Johannis Freind, ... Historia medicinæ a Galeni tempore usque ad initium sæculi decimi sexti. In qua ea praecipue notantur quae ad Praxin pertinent, anglice scripta ad Ricardum Mead, ... latine conversa a Johanne Wigan ... Tomus tertius quartus Johan

발행: 1758년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

PAULus. suas aliquas Observationes adjicit: accurateque P si ψ ea distinguit , quae ab Anastomo si ortum rrahunt, ab his, quibus originem Ruptio Arteriae praebuerit. Priora magis oblonga sunt Sc altius conduntur , impressoque digito sonitum que dam reddunt : posteriora superficiei magis visit na & rotundiora sunt , neque sonum faciunt ;In utrisque vero Sanguinem extravasari putat. Αneurysmata in Capite atque Gutture desperata pronuntiat Aetius, omnemque horum curationem suscipi vetat, nihil praeter Emplastrum e Cupresso iis applicari jubens . Isque opera , tionem Manualem his tantum vult Aneurysmatis, quae in Brachio sunt, adhiberi. Paulus auis tem , licet incisionem haud tuto fieri judicet in iis quar Axillas, aut Inguen, Collum ve occupaverint , aut alibi etiam , modo' grandia sint ,

ne ex Vasorum amplitudine profusio magna San-- guinis oriatur , tamen hactenus ab Aetio discri-pat, ut ea quae in extremis partibus, ,hus AN ticulis , aut in Capite praesertim reperiuntur. Chirurgiae ope curari commode existimet. Opeis' rationem certe, pro utroque Aneurysmatum se expositorum genere, accuratissime describit,

post factas Ligaturas, vas dividi jubet, & Arteriam non modo supra sed etiam in Da vulnus vinciri diserte praecipit , sicuti nostrates hodie Chirurgi facere consueverunt : cum in utraquere manifeste deficiant Batavi, quod ex Barbet

202쪽

observatione memoratur , alter autem in Ex- perimento Nuccii nono & vigesimo . A D.64. Cum toties Aneurysmatis mentionem habu rim, de eo amplius differendi veniam oro , neoque ineptam sortasse in hoc loco disquistionem arbitraberis, si ad varias de illo contentiones,& ad incertas parumque claras ejus explicationes nobis traditas respexeris . Aneurysma a Galeno,

atque hic itidem a Paulo definitur , , , Tumor ab Arterioso Sanguine extra vasato productus ; a

idque a Ruptione in Arteriae Tunicis ortum trabere , constans semper fuit Graecorum omnium pariter atque, Arabum Medicorum sententia. Primus Arteriam non Rumpi , sed Dilatari tan4tum. asseruit Fernelius. Videturque idem sensisse Vesalius ; nam cum Adolphus Occo, qui .c sum resert aegri Tumorem in Dorso habentis, cujus ipse curationem una cum Achille Gassero, suscepisset: & in consilium advocatus esset praestanis: tissimus ille Anatombus Vesalius , rem statim a conjectura assecutus est, idque Aneurysma esse pronuntiavit ex Aortae Dilatatione productum . i Simulque declaravit, Sanguinem Hatrat ejuS T inicas contineri' eo modo quo fit in Venis quas Varices occupaverint: seque in hujusmodi Tu moribuε deprehendi sse modo humorem glacier aut crystalli instar concretum , modo Sevum reini serentem , & aliquando Sanguinem grumosum

Molae similem . Aperto cadavere , . Aortae cam, vum vehementer distentum apparuit , , multus-,

que in eo Sanguisu concretus juxta Vesalibpraedictionem, unde ingens ei nomen accessit a Et

203쪽

Het M ISTORIA

. Paris Et Arte iis quidem distendi posse, ex frequenti hominum , veneno & aliis quibusdam affectibus mortuorum , inspectione certum est . Notabilis illa est Historia a Uido Vidi ὀ relata, quam &Ipie raram fatetur, de enormi omnium circum- quaque Capitis Arteriarum intumescentia, quae ingentes repraesentaret varices . Cumque , eodem

teste , Fallopius, qui incisionem ejus susceperat , iam .in procinctu esset ad iis exequendum , Tuis dioris magnitudine perculsus destitit a sententia .

neque ultra quicquam moliri ausus est. Verum hujusmodi distentio , quae se per tot ramos aequam liter diffundit , vix a quoquam nomen Aneu xysmatis obtinuerit: nam id quidem diversae naisturae, magisque circumscriptus Tumor est . - Sennertus, Fernelii opinionem emendans, neoque Dilatatione sola contentus, omnium An urysmatum naturam in Muscularis, sive Internae, Tunicae Arteriosae, Ruptione statuit, Externa interim illaesa remanente . Mihi quidem manifestum videtur Sennertum, quanquam de eo prorsus tacet, ab Hildano doctrinam hane esse mutuatum, qui eandem rem verbis plantia

simis expressit. Aneurysma ab Hildano destria tum Puncturae supervenerat et & in eo quiem casu fieri potest, quemadmodum ille coniicit , ut Exterior Tunica per ' compressionem

untatur , cum ex membranosis atque admodum glutinosis partibus consistat , uti liquet ex eo quod in hujusmodi 'duntaxat pelliculis trahatur Gluten , sed cum fibrae Interioris Tunicae Musculares sint , eae statim ut a R pti

204쪽

ptione contrahantur ac breviores fiant necesse PAvLus .

est , ita ut a se invicem discedentes difficiliusA D 44

postea coeant. Neque concipio, qua ratione hujusmodi Aneurysma formari possit , nisi cum a

Punctura oriatur , quae tamen interdum etiam ambas Tunicas perforat. Nom ubi causa interisna est , improbabile prorsus videtur, ut ea vis 'quae perrumpendae interiori Tunicae suffecerit, resistentiam ullam ab Exteriori inveniat, quam altera quinque vicibus ad minimum esse deis biliorem omnes fatentur . Nihilominus sententiam hane , licet vix ullam veritatis speciem prae se serat, amplexi sunt Willisus , Barbet tus, aliique Medici : unde per multos annos ista Aneurysmatis definitio obtinuit. Certe ex quo primum haec opinio de nulla Sanguinis Extrais vasatione prolata est , Auctbres omnes qui vel Medicinae vel Anatomiae Corpus aliquod contexuerunt , Hypothesin hane secuti sunt: neque argu mentum de quo scribere aggressi sint, neque id ipsum quod super argumento suo scripserint,

satis comprehendentes . Id exemplo lubet confirmare : Vehementer contendit Forestus, omnia Aneurylmata ex Arteriae Dilatatione procedere 'tamen in eo , quod in omnibus suis operibus unicum profert , An eurysmatis casu , Tumor ex Ruptione ortus est , Sanguisque extravasaintus . Diemerbroeli ius autem , doctrinae tunc

vigenti obsecutus , An eurysma contra Regii placitum definit, qui Ruptionem in Arteria eL se statuerat : ac deinde Aneurysmatis Historiam addueit, in quo erat Ruptio: sed postremo Tom. III. Ο ab-

205쪽

PavLvs. abiurde concludit id non fuisse Aneu laia , A P . ea sola de eaula quod esset illic Ruptio , &consequenter haud intra suam definitionem ca

deret.

Praecipua argumenta quibus Dilatationis sauiores insistunt , quibusque ii premuntur qui in Arteria Ruptionem agnoscunt, his duabus quaestionibus continentur : quomodo fieri possit, si sanguis intra Vasorum Tunicas non concluditur , ut in Aneurysmate contingat Pulsatio , & si Sanguis Extra vasatus est , quare non in Pus vertatur λ Quod ad Pulsationem pertinet, certe non difficulter comprehendi potest , Sanguinis jugem in Arteriis impulsum huic quoque necesi Tio motum communicare , qui contiguus et , quanquam Extravasatus, jacet. Vis Percussionis ingens est : & in Uesica Aere plena novus , utut exiguus impulsus, ope Syringis factus , quicquid in ea est movebit, ejusque latera distendet, id quod experimentis probatur . Quod si Arteria ampla est , & prope superficiem cutis jacet, nes que longe a Tumoris Centro abest , & si Aneu-xysma haud nimiam in longitudinem protenditur , Pulsatio vehemens erit , quanquam haud rupta se Arteriae Tunica. Idque non modo ratione , sed etiam re evinci potest . Apud Severi- Num casus est , . in quo post Vulnus in magna Femoris Arteria , in interstitia Musculorum Sania guis ad sex Libras effusus est, suit autem in Tu-

more adeo violenta Pulsatio , ut ambas ei manus impositas attolleret . Cum Aneurysma alte inviter Musculos conditur, saepissime Pulsatio non

206쪽

sentitur . Ad haec accedit , quod obscurior ista PAvxvs. feri possit, penitusque demum extingui, incre-

scente Sanguinis coagulatione: multa vero tam in Severino , quam in Littro, exempla occur runt, ubi ea , primo vehemens , postea omnitano evanuerit. Quare haec non semper ejus cois. mes inseparabilis putanda est. Profecto in T moribus plerisque contrario modo ratiocinandum est: & ubi Pus non evidenter apparet, Aneuαryimatis semper suspicio esse debet : multique ex desectu hujus cautionis Abscessum esse falso credentes , Tumorem aegri perniciem apparuerunt . Ea quae de Pulsatione dicta sunt ad secundae objestionis solutionem accommodari possunt; nam si Tu mori motum communicari coniscipiamus , facile comprehendemus eciam , qua ratione idem motus Sanguinis putrefactionem arceat , perinde ac si Arteriae Tunicis contine. retur , distentione tantum ampliatis . Levis proin 'secto impulius persecta in in magna Fluidi cujusvis copia stagnationem impediet. Ita in Ec-chymosi , Sanguis extravatatus saepissime non - suppurat , & si id evenit , aliqua pars ejus in

rubrum abit Coagulum , a caeteris separata ac distincta, Puris admistione omni vacans. Huc omnino pertinet casus e Severino supra memoratus : ubi posteaquam Tumor per quadraginta dies increvisset, ex eo sex Librae puri Sanguinis eductae sunt, in Musculorum interstitiis extravasati, quique ad Pus nullo modo tenderet.

Quid quod res ipsa a Scriptoribus istis posita, mnem nempe Sanguinem in Pus verti, jure in du- Ο a bium

207쪽

PAVLVS- bium revocari possit ' nam quaenam ea sit in Sanguine qualitas , aut cujus generis hae partiis culae , quae hunc ad suppurationem idoneum reddant ' Problema , fateor, solutu est dissiciis et id autem pro certo habeo, inesse quiddam. Sanguini Arterioso, quod quo minus is in Pus

vertatur haud raro prohibet. Ita argumentorum, quae ad evertendam Ue. terum opinionem adducuntur , infirmitatem perinspicimus e & Experientia ipsa , dissectionibus hic adhibitis , litem plerumque in eorum graistiam dijudicat. Nam ut ad casum revertamur , ubi Vesalium intersuisse antea diximus quae quidem Aneurysmatis dissecti prima est Histo ria) praeter Arteriae Dilatationem, ingens Ruptio erat , uti tradit unus ex praesentibus illic Medicis , Achilles Gasserus , Saporta , Fernelio Coaetaneus , qui videtur hunc designare , licet

ejus nomen minime proferat, IreS casus minuistissime narrat , in quibus rupta est Arteria. Horum primus , a Sennerto excerptus , fuse quoque ab eo repetitur , qui pronuntiat id Aneurysma non fuisse . Verum exputare nequeo ,

quare huic potissimum casui sese opposuerit, &omnium explicatissimo, & cavillationi minime opportuno : nam post dissectionem magna vis puri Sanguinis edusia est , & Arteria dilatata ac rupta apparuit ' porro cum aeger in vivis esset , in Tumore Pulsatio sentiebatur , isque pressioni cedebat . Quod si hoc non Aneuryiama est , nescio quaenam . verba ad id designandum excogicari possint. Complurium Αneuryia

208쪽

MEDICINAE. II 7

malum dissectorum Historiam tradit Bartholi PAvos. Dus , unius praesertim , quod Neapoli contigit, quodque argumentum est Libri ab eo scripti. in quo Libro tumida quidem & ampullata oraiatio est, at res ipsa satis perspicue declarata est. Fuit illud in Brachio, ex Punctura ortum , hra chium amputatum est , aeger autem obiit . Axilis laris Arteria usque ad alas ipsas vehementer diis latata erat, & in ea solum parte, quae Puncturam acceperat, integra reperta est : ab altera ruptae omnes Tunicat, neque rami ab ea procedentes

investigari poterant . Utque id in superficie erat, Sanguis grumosus per Omne Musculorum iterjacebat . Hornius in Epistola , quae huic Barthois lini Libro attexitur , alium singularem casum me morat, qui quoniam utilia nobis multa ad Pra. x in consilia subjicit , Historiam ejus amnem

breviter enarrabo . Tumor in Sura erat , hunc Aneurysma pronuntiaverit Antonius Vacca : alii contra stabant , ac numero praevalentes , quasi Abscessum curaverunt . Ea ratione factum est,

ut Tumor usque ad ipsos pedis digitos protenderetur, & superveniret Gangraena , quare coacti sunt pedem supra Talum abscindere , ne Sphaceis Ius ad femur se diffunderet . Tertio post die,

Tumorem aperire tentaverunt verum aeger in ipsa operatione extinctus est. Quamvis Arteria esset ita dilatata, ut sexies naturalem ejus mois

dum excederet, pars versus cutim erosa erat ac

perrupta; atque inter Musculos Gemellos Sanguinis Grumosi Parenchyma repertum, ita solidi ut carnis fere consistentiam aequaret. Casum

209쪽

huic non absimilem ipse vidi una cum Chirura gis Nos comit Sancti Bartholomaei . AEger senex erat , malique habitus οῦ & An eurysma ,

ipso reserente, cum per continuos duodecim an nos auctum cepisset, ultimis temporibus vehementer increverat. Totam Suram sere usque ad

genu cingebat; & in eo violenta erat Pulsatio, non modo propter cutim , sed etiam in Musculis, qua parte sura est crassissima. Multae e Uenarum Valvulis ita prorsus disruptae erant , ut Varices portentosae magnitudinis locos supra atque infra genu occuparent, quae tamen elevat Crure subsidebant . In Amputatione quanquam fortes adhiberentur Ligaturae , & Operatio confestim expedita, e Uasis ultra Libram Sanguis profluxit, ob ingentem , quae in Uenarum atque Arteriarum Diametris contigerat, ampliationem . Dissecto Aneurysmate , inventae sunt , praeter

Sanguinem fluidum , Librae duae tresve Throm-borum , qui Lamellarum more supra se invicem dispositi jacebant: universus Arteriae Cruralis tractus magnopere dilatatus, & ramusculi passim ab ejus trunco disrupti , eo intervallo quod ab horum ortu circa digiti quadrantem distaret : ex his in interstitia Gastrocnemiorum Sanguis derivatus est , siquidem nulla cum imserioribus partibus communicatio intercederet . Ita perederat ossa Cartes , ut foramen ingens

in Tibia , Fibulaeque pars , quae longitudine

quatuor digitos aequaret , ab umta reperiretur.

Haec in ossibus Caries Aneurysma saepe comitatur ζ casus duo apud Ru chium imuntur.

210쪽

MEDICINAE . rast

ibi omnes verae Costae cum Sterno sere ebnsum. PAI f ptae sunt , & exigua pars, quae supererat, tris relicta . Neque vero intellectu dissicile est, . quomodo Tumor talis jugi pressione Peri osteum

assicere in eoque obstructionem creare valeat ,

unde paulatim Os ipsum exedatur . Aliud eat iam ex hac re disci potest : nam cum os ea soliditate constans Aneurysmatis pressioni resistere nequeat, credibile est Arteriarum Tunicaseidem vi facilius cessuras , ita ut inde earum quoque Fibrillae disperdantur. Historiam Aneuis sinatis in Aortae Trunco Ascendente prodie Lancisus , ex quo aeger, qui per aliquod spatium antea de Palpitatione, animae defectione, dolore , angustia Thoracis, & in eo Pulsatione conquestus esset, subito interiit. Sterni pars si

perior ab altero latere paulum erat extrinsecus protrusum . Dissecto cadavere , in tota Aortae curis

vatura quiddam tardo simile , Cysti inclusum , a paruit : Foramen in ipso Pericardio , ubi consequenter Librae Sanguinis duae sunt inventae. In ea is sententia est , ut omnia Aneurysmata ex Arteis riae Dilatatione oriri existimet: neque improbabile est primis quibusque temporibus id ita esse :nihilominus in praesenti exemplo Fibras corrosas fuisse ait , atque hinc Di loricationem , uti ab eo vocatur , explicare aggreditur , in qua , juxta illum , vera Aneurysmatis natura consistit ; id est , si ejus sensum recte capio . in Arteriae Tunicarum Discissione , sive Dilaceratione. Guicciardini casum plane similem , apud Andream Laurentium legimus: in quo non modo

SEARCH

MENU NAVIGATION