장음표시 사용
121쪽
- 102 labes oppidum incolebant. cum cognovissent. serendam non putarunt. Itaque unitas noctis itinere facto, ad Bethsan silentio perveniunt. Sauli filiorumque eius cadavera clam de muro ablata in urbem suam reserunt. C P ribus crematis, quae ab igni relicta sunt. honorifice s pelierunt ij. Dum haec ita aguntur, David Amalecitas eos, qui Sicelegam incenderant . persecutus atque ultus est. Tertio autem dic, cum esset ex ea expeditione r versus, ad se venire videt adolescentem quemdam Amalecitam. Is . Missis vestimentis, Pulvere conspersus Saulum regem sese occidisse ex eiusque castris aufugisse simulans, ad hunc illius diadema armillamque detulit. David incredibili moerore amictus . cum Sauli Ionatha que mortem usque ad vesperam ieiunus deplorasset.
Primum quidem videndum est. quomodo singulare illud sacri scriptoris dictum explicemus: Et conse Ii sunt eum Saulum) iaculatores. piri sagittarii: et pulneratus est vehementer. 0uod mirum in eo videtur, id est, quod iaculatores. verbis adiunctis: piri sagittarii. accuratius definiuntur δ). Quorsum illa quidem repetitio Auctor ille qui gravissimas res tam breviter, tam strictim explicare solet, quid est . quod non aut iaculatores aut viros sagittarios posuit 2 quid. quod alterutrum satisfacere sententiae suae non putavit 7 An illud sibi pro-POsuit, ut altero armorum genus cohortemque militum. altero stirpem gentem nationem indicaretp Η , credo. ita se habere confitendum est. aut tota res omnino P linquenda. Et profecto alterum illud: homines sagittarii.
122쪽
- 103 ad significandam certam quamdam gentem mihi quidem videtur esse aptissimum. Erat enim quaedam gens, Amalecitas dico. in sagittariorum arte persectissima. Ob eamque causam et notissima omnibus Asiae populis et maxime terribilis. Hanc igitur sanctus ille scriptor, qui ex peccato poenaque Sauli virissimum dolorem percepit, salvo veritatis officio. significare Potius. quam nomine appellare maluit, ut acerbitatem rei. quantum Posset, nominis lenitate mitigaret.
Praeterea quod barbari illi Sauli filiorumque cadavera in urbem Bethsan detulisse traduntur, certissimo argumento est, eos fuisse Amalecitas. Erat enim ea in horum finibus urbs nobilissima. Postremo si res gestae quomodo enarratae sint paulo accuratius considerantur, Perspicuum est. adolescentem, qui se et advenae filium esse et sugisse ex Israelit rum castris simulavit . unum fuisse ex eis, qui, quo die pugnatum est. Saulum regem Persecuti Sunt, P stridie autem spoliaverunt mortuum. Hic cum Davidemcontra Saulum proficiscentem vidisset. in eam spem adductus est. Sese magna praemia accepturum i), si mortis nuntius cum regali hus insignibus primus ad eum gratulatum venisset. Hic igitur . qui Saulum primus ostendisse videtur, quoniam, ut scriptum videmus, Amalecita fuit: reliquos sagittarios, qui una cum eo victis spolia
detraxerunt. Amalecitas suisse necesse est. Postquam . qui Saulum regem ad mortem ursisse traduntur. Amalecitas fuisse demonstratum est: in utramque Partem animum convertere considerareque et praeterita et sutura decet. Si quae illius tristissimae morti
antecesserunt, respicere voluerimus: non poterimus,
quin iustissimam dei voluntatem neque ullis humanis
123쪽
coniecturis assequendam vel admiremur vel adoremus. Quibus enim Saulus, contra atque imperatum erat. Par
cendum putaverat, eis ipse a deo interficiendus traditus est. Sin quae post scelestum illud ac nefarium Sauli regis Ionathaeque suspendium acta sunt. animo pio et a praeiudicatis libero contemplati fuerimus: et divinam iustitiam; quae peccatores de iustis saepius triumphare non patitur, laudibus debebimus esserre. et Estherae naturam moresque a quorumdam vituperationibus liberare. 0uum enim regina illa tradatur ab Assuero petivisse . nulla addita huius rei ratione, ut decem Amanis filios priore vindicationis die Occisos, altero suspendere liceret ): suerunt, qui crudelitatis inhumanitatisque n tam illi inurere . quam causas rerum antecesSione uerequirere mallent. Sed ut verum de hac re iudicium esse possit, sciendum est. Estheram ex Cis Amanem ex Amalecitis esse progenitum: neque ignorandum . quanta
ab istis illius filius contumelia, quanta ignominia sit assectus. Quis haec secum cogitans tam caeca animi tamque
esseminata mollitia esset . ut . poena Amanis filiis imp sita , notam ignominiamque illam de Sauli genere sublatam esse nollet 2 Quid vero2 Esthera mulier illa admirabilis, quae nihil antiquius habui l. quam ut maculam istam. quae Saulo uncto regi adspersa redundare in deum ipsum
visa est, omnino deleret . quis est, cui non propter eximiam magnanimitatem laudanda potius quam propter severitatem vituperanda videatur pHis expositis, de reliqua Amalecitarum historia di
seremus ex libris sacris haurienteq.
i) Esili. 9, 13. S. 2 Hieron. quaesit. hebrr. in libre. Parall. ad I. Parall. 16. 6: Domum eius Sauli pariter concidisse uicit, non ut non esset, de quibus fuit Mardochaeus.
124쪽
S. 18. De Idumaeorum rebus gestis Davide in Iudaea, Raetone in Armenia regnantibus i.
Ex eis. quae a nobis adhuc explicata sunt. satis apparet, Omnium Idumaicarum gentium Amalecitas et sortissimos suisse et potentissimos. Quod idilem ei ex Balaamis verbis, de quibus supra diximus, intelligi uir. et ex eo quod cum Edomis posteri enumerantur illi primum semper locum obtinent ij. Quum igitur cet ris populis virtute viribus opibus praestarent, lacile effecerunt, ut imperium in Idumaeos omnes consequerentur ac per temporis diuturnitatem obtinerent. Quae cum ita sint . vix dubitandum est, quin ex Amalecitis fuerint plerique eorum regum. qui in Idumaea a Moysis temporibus usque ad Saulum regnasse perhibentur γ). Postremus eorum in Genesis Paralipomenonque libris a pellatur Adad j. Hic. quum ad Sauli Iudaeorum regis
potest . quam quem a Samuele interfectum. Agagem n minatum videmus. Diversa autem Dominis scriptura ox eo orta est, quod iddem nomen alii vel 'Aγαγvel etiam 'Apronuntiare solebant. Hic autem non solum Idumaeos sed et Palaestinenses omnes et Sohae sub potestatem suam redegisse videtur. 0uum enim a Samuele occisus filium admodum puerum reliquisset. 83- trapae Palaestinenses ad eum ulciscendum hellum contra
Gen. 36, 40. s. I. Parall. 1, 5 l. 2 Gen. 36, 31. ss. I. Parall. I, 43.3 In Parall. l. e. Adad nomen verum, in Gen. l. e. Adar eOrruptum. 4) CL Gen. l. e. : Reges autem qui regnauerunt in terra Edom,
antequam haberent regem Ilii Israel fuerunt hi ete.
125쪽
- 106 Israelitas susceperunt. Λmalocitis igitur Idumaeis Palaestinensibusque coactis. ad montem Gelboe. ut diximus. feliciter pugnarunt. exercitum Iudaeorum in fugam. r gem ad mortem compulerunt. David autem, ubi primum ad regnum pervenit, facile intellexit, pacem Sese suis Parere numquam posse. uiri aut regnum Amalecitarum penitus delevisset aut gentem potius radicitus excidisset. Itaque bellum, quod iam antea cum quibusdam earum gentium strenue sortiterque gesserat, iterum suscipere atque ad finem perducere constituit. Ouum igitur, deo adiuvante. contra eos sortissime Pugnasset. SuPerassetque Omnes Agagis regis mortui satrapas i): per menses sex. quidquid ex Idumaeis ortum masculini sexus inveniri potuisset, necari trucidarique iussit j. Neque tamen ita. quod sibi proposuit. assecutus est . ut Amalecitas omnes omnino tolleret. Quibusdam enim eorum contigit. ut una cum Adade puerulo, cui iddem, quod patri, nomen erat, ex excidio illo sese subtraherent defugerentque in Aegyptum. Ibi Adad per multos annos comm
ratus atque a rege summis honoribus assectus, Post Vero, cum et Davidem et Ioahem, ducem militum, mortuos esse cognovisset. in Patriam reversus, veteres contra Iudaeos inimicitias renovavit ). Alii autem, qui, quo tempore reliqui caesi sunt, in latrociniis praedationibusque erant. Davide regnante Per diversas Asiae regiones vagabantur. Principem autem et patriam hi quidem hoc modo nacti sunt. Erat Sobaeorum rex Adad-eZar. qui primum quidem . si nominis significationem sequi licet. ab Adad Idumaeorum rege iudex et satrapa constitutus. Post vero, cum ille esset mortuus. nomen regis
126쪽
- l07 Pol talemque consecutus est. Hic, ut ceteri satrapae omnes, a Davide bello Iacessiius victus superatusquo est ij. Erat huic servus quidam Razon. qui, cum Calamitatem illam vel suturam vel faciam esse vid ret . ab eo descivit atque ad Amalecitas praedones, qui Davidis caedem devitaverant, ansugit. Is a suis. erat enim ut arbitror Amalecita. primo libenter receptus, Post Prin-
praedationibus versaretur, tamen ad tempus sese cum suis in Armeniam ad eam Amalecitarum Idumaeorumque coloniam recepit, cui iam antiquitus Balaam regis frater hariolus praefuisse videtur. Ibi cum liberum in-Victumque in suos principatum obtinuisset, post Davidis mortem Iudaeis Syriam eripuit regnumque Damascum transtulit ). Ita quidem lactum est, ut Iudaei, cum Davide regnante Amalecitis paulum superiores fuissent. Postea pro uno duos hostes acerbissimos nacti ab eis quasi includerentur. Erant enim a duabus partibus pedi luis eorum vexationibus expositi, a meridie quidem Adadis, qui in Idumaea, a septentrionibus vero Ramni S. qui in Armenia Syriaque regni sedem collocaverat.
Sed iam, ut solemus, historiae cursum interrumpere. et . quae necessaria videntur. do hoc loco animadvertere et notare placet. Magnum et ad posteriorem Amalecitarum historiam gravissimum factum est. quod in omni Idumaea a Davide concisi sunt mares omnes. Id leg
runt quidem multi: sed ad vitae institutionem quantam habuerit vim. nemo dum perpendit. Ex eo enim Pro funesta illa quae ex peccato originali genus humanum
127쪽
108 incessit depravatione apud virgines mulieresque mos quidam Ortus. postea consuetudine invaluit . qui tam nesarius. lam immanis et ita prorsus ad pecudum modum fuit, ut, quamquam ab omni esset antiquitate traditus. tamen hominibus nostris omnino incredibilis esse vid retur. Istum enim morem. istam consuetudinem dico. ut seminae in pugna sanguineque versantes nullis sese umquam maritis addicerent ad familiam constituendam.
sed ad libidines potius explendas alias diversasque nationes adirent. Sed haec quidem hoc loco. illa porro consideranda sunt verba, quibus auctor de Adade eo. qui transfugit in Aegyptum. loquitur. Dicit enim Adadem Idumaeum fuisse de semine regis. quod esset in Idumaea. Ex quo intelligitur, antiquam
fuisse nobilem regiamque Gagaeorum gentem, ex qua usque a vetustissimis temporibus reges sumi coepti essent. Comprobatur igitur, quod supra coniecimus, Ag gem. qui quidem primus eo nomine appellatus totius gentis auctor esset. Ogem fuisse Moysis aequalem. Praeterea hoc eodem loco verba quaedam exstant. quibus confirmari videntur ea, quae de latronibus deque Adad nomine diximus. Cum enim Ramnem a latronibus principem creatum regnum constituisse Damasci expositum est, adduntur haec: Eratque Razon adpersa ius Israeli cunctis diebus Salomonis. et hoc est malum Adad et Odium contra Israel. Quibus verbis. nisi fallor. significantur vel potius tamquam cognita supponuntur duo: unum. Ragonem latronesque suisse Gagaeos, ait rum. eos perstitisse in odiis inveteratis gentilibusque contra Israel inimicitiis. Denique quod sedem suam Amalecitae Da illis tempore in Armeniam transtulisse traduntur, id aliquantum ad disceptandam eam quaestionem valebit, quae de e rum apud Graecos Latinosque nomine sutura est. Diqitigeo by Cooste
128쪽
- 109 Iudaeorum historia omnis . cum eorum civitas a Davidis posteris gubernabatur, quasi continuatio quaedam seriesque est bellorum . quae variis vicissitudinibus gesta
sunt cum Amalecitis. cum Idumaeis eorumque sociis. Apud Palaestinenses, qui Amalecitis quondam Paru rant, post reditionem suam. Salomone regnante. Plurimum potuit Adad. Is . ut videtur. coniunctus cum illis veteres contra Iudaeos inimicitias renovasse traditur. Quod quomodo secerit. quae hel Ia et quo eventu gesserit, accurate expositum non est. Sunt tamen quaedam indicia, quibus apparet eum contra Salomonem repugnasse seliciter ij.
s. Is. De Amalecitarum rebus Taberemone et Benadade regibus .
Post Salomonis mortem, cum respublica in duas partes divisa est, Iudaei et Israelitae suos utrique hostes habebant, alteri Amalecitas, qui in Idumaea, alteri eos. qui in Armenia Syriaque regnum constituerant. Oua quidem in re non possum satis dei admirari voluntatem, quod, cum Iacobi filii inter se dissidebant. eodem tempore totidem in partes riavi posteri disiuncti sunt. Ν que Vero non mirum illud est, quod ludaei, a quibus
ad multorum cultum deorum seducohantur, ab eisdem semper castigati ad deum unum verumque redire cogebantur. Sed haec in universum: iam singula Persequamur.
RaZOnem. qui in Damascenis regnum occuPaveriat. secutus est filius raberemon γ). Is tolus suisse in eo videtur, ut imperium a Patre acceptum magis confirma-
129쪽
- 110 ret. Νeque tamen, quum Israelitarum regem perpetuis
cum Iudaeis dissidiis debilitatum fractumque videret. Sese temperare Potuit, quin . quod istis non invitis sacere licuit, ei quasdam urbes eriperet eumque ad Medus vel ad ditionem potius cogeret ij. Hoc mortuo, regnum suscepit Benadad. 0ui quum superiores hellandi cupiditate sortitudine audaciaque longe praecederet. finitimis gentibus omnibus subactis. Amalecitarum civitatem ad summam belli potentiaeque gloriam perduxit. Hic, quum a patre Samariae Patro
cinium accepisset. tamen ab Asa Iudaeorum rege rogatus magnoque auri argentique Pondere commotus est . ut
clientes suos non modo proderet sed eis etiam ipse hellum inserret. Ouum enim illum aegre ferre videret, quod a Baasa Israelitarum rege Bama urbs muniretur. Principes cum exercitu misit, qui tribum Νephthalis invaderent , agros depopularentur, vicos oppidaque diriperent. Quo facto. Baasam ab incepto opere desistere coegit. Asa autem ab Israelitis eorumque tutoribus ita quidem liberatus, sed ab Hanane propheta vehementer vituperatus est, quod auoeilium ab antiquissimo hoste
rtius. quam a deo Pelisisset. Epasisse enim ex eius manu exercitum regis Benadadis. futurumque esse. ut
Benadad, eum a rege Asa, quantum in templo et in domo regia auri argentique erat, accepis8el, Damascum urbem firmissimis moenibus cinxit ). Illud enim satis perspexit. nullum populum magnam in Asia po
tentiam nec assecutum nec assecuturum esse, nisi hah
rut urbem optime munitam. Illo Opere Persecto, equos
130쪽
constituit coemere . exercitum cogere. Currus omniaque
quae ad bellum pertinebant comParare. Quae cum ab eis. quibus imperata erant, optime administrata essent. finitimarum gentium reges triginta duos deinceps adortus sub suam potestatem redegit. ita tamen. ut regalem in suos quisque Potestatem retinerent, ipsi vero tamquam satrapae Subiecti essent. Deinde. satrapis convocatis. provinciis omnibus quam maximum potest militum numerum imperat, Israelitis bellum inserre constituit. Illi, ubi ingentem hostium exercitum appropinquare vident, Samariam confugiunt. milites in muris disponunt, urbem defendere Conantur. Achati autem, qui tunc regnum in Israelitis oblinebat.
quum cum suis resistere se Posse desperaret, Sese su
licere. mulieres filios aurum argentum omnia denique tradere statuit. Sed indicto senatus populique concilio ubi omnes alacres ad pugnandum videt. sententiam commutat, atque extrema Potius Patienda quam uxores liberosquo tradendos decernit. Quod . ut hostium regi mane renuntiatum est, suis ut urbem obsiderent imperat . ipse in tabernaculo cum satrapis potandi consuetudini indulgere coepit. Achab interim a propheta quodam divinitus confirmatus. meridie Princi s Pr vinciarum cum ducentis triginta duobus militibus ex urbe progredi, reliquorum milia septem sequi iubet.
Benadad temulentus suorum multitudine fretus. hostium Paucitatem gpernens, suis Praecepit. ut illos, Sive Pacem petituri sive pugnaturi venirent, vivos comprehenderent. At vero Israelitae, cum sortissime pugnantes erumperent. magnum numerum occidunt, reliquos omnes in lagam
dant. Benadad ipse, cum incredibile quiddam suis acri- disse audiret . cum equitibus fuga salutem pelivit i).