장음표시 사용
61쪽
Sunt aIii, faciliores illi quidem in lestionibus, quae e membranis ducantur, admittendis, sed iidem in Criticorum emendationibus probandis dissiciles &duri. Qui cum, periculo facto, senserint, se non esse eos, qui in critica ratione excellere possint, in eam partem deferuntur, ut omnium locorum , qui ingenio tententur, se Vindices ferant. Ac temerarios quidem confidentium ingeniorum impetus refutari, Veterumque scriptorum monimenta sarta tecta conser-Vari, quis, qui bonas literas amet, non Vehementer gaudeat 2 Verum in hoc
tam falutari instituto frequentius obtrectatio, quam aequitas & veri studium, versatur. Nee Obscurae sunt talis iniquitatis caussae. Nam, ut sumus homines , quanto praestabilior & magis expo
62쪽
tenda ingenii laus est, tanto impensius ei invidemus. Illi igitur, cum facile sentiant, sese, si laus omnis ingenii felicitati tribuatur, jacere, & ViX honestos esse posse, statim se parant ad Criticorum inventa ratiunculis quibusdam convellenda, moliuntur, sudant, misere se torquent, ut loco depravato potius qualemcunque sensum astingant , quam felix in vero reperiendo ingenium laudent. Ex qua obloquendi libidine, incredibile dictu est, quot quam durae &contortae Vitiosorum locorum interpretationes manarint; si interpretationes dicendae sunt , quae seriptorem nescio quas ineptias dicere cogant. Tales vindicias , tantum aberat, ut Hemsterhusius probaret, Ut illis doctam aliorum audaciam praeferret. Sed longe optimum
63쪽
mum & tutissimum censebat, medium sequi, quod tum a temeritate , tum a superstitione esset sejunctum. Etsi vero vir magnus, usu sensuque edoctus, praeclare sciebat, Icaris non
esse aptandas alas, hoc est, juVenes non temere ad Criticam adducendos esse, tamen sagacioris indolis adolescentes mature hujus artis Veluti gustu quodam imbuebat. Quorum Vires, ut erat acer &perspicax ingeniorum existimator, ante sic explorabat, Primum, ut eos jubereteogitate meditateque legere illustrem aliquem veteris scriptoris locum , V. e.
Livianam praefationem , vix imitanda arte conscriptam, & post, quid in tali loco maxime animum pepulisset , quid maxime placuisset, sibi referre. Tum,
ubi linguae scientiam & pulcri sensum
64쪽
sibi probassent, in scriptore, ad talis
aetatis captum accommodato, locum demonstrabat, qui vitium haberet nemini animadversum , idque investigare jubebat. Reperta Corruptela, quam reperire interdum dissicilius est, quam corruptis mederi, praesertim ubi mendosa scriptura tolerabilem , nec a re abhorrentem sensum ossiciat; sed reperta corruptela, lene & blandum ab ingenio remedium postulabat. In quo ut eos, qui nullum dum Critices usum haberent, sublevaret, ipse interdum Vias quasdam , quae ferre ad Verum inVeniendum possent, indicabat. Si rem acu tetigisses, candide plaudebat sollertiae tuae, &acerrimum laudis stimulum adhibebat: sin minus, suam ipse emendationem proinmebat, ut quaerendi & conjectandi finis fieret. Vae ratione usurpanda vir summus
65쪽
mus non solum discipulis suis facultatem dabat Critices cognoscendae, sed eosdem etiam consuefaciebat in legendo judicii severitatem adhibere, & semper animum, quid intelligat, quid minus, interrogare. Et miramur, ex ejus disciplina plures acutioresque Critico S, qUam e cujusquam ante illum, prodiisse γ No-
Iim singulos ambitiose commemorare.
Facile, qui sint, Velut propria quadam nota, intelligendi & judicandi subtilitate cognoscuntur. Unum tamen silentio Praeterire non possum, germanum inprimis Homstoxhusii discipulum, L. C. Valckenarium. Hic enim, quam a magistro accepit disciplinam , ante Franein querae, nunc Leidae, ita tuetur & propagat ingeniis feliciter formandis, Ut, Hemstem io de vita sublato, nunquam defuturi sint, qui literas Hemsterhusianari et ra-
66쪽
ratione colant. Hic utriusque linguae analogiam, quam Vir immortalis impertiit quidem discipulis, sed literis mandare neglexit, ita quassi per manus tradit gliis, ut, etiam si nemo illam literis prodat, tamen ad seram posteritatem Per-
Quemadmodum vero aliis disciplina. sic aliis profuit salubri consilio suppeditando. Libenter & ingenue fateri solebat Vir summus, P. Wesselingius, hune sibi studiorum recte instituendorum auctorem fuisse. Is Hemstertius o collega datus, non Prius Franequeram, quam in intimam ejus amicitiam Venit: quae ex illo tempore tam sancte & constanter culta est, vix ut aliud par amicorum conjunctius vixerit. Erat jam tum in Wesselingio magna & incredibili studio p3r
67쪽
ca doctrinae copia, sed aversus a critica ratione animus. Verum cum Hemster-husiius ei crebris sermonibus demonstrasset, nullam eruditionem, quamUis Variam & copiosam , esse Veram & accura tam sine critica disciplina posse, totam studiorum rationem commutavit, & post illa ipsa arte, quam ante oderat, ΠOmen suum immortalitati commendaVit. Paullo ante de ea Critices parte, quae in depravatis corrigendis Versatur, quantum satis est, disputavimus. Sed ejusdem etiam artis est, Veterum scriptorum obscuro S sensus aperire: in quo, praeter Vim judicandi, maxime cernitur illa nullis circumscripta terminis eruditio. In hae autem interpretandi ratione, quanquam alio modo , non minus Vulgo, quam in illa emendandi, peccatur. Sae
68쪽
pe & Hemsterhusii & aliorum querelas audivimus, cum dicerent, seriptorem, quem quis interpretum enarrandum suscepisset, onerari iis, quae ad quemvis alium scriptorem scribi possent, expli- Cari , quae nemo sibi explicari velit, in difficilioribus destitui lectores, res &sententias negligi, nihil nisi loquendi
formulas enarrari, & ne illarum quidem notiones ad normam , quam perfectus Criticus, J. F. Gronovius' dedisset, distincte & enucleate tradi, sed temere misceri & confundi. Hemstemussius vero ipsum scriptoris argumentum amplexus , Obscuriorum locorum tenebras modo ex historia & antiquitatis memoria , modo eX temporum ratione, modo
ex interiore philosophia, modo ex aliis artibus dispellebat: fontes, unde quidque haustum esset, locos aliorum aucto
69쪽
rum, quos scriptor, quem tractaret, vel imitando expressisset, Vel in transiitu respexisset, demonstrabat: eXquisitior Verbi aut formulae Vis si enarranda esset,
non ille diversarum significationum, Ut ita dicam , confinia confundebat, sed tenuissima & aliorum sensum fugientia
discrimina tam perspicue accurateque definiebat, ut in his etiam geometricam elegantiam facile cognosceres. Animadversiones, quas scripsit, habent beatam quandam & felicem rerum ubertatem. Nec tamen quicquam in illis alieni est, vel longius arcessiti. Omnia& apte & suo loco dicuntur; ut mirari subeat, tam longas animadVersiones scribi potuisse. Sed talis copia facilis erat ei, qui omnes interiores Graeciae Latiique recessus teneret. Ne multa: habent
70쪽
bent ejus commentarii in Aristophanem, Lucianum, Xenophontem Ephesium, Hesychium , Thomam Atticistam , alios, verissimam bene interpretandi disciplinam, qua non eXtat eXemplum perfectius. Quo vehementius & justius dolemus, Coam Venerem, Lucianum dico, ab eo non esse absolutam, omninoque pauciora, quam exspectare Par erat, ex tam perenni et inexhausto doctrinae fonte ad communem utilitatem Perm nasse.
Hujus rei quae caussae fuerint, cum saepenumero quaeri soleat, videor mihi reperisse has duas. Primum Vir summus tanto legendi meditandique studio tenebatur, Vix ut inde Gelli posset, et ad
ea, quae Per HimiS multa, ut nobis quidem Videtur, adversariorum Voluminas par