De estherae libro et ad eum quae pertinent vaticiniis et psalmis libri tres quos scripsit Ioannes Anselmus Nickes De libro estherae cum excursu de chananaeorum scytharumque deis

발행: 1856년

분량: 382페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

- 122 Troglodytis diximus, non demonstratum sed propositum quiddam et postulatum esse dicat, non impediam : modo

idem . si quae ex illo necessario nascantur, Vera Secognoverit. illud quidem salsum esse non posse Concedat. Iam ad historiam ipsam accedere Possemus. Ne tamen Raepius Orationem interrumpere cogamur. Prius

corrupli cuiusdam loci emendationem Proseramus, qui ad alterum bellum Idumaicum pertinet. Iosaphat una cum Achabo, ut ante dictum est. ln- selicem contra Armenios pugnam Pugnaverat, in qua ille vulneratus . hic in summum capitis discrimen adductus est. Quoniam hostes victores exstiterunt, Pr

habile est. e . devictis Israelitis. etiam Iudaeis qui subsidio illis suissent bellum intulisse. Et profecto in

altero Paralipomenon lihm. Postquam enarratum mi. quemadmodum Iudaeorum rex Achaho impio auxilium praestiterit ac . castigatione a propheta accepta, Poenitens se suumque Populum ad deum converterit, bellum exponitur a tribus populis contra eum Rusceptum. 0-rum primi fuerunt Moabitae, alteri Ammonitae, tertii qui fuerint, non statim ah initio liquet. Est enim e rum nomen omnibus in libris nostris depravatum. Ita enim scriptum videmus: Post haec congregati sum filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammonitis ad I sa at, ut Pugnarem contra eum ij. Quod a s. Hier nymo translatum est. Pri . iddem etiam in nostris libris exstat. Quod quin corruptum sit, dubium non est )ὶς quomodo ad integrum restituatur, iuste dubitari deliberarique potest. Quare primum quidem Videamus, gens tertia quaenam suerit; deinde . quo n mine appellanda.

142쪽

- 123 Primum igitur . ut d priore loco dicamus. ad I saphatem nuntii ita reserunt: Venit contra te multitudo magna de his locis, quae trans mare sunt G de Ammenta. 0uibus verbis quum socios belli Moahilas et Ammonitas, qui trans mare habitabant , designant. tum vero auctores Idumaeos Amalecitasque Armenios

nominatim declarant. Erant igitur, qui tertii hellum intulerunt, illi quidem Amalecitae vel Idumaei. Iddem et ex regis verbis et ex hostium lactis apparet. Hic enim deum Precaturus. Nunc igitur, inquit, ecce filii Ammon

et Moab et mons Seir, per quos non concessisti Israel. ut transirent . quando egrediebantur de Aegypto. sed declinarunt ab eis et non interfecerunt illos, econtrario agunt et nituntur eiicere nos de possessione etc. Illi autem, hostes dico. Priusquam ad Pugnam Ventum est.

ita inter se dissident. ut Amonitae et Moabitae inter se coniuncti eos interficerent, a quihus ipsi socii huius helli

erant arcessiti. Qui autem interficiuntur, ei item appellantur habitatores montis Seir. Quibus ex rebus Pe spicuum est. tertios. qni helli non adiutores erant sed auctores. eos fuisse Idumaeos Amalecitasque, qui partim Armeniam partim montem Seir incolebant. m. ut Propositum est, quaeramus. quomodo lO-cus ille recte emendari possit. Quodsi ci Nm restituerimus, flententiae quidem omni ex Parte satisfecisse videhimur, sed criticorum arti non item. Etenim hoc

verbum iam vulgare et notum tamque et ad Sententiarum coniunctionem aptum et discrepans a scriptura

Corrupta. si umquam hoc Ioco scriptum fuit, Prorsus non intelligitur, quomodo ita immutari ac depravari P tuerit. Quibus de causis hac coniectura reiecta. adeamus interpretem Graecum. Is, si non statim ad veritatem . tamen ad vestigium quoddam nos adducet, quod secuti ad illam perveniemus. Reddidit enim ἐκ των Mι- Diuit tred by Cooste

143쪽

- l24 - ναιέων. Ex quo perspicuum est. eum legisse . quod . mutatis litteris duabus simillimis, ortum est ex: an h. e. de Sacim. Quod quidem verbum, quominus usitatum est in libris sacris, eo pIures dedit tamquam ansas ad immutandum. 0uomodo autem ex eo utraque scriptura, et quam in suis exemplaribus Gramcus interpres habuit, et quam in nostris nos hahemus. nasci potuerint . per se quidem patet. Bellum igitur intulerunt Moabitae Ammonitae et Idumaei, qui appellantur Sacim. His interpositis, historiae enarrationem quo reliquimus susciPiamus.

S. II. De Idumaeorum Amaleeitarumque rebus gestis Haraele Benadade altem et Rasine regibus .

Roboame quintum annum regnante. Adad Idumae rum rex vel eius silius Genubath Aegyptiorum regem Sesach amicum et necessarium contra Iudaeos socium et adiutorem sibi adscivit. Ille cum magno curruum mero ingentique equitatu in Iudaeam prosectus. Hier solyma expugnavit, publicum sacrumque aerarium 89 liavit . clypeos aureos a Salomone consectos abstulit. regem satrapam constituit. Quo facto, in Aegyptum recessit ij. Hac parta victoria, Idumaei, qui in finibus suis r manserunt. Per longum temporis spatium hello abstinuerunt. Postea autem non sua sponte. sed ah aliis incitali inimicilias renovarunt. Armenii enim, cum Iosaphatem Achahi socium ulcisci vellent. his persuaserunt. ut sibi auxilium praestarent. Quod quum ab eis impetrassent. ac Moabitas Ammonitasque sibi arcessivissent, in Iudae

144쪽

rum fines exercitum duxerunt. Qua re cognita, Iosaphat ad deum suum confugere. multis precibus auxilium rogare, omnem spem in eo collocare mepit. Suos. ut

iddem facerent. adhortatur; ieiunium omni Populo su plicationesque publicas imperat. Quae quum religiosissime peracta essent. Iahaziel divino spiritu amatus omnium animos mirifice confirmat. Ne hostium pel fortitudinem

Oel multitudinem pertimescerent. admonet. Ouae de eisdem Amalecisis. iubente deo. Moyses dixerit, non esse Iudaeorum contra eos Pugnam, sed dei. in memoriam revocat. Crastino die contra eos cum exercitu Proficisci. a proelio tamen omnino abstinere iubet. Deum enim ore et ρ Pugnatorem et Pictorem. Iosaphat . ut erat

ei imperatum a propheta, cum exercitu Per desertum Tecuam prosectus, ubi hostes haud procul abesse sentit . in primis ordinibus cantores collocat. eosque Consona voce carmen illud: Confitemini dicere iubet. Dum ita canentes deumque suum laudantes Iudaei accedunt, in hostium exercitu rebellione orta, Moabitae et Amm nitae primum quidem inter se coniuncti Amalecitas atque Idumaeos, Postea vero inter se dissidentes alteri alteros interficiunt. Iudaei propius adgressi. terram omnem Sanguine ac hostili hus cadaveribus opertam. dispersam Omnium rerum copiam. hostium superstitem nullum rein Periunt. Ita laetam atque incruentam victoriam adepti.

deo adiutori ac victori gratias agentes, locum illum vel Benedictionis vel Iosaphalis vallem appellarunt i).

Hanc gloriosam victoriam Iosaphat sine sudore et sanguine nactus, Idumaeam in Provinciae sormam redegit . neque novum regem Pro eo, qui videtur esse in rebellione occisus, constitui concessit ).

145쪽

- 126 Paucis tamen post annis. Iosaphate mortuo . ab eius filio Ioramo deficientes regem sibi creant. Ah illo a tem primo quidem ad montem Seir devicti, Postea vero. ut videtur, ab Arabi hus Palaestinensibusque adiuti non solum pares Iudaeis sed superiores esse coeperunt. Vna cum sociis istis sortissimis illorum fines populantur. v hem expugnant ac diripiunt, regis filios praeter unum omnes Occidunt ij. Regum igitur in Idumaea series quum

paucis annis interrupta esset. tunc denuo continuari

coepta EM.

Benadadem, ut supra dicium, in Armenia secutus est 1 arael. Is . homo fortis et crudelis, ut per homicidium sibi viam ad regnum patefecit. sic cruentis victoriis sanguine et maleficiis ad summam militarem gloriam tetendit. Primum quidem ei bellum item coortum est de Galaaditarum urbe Ramoth. Eam eo minus tradere voluit, quod Idumaei et antiquissimis ante Moysem temporibus eam incoluerant, et tum a regibus suis recuperatam lenebant. Galaaditae autem eam cum per Iongum temporis spatium possedissent, suam esse dicentes per vim ah Armeniis repetendam statuerunt. Ea quidem urbs. quamquam in Israelitarum finibus esset. tamen Propter loci vicinitatem firmitatemque etiam Iudaeorum multum intersuit, utrum in hostium , an in consanguineorum Potestate esset. Itaque Ochmias Iudaeorum et Ioram Isra litarum rex, unius virihus Ilisaelem adgredi conantur. Sed . proelio facio. alter vulneratus. utrique victi r cedere coguntur ). Armenii, ut ex hac victoria quam plurimum utilitatis caperent, Primum in Israelitarum

146쪽

- 127 fines incursionem faciunt, agros vastant, urbes Oppida aedificia diripiunt i). Deinde Geth, oppidum in Iudae rum finibus copiosissimum. adorti expugnant ac cum victore exercitu Hierosolyma ire contendunt. Sed quantum in regis templique aerario pecuniae fuit, quum a Ioa rege accepissent . intersectis Principibus omnibus. ab urbis obsidione desistunt j. Ex Iudaici belli manu-hiis. ut Benadad urbis mo nia. sic HaZael domum pintentissimo rege dignam exstruxit δὶ. Armenii eis rebus allecti, quarum maximam copiam in prima illa incursione ceperant, Per annos Sedecim. quos regnavit IoachaE. continuas praedationes rapina que fecerunt. Ex his perpetuis hellis Israelitarum p tentia ita diminuta est, ut praeter quinquaginta equites, decem currus et milia peditum decem regi omnino nihil

Superesset. Quare quum verendum esset. ne, exercitu

deleto, etiam regnum omnino interiret; Ioas qui Io chmem in imperio secutus est Elisaeum Prophetam adiavit suppliciterque Iocutus flens divinum ab eo auxilium petiit. Ab illo autem per senestram Orientalem Sagittas iacere iussus. ex arcu emissis tribus, iaciendi finem fecit. Quo facto a propheta vaticinium ei editum est: Si Ioas

percussisset Ierram quinquies pel sexies pel smiles . fuisse eum Armeniam percussurum usque ad conFummationem ; nunc amem futur m esse. ut Percuteret

Interim, Harael mortuo, ad regni gubernalionem accessit eius filius Benadad. Tribus hic proeliis a Ioa

147쪽

- l28 rege superatus . urbes quas Pater eripuerat Israelitis restituere cogitur ij. Quum Israelitae vincunt Armenios . eodem tempore Iudaei gloriosam victoriam de Idumaeis reportant. Amasias enim, qui tunc regnum oblinebat. ex Iudaea conscripsit milia hominum triginta, ex Samaria autem exemcitum mercede conduxit ad numerum centum milium. Rebus omnibus quae ad bellum usui erant comparatis cum iam in eo esset, ut contra hostes proficisceretur. a propheta quodam admonitus, ut victoriae spem in deo solo collocaret, mercenarios milites omnes dimittit. Cum reliquo exercitu contra Idumaeos egressus. Pugna

occidit, Parem numerum in proelio captum de saxo praecipitari iubet. Sed hac victoria elatus divinique auxilii immemor. adeo in impietatem delapsus est, ut non η Ium Idumaeorum deos Hierosolyma transferrei Pylli nique δὶ delubrum dedicaret, sed etiam ad ipsum impuritatis sontem prosectus in urbe Bethsamys sacrificia offerret . Interim Benadad a Ioa rege primum victus Post vero victor Israelitarum regnum in extremum periculum adduxit. Sed quum iam haud procul ab eo abesset, quin illud penitus tolleret. e vita excessit V . Huius mors Israe litis salutem, Armeniis perniciem attulisse videtur. Mira

enim eam omnium rerum consecuta Commutatio est.

Rasin, qui Post eum regnum Ruscepit, aut non nimis sortis aut admodum adolescens fuit. Accessit eo.

148쪽

129 quod aetate sua hic in illud ipsum tempus incidit . quo Iudaei religiosum regem ac pium. Israelitae magnanimum sortemque nacti sunt. AZarias, qui tunc in Iudaea regnabat. Armeniis statim post regis mortem Aelam. Idumaeis ac Palaestinensibus Geth lamniam AZolumque eripuit t). Ieroboam vero . qui regnum in Israelitis o tinebat . Armeniis devictis, Emath sibi ac Damascum ipsam ad tempus subegit. Quo factum est, ut Amalecitas Idumaeosque in Armeniam repelleret imperiumque, restitutis pristinis finibus, ab Emath ad mare deserti proferret Sed Ieroboame rege intersecto, Israelitarum respublica civilibus bellis iactata, summum in Periculum delata est. Itaque Rasin , ut ab illis poenam r

Peleret . non modo Damascum recuperavit, sed etiam Samariam sub potestatem suam redegit δὶ . Interim quum

etiam Aetarias mortuus. eumque Ioatham secutus ESSet,

simul cum Phacee Israelitarum rege quotidianas sere in

Haec quum Ioathame regnante impune lacere Pinluisset , maiora conari Ae posse putat, quum ad Iudaicum regnum Achar homo incredibili et impietate et ignavia accessisset. Tum primum Aelam adgreditur, recipit suisque tradit. Deinde quam maximam potest ex omni Iudaea Praedam capit Damascumque deportat. Quibus rebus non contentus, arcessito Phacee Israeli larum rege. Hierosolyma accedit atque obsidione cingit. Sed Urbem Optime inunitam brevi tempore capere difficile iactu erat. Itaque Achaχ temporis quoddam spatium nacius, quum Se regi Assyriorum quam deo confidere

149쪽

- l 30 mallet, ad eum cum magno auri argentique pondere legatos mittit rogatum auxilium. Theglathphalassar, qui

imperium tum in Assyriis consecutus erat . hanc Occasionem arripuit . ut et Iudaeos si hi beneficio obstring ret, et Armeniis. quorum vicinitas potentiaque sibi periculosa esse coepit, iusta de causa bellum indicere posset. itaque cum magno exercitu in Syriam prosectus, obsia dentes ab Hierosolymis desistere se suaque defendere cogit. Sed proelio vicii quum in urbem refugerent, EOs obsideri tu hel. Damaseo urhe expugnata, Rasin regem quem vivum comprehenderat, interficit: populum Omnem in Cyrenam transtulit . quae extrema erat imperii pars ultra Cyrum flumen Ponto Euxino et mari Caspio interposita i). Quo iacto. Idumaeorum regnum firmum quidem et opulentum repentino casu corruit. Postquam in Damascenorum urbe a quinque regibus administratum circiter ducentos triginta annos Stetit. Quum supra spoliatores. qui in illa urbe domicilium imperiumque constituerunt, Amaleeitas suisse diceremus, hanc sententiam argumentis muniendam putavimus. Iam vero in ipsa historiae enarratione tam multa alia argumenta accesserunt, ut adiungere nova supervacaneum

videatur. Vnum lamen hoc loco addere licebit praesertim quum eodem tempore locum quemdam a criticorum vexationibus liberare possimus. In Regum libro quarto. ubi Basin regem Aelam recuPerasse expositum est. haec videmus addita: et eiecit Iudaeos de Aetam. et Idumaei penerunt in Aelam erhabitauerunt ibi usque in diem hanc γ). Ita prorsus haec verba exstant in s. Hieronymi codicthus optimis δὶ.

150쪽

- 13l Cum interprete Latino omnino consentit Graecus. Verbum autem Idumaei T IN. quod in suis exemplari-hus horum uterque habuit, etiam nos scriptum videmus in melioribus libris Hebraicis. Haec igitur scriptura confirmata est mira quadam omnium testium consensione. Quod quamquam ita esset. tamen quidam seSe lemPerare non potuerunt, quin scribendum esse coniicerent

N. quod quidem Verbum Pro N Omnino nusquam scriptum invenitur. Mirum quidem illis visum est, quod Rasin rex urbem expugnatam Idumaeis incolendam concessit. Sed si tenebimus illud. quod saepius dictum est. Basin regem Amalecitam. Armenios Idumaeos suisse . quid mirum . si hic quam urhem recepit illis h. e. suis tradidit pAlterum Idumaeorum regnum, omni sere exercitu ad viginti milium numerum ah Amasia occiso . maxime debilitatum erat. Accedebat eo, quod multa, ut vid tur. cum Moabitis bella gesserunt. Quorum unum tam infelix tamque acerbum suit, ut Moabitae victores h filium regis Ossa concremarent i). AZaria regnante, quid Idumaeis ipsis acciderit, nobis non est traditum; Palaestinensibus autem. eorum sociis, tria Potentissima oppida erepta sunt. Sed Postea, cum regnabat Achar, horum vires Iudaeorum infirmitate ita sunt auctae, ut, quemadmodum consueverant, in illorum fines novas incursiones sacere ex eisque praedas agere inciperent δ). Eodem tempore civium numero arcessio quaedam videtur esse lacla ex Amalecitis eis, qui . Damasco urbe Capta . ex Armenia transfugerunt. Et a suis in civitatem recepti in Seir monte domicilium sedemque Posuerunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION