Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

norem susceperunt, tres Patriarchae Latini, Constantinopolitanus , Antiochenus , & AquileJensis, centum & quadraginta Episcopi, Balduinus hujus nominis IL Constantinopolitanus Imperator Latinus , & Regum Galliae, Angliae , aliorumque Principum Oratores . Ad istud Concilium citatus Fri-dericus II. Imperator, ut in eo causam diceret, venire renuit male sibi conscins, Legatos suos tamen misit, quorum praecipuus fuit Thadaeus de Suessa Im-

. Perialis Camerae Judex , Vir Belli, Jurisque peritissimus, & eloquentiae vehementis. Peractis solemnibus caerimoniis, quae in his sacris coetibus actitari solent, Innocentius IV, peroravit in haec verba eo vos omnes, qui transitis per viam, attendite, videte, si est dolor sicut dolor meus, & in ea oratione quinque protulit causas, quibus permotus fuerat ad istud celebrandum Concilium. Potissima causa , quae huic convocando Concilio occasionem dedit, fuit dura illa persecutio, qua Fridericus H. Imperator jam a multis annis Ecclesiam miserum in modum divexabat. Ille siquidem ingratus ac impius Princeps , quem a tenera aetate parente suo Henrico inter Imperatores hujus nominis V. Orb tum , & multis civilibus Bellis lacessitum in suam tutelam susceperat Innocentius III. Pontifex Maximus , ei Apuliae Siciliaeque Regnum conservaverat, aditumque ad Imperium munierat, depulso in , ejus gratiam Olbone, qui quartus hujus nominis fuerat inauguratus Imperator; ille, inquam,ingravus ac impius Princeps non modo tot beneficiis j quibus sedi Apostolicae erat devinctus , gratia onullam rependit, sed etiam , ut in Colloquiis pri- . mo&secundo observavimus , arma, quae ex Volo

292쪽

contra Saracenos ad Sacra Palaestinae loca recuperanda conferre tenebatur, in Romanos Pontifices convertit. Graves cum Innocentii III. successoribus Honorio M. & Gregorio IX. simultates aluit, & immanes concepit iras, praesertim adversus Gregorium IX. qui eum anathemate perculerat, quod Exercitum Christianum in Syriam ducens, turpem cum Sullano pactionem iniisset, indeque reversus in Occidentem , complures Ecclesiae Romanae terras , qua proditionibus , qua marte aperto invasisset, totamque Italiam armis depopulatus esset,excitata in hoc ipsum Factione Gibellinorum , qui ei

adhaerebant, contra Guelphos , qui Romani Pontificis de sensionem susceperant; ex qua Gibellinorum , & Guelphorum factione, in acerrima odia mutuo exardescente , innumerae clades, direptiones , captivitates, incendia, omnesque hostiles &barbaricae immanitates tota Italia impune grassatae sunt. Quin , eo usque processit Friderici Imperatoris in Gregorium IX. furor, ut non solum litteras adversus Sanctissimum illum Pontificem calumniis , probris, ac minis refertas scripserit, sed etiam, teste Matibaeo Parisio in Historia Anglicana, hos versiculos sparserit, & in cubiculum Pontificis immitti curaverit:

Fata docent, stellaque monent,aviumque Solatus, Totius Mundi melleus unus erit. Isma diu titubans, variis erroribus acta ,

Totius Mundi desinet esse caput. res Imperatoris versiculis Pontificem hocce Disticho respondisse scribit idem Matthaeus Parisias:

.' Fama refert, scriptura docet, peccata loquuntur,

i d tua vita brevis, poena perennis erit. ι Tot

293쪽

Tot diris ac luctuosis malis , quibus id temporis premebatur Ecclesia , ut occurreret atqui praesentillimum afferret remedium Gregorius IX. &nefarios furentis Imperatoris saltem ex parte reprimeret ausus, Generale Concilium anno MCCx L. Romae indixit, quod tamen celebrare non potuit,

quia Episcopi, qui ex Gallia, & Hispania cum aliquibus Cardinalibus Genuensium triremibus vecti ad illud accedebant, a Friderici Imperatoris classe Ditionis Pontificiae terras infestante capti sunt, de ad Imperatorem perducti, cujus jussu fuerunt carceribus mancipati, ut constat ex litteris Praesulum, qui e clade evaserunt, ad Gregorium IX. de ex Epistolis consolatoriis ejusdem Gregorii Pontificis ad ipsos, quas in Annalibus Ecclesiasticis describit Odoricus Radinaldus. Eo , de tam gravi & infausto Episcoporum, Cardinaliumque casu , accepto nuncio, Gregorius M. paulo post prae animi dolore excessit e vita, eique successit Coelestinus IV. qui poli septemdecim dies ab electione sua e vivis itidem

ereptus est. Tandem Innocentius In successor Coelesini In itatim ac ad supremum evectus est Pontificatus culmen , de concordia Sacerdotium inter de Imperium ineunda serio cogitavit, missis ad Imperatorem Legatis, qui pollularent, ut Praesules, qui pugna navali capti, iniuste ab ipso detinebantur , libertati restituerentur, aliasque aequissimas ei proponerent pacis conditiones . Friderieus Imperator oblatas sibi a Legatis Summi Pontificis conditiones pacis se observaturum promisit per suos oratores, quos ad Sedem Apostolicam de pace tractaturos misit. At superbum , infidum , versipellem, sibique non conitantam Principem, Pro

294쪽

missorum, pactorumque brevi poenituit. Cum Diatur et dericus, deposita poenitentiae larua, insolentius se gereret, ac nulla superesset spes conciliandae pacis, Innocentius In propositum & mentem Gregorιι M. secutus, Concilium Generale ad reprimendam 'Heri ι temeritatem convocare decrevitis

Sed quia dissicile admodum erat illud Romae celebrare , cum tota Italia bellorum ac seditionum . motibus tum temporis iactaretur, Summus Pontifex structas a Friderico insidias fugiens , annuente di

Sanctissimo Rege Ludovico m. in Gallias, tutissimum Romanorum Pontificum aVIum,sese recepit tibi ad celebrandum Concilium, Lugdunum , urbem clarissimam , delegit. Haec igitur persecutio, qua Fridericus II. Imperator diu vexavit Ecclesiam, potissima causa fuit convocandi istud Concilium Lugdunense primum. D. Haec mota in Ecclesiam a Frideriso H. Imperatore persecutio, fuitne sola causa convocandi Concilium Generale Lugdunense primum ἰM. Praeter hanc persecutionem, qua Fridericus Imperator exagitavit Ecclasiam, quaeque cele bra ido Concilio Generali Lugdunensi primo occasionem dedit , alias quatuor hujus Concilii convocandi causas recitat Innocentius IV. in Orationi ,

. quam in ipso Concilio habuit, & in litteris , quibus Episcopos ad illud Concilium evocavit. Una ex his causis fuit necessitas ferendi subsidium Orientalibus Christianis adversus Saracenos , quia

calita Hierosolymorum urbe , praesentem ruinam toti populo fideli minabantur, nec non extremam. Imperio Constantinopolitaino cladem , cujus tunc

Latini vix reliquias tuebantur; conspirantibus ad-

295쪽

versus ipsos Graecis, finitiavisque barbaris, sublata omni spe obtinendi subsidium, propter continua bella, quibus 'idericus Imperator Ocridentem distinebat, & omnia in Ecclesia siis dequo miscebat. Alteram causam celebrandi Concilium Generale Lugdunense I. praebuit funesta illa Tartarorum irruptio , quae iis temporibus Christianae Reipublicae incubuit. Gens quippe Tartarorum armis furens, devastata primum , instar torrentis rapidissimi , utraque Λrmenia , deinde direptis quae inter Maria Caspium & Euxinum interjacent Provinciis,Georgianorum, & Mengretinorum, MO-sco viam, Poloniam, Transylvaniam, & Hungariam caedibus & incendiis populata est. Tertia causa convocationis istius Concilii Generalis Lugdunensis primi fuit Schisma Graecorum, quod in dies augebatur . Quarta tandem causa fuit excessus Praelatorum ac Clericorum , qui mores non exigebant ad Sacrorum Canonum regulas. Diutina siquidem bella , & pullulantes ubique factiones in causa fu rant , cur collapsa esset Ecclesiastica Disciplina is, moresque Clericorum in graviora quotidie vitia dilaberentur . Ad hanc igitur tollendam inorum perversitatem , & ut Ecclesia pristinum , qui iam pene obsoleverat, dignitatis splendorem recuperaret , hoc Concilium Oecumenicum Lugdunense Primum convocavit Innocentius IV. Pontifex MM

Fuitne diu prorogatum Concilium Generale Lugdunense primum ἐM. Brevi temporis spatio, & Actionibus, seu Sessionibus tribus absolutum est hoc Concilium Generale Lugdunense primum. Prima Actio, seu Sessio

296쪽

Sessio habita est quartoKalendas Iulii anni MCCxLv. Altera post elapsos dies octo , de tertia , eaque P strema, paulo post , hoc est, xvI. Kalend. Augusti celebrata fuit. His tribus Selsionibus finis impoli- ius est Concilio Generali Lugdunenii primo . D. Expone, quaeso, uberius ea quae acta sunt in tribus illis Sessionibus Concilii Generalis Lugdunensis primi.M. In priore Sessione conquestus est Innocen-cius IV. de Praelatorum excessibus. Infelicem Christianorum tum in Oriente, tum in Septentrioni, statum exposuit, multaque dixit de saeviente Fri ci Imperatoris in Ecclesiam persecutione, quamvis Nadaeus procurator Friderici, ut Summi Pontificis.& Ecclesiae gratiam magnificis promissis Domino suo conciliaret, multa statim in ipso Concilii limine spopondisset , videlicet Fridericum ereptas Ecclesiae Romanae ditiones redditurum, & pro illatis damnis, irrogatisque injuriis, iacturum satis, Graecorum Imperium ad obedientiam Ecclesiae reducturum, Tartaros, & Saracenos propriis sumptibus impugnaturum, & profligatas Terrae Sanctae

res pristino splendori restituturum. At, cum montes aureos Fridericus Imperator per suum Procuratorem Nadaum polliceretur, ut Ecclesiae illuderet, ejusque judicium declinaret, tam splendidis promissis Imperatoris, qui toties sesellerat, stare

minime voluit Innocentius IV.

In Actione secunda Summus Pontifex Frideriaci Imperatoris sacrilegia , tyrannidem , censuram rum Ecclesiae contemptum , initum cum Saracenis studus , & impudici .cum Saracenis mulieribus amoris commercia, perjuria, aliaque scelera oculis

297쪽

ECCLESIASTICA. 287

Iis Patriam subsecit, quae omnia Tiare , D, Procurator Friderici, utcumque diluere conatus est, sed cum objecta cr imina infirma defensione repelleret, inducias petiit, ut Dominum suum de his, quae in Concilio gerebantur, certiorem faceret. Regis Christianissimi , & Regis Anglorum Oratoribus preces Thac ei commendatione sua itistentantibus, concesse ei sunt duarum Hebdomadum induciae. Sed monitus Fridericus Imperator, & in furorem actus Pontificem & Patres Concilii diris devovit, judicesque recusavit. Quo responto ad Concilium perlato, multi , qui a Friderico stabant, ab ejus partibus recesserunt, & Patres Concilii, praesertim Hispaniae Episcopi, contenderunt in Friderisum Imperatorem animadvertendum esse secundum formam juris. In tertia & ultima Sessione Innocentius In sententiam in Friderieum Imperatorem , acro prasente concilio , tulit, qua illum damnavit , e Fidelium communione dejecit, & Imperii dignitate atque Siciliae Regno privavit . In ea autem Innocentii madversus Friderisum sententia singillatim recensem tur scelera & sacrilegia, quorum impius ille Imporator fuit insimulatus; nempe declaratur reus vi

latae pacis inter Ecclesiam & Imperium initae; S crilegii in captione & violenta detentione Cardianalium , & aliorum Antistitum , qui ad Concilium 'a Gregorio M. Romae indictum proficiscebantur; Pontificiat Authoritatis famosis in Gregorium M. epistolis laesar; invasionis patrimonii Sancti Petri;

contemptus censurarum, quibus a Gregorio M. fuerat innodatus; Ecclesiae in sacris praesertim electionidus oppressae; tyrannidis in Clericos, quos duella

298쪽

la subire coegerat; denique frustratae Ecclefiae Romanae censu debito pro Regno Siciliat, quod ab E

clesia Romana Beneficiario jure tenebat. Has ob. causas Innocentius IV. Pontifex Maximus, sententiam in Frictricum Imperatorem tulit. 6

D. Quo animi sensu hanc in se latam secten' ,

tiam excepit Friderieus Imperator tM. Furibundo animo hanc in se latam a tentiam excepit Imperator, quippd qui statim ac de ea certior factus est, coronam capiti imposuit, & Pontifici insultans: rvin adhuc, inquit, coronam meam perdidi, vel Papali iwpugnatione, vel onodali concilio , nec sine cruento perdam certamine. His dictis, arma corripuit, gravissima damna Pomitifici & Ecclesiae intulit, Principes contra Romanum Pontificem commovere conatus est, datis eos Encyclicis litteris,& quamvis Germaniae Prinis cipes, post ejus exauctorationem, novum Imperatorem Hemicum Lanigravium de mandato Romani Pontificis elegissent, sese tamen, quamdiu vixit, Imperatorem gessit, hincque factum est, ut Pri cipes ac populi in diversas factioncs abierint, eae quibus innumerae clades & calamitates in Rempublicam Christiatiam redundarint usque ad mortem perduellis illius Imperatoris, qui tandem a Lo gobardis , qui in ipsum rebellarant, praelio victus, profugus in Siciliam secessit,& anno Mccia in Ar

quadam Apuliae obiit,morte ipsi illata a Ma redo, proprio suo, sed illegitimo filio, quem, pulvinariori aegrotantis Friderici impbsito, suis manibus illum iu casse, asserunt Ptolomaeus Lucensis, Martinus Polonus , Villanius, S. Antoninus , σ cuspi .

nianus. ν,

299쪽

D. Ediditne Concilium Generale Lugaanense primum aliquot Canones ad sanciendam

clesiae disciplinam l

M. Septemdecim Canones , seu Decreta , condidit Concilium Generale Lugdunense I. quo- . . Tum duodecim priora consulunt formae Judiciorum Ecclesias icorum . In aliis vero sequentibus agitudde cohibenda usura, de subsidio serendo periclitanti Latinorum Imperio Constantinopolitano , di impediendis Tartarorum excursionibus,de Cruci iis, hoc est, de jis, qui accepta cruce prosectic, nem in Palaestinam voverant , quos censuris Eccle- siasticis , ipsa etiam excommunicatione , cogi de .s here statuit sancta Synodus , ut votum suum i Τerrae Sanctae subsidium fideliter exequantur. Murula Decreta ex his septemdecim , quae a Concilio Lugdunensi primo condita sunt, Bonifacius Papa FQ. inseruit in libro sexto Decretalium, eaquo iuxta ordinem, quem eadem in libro sexto Decretalium sub diversis titulis habent , resert jqannes bassutius Cong. Oratorii Presbyter in Notitia Ecclesiastica , ad Saeculum Ecclesiae decimum tereium, pag. 43 I. & seqq. ubi etiam nonnullas omissones supplet , quae Binii , Conciliorum Collectoris , diligentiam effugerunt. Testatur Matthaeus Parisius, quod cum haec Decreta, seu Statuta ad notitiam audientium pervenissent , in eo pectu omnium Sapientium placuerunt, O in hoc tam favorem, quam

gratiam Dominus Papa promeruit universorum . Verumtamen quadam eorum a te Concilium , quaedam

durante Concilio, quadam vero post Concilium sunt Statuta. Denique , in Concilio Generali Lugdu

nensi primo Octava Nativitati Beatae Mariae Vir-

300쪽

aso HISTORIA

ginis decrcta est, adimplendum votum a Cardinalibus emissum eo tempore, quo, post Carmini IV. Romani Pontificis obitum , vacabat Sedes, & plus nimio retardabatur futuri succesibris electio, eo quod aliquot Cardinales a friderieo IL Imperatore capti, in carcere Amalphitano iniuste detineren- . tur, sicut observavimus in Colloquio secundo. D. Duo Concilia Oecumenica Lugduni in Galliis Saeculo Ecclesiae s imo tertio celebrata memorasti, & de primo , quod habitum est annoMccxLv. satis hactenus disseruisti; nunc itaque continenti ordine Concilii Generalis Lugdunensis secundi convocationis Epocham, causam, Praesidem, D merum Patrum, Atia, & Canones breviter percensere debes. M. Concilium Generale Lugdunense II. quod

est inter Oecumenica XIV. convocatum fuit a Gregorio X. Pontifice Maximo anno MCCLxxII. quod tamen post biennium , hoc est, anno MCCLxxIV. celebratum est Lugduni in Galliis in Bassilica Principe S. Ioannis die vII. mensis Maii ejusdem anni. Ei praefuit Gregorius X. Quod enim duo Summi Pontifices Sixtus In & Sixtus V. Huni, S. Bonaventuram Episcopuin & Cardinalem , huic Concilio Generali Lugdunensi secundo praesedisse , sic intelligi debet, ut in vita S. Bonaventura observat GaD-finus , quod ei Summus Pontifex curam dirigendi concilii commiserit, providendi nimirum quae in eo essent proponenda . Nemo quippe dicet unquam , Bonaventuram, praesente Romano Pontifice , loco , & ordine primas in Concilio tenere potuisse. Praeter Patriarchas Orientis Latinos Constantinopolitanum, di Antiochenum, adfuere huic

SEARCH

MENU NAVIGATION