Flauii Quaerengi Poiaghi Comitis, & Canonici Patauini. Institutionum moralium Epitome. De sapientiae & eloquentiae diuortio. De consiliario. De honore. De numero virtutum moralium. Introductio in Philosophiam Moralem

발행: 1643년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

16s DE GENERE DIcENDr' adeo firmas,ut nos de opinione nostra pons ni deiicere. Illos igitur audiamus. Cl mant isti, omnem operam esse adhibenda, ut caput optimarum artium Philosophia, a sermone Philosophorum, neque eleganti, neque latino,in latinitatem & elegantiam. vindicetur , Illa, inquiunt isti, ultro tendit manus, fide & opem miserabilis implorat, supplex petit, ut quantum illam infuscavit domestica barbaries, tantum illustret Romana facundia. Addunt, nil minus aequo animo ferendum esse ab homine liberaliter

instituto , quam ab iis possideri Philosophiam, qui nudam & inornatam afferunt in disserendo orationem. sapientiae cum eloquentia coniunctissimas intercedere necessitudines ostendunt. neque aliud esse orationem nisi expressam quamdam mentis

imaginem, si quis recte consideret. ex quo sequitur, ex pulchritudine orationis illam, quae intus est, spectari dignitatem, eam' que foris elucescere. Neque dubitant diacere,praeclaras Philosophiae sententias sim

plici sermone inquinari, ornato vero nitescere. O acutos homines t credunt, paucis verbis iam se confecisse negot um .ESed nihil eorum,quae assumpserunt, ad concludendum concedimus. Etenim si Philosophorum sententiae preclarae sunt, ut fatentur , externis non indigent Ornamentis.

172쪽

SA P. ET ELO DIVOR T. ' I ,' In Virgine casta fucati candoris & ruboris medicamenta damnamus, & tu veram incontaminata sapientia laudabimus flores eloquentiae 3 Inhaereant illis scenicae mere triculae Poetica, atque Rhetorica, quibus maxime conueniunt. Dicent fortasse, bonum fieri perfectius, si illi ornatus aliquis& perfectio aliqua adiugatur; sed dicemus

nos,s pe etiam illud imperfectius euaddere. Nonne maximum est ornamentum pictu ra ξ Hac tamen , si marmorei vestirentur parietes, deturpuentur, & solidam illant , amitterent maiestatem. Formae etiam dignitas,quam in mundi corpore cernimus, defloresceret, si partes ex quibus costat in gis perficerentur. etenim in eo non remaneret amplius illa harmonia, ita propor tio, rerum quoque ordo admirabilis totus ferturbaretur. Ad numerum binarium si ternarium addas, binarius corrumpitur cum tamen perfectionem adiunxeris. Est quaedam etiam naturis similitudo cum nu

meris; nam illς simplices, S: indiuiduq sunt,nesue conseruari possent, si cum aliis natu- . ris, licetpraestantioribus, commiscerentur. Propterea Plato grauissimus intelligendi magister animum nostrum, qui in se quid' quam admixtum non habet, numerum Ap pellare solebat. Idem tibi eueniet in nu'meris musicis. si enim citharae chordas nim

173쪽

1 o DE GENERE DICENDI

mili intendetes, ut meliores concentus eff-ciat , reddet sonum longe p eiorem. Lapis

Vt quiescat,&conferuetur,fertur suo deo

sum pondere, & nisi impediatur, ad medi usque mundi locum; sed si hunc vltra progrederetur, a quieto statu recederet. & idcascenderet, cum illum ad aptiorem quietis locum descendere crederemus. Calor qui fusus est in corpore, est maxime salutaris; nam ram diu in nobis remanet Vita, quamdiu remanet calor, & illo refrigerato, nos Ilioque extinguimur i, Sed non propterea

illo magis accenso vitam longius producimus, immo nimio febrium aestu iactamur atque vrimur, de tandem occidimus; Ita paruum lume lumine solis offuscatur, cum eo magis illustrari deberet. Plantae rusticae & sylvestres cultis locis prouenire haud facile possunt. dum enim cultus illas m lioribus instituere moribus contendit, de prauat,atque peruertit. Animi quoque virtutibus si quid addideris, totam opprimes illarum naturai quae posita est in quadam mediocritate . quod si istam, permotu tudio gloriae , tenere despexeris , & maxima fueris molitus, id tibi non laudi dabitur,ut credis, sed vitio : si quidem peccare nihil est aliud, quam transilire lineas mediocritatis. Sed quid percurrimus singula ΘNonne in omnibus rebus certi sunt italuti

174쪽

S A P. ET ELO DIVORT. ITIsines, ultra quos rectum consistere non potest 3 Saepe igitur perfectionis accessio bonum deterius facit, re quemadmodum for mos e mulieres, dum student pigmentis δίfucis formosiores fieri , deformantur , dctum potissimum bene olent, cum nihil o lent: ita res philosophicae, si illis calamistri

orationis adhibeantur,ne dari solent,suntque ornatae hoc ipso, quod carent ornamentis. Quare dignitas mentis nostrae, cuius imago est oratio,ut nos quasque concedimus, ex simplici oratione, non ex ornata

spectabitur. simplici namque oratione, quemagis rebus Philosophicis congruens est, sententiarum grauitas maior subest,&in e magis elucet diuinum lumen ingenii. Si pulchritudinem animi sermonis pulchritudo demonstrat,certe simplex oratio demo strabit. illa enim est pulcherrima. nam

cum ibi pulchritudo sit, ubi partes inter se

consentiunt, quid est cur dubitemus dic re,in simplici sermone,qui vehemeter congruitPhilosophiae,summam inesse pulchriatudinem 3 Hanc tamen aduersarii non cognoscunt , qui etiam in dicendi genere

Philosophorti venustatem muliebrem requirunt , non virilem dignitatem. Sed illis aliquid de iure nostro concedamus. Sit se 'mo simplex, quo nostri Philosophi utun x x , rudis, incultus, atque horridus, non

175쪽

i i DE GENERE DI ENDI propterea illorum animu talem eiistimare debemus, qualem praemonstrat oratio. Pluma aues, squama 'stes obduxit prouia da sollersque natura; dulcissimos praeterea fructus amara cortice circumdedit, S vestiuit extrinsecus Zquid mirum igitur,si qua

doque etiam venatores,&speculatores naturae eleganti illinas rationes suas in rudes atque horridos sermones incluserint 3 H

bet figura dicendi Philosophorum,& Sit

norum simulachra, quae docta olim mirabatur antiquitas , maximam similitudinem inter se. Erant ista ore tetro, atque hispido, sed plena gemmarum, & supellectilis preciosaei Horrida quidem ad aspectum, si

in exteriores tantum partes defixeris oculos, sed si illa interclusa aperueris, & in inmtima introspexeris , pes cherrima. Foris belluam, intus numen vides. Species quO- . que dicendi Philosophorum nuda ac rudis apparet , in ea tamen pulchra & admirabilis rerum supellex continetur, quae ad Omnes vitae usus est utilis. At contra figura dicendi oratorum ornata, & perpolita, sae re verborum inuolucris vitiositatem dc falsitatem tegere let; dumque aures numero dc sono permulcei, offundit tenebras mentibus, & affectuum spinis rationis se . Retem necat. Huius Sirenes sunt similes Illae in mentitam figuram virginis habitum-

176쪽

sinebant,& earum cautibus nauigantes c

pii demergebantur in mare. Ad legendum inuitat Orator Rhetoricae suasione duucedinis, sed inuitat quasi in praedam. Infiniti accurrunt homines, quos ille, deserens instituta sapientiae, & praecipiti calle procedens, ad exitium ducit. De terret potius Philosophus populares homines a luauissimis cibis Philolbphicis amara cortice verborum, S illis exclusis primarios atque praestantissimos viros admittit ; quemata modum prisci fabularum integumentis arcanos sensus, & my steria, quae solis sapientibus credebantur, occultare solebant, ut ab eorum cognitione idiotae arceretur. Id

si ita est. Vbinam sunt o Aduersarii, illae

coniunctissimae nccessitudines, quas sapie tiam habere eum Eloquentia ostendebatis 3 Certe hic oratorem videmus deserere instituta sapientis, & sapientem non adhubere ornameta oratoris. Sed nihil impedit, respondebunt, quominus Orator eloquentiam cum sapientia coniungat, dc Philos' phus sapienuam cum eloquentia. Sit in

Philosopho ea dicendi vis, quam fuisse in

Pericle narrant historiae. Doceat discenda studiosos, sed illis etiam persuadear, quM docet ; Tonet, fulgeat, fulmina iaciat, Npinquam docuerit, aculeos relinqv t m

177쪽

1 DE GENERE DICEN Di

mentibus discieulorum. Sit in Oratore Gloquentia, sed sociata sapietiae, a qua interpres animi oratio proficiscatur. Pompam quaerat,& gloriam orator, sed etiam rerum scientiam in audientium animis imprimat. Non sit aliquid praeterea, quod in istis requiramus, sed ita res luce orationis ill Rrentur, & eloquentia fundameto sapientiae innitatur,ut neque ad intelligetiam rerum quicquam in Oratore mens, neque in

Philosopho ad animi iucuditatem amplius auris nostra desideret. O rem dignam, pro qua maxima habeantur gratiς Aduersariis, si nihil impedit, ut ipsi temere affirmant , quominus Philosophi nostri perfecte etiasustineant personam oratoris i Sed quonia amplecti omnia,& nihil,ita paria sunt, ut inter ea nullum prorsus discrimen intersit, ideo Philosophum suo tantum officio su gi, suisque finibus contineri volumus, nedum in geminis sellis sedere desiderat, vatraque excludatur. Vesp ertilio non coten

tus unica natura, ut caetera animantia, cum

volucris & mus esse cuperet, neque in muribus plane, neque in volucribus fuit. Quid ridetis,5 Aduersarii3 Istud mutato nominenarratur de eo, qui & grauissimus Philosophus haberi vult, & eloquentissimus Or

tor ; sed quam longe absit ab utraque perfectione , ipse rum demum intelligit, cum

178쪽

s A P. ET ELO DIVORT. 17ssuarum conscius virium nec cum Philosophis congredi audet, nec cum Oratoribus, sed utrumque iudicium reformidat Quod si forte in illos imprudens inciderit, ita ut ex eorum manibus effugere nequeat,se statim tuetur armis astutiae, & cum Philoso pho se profitetur Oratorem,& cu Oratore Philosophum ; Ita variis 1 emporibus va

rios etiam Udultus mentitur, ne unquam co

gatur in certamen descendere. Habent igiatur Philosophia atque Rhetorica insita quasdam, ut vidεmus, inimicicias, & sese mutuo impediunt, si coniunganturi, Quod cum inter caeteros animaduertisset Leontianus ille Gorgias,sapientiam ab eloquentia separauit,&viriq; hac ratione prospexit. Odignu Empedocle discipului Fixa haerebat,

ut credere oportet,in illius animo doctrina praeceptoris, qui res,& elemeia,quq amici-cia confuderataitis auxilio distinxit,& illis ex cofusa congerie separatis,mundi corpus adduxit in ordine, & summa proportione construxit. Et, ut veru sit quod diximus de Oratore,& Philosopho, alterum ab altero impediri;eget tamen quandoq; eloquentia auxilio sapientiae, sapientia vero nunquam ab eloquentia adiuuatur. ideo aegre ferunt isti, perfectione mentis ab ipsa eloquentia, quam vocant ipsi perfectionem orationis,

dissociari ; dolentque, nos , relicto gen*xς

179쪽

1 s Da GENERE DICENDI dicendi ornato atque eleganti,in aliam iiii guam commigrasse, quia dum illos deserimus, non habent unde mutuentur subtilitatem, si quandoque opus fuerit. Cum igitur profitentur , bonis artibus ruinosis , ut aiunt,& nutantibus, breuique casuris su currere sibi ipsis opem ferre, quis non Viadet; Intelligebant praeterea Philosophi,

ipsam interpretem animi & mentis orationem, quae a vera sapientia non manat, qua plurimos in fraudem, & in errorem indi cere ; & maximam in omni vitae perturbationem sequi, cum lingua & cor inter se discordat . quare nihil in humana societate

odiosius esse censueriit, quam nomen elo . quentiae. Cupientes igitur oratores extin

guere odium in se incensum,falso Philosophorum vultu suscepto se illorum coetui coniunxere, cum quibus societate factare rum &sententiarum sylvam sibi a sapientia

commode comparabant, Unde eorum pro

ficisceretur oratio; Sed tandem i nostris, quibus impedimento potius, quam adium Cnio erant , confestim fuerunt expulsi. Quare homo liberaliter institutus gaudeat, vehementerque laetetur, PEilosophos cum Oratoribus nullum habere commercium;& aequo animo ferat, apud illos habitare Philosophiam,qui sapietum,& non multitudinis auribus oratione accommodantes,

180쪽

sΑ r ELO EDI FORT. 1 6 eam puram in differendo afferunt, ataue inornatam. Neque est quod Aduertiam

contendant atque elaborent, ut mater On

timarum artiumPhilosophia a sua quadam propria sermonis grauitate & breuitate indicendi genus Oratorium, & in quandam inanem profluentiam loquendi vindieetur. Illa suo stylo contenta non implorat 1llorum auxilrum , ut falso assierunt insi1mo supplex petit ut ad siet nullus accedit' qu1 suum audeat v4riis dicendi coloribus immutare candorem; dc tunc isti, et, pietatem inauditam , Philosophiae porcistane dexteram; sed daturi ne, an accepturi no rigant illam,& quod sit illorum conta41um , satis hucusque demonstrauimus. Erit igitur, ni fati mur, definita acerrima illa controuersia, quam cum Aduersarii; habebamus; Illi in magnum quidem, Mdilhcile nobis cum venere certamen: Tamnem nostrorum virtute fuerant in muniamenta compulsi.

SEARCH

MENU NAVIGATION