Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

test diuidi in obiectivam & subiectivam.

Cuilibet potentiae respondet suus actus. Potentiae activae respondet actio, seu ope- Tatio, obiectivae actus entitativus , subiectivae actus formalis,seu forma, siue substantialis , seu accidentalis. Potentia passiua non distinguitur realitex

a materia.

Potentia est de essentia materiae. Materiae, etsi sit substantia , non repugnat essentialis respectus ad aliud. In materia non tantum ponitur potentia, seu aptitudo ad formas; sed etiam appetitus naturalis ad illas, qui non distinguitur realiter a potentia , & aeque late patet. Variae qualitates , seu proprietates materiae assignari possunt. I. est quod fit quanta, seu quantitate praedita. 2. quod sit una quoad speciem in rebus omnibus sublunaribuS,non autem quoad numerum. 3. quod

sit ingenerabilis & incorruptibilis. 4. quod materia etsi in se sit ingenerabilis,& incorruptibilis; est tamen causa generationis SccorruptioniS rerum.

Nota materiam esse incorruptibilem res. Pectu agentium naturalium ; esse tamen corruptibilem respectu Dei.

EX CAP. III. FORMA substantialis in compositis na

turalibus necessario admittenda est , quia si in composito naturali nulla esset forma substantialis , laqucretur omnia composita naturalia esse entia per accides, re nullam esse substantialem distinctionem inter illa : tum quia frustra admitteretur materia in Ierum natura, cum illa essen-

642쪽

ti aliter sit imperfecta , & dicat ordinem

intrinsecum ad formam substantialem , ut cum illa constituat compositum substantiat C. Forma corporea est in materia tanquam illius compars , & pars compositi, idque sufficit ut non sit accidens ; esto nequeat naturae viribus existere sine materia. Forma definitur ab Aristotele,quod quid Mn. t. erat esse , s eu ratio essentiae. Clarius autem definiri potest , actus subinstantialis unum per se cum materia consti

tuens.

Forma est amis primus, quia materia illam primo respicit, & reliqua in ordine ad illam , unde etsi quoad executionem non sit primus actus respectu materiae , est tamen primus quoad intensionem & pcr-fectionem aDiscrimen est inter animam rationalem, v& formas corporeas , quod illa sit independenter a materia , & ex nihilo creetur; istae vero fiunt dependenter a materia, &ex illa educuntur. Formae corporeae antequam producantur, non existunt actu & formaliter in materia , nec tantum in virtute , & potentia causae efficientis a qua producuntur ; sed fiunt per eductionem e potentia illa materiae in qua virtualiter continentur. Formae quae educuntur e materia , non possunt naturaliter existere sine illa , ac proinde si diuinitus extra materiam con seruentur , cum habeant entitates realiter distinctas, nouo indigent in fluxu, ut sic se- Paratae existant.

Eormae omnes substantialeS corporeae a 4.

643쪽

quae vi agentium naturalium producuntula educuntur de potentia mateIIae. Probabilius est formas coelorum, & elementorum ex materia fuisse eductas.

Dupliciter potest intelligi plures esse formas substantiales in uno composito,Vel ita ut una sit totalis , & aliae partiales , Vel ita. ut quaelibet sit totalis. Non est admittenda in compositis naturalibus forma aliqua corporeitatis , a PIG-priis eorum larmis distincta. Non rcpugnat spectata potentia Dei absoluta, quod plures formae substantiales si εmul constituantur in eadem materia. Admittenda est priuatio. Privatio non est merum enS rationiS,neque purum nihil. Vnitas & distinctio priuationisi recte emplicatur per ordinem ad unitatem , α d stinctionem formae oppositae.

EX CAP. IV. NO κγN naturae variis modis sumi tur apud Philosophos ; sed duobus

praecipue. I. late pro cuiusque rei essentia & quidditate. r. stricte pro entitate intrinseca compositi substantialis. Entitas compositi 1ubstantialis duobus modis considerari potest. I. ut constat ex partibus totum constituentibus. 2. Vt est principium internum operationum. Natura nihil aliud est quam principium causa motuS,& quietis eius in quo est primo & per se, re non secundum accidens. Haec autem definitio est naturae essentialisia

. Ratio napurae sic explicata est rei euctitiiε.

644쪽

Privatio sub nomine , & ratione naturae

mori comprehenditur. Ratio naturae materiae competit, & etiam formae, ut habet rationem causae for

malis , & si spectetur ut est principium Ο- PCrativum in agente in quo est: nec non &causae finali. Ratio naturae non dicitur primario de substantia completa. Ars duobus modis considerari potest. I. quatenus est habitus intellectualis quo opera artificiosa diriguntur. 2.qUatenus summitur pro ipsis operibus arte confictis. Definitio naturae superius assignata noneompetit arti, utroque modo 1upradicto spectatae. Ars non modo non est natura , Verum etiam longe ab illa differt; tum quoad entitatem, tum quoad materiam, tum quoad formam , tum quoad effectum : pleraeque tamen conuenientiae inter naturam , & artem vulgo assignantur. Armutem imitatur& perficit naturam ; non tamen potest Visua & per se opera naturalia ; scd tantiim applicando activa passi uis. EX CAP. V.

Post το quod dubium non est , quod ...

forma substantialis spectet ad essen- ' etiam compositi. & quod ut minimum illa ementia compositi praecipue petatur a

forma tanquam a parte nobiliori,quae habet rationem actus , cnm materia se habet vepura potentia Physica,eorum sententia vi detur probabilior qui docent non tant sim formam,sed etiam materia eme partem CD sentialem compositi naturalis Haec autem numero materia est de essentia compositi

Pamculari3,quod cum inuisama costituit.

645쪽

n. t. Ex materia & forma constituitur compositum,mediante aliquo modo unionis ab iis distincto. Vnus modus Vnionis sufficit in compo-fito. Modus autem ille quo compositum constituitur , non est subiective in toto composito , nec in forma, sed in sola ma

teria.

n. I. Materia & forma inter veras causas Physicas numerari debent.

Causa matcrialis definitur ab Aristotele, id e quo cum insit, aliquid sit. Causa vero formalis ab eodem definitur

quod quid erat esse,seu ratio essentiae. Communis effectus materiar & formae est compositum : non solum autem compositum est communis effectus materiae & Ax-

mar ; sed etiam forma materialis est effectus materiae, quatenus materia ad illius productioncm passu ε concurrit, eamque Iustentat: & materia est quodammodo e fectus formae, pia quoad entitatem Pro priam; sed quatenus in tali esse constitui

tura

Expulsio veteris formae est effectus priuatiuus nouae , idque in genere causae forinna aliS. Materia constituitur causa in adhu primo, per potentiam passivam quam habet : in

aetii vero secundo per receptionem actualem formae. Materia per eandem realiter causalitatem causat formam & compositum. Causalitas materiae erga animam rationalem est distinctae rationis ab ea quam ercet erga alias formas.

Fornia constituit ut causa in acta primo

646쪽

' per vim informativam quam habet r specta materiae, Sc in actu secundo per actua Iem informationem.

. Non potest Deus per se supplere defectum causae materiae in genere causae mate-xialis vel irmatis. Potest tamen in genere causae essicientis. Dubium non est quin totum seu compostum distinguatur realiter a singulis partihus per se , & sigillatim sumptis. Neque

etiam dubitatur quin totum distinguatur ab omnibus partibus fine unione conside ratis ; non est autem admittenda entitas TeatiS a partibus , Ut unitis , realiter distincta: sed distinctio aliqua rationis inter Par tes unitaS, & totum.

EX C A P. V I. RAτio formalis quantitatis non con

sistit in eo quod tribuat partes integrantes, seu entitatiuas, substantiae materiali quam assicit, nec in eo quod tri-huat substantiae extensionem in toto,seu in ordine ad se ; nec etiam in eo quod quomodocumque tribuat substantiae materiali extensionem ad locum , seu spatium. Ratio item formalis quantitatis non in eo posita est ut actu locum occupet & repleat , ita ut unum corpus aliud ab eodem spatio necessiario expellat, vel Vna parS eiusdem corporis , aliam partem , nec ponenda est in ratione mensuret , siue activae, siue passiuae , nec etiam consistit in diuisibilitate in partes integrantes seu extensionis ; sed in eo quod sit accidens loci repletiuum , adeo que formalis illius affectus est, ut substantiae materiali, cui inhqret,

647쪽

tribuat proximam aptitudinem essendi in loco repletive. Quantitas distinguitur realiter a substa tia , aliisque accidentibus. Partes duplicis generis in continuo concipi possunt. Aliae diuisibiles, aliae in diuisibileS. Continuum non constat ex solis indiuisibilibus; sed ex partibus diuisibilibus,& in iter se actu distinctis. Admittuntur in continuo quςdam indiuisibilia tum continuatiua,tum terminativa. Duobus autem modis potest intelIigi haec indivisibilia esse in cotinuo. I. positivo& formaliter. a. negative & formaliter. Non sunt ponenda in continuo indiuisibilia aliqua positiva. Infinitum ex Aristot. nihil aliud est, quam id quod non habet finem,uel terminumet seu id a quo aliquid semper sumere licet. Dupliciter aliquid potest dici infinitum.

I. essentialiter. 2. accidentaliter. Numerus simpliciter infinitus lapidum , hominum , aliarumve rerum , repugnat. Non potest dari infinitum secundiim e tensionem,uel intensionem.

EX CAP. VII. LO cvs ex Aristotele est terminus pri

mus corporiS continentis immobilis 3 vel usitatius. Locus est superficies corporis contineri tis immobilis , prima. Locus absolute est immobilis. Nullum est corpus, quod locum aliquem

non occupet.

Res potest este in loco duobus modis,n - , se circumscriptiue,& non circumscriptive.

648쪽

Certum est apud OmneS, nullum corpus esse posse naturaliter in duobus locis , potest tamen virtute diuina poni simul in pluribus locis cireumscriptive. . '' clione rei conuenientes sunt in duplic1 differentia; aliae enim a loco sunt dependentes , aliae independentes. Rursus istae vel sunt rei connaturaleS , vel aduentitiae , & extrinseca . Attributa a certo loco dependentia, sunt

tantum In corpore Ibi constituto , non autem in ullo alibi posito. Corpus in duobus iocis positum habet utrobique eadem accidentia intrinseca dccon naturalia.

t Non repugnat quod corpus habeat in

mo loco quaedam accidentia absoluta αextrinseca, quibus caret in alio. corpus Potest corrumpi in uno lo- eo , & saluum manere in alio , & elicere aliquam actionem in uno loco , quam non esici et in alio.

Dubium non est quin plures res spiritua- es possint esse simul in eodem loco. Cer-lum quoque est plura entia materialia pos-le simul reperiri in eodem loco. Duae res distinistis quantitatibus praedita ton possunt constitui naturaliter in eodem

loco; possunt tamen supernaturaliter. vacuum duobus modis sumi potest. I. pro atIo Inana,in quo nullu est eorpus. Quo Rodo spatia imaginaria, quae supra coelOS dmittuntur, Vacuum appellari possimi. a. pro loco nullo corpore repleto.

Non datur de facto vacuum posteriori

modo sumptum in rerum natura.

Motus no naturales qui fiunt ad impedie-- vacuu,reserendi sunt in autuore natuIae. n. I. Art. 4 4

649쪽

Negari non potest quin Deus extraord1narie possit inducere vacuum, imo non videtur abiblute repugnare , quod ab aliqua

creatura non possit.

an. s. Motus localis fieri potest in vacuo Iate sumpto pro inanitate , nullo corpore circumfusa ; nec non & motus grauium , Scleuium fieri possunt in vacuo striine sumpto , pro inanitate intra corpuS contenta ssi daretur.

n. 6 . Motus localis fieri non potest in Vacuo, in instanti.

EX CAP. VIII. MOτVs est actus eius quod potestais

te est,quatenus tale est. Vel molux est actus entis in potentia quat nus in potentia. Probabile est definitionem allatam motus , conuenire etiam mutationibus simulotan eis, seu instantaneis. - Datur per se motus stricte sumptus as quantitatem, qualitatem & v bi: adeoque dantur tres species motuS , nempe accretio , alteratio, & latio , seu motus localis; non tamen ad substantiam, nec ad reliquas categorias. Arri Motus alter a locali non distinguitur sola ratione a termino per eum producto. Motus non distinguitur a termino ut res

a re.

Motus est subiective in mobili , & ab eo

ut minimum modaliter distinguitur. Vnitas generica & specifica motus λ maliter spectati , quatenus est successiua acquisitio λrmae,seu tendestia subiecti ad terminum , non sumitur ab agente , vel ἐpatiente seu mobili,neque a tempore.

650쪽

Vnitas specifica motus sumitur a termina

id quem. Ad unitatem numericam motus requiritur unitas mobilis, temporis & formae a

quisitae, seu termini ad quem. Dato quod sit dupleue mobile speeie distinctum , & discontinuum, gratis amrmatur, non nisi unicum numero motum in eo reperiri. Ad unitatem numericam motus formaliter spectati, Ut motuS est,non requIritur V-nitas motoris.

Motus ut distinguitura mutatione, est quid successivum. Non tantum partium successio; sed etiam earum continuitas ad motum spectat. Probabilius videtur successionem non spectare absolute ad essentiam motus. Conistinuitas autem, absolute loquendo, non est de illius essentia,spectat tamen ad essentiam motus localis. Motuum contrarietaS,illa e. g. quae recipitur inter frigefactionem & calefactionem, non sumitur a terminis a quibus , sed a terminis ad quOS. Idem potest simul moueri motibus contrariis, si unus motus sit per se, & alius per accidens. Id potest etiam contingere in motibus per se, secundum diuersas parte ut si quis una manu calefiat, alia frigefiat. Partem eandem non in gradibus intensis,

sed in remissis, posse calefieti, & frigefieri, non videtur impossibile.

SEARCH

MENU NAVIGATION