Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

GArt. 2

Anima vegetativa est forma substantialis , ex qua Potentiae nutritiua augmenta tiua , & generativa oriuntur , seu princi pium mediatum , quo res nutrituT , augetur , Sc generat. Quod non ita accipiendum , Ut tres illae potentiae reperiantur in omnibus viventibus ; sed ita ut tres illae facultates perfectioribus Viventibus conueniant, aut certe nulli nisi viventi competant.

Is ordo ponitur inter dictas tres potentias , Ut nutritiua praecedat , sequatur augmentativa, ac ultimo loco generativa Pr ducatur et secundum autem ordinem dignitatis ita inter se comparantur , Ut nutritio Praestet augmentationi , Sc generatio v-tramque praecedat. Potentiae animae vegetatiuae inter se distinguntur ratione, seu formaliter. Probabilius videtur eandem reaIiter potentiam animae vegetatiuae, simul esse nutritiuam , augmentativam , & generati

Potentia nutritiua est facultas Vitalis ν' qua alimentum conuertitur in substantiam aliti. Ea autem in viventibus est facultas dcalore distincta: Eiusque necessitas en eo petitur, quod per actionem caloris naturalis , substantia viventis paulatim consumi tur, & deperditur. Potentia nutritiua debet esse diffusa per

omnes partes animatas corporiS. Facultates potentiae nutritiue Variae sunt, ac maxime quatuor. Attractiva, retentiuas. Concoctiva, expulsiva.

Certum videtur alimentum viventis d

672쪽

Bere esse substantiam corpoream. Non tamen omnis substantia corporea habet rationem alimenti. Ex quibusdam elementis, quaIta apud nos sunt, aliquod vivens potest nutriri. Potentia augmentativa est facultas vitalis, qua vivens suscepto intus alimento, acquirit maiorem quantitatem, quam ante haberet Accretio fit per omnes partes Viventis. Accretio propriε sumpta non durat toto vitae tempore. Probabile est accretionem viventis non fieri nisi successive. Homo idem omnino remanet ratione

animae.

Nullum omnino vivens corporeum ita manet idem toto Vitae tempore , Ut semper seruet easdem partes materiae, & formae ,

duas in primo ortu habuit , & nullas alias

e nouo acquitat.

Etsi viventia non seruent Per totam vitam , identitatem illam stricte sumptam, dicuntur tamen eadem perseuerare, quoad aequivalentiam , & continuatio-

Probabilius ii sentiunt qui raritatem Art. r. α densitatem nihil aliud esse putant,quam

modum aliquem , quo res se habet ad locum , ita Vt per rarefactionem res acquirat tantum quendam modum dilatationis; quo magis fit extensa ad Iocum, quam prius esint; per condensationem Vero acquirat modum quendam constrictionis , quo illius Parira comprimantur, minusque loci occupent.

673쪽

An. 6. Rebus viventibus praefixi sunt certi teramini magnitudinis quos praetergredi non possint, & certi termini paruitatis , infra

quos consistere non possint. Magnitudinis & paruitatis termini non sunt iidem termini in omnibus viventibus; sed varij, iuxta cuiusque speciei statum Meonditionem t ij autem termini certo determinari non possitnt ; cum inter indiuidua cuiuilibet speciei, alia maiori, alia minori quantitate sint praedita. Certum videtur res in animatas non habere ex natura sua praefixoS certos terminos magnitudiniS, Ultra quos extendi non possint:& probabilius est non habere etiam terminos paruitatis,infra quos non possint ex se consistere. Art. 7. Potentia generativa est facultas animae vegetatiuae, qua Viventia producunt alia

uiuentia sibi similia , quoad speciem aur

Potentia generativa non est in semine , sed in ipso generante. Nec est proprie , α formaliter per totum corpus viventis di fusa , sed ad certam partem illius determinata. Est autem partim in patre, partim ia

m atre.

Generatio actualis ut est viventium propria , est origo viventis a Vivente coniuncto , in similitudinem naturae specificae. Ad generationem viventis proprie dictam, duo requiruntur. I. Vt reS genita formaliter ex Vi generationis , sit similis principio producenti. a. ut id sit saltem iaaatione specifica.

Diuitiatio by Cooste

674쪽

PHYSICAE. EN CAP. IV. ANima sensitiva est forma substantia. iis .

lis,qia aliquid constituitur in ratio- ' ne animalis.' Potentiae senfitiuae ad tria genera reducuntur , nempe ad Potentiam cognosciti. uam, appetitiuam,& loco motivam. Potentiae sensitiuae in varias species pos- . sunt sub diuidi. Sensus est Potentia agens, necnon 3c patiens.

obiectum sensibile est illud omne quod sensu aliquo pereipi potest. Duobus modis ' potest considerari obiectum sen fibile. Maiasterialiter , &formaliter. Sub priori consideratione nonnullis conditionibus debre esse assedium ut sensu percipi possit. In primis debet esse aliquid reale , debet etiam

esse res corporea, ae fingularis. Sensus externus non potest naturaliter retri, nisi circa obiectum praesens: potest tamen supernaturaliter. obiectum sensibile formaliter spectatum ex natura sua aliquatenus ad sensum ordinatur, ae eatenus dici potest sensibile. Ordo autem eiusmodi non est essentialis otiisiecto

obiectum senfibile duplex est. Sensibile per se, re per accidens. Senfibile per se aliud est proprium liud

est commune.

Senfibile proprium est quintuplex , iuxta numerum sensuum externorum: sensibi is commune est etiam quintuplex:

Physica. 32 e

675쪽

ν. - .

Pe motusa quies, quantitas, numerus & E-

gura.

Nulla est admittenda species a sensibili communi Urta,qua illud di stinguatur a specie sensibilis propch. . n. q. Admittendae sunt species intention tes, in quibus intelligitur imago aliqua ab Obiecto externo diffusa, per quam potentiae reptaesentetur, etsi ipsa non percipi

Probabilius est omnes lenius tam Inter-DOS,quam externos, mediante specie,obiectum suum percipere. Species sensibiles non sunt substantiar. sed accidentia ad genus. qualutatis spectaci

Species intentionales a nonnullas reduacuntur ad primam speciem qualitatis,neminpe ad habitum & aispositionem , ab alii vero , quod videtur probabilius , ad se cundam , nempe ad potentiam natura,' speetes sensibiles sunt qualitates diue

sae rationis a qualitatibus quas repraesen- Species sensibiles sunt qualitates corporeae, & quod entitatem extensae, seu diuiss-biles: nec non,& capaces intensionis & remissionis. Species intentionales ex communI senistentia non cadunt sub sensum ; sed tantum sunt medium, quo obiectum cognos

citur. -

et , Species sensibiles concurrunt effective ' afl sentationem, cum potentia sensitiva, itan ambae sint causae partiales,quae simul tum

676쪽

ctae constituunt unam causam totalem, Madaequatam sensationiS. Species sensibiles recipiuntur non tantum in medio, sed etiam in ipsis sensi-hus.

Sensuum externorum sensibiles species Producuntur a propriis obiectis. Probabilior est species aliquorum sensuum procedere omnes immediate a suo obiecto, non tamen omnium. Species sensibiles ab obiecto ita prod Cuntur , ut tota a toto obiecto , & pars a parte illius pendeat. Species externae, eae saltem quibus fievisio, pendent ab obiecto quoad eonseruationem actualem,ita ut eo dcstructo,& ab- Iato statim evanescant, non tamen specie. internaea

EX CAP. V. OVinque vulgo assignantur sensuum

externorum species, nempe visuS , auditus,odoratus,gustus & tactus. Probabilius videtur alios sonsus externos specie distinctos a praedictis diuinitus creari posse,quibuS percipiantur alia obiecta, quae a nullo eX praedictis sensibus cognosci possunt. Senius externi eiusdem appellationis non sunt essentialiter , seu specifice perfectiores in homine , quim in Brotis. imis a plerisque animalibus superatur homo,quo ad permionem quorumdam sensuum accidentariam.

Obiectum visibile positum supra visura Physica. E e G

677쪽

TAE SES

non potest videri, adeoque indiget aliquin

medio, ut videatur. Q uoad alios vero senissus externos, probabile est , sensibile positum supra sensum facere sensationem , sic que non indigere medio , Ut cognoscature non tamen negatur quin sentatio fieri possit in tactu per aliquod medium exteris

Medium in sensationibus duplex est:medium, quo , & per quod. Illud est species

intentionalis. Istud duplex est. Externum M internum. Externum est illud quod a sensu separatum mediat inter illum & Obiectum. Internum est illud, quod realiter sensui coniunctum est. Vehemens sensibile laedit sensum , quatenus in eo causat qualitatem aliquam rea tem & Physicam, illius temperamento mi nime congruentem. Potest etiam laedere quatenus est sensibile, movetque sensum per species intentionales. obiectum visus est quicquid oculo Vide- .ri potest, praesertim Vero lumen, & colores inter obiecta visus numerari possunt. Dubitati non potest quin lumen a visupercipiatur,adeoque sit obiectum illius par. tiale: non est autem lumen corpus aliquod, nee tantum recipitur intra corpus dia- Phanum; sed etiam extremitatem corporis opaci realiter attingit. Color ex Aristotele definitur quod mouet actu perspicuum, Vel extremitas Perspicui in corpore terminato. Etsi sint quidam colores tantum apparentes, ii luce non distincti, fatendum tamen

a xi alios colorra veros, qui a luce distin-

678쪽

glluntur, 3c non ab ea producuntur , nec conseruantur. Oriuntur autem iuxta mentem Aristotelis , ex mixtione primarum qualitatum , ita ut iuxta varium earum temperamentum, diuersi colores orian rur. Hoc tamen difficultate non vacat.

Visio fit in oculi pupilla , seu humore

chrystallino, non autem in aliis partibus. 'Negari non potest, quin lumen aliquomodo requiratur ex parte obiecti colorati : & esse conditionem sine qua speciem suam non immitteret , adeoque non Vida

retur.

Probabilius videtur non esse necessariam nitem totius medij illustrationem, ut color videatur. Obiectum auditus est sonus, nillil prae- rL D

Sonus fit ex motu , & collisione corporum,non tamen est motus ; cum autem dicitur motus ab Aristotele, id non formaliter, sed causaliter intelligendum est. Sonus reponendus est in genere qualitatis, & ad tertiam illius speciem reducenis

Ex nonnullorum sententia sonus est qualitas successu a , non tamen Videtur repugnare, quod breuem aliquam Permanentiam in suo esse habeat. Non modo aer; sed etiam aqua, est medium aptum ad deferendas species soni, quas etiam probabile est transire posse per corpus solidum. Sonus transit ad auditum per speciem

soni praeteriti usque ad illum diffusam. Aer innatu3 intra aruis tympanii inclusus

679쪽

est subiectum proximum in quo fit auditio. Obi ectum olfactus est odol ,isque solus.

Ex communi lententia odor cit qualitas secunda ex temperamento quatuor primarum qualitat rim otia , ita Vt vi caloria externi humidum comprehendatur,seu superetur a sicco. Non tamen inde odorum origo certa est, cum varia mixta reperianis tur , in quibus humiditas comprehenditura sicci tries quae tamen nullum aut valde exiguum odorem emittunt , alia vero econtra, in quibus siecitas superatur ab hu .miditate , quae tamen eximium odorem eis mittunt.

Duobus modis potest odor diffundi per

aerem ; nempe realiter, dc intentionaliter. organum olfactus est intra nasum 3 o doratus autem est in duabus carunculis mammiliaribus , quae in superiori parte nasi versus cauitates oculorum IePeri u

tura

obiectum proprium, & adaequatum gustus est sapor. Saporis materia humidum aqueum , αfiecum terreum, calore ad certam tempe.riem permixta.

Subiectum, seu organum gustus est praecipue lingua, isque sensus maxime viget in cuspide linguae. Obiectum tactus in genere dici potest tactile Qualitates primae a tactu percipi possunta siue in obiecto existant, siue in ipso senso.

Or a mim tactus ex probabiliori senten' ita est caro & neruuἔa

680쪽

A nonnullia suinque sensus interni admittuntur , ab allia quatuor , ab aliis tres, ab aliis duo , ab alii a denique , quorum sententia magi1 arridet, Unicus dunta4

xat.

obiecta omnium sensuum externorum sensu interno percipiuntur , adeoque spectant ad illius obiectum. Satis probile videtur actus sensuum existernorum per internum cognosci. Probabilius videtur in obiecto per sensum internum cognosci rationes aliquas insensatas,seu quae per sensua externos non percipiuntur. Sensus internus non potest percipere suos actus proprios, nec negationeS. Species sensus interni distinguuntur speciebus sensuum raternorum Cettum videtur sensum internum non residere in corde; sed in cerebro. Incertumeimen in qua cerebri parte constituendus sit. Datur appetitus sensitivus. Appetitus sensitiuus est facultas anima lis , quae ex praeuia cognitione phantasiae sertur in obiectum sensibile. Idem est realiter appetitus concupiscibilis fimul Se irateibilis. Licet enim reperiaintur aliqua distinctio rationis, inter obiecta sormalia appetitus concupiscibilis & iraia cibilia, ea non iusticit ut appetitu S concu-

SEARCH

MENU NAVIGATION