectio Ciceronis& Attici ad Varronem doci stimum simul Samicis sinum homine salutandum, tum Varronis ad , trumque venientem festinatio, tum mutuus & plenus amoris complexu tum locus irie Varronis ad philosophandum aptis limus: quae omnia ut breuiter,ita congruenter ad apparatum termonis ficta dela iptaq; sunt.

Vc pauca primo, atque e percontantibus nobis, oesiquidsorte Roma noui, Etticus. ' Omitte isea quae nec

audiresine molisiapossumus, quas, inquit, γ q aere potius ecquid ipse noui Silent enim Aulius musae taurronis uamsolebant . nec tamen istum cessare,sed celare quae si Lat,existimo. ' Minime vero,inquit ille. intemperatis enim

arbitror esse'ibere, quod occultari *elit. Sed habeo opus magniι in manibus,quod iampridem ad hunc eu i um me

manum ciere mas

SEARCH

MENU NAVIGATION