장음표시 사용
181쪽
Vibini Ducem VI, DE 'enere dicendi Philosophorum ; seu ,2 e Sapientia ct Eloquentia diuortio.
sECUNDA PARS. M L n irrito primi conatus euentu
s i non despondent animum Aduer- cis sarii, imo fortuna eorum quae propemodum oppressa conciderat, altius erigitur , & ad victoriae laudem rursus aspirat. Quare nouum nobis est proelium ineundum, nouus cogendus exercitus; cui si te praefici patieris, Dux Serenissime,una que decurres inceptos contentionis labores , tam intolerabilis istorum audacia paenas dabit, neque ipsi audebunt amplius i ritare, Philosophos. Sed iste, qui exauditur clamor, illos appropinquare, iam iamque adesse praenunciat. Ecce primae hostium
acies , quibus praeest diuinus ille Plato, qui non intelligendi solum, sed etiam di cendi grauissimus magister est. Hunc Philosophorum Homerum sequuntur innu-
182쪽
s Ap. ET EL oh DIVORT . I 'ineri, qui ut discipulos ad sapientiae studia allicerent, referserunt libros suos fabulis,&blandiciis orationis. Putabamus, nobiscum Aduersariis tantu esse decertandum: sed 5 magnum & intolerandum dolorem; nobis etiam cum amicis manus sunt conserendae, quibus si vulnera infligimus, nos quoque eadem ferri acie vulneramus. Auctoritate eraeterea tanti viri, quae in illius nuta, necium in sententia residet,debilita mur, & frangimur. Horremus quoque i gratianimi crimen ; quare difficile adducimur , ut cum eo congrediamur, a quo h
maniter instituti sumus. Sed quid de Platone sentiamus, aduersus quem debitam semper reuerentiam adhibituri sumus, suo loco demonstrabitur. Nunc in medium Q niant nouae rationes, quibus permota AD versariorum ingenia in istam sententia inciderunt. Illas quidem breuiter attingetes
extenuare deberemus; minus enim mouerent animum auditoris ; Sed quoniam Atauersarios non odimus, ut plerique facero solent, neque eorum extimescimus vires , ideo introducemus ipsos loquentes. Q a diu velint, nobiseu libere dimicent, accurrate causam dicant, exaggeret orationem, amplificet:nihil enim impedimus. Sapie res praeterea viros, quos hac de re aequos iudices constituimus,dicςndo comoueant,
183쪽
18o DE GENERE DICENDI & regulam ipsam, quae vera & falsa diiudi care debet,prius,si possunt,inflectant .Frustra tamen ab iis tantus labor suscipietur; impediet enim aequitas iudicum, cui aeque ac causae nostrae confidimus. Sed quae est ista, inquiunt isti, in releganda a Philosophicis libris eloquentia tam insoles barba rae gentis audacia ' Ab ea totus prope mu- tatus est sermo;& v erba, quae omnino ba harassint de industria promutur. Sed quid dicimus verba Apud nos barbarisinorum foetores, quibus scatent Philosophorri volumina, non dignantur nomine verborum.
O quantum dist: ni Philosophi huius
aetatis a cacumine & fastigio praecedentis saeculi l Vere decrescunt quotidie ingenia: cloquentiae enim, quam in Platone, aliisque praeceptoribus suis admirantur omnes , in ipsis ne vestigium quidem apparet; sed illa se retro tulit, nescio qua, ad malum pronitate naturae. Cum noui sensus animi exprimendi sunt, neque Philosophi illos latine dicere satis Commode possunt , vocabulorum inopia impediti, tum Graeca misceant cum latinis. Quod si voces nequeut ab ipsa Graecia mu- ruari, quemadmodum fecitTullius, novas, dummodo necessitas cosat,parturiant, linguam augeant i permissa enim cuilibet est potestas paciendi noua nomina nouaru rQ-
184쪽
S A P. ET ELO DIVORT. IDrum: Caetera autem sermone utantur lati no, puro, & ab omni vitio remoto.
Sed ista gens barbara existimat , hanc scribendi licentiam stibi semper esse permissam ; imo in Philosophorum concilium recipi illum non debere contendit , in cuius sermonibus Romani oris elegantia& verborum splendor appareat. Qua quidem opinione nulla in homianum mentes perniciosior pestis inuasit. Dum enim Philosophus barbare loquitur,
suisque rebus eripit lucem orationis, eaiaque quodammodo occultat, noctem qu
dam suo nomine offundit, δc in hominum ignoratione versatur. At ille qui orationo illustri, dc perspicua, res aperit absconditas, se ipsumquoque profert in lucem, Msermonis hominum consequitur celebritatem. Hinc fortasse eloquentissimus Plato Gygen illum induxit ; qui cum annulum seondebat illius pala ad palmam conuersa, a nullo videbatur, tum autem videbatur , cum annulum inuertebat in lucem.
Sed si nullis, inquient Philosophi, adstrinctii gibu scribimus, & nullum apponitur
rebus nostris orationis lumen, cito extabit immensa magnitudo operum,& cito ma dabuntur literis innumera ingenii monomenta:Qusdsi breue hoc tempus aetatis in sermonis elegantia a nobis consumeretur . M iij
185쪽
18ι Da GENERE DICENDI imputorum opusculorum fabricatores vix
esse possemus. Et quide Philosphi verum dicut: sed nostri nominis amplitudo librorum mole vel numero medienda non est, quemadmodum regiarum aedium magni iacentiam magnitudine & celsitate earumdem metiri solemus . parsi prodest scriptoris gloriae magnitudo voluminis,si ea repe- tecreuerit,& nulla adhibita cultura. Ea
enim, quae cito Miuntur,& augentur, cito
etiam occidunt , & senescunt, & quilibet partus,sive naturae sit, siue ingenii, longus breui melior est. Hinc Poetae fabula de cucurbita non temere confinxere , quae ad imum celerius qua ascenderat properauit. Et tamen Philosophi quidam hac tempe state reperiutur, qui in libris elegater coi scribendis tempus consumere noletes, d promunt cogitationes suas praecipiti quadam celeritate. Sed poenam suo dignam er- . rore suscipiunt. Nam cum labor illorii non probetur, imo displiceat , praesertim iis, quos iudicare posse arbitramur, postponu-tur doctoribus illis, qui res suas verbis electis grauiter,& ornate conscripsere,&tan de veniunt in obliuionem. Et quidem iure ac merito deserutur.Non enim vulgaris Amediocris sermo est in ipsa sapietia desiderandus , nam ea quo ornatior est, eo etiam
est melior: neque solum sibi parare debet
186쪽
S 1 p. ET E L o D IV o R T. 383 Philosophus cognitioncm rerum, sed illa etiam frui & delectati. At isti hiloso, hidc modum verbis costituunt,& in eo, quod coerceri non deberet,temperatiam q aam
dam expostulant. Nos quidem, si philosopharemur, vellemus etiam delectari cum scribimus, dc lectore allicere suauitate se monis: neque esset aliquis tam inuidus, qui posset nos a tanta delectatione reuocare. Quod si nobis eloquentiae studio oreram dantibus imminueretur aliquid de scribe
di voluptate,vehementer tamen laboraremus,quemadmodum possent ea, quae scriabuntur, oratione illustrari, neque ascribe-do retardaremur, neque propriis vigilia a nobis modus aliquis definiretur. Sed quae causa istos impulerit, ut in suis scriptis eloquentiam damnarent, nihil est , quod tam facile possit intelligi. semper enim danare solemus,quod ignor amas,quodq assequi
mur non sine magno labore. Hinc callida illa,& maliciosa vulpecula,cu eam amat ris vitis,quibus ipsa ardeter inhiabat, arce rei nimia altitudo vitis, illas peracerbas gustatu esse dixit,& alio conuertit aspectμ. Pleriq, etiam eorum, quia spernunt pro nihilo putant eloquentia, illam ἱ libris suis reiiciunt, & sermone vivitur vulgari atquc humili. Hoc autem nihil aliud est, nisi vellerolictis frugibus vitalii glande, bestiarum
187쪽
18 DE GENERE DICENDI more, sustentare. Quod cum ita sit, mirum
nemini videri debet, si Philosophi isti veritatis luce priuentur. Haec enim altior est,
quam ut eam humi strati suspicere possint.
Sed si extulerint aliquado caput, dc ex lata erroris caligine quae illorum animis offunditur , lucem respicere inceperint, cognoscent,ea, quae dicuntur, ab iis ornari etia,&vestiri oratione oportere Quemadmodum enim subtractis redus verba carent fundamento, ita etiam semotis verbis, res lumen habere non possunt: eam aute affert rebus utilitatem orationis lume, quam praeclaris pictorun tabulis diurna lux afferre solet. Neque alia huius necessitudinis causa est, quam quidam consensus humanarum a tium, quarum cognitionem unum quoddasocietatis vinculum colligauit; Singula tuc
Philosophi isti complecti nolunt,sed ea copulata dissoluunt,& tamquam ab animo corpus; sic a rebus verba diuellunt. Iidem postea & non mirabimur nos tantam istorum hominum inconstatiam in aliter de cohaerentia mundi partium disputat atque de
consensu humanarum artium opinabatur.
Nulla, inquiunt,res, si ab aliis disiungatur, per se ipsam constabit, aut, si aliae careantilla, suam poterunt conseruare perpetuita tem: Illas namque una atque eadem vis naturae constrinxit. Sed cur idem de artium
188쪽
quenti pronunciare nolum utὶNonne habent etiam disciplinae sua elemetaὶ Nonne etiam ipsae propinquitate dc amicicia quadam inter se continenturὶ Sapientis fortasse gustatus respuit orationis dulcedine, quae tanta cupiditate in forensibus causis expetitur ab oratore. O distinctionem acutam l Sed eam nullo pacto probamus. Vna est enim eloquentia, siue in foro pei fuadeat, siue doceat in Lyceo, dc iisdem lemper est verborum ornamentis instructa: Nec versatur sine causa in ore sapietis' nam facilius veritas in auditorii animos inquit, si luce clareat orationis. Per mouet,& dOcet oratio Philosophi, sapientiam cum eloquentia coniungentis. Hinc Theologi veteres per secratrum prata literarum; hinc Pythagorici, & Platonici, per campos Philosophiae aureum sermonis flumen effudere : & dum recentes isti tantum docent; dc mouent, docent antiqui , cum dicendi,
tum intelligendi magistri. Et quia non facile ferui aures orationis asperitatem, eam dicentis humanitate condiunt ,& suauit, te verborum leniunt austeritatem rerum: quemadmodum medici cum aegrotantibus
pueris dare conatur absy nthia, melle prius summa poculi labra illinire solent. Inmesiis etiam extructis conquisitissimis epu-
189쪽
ne nausea quis leget Philosophorum scripta praesentis aetatis, quos ita acriter non accusaremus, si latine taltem loquerentur: Sed cum ab humanioribus literis eorum abhorreat animus, nihilque insit nisi agreste ,& inhumanum, pomumus etiam nos
inhumaniter illos conuincere , & dissidere ab iis, qui a se ipsis dissident, dum eorum lingua a corde dissentit. Sed frustra laborauimus; frustra initum
secundum certamen. Ad istas voces clauserunt aures Philosophi; δc cum in ea sint haeresi, verum Philosophim non debere esse eloquentem, volunt prius de vitae statu deiici , quam de talia opinione. Hae & aliae huiusmodi parum firmetera, tiones, Princeps Sapientissime, ab Adue sariis afferuntur. Sed ea possumus facile evertere, in quibus eorum se iactat oratio. Ordiamur autem ab eo, in quod illorum sermo defluxit. Eloquentem non esse verum Philosophu, potest sine ulla dubitatione defendi: Id tamen isti fateri nolunt, in quo maxima eorum pertinacia cernitur. Nam fatea 186 DE GENERE DICENDI lis videmus lancis crepidines bellariis depictas, ornatuque regali Ornatas, ut proprio utamur eorum vocabulo. His namque arte sociatis cibaria conditiora fiunt, Sc edendi voluntas crescit. Contra vero G
190쪽
SA P. ET ELO DIVOR T. Irrtur saltem necesse est, eum, qu plures artes ampla stitur, nullam os mente comprehendere. Illos prael erea faciles ad concedendum habebimus , nasci altas ad eloquentiam ,. alios ad Philosophiam ; d1st cillimumque esse, vim Inte iligentiae nostrae a reconditis rebus tr ducere ad causas
populares. Ergo in Philosopho lingua Acorde dissentiet 3 Qa id tum 3 Damus hoc,& libenter quidem, multo enim malumus linguam nostram a corde dissidere , quam hominem excordem esse , & in dicendo loquacem. Neque humanitas est deneganda Philosopho, quamuis a literis, quas vocant isti humaniores,illius abhorreat animus ;imo ipse est solus dicendus homo. Nam prodest sapiens, licet indisertus Insipiens Vero eloquens, tamquam furiosi gladius semper alteri nocet. Et quemadmodum statuas
plerumque materia, non figura commendat, ita Philosophus ex materia , non ex figura sermonis aestimandus ; qui quidem 1ermo latinus est utque negari non potest. Nam sive casus imposuit .rebus nomina, sic consentiente aliqua hominum vntve state ; siue consilium imponentis, & comvenientia, quam habent voces cum rebus ipsis nominandis; verius nihil est, quam